Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentarius in psalmos XV XXXI XLI
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6864 Coinpsx
2.1
TRACTATUS DE PSALMO XXXI.
2.1
Psalmus David intellectus notat quam continet prophetiam. Apostolus docuit, quia Novum Testamentum annuntiaret per vocationem gentium. In quo justificanda erat fides sine operibus, et in quo futura promittebatur remissio iniquitatum et oblivio peccatorum per gratuitam gratiam Dei: et ad hoc manifesta est ratio. Sed operae pretium est persequi omnem psalmi textum, in quo affectus psallentis deprehendantur. Quis viderit secundum carnem, tentationes introeuntes ad fidem? Vidit enim beatos quidem esse, quorum justitia ex operibus non computaretur. Lex enim intravit ut amplificarentur peccata: et lex iram fabricat: et ubi lex non est, nec transgressio. Quamobrem non immerito beatus vocabitur, qui non fuerit sub lege, sed fuerit potius sub gratia.
2.2
Verum fides haec qualis requiratur, notavit psalmista dicendo, VERS. 2: Neque inventus fuerit in ore ejus dolus. Credo utique talem virum quaerat, qualem venientem ad se Nathanaelem Dominus laudavit; quales non erant in Israel, quos ita Deus increpaverat per prophetas: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Nec dubium est quin hoc sit dolus, aliud in labiis, aliud in corde habere. Itaque bene David in alio psalmo: Credidi, inquit, propter quod locutus sum. Et Apostolus enarrat: quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ita si in corde credat quod labia confitentur, non invenietur in ore ejus dolus. At si labiis quis honoret Deum, cor autem ejus longe inveniatur ab eo; dolus in ore ejus est, quo proprie in eo tempore notamur, in quo doctrinas hominum et consilia nostra sequimur, mandata Dei repudiantes. Sic enim scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est. Colunt me, mandata et doctrinas hominum sequentes. Sic et Dominus in Evangelio legis doctores hypocritas vocat, praetereuntes voluntatem Dei, et consilia sua statuentes. Omnis autem hypocrita simulator est et dolosus est. Et profecto manifestus dolus est, fidem Deo promittere, et humanis consiliis credere. Hujusmodi autem viri nec remittere iniquitates, nec operire peccata possunt; quia salutem suam magis ponunt in consiliis hominum, quam in auxilio Dei. Denique quasi suam statim tentationem in vacillatione fidei notat propheta; et quasi semetipsum castigans, quid alii vitare debeant, commonet dicens: cum gravis super se manus Dei fuisset, hoc est perseverans in tentationibus multis, clamasse quidem ad Deum, sed in clamore non perseverasse: verum postremo tacuisse, et ex taciturnitate continuo inveterasse ossa sua.
2.3
Ossa autem spiritaliter quid aestimemus, frequenter notavimus: quia sicut corporis sui stabilimentum et fortitudo sunt ossa, ita et mentis nostrae stabilimentum et fortitudo patientia est; ita hic qui gravata super se manu Dei perseverare non potuit ad Deum, sed defecit et tacuit; inveterasse merito dicit ossa sua: id est consenuisse patientiam suam. Omne autem senium affert infirmitatem. Itaque et manifestum est infirmatam esse patientiam ejus. Et proprie posuit inveterasse, id est ad veterem impatientiam redisse: novus enim homo et nativitas nova habet perseverantem patientiam; inde Apostolus ait: Vexatio patientiam pariet, patientia probationem, probatio spem; spes autem non conturbat, quia charitas Dei diffusa est in corda nostra. Igitur quia in novo homine charitas Dei diffusa est in corde per Spiritum sanctum qui clamat: Abba Pater; merito perseverans est patientia ejus, ut possit dicere: Quis me dividet a charitate Dei? Vexatio, angustia, an nuditas, an fames, an gladius? At qui defecit clamando et sperando in Deum, benedicit quia inveteraverunt ossa sua; quod est, ad veterem impatientiam reversa sunt, deficiente novae nativitatis charitate, quae numquam de Patre desperat.
