Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Vita Malchi monachi captivi
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7161 Vimamoc
1.1
Vita Malchi monachi captivi
1.1
Malchi Monachi ex Maronia Syriae viculo, vitam, quae variis periculis, atque infortuniis exagitata, et captivitate oppressa est, ob oculos lectoribus ponit.
1.2
41 1 Hieronymus historiam Ecclesiasticam scribere volebat.-- Qui navali praelio dimicaturi sunt, ante in portu et in tranquillo mari flectunt gubernacula, remos trahunt, ferreas manus, et uncos praeparant, dispositumque per tabulata militem, pendente gradu, et labente vestigio stare firmiter assuescunt, ut quod in simulacro pugnae didicerint, in vero certamine non pertimescant. Ita et ego qui diu tacui( silere quippe me fecit, cui meus sermo supplicium est), prius exerceri cupio in parvo opere, et veluti quamdam rubiginem linguae abstergere, ut venire possim ad latiorem historiam. Scribere enim disposui( si tamen vitam Dominus dederit; et si vituperatores mei saltem fugientem me, et inclusum persequi desierint) ab adventu Salvatoris usque ad nostram aetatem, id est, ab apostolis, usque ad nostri temporis fecem, quomodo et per quos Christi Ecclesia nata sit, et adulta, persecutionibus creverit, et martyriis coronata sit; et postquam ad Christianos principes venerit, potentia quidem et divitiis major, sed virtutibus minor facta sit. Verum haec alias. Nunc quod imminet explicemus.
1.1
Adolescentulus morabatur in Syria Hieronymus.-- Maronia[ Mss. Maronias] triginta ferme millibus ab Antiochia urbe Syriae, haud grandis ad Orientem distat viculus. Hic post multos vel dominos, vel patronos, dum ego adolescentulus morarer in Syria, ad papae Evagrii necessarii mei possessionem devolutus est, quem idcirco nunc nominavi, ut ostenderem, unde nossem quid scripturus sum. Erat igitur illic quidam senex nomine Malchus, quem nos Latine regem possumus dicere, Syrus natione 42 et lingua, ut revera ejusdem loci indigena. Anus quoque in ejus contubernio valde decrepita, et jam morti proxima videbatur: tam studiose ambo religiosi, et sic Ecclesiae limen terentes, ut Zachariam et Elisabeth de Evangelio crederes, nisi quod Joannes in medio non erat. De his cum curiose ab accolis quaererem quaenam esset eorum copula: matrimonii, sanguinis, an spiritus? omnes voce consona, sanctos et Deo placitos, et mira nescio quae respondebant. Qua cupiditate illectus, adorsus sum hominem, et curiosius sciscitans rerum fidem, haec ab eo accepi:
1.2
Malchi Historia.-- Ego, inquit, mi nate, Nisibeni agelli colonus, solus parentibus fui. Qui cum me quasi stirpem generis sui, et haeredem familiae suae ad nuptias cogerent, monachum potius me velle esse respondi. Quantis pater minis, quantis mater blanditiis persecuti sint, ut pudicitiam proderem, haec res sola indicio est, quod et domum et parentes fugi. Et quia ad Orientem ire non poteram, propter vicinam Persidem, et Romanorum militum custodiam, ad Occidentem verti pedes, pauxillulum nescio quid portans viatici, quod me ab inopia tantum defensaret. Quid multa? Perveni tandem ad eremum Chalcidos, quae inter Immas et Beroam magis ad austrum sita est. Ibi repertis monachis, eorum me magisterio tradidi, manuum labore victum quaeritans, lasciviamque carnis refrenans jejuniis. Post multos annos incidit mihi desiderium, ut ad patriam pergerem. Et dum adhuc viveret 43 mater, jam enim patrem mortuum audieram; solarer viduitatem ejus, et exinde venundata possessiuncula, partem erogarem pauperibus, partem monasterio constituerem; quid erubesco confiteri infidelitatem meam? partem in sumptuum meorum solatia reservarem. Clamare coepit abbas meus, diaboli esse tentationem, et sub honestae rei occasione, latere antiqui hostis insidias. Hoc esse, reverti canem ad vomitum suum. Sic multos monachorum esse deceptos, numquam diabolum aperta fronte se prodere. Proponebat mihi exempla de Scripturis plurima: inter quae illud, quod initio Adam quoque et Evam spe divinitatis supplantaverit. Et cum persuadere non posset, provulutus genibus obsecrabat, ne se desererem, ne me perderem, nec, aratrum tenens, post tergum respicerem. Vae misero mihi, vici monitorem pessima victoria, putans illum non meam salutem[ Mss. utilitatem], sed suum solatium quaerere. Prosecutus ergo me de monasterio, quasi funus efferret, et ad extremum valedicens: Video, ait, te filii Satanae cauterio notatum: non quaero causas excusationes non recipio. Ovis quae de ovilibus egreditur, lupi statim morsibus[ Al. faucibus] patet.
