Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 102.1
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis
—
10940 Sermon36
102.1
XCVIII [ De diversis XI]. DE PACE IN ECCLESIA SUB SUMMO PONTIFICE IN PERSECUTIONE CONSTANTER SERVANDA.
102.1
« Non est potestas nisi a Deo. Quae autem a Deo sunt, ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.»
102.2
Audite, fratres charissimi, quid Apostolus Domini clamat nobis. Non sunt, inquit, contemnendae potestates, sive mundi, sive Ecclesiae, quia omnes ordinatae sunt a Deo, et qui ordinatis a Deo contradicit et resistit, ordinatori contumeliam facit. Oportet igitur nos Dominum papam praelatum nostrum, consiliatorem nostrum visitare, quia consiliator est; venerari, quia pastor est. Sunt enim episcopi Ecclesiae venerandi sicut magistri, sicut vicarii Domini. Tanta reverentia voluit Dominus sacerdotes suos venerari et timeri, 708 quod in Deuteronomio minatus est, dicens:« Homo quicunque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem, aut judicem, morietur.» Idem ad Samuelem, cum a Judaeis sperneretur, Deus dicit: Non te spreverunt, sed me. Et Dominus quoque in Evangelio:« Qui vos,» inquit,« audit, me audit, et eum qui me misit; et qui vos spernit, me spernit.» Et cum leprosum mundasset:« Vade, inquit, ostende te sacerdoti.» Et cum postea tempore Passionis alapam accepisset a servo sacerdotis, cumque ei dixisset: Sic respondes adversus pontificem? Dominus nihil contumeliose dixit, nec quidquam de sacerdotis honore detraxit. Sed innocentiam suam magis asserens et ostendens:« Si male, inquit, locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?» Item, in Actibus apostolorum, beatus apostolus Paulus, cum ei dictum esset:« summum sacerdotem Dei maledicis?» Quamvis eorum tempore sacerdotium Judaeorum crucifixo Domino destructum esset, quod deinde ad Christianos tantum[ devolutum esset,] ipsum[ tamen,] quamvis inane nomen, Paulus venerans, ait:« Nesciebam, fratres, quia pontifex esset. Scriptum est enim: Principi plebis tuae non maledices.» Cum igitur antiquum sacerdotium legis veteris in tanta auctoritate haberetur, ut[ ei] resistentibus Dominus minaretur mortem, quales putabis eos, qui contra sacerdotium novae legis hostes, et contra Ecclesiam Dei rebelles sunt, nec praeeminentis Domini comminatione, nec futuri judicii ultione terrentur[ f. nec praesentis, seu praesenti Domini comminatione, nec futuri judicii ultione terrentur]. Chore, Dathan et Abiron, qui contra legem, Moysen, et sacerdotem, sacrificandi licentiam sibi vindicare conati sunt, poenas statim pro suis conatibus impenderunt. Terra enim compagibus profundum sinum aperuit, stantes atque viventes recedentis soli hiatus absorbuit, nec tamen eos qui auctores fuerant, Dei indignantis ira percussit, sed caeteros ducentos participes ejus furoris[ f. sceleris] exiens a Domino ignis, comprobata ultione consumpsit. Admonens scilicet, et ostendens contra Deum fieri, quod fecerant ad eruendam[ f. evertendam] ordinationem Deo humana voluntate conati. Sed et Ozias rex, cum thuribulum ferens, et contra legem Dei sacrificium violenter assumens, resistente Zacharia sacerdote, obedire nollet Ecclesiae, divina indignatione confusus, et leprae varietate maculatus est in fronte, ea parte notatus offenso Domino, ubi signantur qui Deum promerentur.
