Hieronymus Stridonensis340-420
Epistolae
Epis 78.29.2
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7132 Episto32
78.29.1
EPISTOLA LXXVIII. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto. XXVII. MANSIO.
78.29.1
Et profecti de Asmona, castra metati sunt in Moseroth.
78.29.2
Vicesima septima Mansio« vincula,» sive« disciplinas» sonat, ut festino gradu pergamus ad magistros, et eorum teramus limina, ET PRAECEPTA VIRTUTUM, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus aeterna: juxta illud quod in Isaia dicitur:« Et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt vincti manicis». Et« Paulus, vinctus Jesu Christi». Duplicia sunt in Scripturis vincula quae quamdiu rupit Samson, vicit inimicos. Et de meretrice legimus,« vinculum in manibus ejus». Et ex persona Domini dicentis,« Dirumpamus Vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum». Et alibi,« Laqueus contritus est, et nos liberati sumus». CHRISTI AUTEM vincula voluntaria sunt, et vertuntur in amplexus. Quicumque his fuerit colligatus, dicet,« Sinistra ejus sub capite meo; et dextra ejus complectetur me».
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).