2.4
Quid ergo docet? Quoniam haec nobis fida repromissio est: quoniam si iniquitas aut operatio peccati, etiamsi gravis facta fuerit manus Domini super nos, et onera verit nos tentationibus multis, non deficere debet clamor noster ad Deum. Quid si tacuerimus? Quod revertamur ad veteres cogitationes, remedium in nostris consiliis requirentes, adhibentes curas et sollicitudines, et per sapientiam nostram relinquentes spem quae est ex Deo, quae est firmior omnibus cogitationibus nostris. Et hanc quasi in tentatione notans propheta, psallit, VERS. 3 et 4: Quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea; cum clamassem tota die ac nocte; gravata est in me manus tua. Et quid novissime ait? Conversus sum in miseriam, dum infixa est mihi spina. Ideo aperte significat, ex hoc vitio quod in tentationibus supervenientibus clamare ad Deum et sperare desiisset, succedente silentio et taciturnitate, suscepisse se in cogitationibus curas et sollicitudines vitae suae, ac per hoc conversum se esse in miseriam, relicta scilicet spe adjutorii Dei: atque significanter ait, infixam sibi esse spinam. Spinas enim in Evangelio Dominus docet curas et sollicitudines victus esse, quibus suffocatur verbum: aut quam hic propheta spinam, id est curam et sollicitudinem vitae, infixam esse sibi dicit, ex eo ex quo tacuerit et desierit clamare ad Deum, per quod conversum se esse in miseriam confitetur. Et quoniam hae curae et sollicitudines saeculares frequenter in animos nostros, etiam cum non attenduntur, irrepunt; Peccatum, inquit, meum cognitum mihi fac.
2.5
Et separavit, distinguens iniquitatem a peccato; quia iniquitas ignota esse minime potest. Cujus verbi magis aptior est significantia in graeco. Ansdayan enim vocant, per quod significatur tempus quo sine lege vixerit mundus, cum adhuc in gentili vita Deum nesciret. Omnes autem conversi ad Dominum confiteantur necesse est, damnabilem fuisse prioris temporis vitam. At vero quia peccati nomen in hoc definimus, in quo quis intrat in curas et sollicitudines et cogitationes victus, quae quammultae et variae sunt, quarumque imagines invitis etiam bonis quam frequenter occurrunt; quis possit in sua observantia deprehendere? Itaque super hoc bene auxilium de Deo requirit propheta dicendo, VERS. 5: Peccatum meum cognitum mihi fac, Domine. Et in hoc peccati nomen a principio mundi et teneri, si ipsam protoplasti transgressionem discriminemus, manifesto invenimus. Sed de hoc longum erit persequi; aeque tamen sensus discriminantes inter peccatum et iniquitatem persequentibus quoque manifestantur. De peccato enim petit, ut cognitum sibi fiat; ut vero iniquitatem non celaverit sibi inquit. Illud enim, quia sine scientia hominis non erat, supererat in eo medicina humilitatis ut annuntiaret illud, et confiteretur Domino. At vero peccatum, cujus varietas etiam ignoranti poterat obrepere, cujus multitudo fallere poterat et latere, ut cognitum sibi fieret deprecatus est. Perseveravit denique in significantia verbi; et quia iniquitatem a peccato separabat, dixit: Ego, inquit, renuntiabo adversum me iniquitatem meam, Domine. Adeo et hic non peccatum meum nuntiabo, Domine, sed iniquitatem. Peccatum enim annuntiare non poterat, cujus cognitionem sibi quaerebat a Domino. At vero iniquitatem quam in conscientia habebat, hanc, ait, annuntiabo adversum me coram Domino. Iniquitati enim alia nulla medicina est, nisi confessio ad Deum. Facimus enim ignoranter quod agnitum facit Dominus, cum agnitionem ejus conversio fecerit, et necesse est poenitentia consequatur. Ita post iniquitatem hanc, si confessus fuerit coram Domino, et annuntiaverit illam adversum se, scilicet accusator sui factus, redimet impietatem cordis sui. Et hic prudenti ratione ait: Dixi: pronuntiabo adversum me iniquitatem meam, Domine; et tu remisisti impietatem cordis mei. Denique qui iniquitatem non confitetur Domino, superbiam adversum Dominum recipit, ac sic impietatem acquirit. Dominum enim non agnoscit patrem totius creaturae. Contra, propheta eum qui confitebitur, ac per hoc impietatis crimen deprecatur, humilem vocat; quod est utique superbo contrarium.
