Liber Psalmorum 1
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7213 Libpsa
1.1
PRAEFATIO S. HIERONYMI IN LIBRUM PSALMORUM JUXTA HEBRAICAM VERITATEM.
1.1
Eusebius Hieronymus Sophronio suo, Salutem.
1.2
Scio quosdam putare Psalterium in quinque libros esse divisum, ut ubicumque apud Septuaginta Interpretes scriptum est, γένοιτο, γένοιτο, id est, fiat, fiat, finis libri sit, pro quo in Hebraeo legitur: AMEN, AMEN(). Nos autem Hebraeorum auctoritatem secuti, et maxime apostolorum, qui semper in novo Testamento Psalmorum librum nominant, unum volumen asserimus. Psalmos quoque[ Al. Psalmosque] omnes eorum testamur auctorum, qui ponuntur in titulis, David scilicet, Asaph, et Idithun, filiorum Core, Eman Ezrahitae[ Al. Israelitae], Moisi et Salomonis, et reliquorum, quo- Ezras uno[ Al. uno] volumine comprehendit. Si enim AMEN(), pro quo Aquila transtulit πεπιστωμένως, in fine tantummodo librorum poneretur, et non inter dum, aut in exordio, aut in calce sermonis, sive sententiae, numquam et Salvator in Evangelio loqueretur: Amen, amen dico vobis; et Pauli epistolae in medio illud opere continerent. Moses quoque et Jeremias, et caeteri in hunc modum multos haberent libros, qui in mediis voluminibus suis AMEN() frequenter interserunt. Sed et numerus viginti duorum Hebraicorum librorum, et mysterium ejusdem numeri commutabitur. Nam et titulus ipse Hebraicus, SEPHAR THALLIM(), quod interpretatur, volumen hymnorum, Apostolicae auctoritati congruens, non plures libros, sed unum volumen ostendit. Quia igitur nuper cum Hebraeo disputans, quaedam pro Domino Salvatore de Psalmis testimonia protulisti, volensque ille te illudere, per sermones pene singulos asserebat, non ita haberi in Hebraeo, ut tu de Septuaginta Interpretibus opponebas, studiosissime postulasti, ut post Aquilam et Symmachum et Theodotionem, novam editionem Latino sermone transferrem. Aiebas enim te magis interpretum varietate turbari, et amore[ Al. amorem tuum] quo laberis, vel translatione, vel judicio meo esse contentum. Unde impulsus a te, cui et quae possum, debeo, et quae non possum, rursum me obtrectatorum latratibus tradidi, maluique te vires potius meas, quam voluntatem in amicitia quaerere. Certe confidenter dicam, et multos hujus operis testes citabo, me nihil, dumtaxat scientem, de Hebraica veritate mutasse. Sicubi ergo editio mea a veteribus discreparit, interroga quemlibet Hebraeorum, et liquido pervidebis, me ab aemulis frustra lacerari, qui malunt contemnere videri praeclara, quam discere. Perversissimi homines. Nam cum semper novas expetant voluptates, et gulae eorum vicina maria non sufficiant: cur in solo studio Scripturarum, veteri sapore contenti sunt? Nec hoc dico, quo praecessores meos mordeam, aut quidquam de his arbitrer detrahendum, quorum translationem diligentissime emendatam, olim meae linguae hominibus dederim; sed quod aliud sit in Ecclesiis Christo credentium Psalmos legere, aliud Judaeis singula verba calumniantibus respondere. Quod opusculum meum, si in Graecum( ut polliceris) transtuleris, ἀντιφιλονείκων τοῖς κατασύρουσιν, et imperitiae meae doctissimos quoque[ Al. quosque] viros testes facere volueris, dicam tibi illud Horatianum: In silvam ne ligna feras. Nisi quod hoc habebo solamen, si in labore communi intelligam, mihi et laudem, et vituperationem tecum esse communem. Valere te in Domino Jesu[ Al. tac. Jesu] cupio, et meminisse mei.