102.3
Cavendum est igitur, fratres charissimi, ne contra sacerdotes Dei aliquis audeat insurgere, ne Dominus illos, qui vice sua funguntur, velit aspere vindicare. Hi autem positi 709 sunt in Ecclesia ad humilitatem[ f. utilitatem] nostram, ut nobis provideant, et Deo rationem pro salute nostra reddant, et unitatem Ecclesiae custodiant. De qua unitate voluit nos Deus esse sollicitos, ne de via recedentes, aut schismata facientes, per diversos errores ab unitate fidei divisi essemus. Sicut enim unus Dominus est et unus pastor, sic voluit unam familiam et unum esse gregem. Unde Dominus dicit in Evangelio:« Et erit unus grex, et unus Dominus.» Et ad Israel in veteri lege ait:« Dominus Deus tuus, Deus unus est.» Quod unus Deus sit, evidentius ostendit in Evangelio, dicens:« Ego et Pater unum sumus.» Et iterum de Patre, Filio et Spiritu sancto scriptum est:« Et hi tres unum sunt.» Voluit ergo Dominus suos similes sibi existere, ut sicut unus erat, ita Ecclesia una esset. Unde Dominus in Canticis ad Ecclesiam ait:« Una est columba mea, una est perfecta mea.» Hoc unitatis sacramentum tunica Domini inconsutilis figurat, de qua scriptum est in Evangelio, quia milites qui crucifixerunt eum, eo quod de superiori parte non consutilis, sed per totum textilis fuerat, dixerunt ad invicem:« Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit.» Indumentum Christi de superiori parte erat integrum, quia Ecclesia Christi unitatem de coelo, id est a Patre et Filio venientem, et solidam firmitatem fidei inseparabilite obtinet. Noluit Dominus scindi vestem suam inconsutilem, quia non patitur Ecclesiae violari unitatem. Praecepit igitur Paulus de hoc unitate.« Obsecro vos, inquit, fratres, propter nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.» Et iterum:« Servate unitatem spiritus in vinculo pacis.« Quomodo enim multi sunt solis radii, sed lumen unum; rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fundatum; et cum de eodem fonte rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine. Divelle 710 radium solis, divisionem lucis unitas non capit. Ab arbore frange ramum, fractus germinare non potest. De fonte praescinde rivum, praecisus arescit. Sic Ecclesia Dei luce perfusa per totum orbem, radices suos porrigit; unum tamen lumen, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos per universam terram copia ubertatis ostendit, profluentes largiter, rivos latius expandit. Unum caput est et origo una, et unanimiter deitatis successibus copiosa propter hanc unitatem servandam. Agamus nunc de veteri lege. Qui in figura Christi occiditur, in domo una editur. Dominus in veteri lege praecepit, dicens:« In una domo comedetur; non ejicietur de carnibus ejus foras.» Carnem Christi et Sanctum Domini ejicere non potestis foras, nec ulla alia credentibus, praeter unam Ecclesiam, domus est. Hanc domum, hoc unitatis hospitium designat, et denuntiat Spiritus sanctus in Psalmis, dicens:« Deus, qui inhabitare facis unius moris in domo, id est unanimi moris in domo. In domo Dei, id est in Ecclesia unanimes habitant, qui concordes et simplices perseverant. Hujus igitur unitatis observatione, fratres charissimi, voluit Dominus super unum aedificare Ecclesiam suam; super illum scilicet, de quo ait:« Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos.» Petrus ergo est fundamentum cui unitur Ecclesia; fide enim illius omnia membra Ecclesiae adhaerent. Magister enim et princeps apostolorum idem factus est, et pastor fidelium, quia in fide praevaluit. Cum enim Dominus de fide suorum investigaret, dicens:« Vos autem quem me esse dicitis?» respondit Petrus sicut robustior in fide:« Tu es Christus Filius Dei vivi;» et audita fidei ejus fortitudine, Dominus dedit ei ut esset fundamentum ejus[ Ecclesiae,] 711 et