Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hieronymus Stridonensis340-420
Epistolae
Epis 78.30.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7132 Episto32
78.30.1
EPISTOLA LXXVIII. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto. XXVIII. MANSIO.
78.30.1
Et profecti de Moseroth, castra metati sunt in Banejacan.
78.30.2
Vicesima octava Mansio transfertur in« filios necessitatis,» seu« stridoris.» Si ab uno incipias numero, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur numerus. Qui sint isti filii necessitatis, Psalmus ipse nos doceat:« Afferte Domino filii Dei, afferte Domino filios arietum». Quae est tanta necessitas, quae nolentibus imponatur? Cum divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum ac testimonia vincula scieris veritatis; contendes cum adversariis, ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem; et de hostibus quondam miseris atque captivis, 487 liberos Dei facies, ut repente dicas cum Sion:« Ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiva, et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola, et isti ubi erant?» Miraris Isaiam: ejusdem Psalmi sacramenta cognosce.« Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, vox Domini confringentis cedros», ut postquam adversarios fregerit, et concusserit desertos prius gentium populos, praeparentur cervi in montibus, et sit dilectus sicut filius unicornium, in temploque ejus omnes dicant gloriam. Porro quod vertimus,« filios stridoris,» ad illum sensum refer, quod timore supplicii et ejus loci ubi« est fletus et stridor dentium», deserens diaboli vincula, Christo Domino credentium turba colla submittat.

Intertext edge

Open linked passage

Note