Commentarius in Matthaeum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 6863 Coinma
1.1
CAPUT PRIMUM. De nativitate Christi, et de Magis cum muneribus, ac de infantibus occisis.
1.1
Christi ex regio et sacerdotali genere ortus.-- Gradum, quem Matthaeus in ordine regiae successionis ediderat, Lucas in sacerdotali origine computat. Quem dum uterque dinumerat, cognationem in Domino utriusque tribus uterque significat. Recteque generationis gradus ponitur: quia sacerdotalis et regiae tribus societas per David ex conjugio inita, jam a Salathiel in Zorobabel confirmetur ex genere. Atque ita dum Matthaeus paternam originem, quae ex Juda proficiscebatur, recenset, Lucas vero acceptum per Natham ex tribu Levi genus edocet; suis quibusque patribus Domino nostro Jesu Christo, 669 qui est aeternus et rex et sacerdos, etiam in carnali ortu utriusque generis gloriam probaverunt. Quod vero Joseph potiusquam Mariae nativitas recensetur, nihil refert: eadem enim est totius tribus atque una cognatio. Exemplum autem etiam Matthaeus et Lucas dederunt, patres invicem appellantes, non tam genere quam gente: quia ab uno tribus coepta, sub unius successionis et originis familia continetur. Cum enim filius David atque Abrahae esset ostendendus, quia ita Matthaeus coepit; Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abrahae: non differt quis in originis numero atque ordine collocetur, dummodo universorum familia coepta esse intelligatur ab uno. Ita cum ejusdem tribus sit Joseph et Maria; dum profectus esse ex Abrahae genere Joseph ostenditur, profecta quoque docetur et Maria. Haec enim in lege ratio servata est, ut si mortuus sine filiis familiae princeps fuisset, defuncti uxorem posterior frater ejusdem cognationis acciperet, susceptosque filios in familiam ejus qui mortuus esset 670 referret: maneretque ita in primogenitis successionis ordo, cum patres eorum, qui post nati essent, aut nomine haberentur, aut genere.
1.2
Cur generationes quaedam omissae. Cur quatuordecim ubi tantum tredecim recensentur.-- Sequens illud est, ut quia diximus, secundum rerum fidem, generationis istius ordinem nec numero sibi nec successione constare; hujus quoque rei ratio afferatur. Non enim levis causa est, ut aliud in narratione sit, aliud fuerit in gestis; et aliud referatur in summa, aliud vero teneatur in numero. Namque ab Abraham usque ad David quatuordecim generationes enumeratae sunt, et David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim, cum in Regnorum libris decem et septem deprehendantur. Sed in hoc non mendacii aut negligentiae vitium est. Tres enim ratione praeteritae sunt. Nam Joras genuit Ochoziam, Ochozias vero genuit Joam, Joas deinde Amasiam, Amasias autem Oziam. Et in Matthaeo Joras Oziam genuisse scribitur, cum quartus ab eo sit. Hoc ita( supple, factum est), quia ex gentili femina Joras Ochoziam genuit, ex Achab scilicet domo: dictumque erat per prophetam, non nisi quarta generatione in throno regni Israel quemquam de domo Achab esse sessurum. Purgata igitur Achab familia gentili, tribusque praeteritis, jam regalis in quarto generationum consequentium origo numeratur. Quod vero usque ad Mariam generationes quatuordecim esse scribuntur, cum in numero tredecim reperiantur; nullus error esse poterit scientibus non eam solum esse Domino nostro Jesu Christo originem, quae coepit ex Maria; sed in procreatione corporea, nativitatis aeternae significantiam comprehendi.
