Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Carmina indifferentia
Indi 1
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis
—
10917 Carind
1
Roma nocens, manifesta docens exempla nocendi, Scylla rapax, puteusque capax, avidusque tenendi, Si tibi te jam praeteritae modo comparo fractam, In cinerem Romam veterem patet esse redactam. Roma modo res absque modo, sitiensque lacuna, Dives egens, quae cuncta regens se non regit una. Si quaeris quanti fueris, tu quae cecidisti, Numen eras, caput orbis eras, dum Roma fuisti, His alis rota facilis et sua seque ferebat, Dansque satis, nihil ipsa datis dare majus habebat. Multa scientia, pauca superbia, regula morum, Os Ciceronis, vita Catonis, cura bonorum, Arma potentia, cuncta domantia quae nocuere, Te caput omnibus, ut patet, urbibus imposuere. Sic fuit utilis haec rota mobilis, et bene tecum, Ut nihil amplius egerit altius, aut nihil aequum. Vidit et India pila minantia; signaque signis, Zonaque pigrior, unde remotior aetheris ignis. Vincitur Affrica, praelia Punica multa dedere. Dat tibi Gallia, victaque Graecia quae nocuere. Vincis, et omnibus hostis es hostibus et timor aeque. Docta resistere, prompta repellere fortia quaeque; Inde pecunia, moxque superbia concipiuntur, Quae duo turpia sunt comitantia, seque sequuntur. Desine credere te sibi vincere, dum tibi credis Fortia vincere, victaque laedere, te quoque laedis. Praelia pristina sunt data semina prima furorum; Afficit omnia rapta pecunia prima malorum; Stat modus et perit, et caput exerit. Eris acervus, Et domus amplior et numerosior et tibi servus. Trita palatia, templaque ditia, ditior aetas Vult sibi surgere, jam sibi ponere nescia metas Machina regia, nititur obvia demere pronis, Astra volantibus, aequora piscibus, arva colonis; Mensa capacior his modo quam prior, et nitet aere; Vas quoque fictile, ceu sit inutile, spernit habere. Sic bona turpibus urbs data sumptibus est malefacta, Fractaque, stantia stat super omnia per prius acta. Augusti soboles serie sublimis avorum, Missa tibi placeant quantulacunque precor. Nolo manus sceptris, vel cervix apta coronae Ad mea flectantur munera, mente fave. Ut satis est populo superum meruisse favorem, Cum cadit ad magnos hostia parva deos. Sic implet votum tua gratia; plus homine erro Si plus affectem quam placuisse tibi. Qui solet ante homines Cicerone disertior esse, Facundus minus est dum venit ante deos; Sic ego cum mediae plebi loquar ore diserto, In vultu potui dicere pauca tuo. Majestate tua stupui, totamque vaganti Percurrens oculo, sum ratus esse deam. Parcius elimans alias natura puellas, Distulit in dotes esse benigna tuas In te fudit opes, et opus mirabile cernens Est mirata suas hoc potuisse manus. Haec posuit[ f. potuit], vultuque deas, animoque parentes, Quos homines nunquam post habuere diis. Quodque magis miror, pulchram castamque creavit, Quo nihil hic sexus majus habere potest. Quamvis sexus, opes, genus, aetas, forma resistent, Nil te reginam praeter honesta juvat. Innumeros hostes et virgo vincis et una. Vincis quod virgo vincere nulla potest. Et quia non fuerat tanta quis conjuge dignus, Conjunxit sponsam te sibi, virgo, Deus. Ne pudeat, regina, tuas me dicere laudes, Et dominam dici te patiare meam. Anglia, terra ferax, tibi pax diuturna quietem, Multiplicem luxum merx opulenta dedit. Tu nimio nec stricta gelu, nec sidere fervens, Clementi coelo temperieque places. Cum pareret natura parens, varioque favore, Divideret dotes omnibus una locis, Elegit potiora tibi, matremque professa Insula sis locuples, plenaque pacis, ait. Quidquid luxus amat, quidquid desiderat usus, Ex te proveniet, aut aliunde tibi. Te siquidem, licet occiduo sub sole latentem, Quaeret et inveniet merce beata ratis. Tempus erit quo sceptra tibi promissa gubernet Henricus nec avis, nec patre rege minor. Rege sub hoc pax Ecclesiae, reverentia legi, Judicium vitio, gloria rebus erit. Rege sub hoc metuet latro, vel meminisse latronis. Rege sub hoc tutum praeter honesta nihil. Hinc sociam dispono tori cui praeparo quidquid Agnoscit virtus in muliere suum. Neve notam trahat ex vitio vel stirpe parentum, Sanguis erit regum, justus utrique parens. Haec ea nascetur quam purpura quaerat et aula, 1367 Ad quam confugiat pulsus ab orbe pudor, Haec ea nascetur quam rex, quam regia proles, Qua Caesar plaudat conjuge, matre, socru. Haec ea nascetur quae vivat et