1.3
Captivus adducitur.-- De Beroa Edessam pergentibus, vicina est publico itineri solitudo, per quam Saraceni incertis sedibus huc atque illuc semper vagantur. Quae suspicio frequentiam in illis locis viatorum congregat, ut imminens periculum auxilio mutuo declinetur. Erant in comitatu meo viri, feminae, senes, juvenes, parvuli, numero circiter septuaginta. Et ecce subito equorum camelorumque sessores Ismaelitae irruunt, crinitis vittatisque capitibus, ac seminudo corpore, pallia et latas caligas trahentes: pendebant ex humero pharetrae; laxos arcus vibrantes, hastilia longa portabant; non enim ad pugnandum, sed ad praedam venerant. Rapimur, dispergimur, in diversa trahimur. Ego interim longo postliminio haereditarius possessor, et sero mei consilii poenitens, cum altera muliercula in unius heri servitutem sortitus venio. Ducimur, immo portamur sublimes in camelis; et per vastam 44 eremum semper ruinam timentes, pendemus potius quam sedemus. Carnes semicrudae, cibus; et lac camelorum, potus erat.
1.4
Pascere oves jubetur.-- Tandem grandi amne transmisso, pervenimus ad interiorem solitudinem, ubi dominam liberosque ex more gentis adorare jussi, cervices flectimus. Hic quasi clausus carcere, mutato habitu, id est, nudus ambulare disco. Nam aeris quoque intemperies, nihil aliud praeter pudenda velari patiebatur. Traduntur mihi pascendae oves, et in malorum comparatione hoc fruor solatio, quod dominos meos, et conservos rarius video. Videbar mihi aliquid habere sancti Jacob, recordabar Moysi, qui et ipsi in eremo quondam fuere pastores. Vescebar recenti caseo et lacte: orabam jugiter, canebam psalmos, quos in monasterio didiceram. Delectabat me captivitas mea; agebamque Dei judicio gratias, quod monachum, quem in patria fueram perditurus, in eremo inveneram.
1.5
Conservam in uxorem cogitur accipere. Virtus feminae captivae.-- O nihil umquam tutum apud diabolum! o multiplices et ineffabiles ejus insidiae! Sic quoque latentem me invenit invidia. Dominus videns gregem suum crescere, nihilque in me deprehendens fraudulentiae( sciebam enim Apostolum praecepisse, dominis sic quasi Deo fideliter serviendum), et volens me remunerare, quo fidum sibi magis faceret, tradidit mihi illam conservam meam, aliquando captivam. Et cum ego refutarem, diceremque me Christianum, nec licere mihi uxorem viventis mariti accipere( siquidem captus nobiscum vir ejus, ab alio domino fuerat abductus), herus ille implacabilis in furorem versus, evaginato me coepit petere gladio. Et nisi confestim brachia tendens, mulierem praeoccupassem, illico fudisset sanguinem. Jam igitur venerat tenebrosior solito, et mihi nimium matura nox. Duco in speluncam semirutam, novam conjugem: et pronubante nobis moestitia, uterque detestamur alterum, nec fatemur. Tunc vere sensi captivitatem meam; prostratusque humi monachum coepi plangere, quem perdebam, dicens: Huccine miser servatus sum? ad hoc me mea scelera perduxerunt, ut incanescente jam capite, 45 virgo maritus fierem? Quid prodest parentes, patriam, rem familiarem contempsisse pro Domino, si hoc facio, quod ne facerem, illa contempsi: nisi quod forte propterea haec sustineo, quia patriam desideravi. Quid agimus, anima? perimus, an vincimus? Exspectamus manum Domini, an proprio mucrone confodimur? Verte in te gladium; tua magis mors timenda est, quam corporis. Habet et servata pudicitia suum martyrium. Jaceat insepultus Christi testis in eremo, ipse mihi ero et persecutor et martyr. Sic fatus, eduxi