To Constant
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilary of Poitiers">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
1.1.1
Non sum nescius, piissime imperator, ca, quae de nonnullis negotiis ad conscientiae publicae audientiam proferantur, pro dignitate eorum, qui eloquuntur, uel grauia existimari solere uel leuia, dum distantis opinionis ambiguam sententiam ad studium intellegentiae permouet hominis; contemtus aut gratia.
1.1.2
sed mihi apud te de diuina re pia dicturo nullus uulgatae consuctudinis metus est, quia, cum sis bonus ac religiosus, nec uitium indicii apud prudentes religionum, quid a quo audiat, sed an, quae audiatsint religiosa, diiudicet. et quia mihi a deo de praesentia tuae opportunitas praestita est, nec erga haec quidem conscientiae meae cessauit officium, ut in eum, quem apud te habeo de religione sermonem, indignitas forte aliqua tecum loquentis offendat.
1.2.1
Episcopus ego sum in omnium Galliarum ecclesiarum atque, episcoporum communione, licet exilio, permanens et ecclesiae adhuc per presbyteros meos communionem distribuens. exulo autem non crimine, sed factione et falsis nuntiis synodi ad te imperatorem pium, non ob aliquam criminum meorum conscientiam per impios homines delatus. nec leuem habeo querellae meae testem dominum meum religiosum Caesarem tuum Iulianum, qui plus in exilio meo contumeliae a malis, quam ego iniuriae, pertulit;
1.2.2
in promtu enim sunt pietatis uestrae litterae. falsa autem eorum omnia, qui in exilium meum procurauerunt, non in obscuro sunt. ipse quoque uel minister uel auctor gestorum omnium intra hanc urbem est. circumuentum te Augustum inlusumque Caesarem tuum ea confidens conscientiae meae condicione patefaciam, ut, si indignum aliquid non modo episcopi sanctitate, sed etiam laici integritate gessisse docear, non iam sacerdotium per ueniam expectem, sed intra paenitentiam laici consenescam.
1.3.1
Haec autem nunc, dignantissime imperator, arbitrio tuo derelinquo, quatenus et quomodo me iubes loqui, et ea, quae maxime tecum in tempore hoc agenda sunt, prosequor. dabis quidem id in praesens instructionis ad causam, ut praesentem eum, cuius
1.3.2
ministerio exulo, usque ad confessionem falsorum, quae gessit, adducam. sed nihil de eo, nisi cum iusseris, loquar. nunc autem, quia mihi metus est de mundi periculo, de silentii mei reatu, de iudicio dei, cura autem est de spe, de uita, de immortalitate non tam mea, quam tua uniuersorumque. quae quia mihi cum plurimis communis est, haec a me communis spei expectatio est.
1.4.1
Recognosce fidem, quam olim, optime ac religiosissime imperator, ab episcopis optas audire et non audis. dum enim, a quibus ea requiritur, sua scribunt et non deum praedicant, orbem aeternum erroris et redeuntis in se semper certaminis circumtulerunt. oportuerat humanae infirmitatis modestia omne cognitionis diuinae sacramentum illis tantum conscientiae suae finibus contineri, quibus credidit, neque post confessam et iuratam in baptismo fidem in nomine patris et filii et spiritus sancti quicquam aliud uel ambigere uel innouare.
1.4.2
sed quorundam aut praesumtio aut facultas aut error apostolicae doctrinae indemutabilem constitutionem partim fraudulenter confessa est et partim audacter egressa, dum in confessione patris et filii et spiritus sancti ueritatem naturalis significationis eludit, ne quid maneret in sensu, quod in regenerationis sacramento est confitendum. ob hoc penes quorundam conscientiam nec pater pater nec filius filius nec spiritus sanctus spiritus sanctus est.
1.4.3
sub cuius necessitatis tamquam improbabili occasione scribendae atque innouandae fidei exinde usus inoleuit. qui postquam noua potius coepit condere, quam accepta retinere, nec ueterata defendit nec innouata firmauit et facta est fides temporum potius quam euangeliorum, dum et secundum annos scribitur et secundum confessionem baptismi non tenetur. periculosum nobis ammodum atque etiam miserabile est tot nunc fides exsistere, quot uoluntates, et tot nobis doctrinas esse, quot mores, et tot causas blasphemiarum pullulare, quot uitia sunt, dum aut ita fides scribuntur, ut uolumus, aut ita, ut nolumus, intelleguntur. et cum secundum unum deum et unum dominum et unum baptisma etiam fides una sit, excedimus ab ea fide, quae sola est. et dum plures, ad id coeperunt esse, ne ulla sit.