ad coelos aspirare potens. Oportet ergo ut aliquando conversus ad nos, cum periclitabimur[ nos] confirmet. Pro eo enim rogavit Dominus ne deficeret fides ejus. Quia igitur, fratres, magister noster est Petrus, Dominus noster est vicarius ejus, ideo nos oportet audire luminaria[ f. adire limina] apostolorum, et dominum nostrum papam visitare,[ et ab eo] consilium quaerere, quomodo Ecclesiam Domini in tot et tantis fluctibus hujus mundi possimus sine periculo gubernare. Insurgunt enim quotidie tempestates in Ecclesia Dei, quia vellent[ quidam] ejus unitatem dissipare, et discordias seminando, unionem pacis exstinguere. Aggrediuntur pastores Ecclesiae, ut caput ferientes, membra terrore commoveantur. Nec solum enim ab extraneis patitur Ecclesia, sed etiam a domesticis et fratribus suis; et pejora sunt bella intestina, a quibus non cavetur, quam forinseca, quae praevidentur. Inter mundi invia[ f. initia] Abel justum occidit frater, Jacob fugientem persecutus est Esau frater ejus. Joseph venundatus est a fratribus, et a discipulo traditus est Dominus. Sed nobis non est ignominia pati a fratribus, quod passus est Christus, nec illis gloria est facere quod fecit Judas. Convicia eorum, quibus se et vitam suam quotidie lacerant, non timemus; fustes, et lapides, et gladios, quos verbis parricidalibus jactant, non perhorrescimus. Quid de illis[ dicemus?] Homicidae sunt apud Deum; necare tamen non possunt, nisi eos Dominus necare permiserit; et cum nobis semel moriendum sit, illi tamen odio et verbis, et delictis suis nos quotidie perimunt: nec ideo nos a proposito justitiae movebimur; quia propter timorem ecclesiastica disciplina non est relinquenda, nec sacerdotali censura solvenda. Similes sunt patri suo, qui statim postquam creatus est, in Creatorem suum creatus,[ f. erectus] ait:« In coelum ascendam, super astra Dei ponam sedem meam; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo( Isa. XIII, 14). Illi enim qui sacerdotes Dei inquietant, in coelum ascendunt, super astra Dei volunt ascendere, super montem Testamenti sedem ponere, qui super episcopos volunt regnare. Episcopi enim sunt coeli, astra Dei, mons testamenti nubes, latera aquilonis. Coeli, quia continent arcana Dei; unde David:« Coeli enarrant gloriam Dei.» Astra, quia Dominus de his ait:« Vos estis lux mundi.» Nubes, quia praedicationis rore nubes[ f. mentes] fidelium compluunt, de quibus dicitur:« Qui sunt isti qui ut nubes volant?.» Latera 712 sunt aquilonis, quia finitimi sunt peccatoribus, qui frigidi in peccatis perseverant, vel latera praebent ad patiendum Aquiloni, id est diabolo, qui frigus peccati hominibus infert. De quo in Canticis:« Surge, aquilo, perfla hortum meum;» id est tenta Ecclesiam meam, ut ex victoria de te habita accipiat gloriam. Mons testamenti sunt, quia in eis est altitudo scientiae utriusque Testamenti. Sed vos, qui filii estis Ecclesiae, defendite Ecclesiam. Nemo seducat vos inanibus verbis. Adulterari non potest Ecclesia Christi. Incorrupta, pudica est. Non pertinet[ f. perveniet] ad praemia Christi, qui relinquit sponsam Christi. Habere jam non potest Deum Patrem, qui non habet Ecclesiam matrem. Ecclesiam qui vult dividere, vestem Christi vult discindere. Nemo bonus Ecclesiam Dei deserit, nec a familia Dei discedit. Verae, ut ait Dominus, cognoscunt eum oves, omnibusque clamat:« Qui non est mecum, contra me est; qui non colligit mecum, dispergit.» Triticum non reperit ventus, nec arborem secura radice fundatam procella subvertit. Inanes paleae tempestate jactantur; invalidae arbores turbinis incursione evertuntur. Appareant filii Dei, ut eos stantes in fide coelestis Pater remuneret, ut in coelis, ubi unus Dominus, una Ecclesia efficiantur in saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).