instet honesto; Pauca viro pariet, pignora multa Deo. Haec ea nascetur quae majestate coronam, Sceptra manu, gemmas ore micante vivet. Haec perfusa genas, genio quem mundus adoret, Ver geret in vultu, pectora legis erunt. His ego principibus sum te factura beatam, Anglia; quod superest pandere nolo tibi. Anglia nunc humilis, terrarum gloria quondam, Fluctuat, et merso remige mersa jacet. Quae laudum titulis toto radiabat in orbe, Ecclipsim patitur, sole relicta suo. Quo periente perit, quo sospite sospes agebat Otia; quo stabat stante, cadente cadit. Legibus ille dolos, armis compescuit hostes, Placatis placidus, indomitosque domans. Felix imperio satis est feliciter usus, Pacis amans, clarus munere, Marte potens. Illius interitu decus interiit, intereuntque Otia, pax legum, sanctio, jura, fides. Jam freta navigio, fora navibus[ f. legibus], arva colonis, Plebs patrocinio, clerus honore caret. Jam reparat[ f. repetit] judex perjuria, bella tyrannus, Fur sicam, praedo tela, cylixque ratem. Ergo viri tanti casum gemit Anglia, cujus Praecipiti casu praecipitata cadit. Filia praeteriti, praesentis nupta, futuri Mater regis, habes hoc speciale tibi. Aut vix, aut nunquam reperitur femina quae sit Haec eadem regum filia, nupta, parens. Nec tua nobilitas est a te coepta, nec in te Desinet, et post te vivet et[ f. ut] ante fuit. Nec tu degeneras, revera filia matris Talem te genuit qualis et illa fuit. Casta pudicam, pulchra decoram, provida cautam, Larga tulit largam, relligiosa piam. Est rosa de radice rosae; de relligione Relligio; pietas de pietate fluit. De stella splendor, de magno nomine majus. Unum patris erat; sunt duo regna tibi. Angli reginam venerantur, te comitissam Normannorum plebs; utraque gens dominam. Non ad sceptra venis rudis; usum tradit origo. Est regnare tuum, resque paterna tibi. Tu per naturam, per sortem caetera turba, Regnas; regnum dant haec tibi, sors aliis. Nulla potentior est in regno; nulla decore Est tibi par; omnis relligione minor. Sic mores, regina, tuos componis et actus, Ut sit in his justo plusve minusve nihil. Quippe nocere potes? Non vis. Offenderis? Ultro Condonas. Cernis tristia? Compateris. Vis dare? Non differs. Vis parce vivere? Nescis. Si loqueris, meritum sermo vigoris habet. Si taceas, rigor est; si rides, risus honestus. Oras? Orantis fletibus ora madent. Jejunas? Gaudes. Comedis? Satiabere nunquam. Quidquid agas, frenum sobrietatis habes. Intus simplicitas mentem foris, ornat honestas Vultum, grata quidem singula, plusque simul Tempora prisca decem se jactavere Sibyllis, Et vestri sexus gloria magna fuit. Unius ingenio praesentia saecula gaudent Et non ex toto virgine vate carent. Nunc quoque sunt homini quaedam commercia divum, Quos puto, nec fallor, virginis ore loqui. Mente tua posuere dii penetrale verendum, Teque sacrum, vatem constituere suum. Ore tuo quaecunque fluunt vigilata priorum Transcendunt, solis inferiora diis. Quidquid enim spiras, est immortale tuumque Tanquam divinum mundus adorat opus. Deprimis ingenio vates celebresque poetas, Et stupet eloquio sexus uterque tuo. Carmina missa mihi decies spectata revolvens Miror, et ex Adytis illa venire reor. Non est humanum tam sacros posse labores. Nec te, sed per te numina credo loqui. Pondera verborum, sensus gravis, ordo, venustas Vultum divinae cognitionis habent. Cum miror quanta se majestate tuentur Parcius exsilii triste recordor onus. Forsitan ignoras, sed ego dum tutor honestum, Dum sacri partes ordinis, exsul agor. Exsilii curas, et pondera dura laborum Alleviare potes, carmine, virgo, tuo. Allevies oro, nec quem fortuna reliquit. Linquere fortunae tu comes ipsa velis. Ne mihi verba neges, levius nil poscere possum, Nil a te spero, si mihi verba neges. Exsulis obsequium nisi cujus forte recuses, Exsul in obsequium nitor ubique tuum. Uxor Thyresiae dum pleno ventre tumeret, Numina consuluit quid velit esse tumor. Phoebus ait: Vir erit: Venus inquit: Femina fiet. Inquit Neptunus: Imo puella puer. Respondit verbis res, concipit illa, puerque Femina, vir, neutrum, nascitur omne simul. Ille vel illa fuit, res nescio quae duo solus. Neuter, uterque puer, femina plura nihil. Necdum florentes puer iste reliquerat annos Cum de morte sua consulit ipse deos. Praedixit Venus hunc laqueis occumbere, telo Mars, Neptunus aquis. Singula pondus habent. Hospes aquae pinus fuit, ascendit puer ensis Labitur incauto, labitur ipse super. Ramo praeda fuit pes, pectus perfodiit ensis, Unda caput mergit, ter perit unus homo. Causa necis tria sunt, et ramus, et ensis, et unda. Quem tenet ille ligat. hic necat, illa premit. Pes pendens, latus effossum, mersum caput, haeret Ramo, mucrone pungitur, amne necat. Corrigiam pectus, caput hamo, cuspide fluctu, Ramus, mucro, latus, alligat, intrat, agit Forte nemus lustrabat homo, fera forte redibat Plena, latens anguis forte jacebat humi. In pecudem pariter oculum cum cuspide misit Rusticus, agnovit missa sagitta manum. 