1.5.1
Conscii enim nobis inuicem sumus post Niceni conuentus synodum nihil aliud quam fidem scribi. dum in uerbis pugna est, dum de nouitatibus quaestio est, dum de ambiguis cecasio est, dum de auctoribus querella est, dum de studiis certamen est, dum in consensu difficultas est, dum alter alteri anathema esse coepit, prope iam nemo Christi est. incerto enim doctrinarum
1.5.2
uento uagamur et aut, dum doeemus, perturbamus aut, dum docemur, erramus. iam uero proximi anni fides quid iam de immutatione in se habet? prima, quae' omousion' decernit taceri; sequens rursum, quae' omousion' discernit et praedicat; tertia deinceps, quae' usiam' simpliciter a patribus praemunitam pcr indulgentiam excubat; postremum quarta, quae non excusat, scd condemnat.
1.5.3
et quo tandem processum est? ut neque penes nos neque penes quemquam ante nos sanctum exinde aliquid atque inuiolabile perseueret, de similitudine autem dei filii ad deum patrem quodsi miserabilis nostri temporis fides est, ne non aut ex toto aut tantum ex portione sit similis, egregii scilicet arbitri caelestium sacramentorum, conquisitores inuisibilium mysteriorum professionibus de fide dei calumniamur.
1.5.4
annuas atque menstruas de deo fides decernimus, decretis paenitemur. paenitenetes defendimusdefensos anathematizamus aut in nostris aliena aut in alienis nostra damnamus et, cum mordemus inuicem, iam absumti sumus ab inuicem.
1.6.1
Fides deinde quaeritur, quasi fides nulla sit. fides scribenda est, quasi in corde non sit. regenerati per fidem nunc ad fidem docemur, quasi regeneratio illa sine fide sit. Christum post baptisma discimus. quasi baptisma aliquod esse possit sine Christi fide.
1.6.2
emendamus, quasi in spiritum sanctum peccasse sit uenia. sed impietatis ipsius hinc uel praecipue causa perpetua est, quod fidem apostolicam septuplo proferentes ipsi tamen fidem euangelicam nolumus confiteri, dum impietates nostras nobis in populis multiloquiis defendimus et magniloquentiae uanitate aures simplicum uerbis fallentibus inludimus. dum euitamus de domino Christo ea credere, quae de se docuit credenda, et per speciosum pacis nomen in unitatem perfidiae subrepimus et sub reiciendis nouitatibus rursum ipsi nouis ad deum uocibus rebellamus et sub scripturarum uocabulo non scripta mentimur: uagi, prodigi, impii, dum et manentia demutamus et accepta perdimus et inreligiosa praesumimus.
1.7.1
Quod hieme undoso mari obseruari a nauigantibus maxime tutum est, ut naufragio desaeuiente in portum, ex quo soluerant, reuertantur, uel incautis adulescentibus conuenit, ut, cum in tuenda domo sua mores paternae obseruantiae transgressi profusa libertate sua usi sunt, iam sub ipso amittendi patrimonii metu solus illis ad paternam consuetudinem necessarius et tutus recursus sit, ita inter haec fidei naufragia caelestis patrimonii iam paene profligata hereditate tutissimum nobis est primam et solam puangelicam fidem confessam in baptismo intellectamque retinere nec demutare, quod solum acceptum atque auditum habeo, bene credere, non ut ea, quae synodo patrum nostrorum continentur, tamquam inreligiose et impie scripta damnanda sint, sed quia per temeritatem humanam usurpantur ad contradictionem, quod ob hoc sub nomine
1.7.2
nouitatis euangelium negaretur, ut periculose tamquam sub emendatone mnouetur. quod emendatum est, semper proficit, ut, dum omnis emendatio displicet, emendationem Dmnem emendatio consecuta condemnet, ac si iam, quidquid illud est, non emendatio aliqua sit emendationis, sed coeperit esse damnatio.