in tenebris quoque micantem gladium, et acumine contra me verso: Vale, inquam, infelix mulier: habeto me martyrem potius quam maritum. Tunc illa pedibus meis provoluta: Precor te, inquit, per Jesum Christum, et per hujus horae necessitatem adjuro, ne effundas sanguinem tuum in crimen meum. Vel si mori placet, in me primum verte mucronem. Sic nobis potius conjungamur. Etiam si vir meus ad me rediret, servarem castitatem, quam me captivitas docuit; vel interirem potius quam perderem. Cur moreris, ne mihi jungaris? Ego morerer, si mihi jungi velles. Habeto me ergo conjugem pudicitiae; et magis animae copulam amato, quam corporis. Sperent domini maritum, Christus noverit fratrem. Facile suadebimus nuptias, cum nos viderint sic amare. Fateor, obstupui; et admiratus virtutem feminae, conjugem plus amavi. Numquam tamen illius nudum corpus intuitus sum: numquam ejus carnem attigi; timens in pace perdere, quod in praelio servaveram. Transeunt in tali matrimonio dies plurimi: amabiliores nos dominis fecerant nuptiae. Nulla fugae suspicio, interdum et mense toto aberam fidus gregis pastor per solitudinem.
1.6
Formicarum exemplo excitatur.-- Post grande intervallum dum solus in eremo sedeo, et praeter coelum terramque nihil video, coepi mecum tacitus volvere, et inter multa, contubernii quoque monachorum recordari, maximeque vultum Patris mei, qui me erudierat, tenuerat, perdiderat. Sicque cogitans, aspicio formicarum gregem angusto calle fervere. Videres onera majora quam corpora. Aliae herbarum quaedam semina 46 forcipe oris trahebant; aliae egerebant humum de foveis; et aquarum meatus aggeribus excludebant. Illae venturae hiemis memores, ne madefacta humus in herbam horrea verteret, illata semina praecidebant; hae luctu celebri, corpora defuncta deportabant. Quodque magis mirum est in tanto agmine, egrediens non obstabat intranti; quin potius si quam vidissent sub fasce et onere concidisse, suppositis humeris adjuvabant. Quid multa? pulchrum mihi spectaculum dies illa praebuit. Unde recordatus Salomonis, ad formicarum solertiam nos mittentis, et pigras mentes tali exemplo suscitantis, coepi taedere captivitatis, et monasterii cellulas quaerere, ac formicarum illarum desiderare similitudinem, ubi laboratur in medium, cumque nihil cujusquam proprium sit, omnium omnia sunt.
1.7
Fugit.-- Regresso ad cubile occurrit mulier: tristitiam animi vultu dissimulare non potui. Rogat cur ita exanimatus sim. Audit causas: hortor ad fugam: non aspernatur. Peto silentium: fidem tribuit: et jugi susurro inter spem et metum medii fluctuamus. Erant mihi in grege duo hirci mirae magnitudinis, quibus occisis, utres facio, eorumque carnes viatico praeparo. Et primo vesperi, putantibus dominis nos secreto cubitare, invadimus iter, utres et partes carnium portantes. Cumque pervenissemus ad fluvium, nam decem millibus aberat; inflatis conscensisque utribus, aquis nos credimus, paulatim pedibus subremigantes, ut deorsum nos flumine deferente, et multo longius quam conscenderamus, in alteram nos exponente ripam, vestigium sequentes perderent. Sed inter haec madefactae carnes, et ex parte lapsae, vix tridui cibum pollicebantur. Bibimus usque ad satietatem, futurae nos siti praeparantes. Currimus, post tergum semper aspicimus; et magis noctibus promovemus, quam diebus, vel propter insidias late vagantium Saracenorum, vel propter ardorem solis nimium. Pavesco miser etiam referens: et si tota mente securus, toto tamen corpore perhorresco.