1369 Hasta feram sternit, anguem fera comprimit anguis Tabem fundit; ea tabe necatur homo. Ossa vorando, locum calcando, vomendo venenum, Vir jaculo, pede sus, vipera tabe nocet. Saucia contrita, sparsus telo, pede, viru, Bestia, vipera, vir, sternitur, aret, obit. Cura, labor, meritum, sumpti pro munere honores, Ite alias post haec sollicitare animas. Me procul a vobis Deus advocat, ilicet actis; Rebus terrenis hospita terra vale. Corpus avara tamen solemnibus accipe cunis; Namque animam coelo reddimus, ossa tibi. Dum mea me mater gravida gestaret in alvo, Quid pareret fertur consuluisse deos. Phoebus ait: Puer est; Mars, femina, Junoque, neutrum; Jam qui sum natus, hermaphroditus eram. Quaerenti lethum, dea sic ait: Occidet armis, Mars cruce, Phoebus aqua, sors rata quaeque fuit. Arbor obumbrat aquas, ascendo, labitur ensis, Quem tuleram casu, labor et ipse super. Des haesit ramis, caput incidit amne; tulique Vir, mulier, neutrum, flumina, tela, crucem. Turbat hiems florem, nox lucem, larva decorem, Ariditas rorem, mors vitam, corvus olorem. Tristities risum, labor otia, Styx paradisum, Noctua pavonem, lupus agnum, Davus Adonem. Si qua mihi scribis, ne cuiquam scripta revelem Submissis precibus, Hugo, rogare soles. Ne timeas, nunquam per me secreta patebunt; Cum relegam, nequeo scire quid ipsa velint. Cum foderet gladio castum Lucretia pectus Sanguinis est torrens egrederetur, ait: Testes procedant me non favisse tyranno Ante virum sanguis, spiritus ante deos, Quam bene producti per me post fata loquentur, Alter apud manes, alter apud superos Pollicitis omnes oneras, homo munere paucos; Cum sit avara manus, prodiga lingua tibi. Pollicitis plus ora patent, quam dextera donis; Quam melius dare te plurima pauca loqui. Promittis quod habes, et quod non habes, nec habebis, 1370 Das quaevis cuivis omnia, dasque nihil. Hoc petit, excipis hoc; illud petit, excipis illud: Hoc mihi servo, dicis, caetera tolle tibi. Tu vel promittis uni tria, vel tribus unum; Tres tamen, aut unus, nil vel habet, vel habent. Quod ter promittis, non das semel; et tamen ipse Das tribus, atque tibi; rem tibi, verba tribus. Servus iners eris, mentem non tollis ab arca; Mentis ibi fixae fit brevis arca modus. Cujus dextra manus manui suspecta sinistrae, Suspectam laevam, ne sua tollat, habet. Obliquam dextrae laevam, dextramque sinistrae, Alternis oculos dividis excubiis Copia tres hominum triplici provexit honore; Tres ita provectos triplici sociavit amore. Sic fuit una tribus, ut tres amor uniat unus; Sic tres unit amor, ne separet hos nisi funus. In quibus exemplar fit tertia vita duarum, Et vice conversa, de lumine lucet earum. Sunt sibi pro speculis, exemplaque mutua praebent, Tresque tribus quod sunt alternatim sibi debent. Felices quibus climat zelo meliore Tertia vita duas, nec honor tabescit honore. His bene servit honor, quia nullus servit honori Jure tenet virgam, cui non est virga timori. Felix, cujus honor se possessore tumescit, Quando non ipsi, sed ab ipso gloria cessit. Hactenus, o Musae, somno satis, et satis usae, Aspirare precor velis intrantibus aequor. Nube vacet coelum, mare sternite, tollite velum Malus et aura, ratis fieri non invideatis. Impleat aura sinus, placido natet aequore pinus, Quae sibi fisa parum subiit discrimen aquarum. Firma suis omnis innititur aula columnis. Artibus aurigae fit certior orbita ligae. Vitis tangit humum, si tangere desinat ulmum. Sum ratis et vitis, vos ulmus nautaque sitis. Vos via, vos murus, vos Auster, vos Palinurus. Effer, Clio, tubam, committe tuas mihi vices Calliope, suda, toto mihi numine spires. Ecce subimus aquas, vos eia, vos duo nautae, Dispensate, precor, moderantes singula caute. Eia, tu cornu, Clio doctissima, clange; Tu digitis nervos, et cantu proxima tange.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).