Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri Samuelis et Malachim
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7215 Lisaetm
1.1
PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBROS SAMUEL ET MALACHIM.
1.1
Viginti et duas litteras esse apud Hebraeos, Syrorum quoque et Chaldaeorum lingua testatur, quae Hebraeae magna ex parte confinis est: nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis characteribus. Samaritani etiam Pentateuchum Mosi totidem litteris scriptitant, figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque est Esdram scribam, legisque doctorem, post captam Jerosolymam, et instaurationem templi sub Zorobabel, alias litteras reperisse, quibus nunc utimur: cum ad illud usque tempus iidem Samaritanorum et Hebraeorum caracteres fuerint. In libro quoque Numerorum haec eadem supputatio, sub Levitarum ac sacerdotum censu, mystice ostenditur. Et nomen Domini tetragrammaton in quibusdam Graecis voluminibus, usque hodie antiquis expressum litteris invenimus. Sed et psalmi tricesimus sextus, et centesimus decimus, et centesimus undecimus, et centesimus octavus decimus, et centesimus quadragesimus quartus, quamquam diverso scribantur metro, tamen ejusdem numeri texuntur alphabeto. Et Jeremiae Lamentationes, et Oratio ejus: Salomonis quoque in fine Proverbia, ab eo loco in quo ait, Mulierem fortem quis inveniet iisdem alphabetis vel incisionibus supputantur. Porro quinque litterae duplices apud Hebraeos sunt, CAPH, MEM, NUN, PHE, SADE: aliter enim per has scribunt principia medietatesque verborum, aliter fines. Unde et quinque a plerisque libri duplices aestimantur: Samuel, Malachim, Dabre- Jamim, Ezras, Jeremias cum Cinoth, id est Lamentationibus suis. Quomodo igitur viginti duo elementa sunt, per quae scribimus Hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana comprehenditur: ita viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis, in Dei doctrina, tenera adhuc et lactens viri justi eruditur infantia.
1.2
Primus apud eos liber vocatur BRESITH() quem nos Genesim dicimus. Secundus ELLE SMOTH(), qui Exodus appellatur. Tertius VAJECRA(), id est, Leviticus. Quartus VAJEDABBER(), quem Numeros vocamus. Quintus, ELLEADDABARIM(), qui Deuteronomium praenotatur. Hi sunt, quinque libri Mosi, quos proprie THORATH(), id est, legem appellant.
1.3
Secundum Prophetarum ordinem faciunt; et incipiunt ab Jesu filio Nave, qui apud eos JOSUE BEN NUN() dicitur. Deinde subtexunt SOPHTIM(), id est, Judicum librum; et in eumdem compingunt RUTH(), quia in diebus judicum facta narratur historia. Tertius sequitur SAMUEL(), quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Quartus MALACHIM(), id est, Regum, qui tertio et quarto Regnorum volumine continetur. Meliusque multo est, MALACHIM, id est, Regum, quam MALACHOTH(), id est, Regnorum dicere. Non enim multarum gentium regna describit; sed unius Israelitici populi, qui tribubus duodecim continetur. Quintus ISAIAS(). Sextus JEREMIAS(). Septimus JEZECIEL(). Octavus liber duodecim Prophetarum, qui apud illos vocatur THARE ASRA().
1.4
Tertius ordo Ἁγιόγραφα possidet; et primus liber incipit ab JOB(). Secundus a DAVID(), quem quinque incisionibus, et uno Psalmorum volumine comprehendunt. Tertius est SALAMON( tres libros habens: Proverbia, quae illi Parabolas, id est, MASALOTH() appellant: Ecclesiasten, id est, COELETH(): Canticum canticorum, quem titulo SIR ASSIRIM() praenotant. Sextus est DANIEL(). Septimus DABRE AJAMIM(), id est, verba dierum, quod significantius Χρονικὸν totius divinae historiae possumus appellare. Qui liber apud nos Παραλειπομένων, primus et secundus inscribitur. Octavus EZRAS()[ Al. Elesdras], qui et ipse similiter apud Graecos et Latinos in duos libros divisus est. Nonus ESTHER().
1.5
Atque ita fiunt pariter veteris legis libri viginti duo; id est, Mosi quinque: Prophetarum octo: Hagiographorum novem. Quamquam nonnulli RUTH() et CINOTH() inter Ἁγιόγραφα scriptitent, et libros hos in suo putent numero supputandos: ac per hoc esse priscae legis libros viginti quatuor: quos sub numero viginti quatuor seniorum Apocalypsis Joannis inducit adorantes Agnum, et coronas suas prostratis vultibus offerentes: stantibus coram quatuor animalibus oculatis et retro et ante, id est, et in praeteritum et in futurum respicientibus, et indefessa voce clamantibus, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.
1.6
Hic prologus Scripturarum, quasi galeatum principium omnibus libris, quos de Hebraeo vertimus in Latinum, convenire potest: ut scire valeamus quidquid extra hos est, inter ἀπόκρυφα esse ponendum. Igitur Sapientia, quae vulgo Salomonis inscribitur, et Jesu filii Syrach liber, et Judith, et Tobias, et Pastor, non sunt in Canone. Machabaeorum primum librum, Hebraicum reperi. Secundus, Graecus est: quod ex ipsa quoque φράσει probari potest. Quae cum ita se habeant, obsecro te, lector, ne laborem meum, reprehensionem aestimes antiquorum. In tabernaculum Dei offert unusquisque quod potest: alii aurum et argentum et lapides pretiosos: alii byssum et purpuram et coccum offerunt et hyacinthum: nobiscum bene agetur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria judicat. Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo, et per singulas species, Ecclesiae praesentis futuraeque distinctio, pellibus tegitur et ciliciis, ardoremque solis et injuriam imbrium ea quae viliora sunt prohibent. Lege ergo primum, Samuel, et Malachim meum: meum, inquam, meum. Quidquid enim crebrius vertendo, et emendando sollicitius et didicimus et tenemus, nostrum est. Et cum intellexeris quod antea nesciebas, vel interpretem me aestimato, si gratus es, vel παραφραστὴν, si ingratus. Quamquam[ Ms. quod] mihi omnino conscius non sim[ Ms. sum], mutasse me quidpiam de Hebraica veritate. Certe si incredulus es, lege Graecos codices et Latinos et confer cum bis opusculis: et ubicumque inter se videris discrepare, interroga quemlibet Hebraeorum, cum magis accommodare debeas fidem: et si nostra firmaverit, puto quod eum non aestimes conjectorem, ut in eodem loco mecum similiter divinarit. Sed et vos, famulas Christi( Paulam et Eustochium), rogo, quae Domini discumbentis pretiosissimo fidei myro ungitis caput, quae nequaquam Salvatorem quaeritis in sepulcro, quibus jam ad Patrem Christus ascendit, ut contra latrantes canes, qui adversus me rabido ore desaeviunt, et circumeunt civitatem, atque in eo se doctos arbitrantur, si aliis detrahant, orationum vestrarum clypeos, opponatis. Ego sciens humilitatem meam, illius semper sententiae recordabor: Dixi, custodiam vias meas; ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum[ Vulg. dum] consisteret peccator adversum me. Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis.

Intertext edge

Open linked passage

Note