1.8
Herus fugientem occupat.-- Post diem vero tertium, dubio prospectu procul aspicimus duos camelis insidentes venire concitos[ Mss. concite]. Statimque mens mali praesaga, putare coepit dominum 47 meditari mortem, solem cernere nigrescentem. Dumque timemus, et vestigiis per arenas nos proditos intelligimus, offertur ad dexteram nostram spelunca longe sub terram penetrans. Igitur timentes venenata animalia( nam solent viperae, reguli, et scorpiones, caeteraque hujuscemodi, fervorem solis declinantia, umbras petere) intravimus quidem speluncam; sed statim in ipso introitu, sinistrae nos foveae credidimus, nequaquam ultra progredientes, ne dum mortem fugimus, incurreremus in mortem; illudque nobiscum reputantes, si juvat Dominus miseros, habemus salutem; si despicit peccatores, habemus sepulcrum. Quid putas fuisse nobis animi, quid terroris, cum ante speluncam, nec longe starent dominus et conservus, et vestigio indice jam ad latebras pervenissent? O multo gravior exspectata, quam illata mors! Rursus cum labore et timore lingua balbutit; et quasi clamante domino, mutire non audeo. Mittit servum, ut nos de specu trahat: ipse camelos tenet; et evaginato gladio, nostrum exspectat adventum. Interea tribus ferme vel quatuor cubitis introgresso famulo, nobis ex occulto tergum ejus videntibus( nam oculorum istiusmodi natura est, ut post solem umbras intrantibus, caeca sint omnia) vox per antrum sonat: Exite, furciferi; exite, morituri: quid statis? quid moramini? exite, dominus vocat, patienter exspectat. Adhuc loquebatur, et ecce per tenebras aspicimus leaenam invasisse hominem, et gutture suffocato, cruentum intro trahere. Jesu bone, quid tunc terroris nobis, quid gaudii fuit! Spectabamus, domino nesciente, hostem nostrum perire. qui cum videret illum moras facere, suspicatus est duos uni resistere. Sed et iram differre non valens, sicut tenebat gladium ad speluncam 48 venit; et clamore rabido servi increpans socordiam, prius a fera tenetur, quam ad nostras latebras perveniret. Quis hoc umquam crederet, ut ante os nostrum, bestia pro nobis dimicaret? Sublato autem illo metu, similis ante oculos nostros versabatur interitus; nisi quod potius erat rabiem leonis, quam iram hominis sustinere. Pavemus intrinsecus; et ne movere quidem nos ausi, praestolabamur eventum rei, inter tanta pericula, pudicitiae tantum conscientia pro muro septi. Leaena insidias cavens, et visam esse se sentiens, apprehensum mordicus catulum matutina effert, nobisque cedit hospitium. Neque tamen satis creduli, statim erumpimus: sed exspectantes diu, et egredi cogitantes, illius nobis figurabamus occursum.
1.9
Periculo liberatus ad monachos redit.-- Sublato ergo horrore, et illa transacta die, egredimur ad vesperam; vidimusque camelos, quos ob nimiam velocitatem dromedarios vocant, praeteritos cibos in ore volvere, et in alvum missos iterum retrahere. Quibus ascensis, et nova sitarcia, id est, annona refocillati, decima tandem die ad Romana per desertum castra venimus. Oblatique tribuno, rem ordine pandimus: inde transmissi ad Sabianum Mesopotamiae ducem, camelorum pretium accepimus. Et quia jam abbas ille meus dormierat in Domino; ad haec delatus loca me monachis reddo, hanc trado virginibus, diligens eam ut sororem, non tamen ei me credens ut sorori. Haec mihi senex Malchus adolescentulo retulit. Haec ergo vobis narravi senex, castis historiam castitatis exposui. Virgines castitatem custodire exhortor. Vos narrate posteris, ut sciant inter gladios, et inter deserta et bestias, pudicitiam numquam esse captivam: et hominem Christo deditum posse mori, non posse superari.

Intertext edge

Open linked passage

Note