1.8.1
In quantum ego nunc beatae religiosaeque uoluntati uirum te, domine Constanti imperator, ammiror, fidem tantum secundum ea, quae scripta sunt, desiderantem— et merito plane ad illa ipsa unigeniti dei eloquia festinas, ut imperatoriae sollicitudinis capax pectus etiam diuinorum dictorum conscientia plenum sit; hoc qui repudiat, antichristus est et, qui simulat, anathema est—, sed unum hoc ego per hanc dignationis tuae sinceram audientiam rogo, ut praesente synodo, quae nunc de fide litigat, pauca me de scripturis euangelicis digneris audire et loquar tecum uerbis domini mei Iesu Christi, cuius uel exsul sum uel sacerdos. habent enim uasa testea non ignobiles thesauros et infirmiora corporum magis reuerenda sunt et apud nos modo deum indocti piscatores loquuti sunt. super humilem et trementem uerba sua secundum prophetam deus respicit.
1.8.2
fidem, imperator, quaeris: audi eam, non de nouis eartulis, sed de dt' i libris. scito eam posse etiam in occidente donari, unde uenientes in regno dei cum Abraham et Isaac et Iacob recumbent. memento eam non in quaestione philosophiae esse, sed in euangelii doctrina. non tam mihi autem rogo audientiam, quam tibi atque ecclesiis dei. ego enim penes me habeo fidem, exteriore non egeo: quod accepi, teneo nec demuto, quod dei est.
1.9.1
Sed memento tamen neminem hercticorum esse, qui se nunc non secundum scripturas praedicare ca, quibus blasphemat, mentiatur. hinc enim Marcellus' uerbum dei' cum legit, nescit. hinc Fotinus' hominem Iesum Christum' cum loquitur, ignorat. hinc et Sabellius, dum quod e t ego et pater unum sumus non intellegit, sine deo patre et sine deo filio est.
1.9.2
hinc et Montanus per insanas feminas suas' paraclytum alium' defendit. hinc et Manicheus et Marcion legem odit, quia littera occidit et mundi princeps diabolus est. omnes scripturas sine scripturae sensu loquuntur et fidem sine fide praetendunt. scripturae enim non in legendo sunt, sed in intellegendo neque in praeuaricatione sunt, sed in caritate.
1.10.1
Audi, rogo, ea, quae de Christo sunt scripta, ne sub eis ca, quae non scripta sunt, praedicentur. summitte ad ca, quae de libris loquuturus sum, aures tuas.
1.10.2
fidem tuam ad dcum erigas. audi, quod proficit ad fidem, ad unitatem, ad aeternitatem. loquuturus tecum sum cum honore regni et fidei tuae omnia ad Orientis et Occidentis pacem proficientia, sub publica conscientia, sub synodo dissidenti, sub lite famosa.
1.11.1
Praemitto interim pignus futuri apud te sermonis mei. non aliqua ad scandalum neque, quae extra euangelium sunt, defendam; sed intelleges a me in sacramento' solius dei ueri' et' quem misit Iesum Christum', praedicari unum deum patrem,' ex quo omnia', et unum dominum Iesum Christum,' per quem omnia', natum ex deo, qui est' ante tempora aeterna' et erat' in principio apud deum', deus' uerbum', qui est imago dei inuisibilis, in quo habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, qui, cum in forma dei esset, humilians se salutis nostrae causa' formam serui' ex conceptu spiritus sancti de uirgine accepit, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis et post resurrectionem mortis deinde' in caelestibus' sedens aderit' iudex uiuorum et mortuorum' et' rex' omnium aeternorum' saeculorum'. est enim' unigenitus' deus et' deus uerus' et' deus magnus',' super omnia deus' et omnis lingua confitebitur, quia dominus Iesus Christus in gloria dei patris est.
1.11.2
haec ego in spiritu sancto ita credidi, ut ultra hanc de domino Iesu Christo fidem non possim doceri, non per haec adimens patrum fidei religionem, sed secundum regenerationis meae symbolum et doctrinae euangelicae scientiam ab ea iuxta ista non dissonans.