2.6
Pro hoc enim, inquit, deprecabitur humilis et justus ad te in tempore recte. Est ergo tempus quando non est recte justus a Domino. Ipse propheta in subsequenti docet dicens, VERS. 6: Verum in diluvium multarum aquarum ad illum non appropinquabunt. Ergo in diluvio multarum aquarum non rectum est tempus, ut justus appropinquet ad Dominum; justi enim viri non est dare animae suae audaciam, sicut et lex dicit: Non dabis animae tuae audaciam. Quod si quis profundus et altissimus mysteriis Dominum quaerat, scrutetur omnia judicia ejus: et si forte ad sustinendos omnes fructus ejus existimet se posse sufficere, non erit iste vir justus, neque utiliter in diluvio aquarum multarum appropinquare conabitur ac Dominum quaerere; quoniam in exaltatione sapientiae suae, profundi ejus absconsa pulsare pertentaverit. Sic et apostolus Paulus: Et ne in multitudine, ait, adapertionum exalter, datus est carni meae stimulus, angelus satanae qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi: et dictum est mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Itaque et hic propheta, cum dixisset: quia justi et humiles in diluvio aquarum multarum non appropinquabunt ad Dominum, ostendit ipse quo magis sibi tempore Dominus requiratur, VERS. 7: Tu es, inquit, refugium meum a tribulatione circumdante me. Et hic ergo magis in infirmitatibus gloriatur, ut protegat eum virtus Dei, sicut Paulus ait: Libentius ergo in infirmitatibus meis gloriabor, ut protegat me virtus Christi. Denique et subjunxit: Exultatio mea, libera me a circumdantibus me. Dominum exultationem suam vocat: quia non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua; sed in hoc unusquisque glorietur, quod cognovit et timet Dominum. Exultatio ergo mea libera me a circumdantibus me.
2.7
VERS. 8. Intelligam et conjungar tibi in via hac qua ambulabis: firmabo in te oculos meos. Sequitur praeceptum quod mandatur: Post Dominum Deum tuum ambulabis. Et hoc est fidelis vir, non sibi ipsum eligere viam, sed ipsum sequi viam quam Dominus ostendit, illud putare rectum quod ille mandavit. Denique ait: Confirmabo in te oculos meos; ut scilicet nullum aliud iter videant, nisi quod dirigat Dominus: quod ait in alio psalmo manifestius: Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, sic oculi nostri ad Dominum nostrum; scilicet, non quod ipsi verum intendere dirigamur; sed quod Dominus convertit oculos nostros, in cujus manibus esse debebunt; et quia in ejus potestate sit, ubi aperiat visum nostrum, ubi claudat.
2.8
Quod si quis ad hoc refugium Dei non sponte accedat, discamus quomodo talem castigat propheta, cui comparet, quid prohibeat. Nolite, inquit, VERS. 9, fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Homo enim verbo obsequitur, et ad vocem obaudit. At vero quibus dici potest: Quaesivi et non fuit homo, vocavi et non fuit qui exaudiret; ejusmodi sunt equus et mulus: in freno et camo cogendi sunt illuc ire quo nolunt. Ex quo postulat justus, ut dura cervix et durae maxillae eorum tormento et violentia molliantur. Et benigne propheta non vult illos duritiae suae relinqui, quicumque sponte non appropinquant ad Dominum: sed potius expostulat quibuscumque suppliciis pertrahantur, dummodo salvi fiant. Itaque ait: In freno et camo maxillas eorum deduc, qui non appropinquant ad te.
2.9
VERS. 9. Multa flagella peccatoris. Per haec enim Dominus salutem peccatoribus fabricat: inferendo enim plagas et tribulationes, superbiam peccatorum, ut timere consuescat, erudit. Sperantem autem in Dominum misericordia circumdabit. Neque enim aut freno aut camo ducendus est, aut flagello arguendus ut appropinquet, cujus spes semper est in auxilio Dei. Itaque huic proxima est misericordia ejus. Quamobrem sicut propheta ait, VERS. 11: Jucundamini in Domino, et exultate justi, et gaudete omnes recti corde. Per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note