Liber Job 1
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7207 Libjob
2.1
INCIPIT LIBER JOB.
2.1
[ Cap. I.] Vir erat in terra Hus, nomine Job, et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo: natique sunt ei septem filii, et tres filiae. Et fuit possessio ejus, septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos, consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos[ Al. pro singulis]. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, adfuit inter eos etiam Satan. Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex, et rectus, et timens Deum, ac recedens a malo? Cui respondens Satan, ait: Numquid frustra timet Job Deum? nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum ejus benedixisti, et possessio illius crevit in terra? Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in facie tua[ Al. faciem tuam] benedixerit tibi. Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce, universa quae habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e coelo, et tactas oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus ut nuntiarem tibi. Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. Tunc surrexit Job, et scidit tunicam suam, et tonso capite corruens in terram, adoravit, et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus et[ Al. et nudus] revertar illuc: Dominus dedit, Dominus abstulit: sit nomen Domini benedictum. In omnibus his non peccavit Job neque stultum quid contra Deum locutus est.
2.2
Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job: quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra. Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua: alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in facie tua benedicat tibi. Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes[ Al. permanens tu] in simplicitate tua? benedic Deo, et morere. Qui ait ad illam: Quasi una de stultis locuta es. Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphas Themanites, et Baldad Suites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. Cumque levassent procul oculos suos, non cognoverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum. Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.
2.3
POST HAEC APERUIT JOB OS SUUM, ET MALEDIXIT DIEI SUO, ET LOCUTUS EST.
2.4
ET RESPONDENS, AIT:
2.5
RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:
2.6
RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:
2.7
RESPONDENS AUTEM JOB, AIT:
2.8
ADDIDIT QUOQUE JOB, ASSUMENS PARABOLAM SUAM, ET DIXIT:
2.9
RESPONDENSQUE ELIU FILIUS BARACHEL BUZITES, DIXIT: Junior sum tempore, vos autem antiquiores, idcirco, demisso capite, veritus sum indicare vobis[ Al. add. ego] meam sententiam. Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. Sed, ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt judicium. Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam scientiam[ Al. sapientiam]. Exspectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus. Et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui arguere possit Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. Ne forte dicaris[ h. forte diceretis]: Invenimus sapientiam, Deus projecit eum, et non homo. Nihil locutus est mihi, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. Extimuerunt, non[ Al. et non] responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec responderunt ultra: Respondebo et ego partem meam; et ostendam scientiam meam. Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Loquar et respirabo paululum; aperiam labia mea, et respondebo: Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo. Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me Factor meus.
2.10
IGITUR ELIU HAEC RURSUM LOCUTUS EST:
2.11
POSTQUAM[ h. Et fuit postquam] AUTEM LOCUTUS EST DOMINUS VERBA HAEC AD JOB, DIXIT AD ELIPHAZ THEMANITEN:
2.12
Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Sumite igitur vobis septem tauros, et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis; faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
2.13
ABIERUNT ERGO ELIPHAZ THEMANITES, ET BALDAD SUITES, ET SOPHAR NAAMATHITES.
2.14
Et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos[ Al. tac. ad eos] Dominus, et suscepit Dominus faciem Job. Dominus quoque conversus est ad poenitentiam[ h. Dominus quoque convertit captivitatem] Job, cum oraret ille pro amicis suis. Et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia. Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei, unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus. Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae. Et fuerunt ei septem filii, et filiae tres. Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam[ Al. Cassiae], et nomen tertiae Cornustibii. Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra: deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum. Vixit autem Job post haec, centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem, et mortuus est senex et plenus dierum.
2.15
Explicit liber Job.
2.1
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. III.]
2.1
RESPONDENS AUTEM ELIPHAZ THEMANITES DIXIT:
2.3
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. V.]
2.3
RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:
2.5
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. VII.]
2.5
RESPONDENS AUTEM BALDAD SUITES, DIXIT:
2.8
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. X.]
2.8
RESPONDENS AUTEM SOPHAR NAAMATHITES, DIXIT:
2.9
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XI.]
2.9
RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:
2.11
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XIII.]
2.11
RESPONDENS AUTEM ELIPHAZ THEMANITES, DIXIT:
2.14.1
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XVII.]
2.14.1
RESPONDENS AUTEM BALDAD SUITES, DIXIT:[ Cap. XVIII.] Usque ad quem finem verba jactabitis[ Al. jactatis]? intelligite prius, et sic loquamur: Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis? Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, exstinguetur. Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum. Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. Undique terrebunt eum formidines, et involvent cum pedes ejus[ Al. tacet ejus]. Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors. Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus. Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est, aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. Deorsum radices ejus siccentur, sursum autem atteratur messis ejus. Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe[ Al. urbe] transferet eum. Non erit semen ejus neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae[ Al. requies] in regionibus ejus. In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror. Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.
2.14.2
RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:
2.15
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XIX.]
2.15
RESPONDENS AUTEM SOPHAR NAAMATHITES, DIXIT:
2.17
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XXI.]
2.17
RESPONDENS AUTEM ELIPHAZ THEMANITES, DIXIT:
2.20
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XXIV.]
2.20
RESPONDENS AUTEM BALDAD SUITES, DIXIT:
2.21
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XXV.]
2.21
RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:
2.24
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XXVIII.]
2.24
ADDIDIT QUOQUE JOB, ASSUMENS PARABOLAM SUAM, ET DIXIT:
2.27
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XXXI.]
2.27
FINITA SUNT VERBA JOB.
2.29
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XXXIII.]
2.29
PRONUNTIANS ITAQUE ELIU, ETIAM HAEC LOCUTUS EST:
2.31
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XXXV.]
2.31
ADDENS QUOQUE ELIU HAEC LOCUTUS EST:
2.33
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XXXVII.]
2.33
RESPONDENS AUTEM DOMINUS JOB[ Al. AD JOB] DE TURBINE, DIXIT:
2.35.1
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XXXIX.]
2.35.1
ET ADJECIT DOMINUS, ET LOCUTUS EST AD JOB:[ h. Et respondit Dominus ad Job, et dixit: Numquid qui contendit cum Deo[ h. Omnipotente], tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
2.35.2
RESPONDENS AUTEM JOB DOMINO, DIXIT: Qui leviter locutus sum, respondere quid possum?[ h. Qui vilis sum, respondere quid possum]? manum meam ponam super os meum. Unum locutus sum, quod utinam non dixissem; et alterum[ h. duo], quibus ultra non addam.
2.35.3
RESPONDENS AUTEM DOMINUS JOB DE TURBINE DIXIT:
2.37
INCIPIT LIBER JOB. [Cap. XLI.]
2.37
RESPONDENS AUTEM JOB DOMINO, DIXIT: