Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber Isaiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7205 Libisa
13.1
SCRIPTURA EZECHIAE REGIS JUDA,
13.1
Cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua. Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Quaesivi residuum annorum meorum. Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis. Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Praecisa est, velut a texente, vita mea. dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. Sperabam usque ad mane, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. De mane usque ad vesperam finies me; sicut pullus hirundinis, sic clamabo, meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum, Domine, vim patior, responde pro me. Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae. Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. Ecce in pace amaritudo mea amarissima: Tu autem eruisti animam meam, ut non periret, projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam. Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie: pater filiis notam faciet veritatem tuam. Domine, salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini. Et jussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini? In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladam rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset et convaluisset. Laetatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suae, et universa quae inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias, in domo sua, et in omni potestate sua. Introivit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quae in domo mea sunt, viderunt: non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis. Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum, Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem: non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis. Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam: quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur, Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter, quod os Domini locutum est. Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est fenum, et cedidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus: exsiccatum est fenum, et cedidit flos: Verbum autem Domini nostri stabit in aeternum, Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion: Exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: Exalta, noli timere. Dic civitatibus Judae: Ecce Deus vester: Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: Ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram ipso. Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, foetas ipse portabit. Quis mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera? Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiae, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiae ostendit illi? Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt: Ecce insulae quasi pulvis exiguus. Et Libanus non sufficiet[ Al. sufficit] ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei. Cui ergo similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei? Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? Forte lignum et imputribile elegit artifex sapiens: quaerit[ Al. et quaeret] quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. Numquid non scitis[ Al. scietis]? numquid non audistis[ Al. audietis]? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terrae? Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores ejus sunt quasi locustae: Qui extendit velut nihilum coelos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum. Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terrae velut inane fecit: Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum: Repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. Et cui assimilastis me, et adaequastis? dicit sanctus. Levate in excelsum oculos vestros, et videte qui creavit haec: Qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat: Prae multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit[ Al. transibit]? Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae, non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus. Qui dat lasso virtutem: et his, qui non sunt, fortitudinem et robur[ Al. non habent fortitudinem, et robur, etc.] multiplicat. Deficient pueri et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent. Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current, et non laborabunt, ambulabunt et non deficient,
13.25
SCRIPTURA EZECHIAE REGIS JUDA, [Cap. LXVI.]
13.25
Explicit Isaias propheta.

Intertext edge

Open linked passage

Note