1.3
In eos qui nolunt Mariam virginem permansisse.-- Generationis autem ratio simplex est. Nam conceptum ex Spiritu sancto, natum ex Maria virgine, omnium opus prophetarum est. Sed plures irreligiosi, et a spiritali doctrina 671 admodum alieni, occasionem ex eo occupant turpiter de Maria opinandi, quod dictum sit, Priusquam convenirent, inventa est in utero habens: et illud, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam: et illud, Non cognovit eam donec peperit; non recordantes desponsatam fuisse, et dictum hoc Joseph volenti eam abjicere; quia justus ipse nollet in eam lege decerni. Igitur ne qua de partu ejus ambiguitas existeret, ipse concepti ex Spiritu sancto Christi testis assumitur: dehinc quia desponsata esset, in conjugem recipitur. Cognoscitur itaque post partum id est, transit in conjugis nomen. Cognoscitur enim, non admiscetur. Denique cum transire Joseph ad Aegyptum admonetur, ita dicitur: Accipe puerum et matrem ejus; et, Revertere cum puero et matre ejus; et rursum in Luca: Et erat Joseph et mater ejus. Et quotienscumque de utroque fit sermo, mater potius Christi, quia id erat; non uxor Joseph est nuncupata, quia non erat. Sed haec quoque ab angelo ratio servata est: ut cum desponsatam cum justo Joseph significabat, conjugem nuncuparet. Nam ita ait: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Ergo et conjugis nomen sponsa suscepit, et post partum in conjugem recognita tantum Jesu mater ostenditur: ut quemadmodum justo Joseph deputaretur ejusdem Mariae in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matre virginitas.
1.4
Josepho ex priore conjugio filii.-- Verum homines pravissimi hinc praesumunt opinionis suae auctoritatem, quod plures Dominum nostrum fratres habuisse sit traditum. Qui sit Mariae filii fuissent, et non potius Joseph ex priore conjugio suscepti; numquam in tempore passionis Joanni apostolo transcripta esset in matrem, Domino ad utrumque dicente: Mulier, ecce filius tuus; et Joanni: 672 Ecce mater tuas nisi quod ad desolatae solatium, charitatem filii in discipulo relinquebat.
1.5
Magorum fides et munera quid indicent.-- Stellae autem ortus primum a Magis intellectus, indicat mox gentes in Christum credituras, et homines professionis longe a scientia divinae cognitionis aversae, lumen quod statim in ortu ejus exstitit cognituros. Denique oblatio munerum intelligentiam in eo totius qualitatis expressit: in auro regem, in thure Deum, in myrrha hominem confitendo. Atque ita per venerationem eorum, sacramenti omnis est consummata cognitio: in homine mortis, in Deo resurrectionis, in rege judicii. Quod vero repetere iter, atque ad Herodem in Judaeam redire prohibentur: nihil a Judaea petere scientiae agnitionisque permittimur, sed in Christo salutem omnem et spem locantes, admonemur prioris vitae itinere abstinere.
1.6
Quid fuga Christi in Aegyptum. Innocentes, martyres.-- Parante autem Herode parvuli necem, Joseph per Angelum monetur, ut eum in Aegyptum transferat: Aegyptum idolis plenam, et omnigenum deum monstra venerantem. Jam post Judaeorum insectationem, et in exstinguendo eo profanae plebis assensum, Christus ad gentes inanissimis religionibus deditas transit: et Judaeam relinquens, ignoranti eum saeculo colendus infertur, Bethlehem, id est, Judaea, martyrum sanguine redundante. Herodis vero furor et infantium interfectio, populi Judaici in Christianos saevientis est forma: existimantis se beatorum Martyrum caede posse in omnium fide et professione Christi nomen exstinguere.
1.7
Ecclesia dolet Judaeorum perditionem.-- Sed gloriosus per prophetam neci eorum honor redditur, dicentem, Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos: et noluit consolari, quia non sunt. Rachel Jacob uxor fuit diu sterilis; sed nullum ex his quos genuit amisit. Verum haec in Genesi Ecclesiae typum praetulit. Non igitur illius vox et ploratus auditur, quae nullum habuit amissorum filiorum dolorem, sed hujus Ecclesiae diu sterilis, nunc vero fecundae. Hujus ploratus ex filiis, non idcirco quia peremptos dolebat, auditur; sed quia ab his perimebantur, quos primum genitos filios retinere voluisset. Denique consolari se noluit quae dolebat. Non enim non erant ii, qui mortui putabantur; in aeternitatis enim profectum per martyrii gloriam efferebantur. Consolatio autem rei amissae erat praestanda, non auctae.