Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber Judicum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7209 Libjud
2.1
BREVES LIBRI JUDICUM
2.1
Judas eligitur dux belli.
2.2
Increpat populum Dominus pro excessu idolorum.
2.3
Post obitum Josue fecerunt Israelitae malum in conspectu Domini: quos tradidit inimicis suis in praedam.
2.4
Excitantur a Domino Judices ad liberationem Israel; etiam ipsos spreverunt; quibus reservavit gentes, ut in ipsis experiatur Israel.
2.5
Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit.
2.6
Pro excessu idolorum captivati sunt a rege Chusan Mesopotamiae.
2.7
Item pro malis traduntur Eglon regi Moab: quem interfecit Aod in coenaculo suo cum arte, interfectis etiam decem millibus Moabitarum, et quievit terra octoginta annis.
2.8
Samgar qui occidit sexcentos viros vomere.
2.9
Constantia mulieris Jahel, quae clavum infixit tempori Sisarae. Sequitur canticum Barac et Debborae.
2.10
Post excessus populi consuetos, apparuit angelus Domini Gedeon, confortans ad praeliandum. Subvertit etiam Baal, et obtulit sacrificium Domino. Ipsius viri trecenti lamberunt aquas ut canes. Is postmodum excessit cum Israel.
2.11
De regno Abimelech infirmo, qui moritur de fragmento petrae molae.
2.12
Regnum Jair.
2.13
Regnum Jephthe. Is occidit filiam suam, et fecit consuetudinem malam.
2.14
Judex Abessan.
2.15
Judex Manue, cujus filius famosus Samson.
2.16
Excessus Michae.
2.17
De adolescente Levita agnito apud Micham, et revocato a tribu Dan in sacerdotium idoli.
2.18
Vir Levites cui contigit nefas.

Intertext edge

Open linked passage

Note