Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber Jeremiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7206 Libjer
8.1
AD CEDAR, ET AD REGNA ASOR,
8.1
Quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis. Tabernacula eorum, et greges eorum capient: pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi: et vocabunt super eos formidinem in circuitu, Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus: Iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes. Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus: Non ostia, nec vectes eis: soli habitant. Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in praedam: Et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam: et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in aeternum: non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis. Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Elam, in principio regni Sedeciae regis Juda, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Elam, et summam fortitudinem eorum. Et inducam super Elam quatuor ventos a quatuor plagis coeli: et ventilabo eos in omnes ventos istos: et non erit gens, ad quam non perveniant profugi Elam. Et pavere faciam Elam coram inimicis suis, et in conspectu quaerentium animam eorum: Et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus: et mittam post eos gladium donec consumam eos. Et ponam solium meum in Elam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus. In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Elam.
8.2
Filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset: et undecim annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Amital, filia Jeremiae de Lobna. Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Joacim. Quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis. Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis: Venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem, et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu. Et fuit civitas obsessa usque in undecimum annum regis Sedeciae. Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem: et non erant alimenta populo terrae. Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portae, quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis( Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro) et abierunt per viam, quae ducit in eremum. Persecutus est autem exercitus Chaldaeorum regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto, quod est juxta Jericho: et omnis comitatus ejus diffugit ab eo. Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath: et locutus est ad eum judicia. Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis ejus: sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha. Et oculos Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque in diem mortis ejus. In mense autem quinto decima mensis, ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in Jerusalem. Et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem, et omnem domum magnam igni combussit. Et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit, cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro militiae. De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et caeteros de multitudine, transtulit Nabuzardan princeps militiae. De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae in vinitores, et in[ Al. tacet in] agricolas. Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases, et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem. Et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt: et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos: quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiae: columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim aereos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini: non erat pondus aeris omnium vasorum horum. De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circumibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat. Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum: et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea. Similiter columnae secundae, et malogranata. Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum retiaculis circumdabantur. Et tulit magister militiae Saraim sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli. Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores: et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate, et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis. Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha. Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua. Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: In anno septimo, Judaeos tria millia et viginti tres: In anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas. In anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae animas Judaeorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animae, quatuor millia sexcentae. Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joiachim regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui, caput Joiachim regis Juda, et eduxit eum de domo carceris. Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum, qui erant post se in Babylone. Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae. Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae ejus.
8.2
AD CEDAR, ET AD REGNA ASOR, [Cap. LI.]
8.2
Huc usque verba Jeremiae.

Intertext edge

Open linked passage

Note