Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 113
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis1056-1133
—
10940 Sermon36
104.1
C [ De diversis XIII]. DE CHRISTO UT HUMANAE SALUTIS POST LAPSUM ADAE REPARATORE .
104.1
« Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.»
104.2
Hortatur nos Propheta canticum Domino cantare laudis, canticum non vetus, sed novum; non quo per Moysen dictum est Israel:« Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum;» sed quo Christus iis nos instruit verbis:« Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos.» Hujusmodi canticum postulat a nobis, qui fecit mirabilia pro nobis. Mirabilis Deus in sanctis suis, quia mirabilis in omnibus operibus suis. Idem mirabilior in seipso, quia mirabiliora fecit de se ipso. Ipse enim, cum Deus esset, homo factus est. Morte Domini servus vivificatus est; princeps hujus mundi foras ejectus est. Ecce mirabilia Domini Dei. Ecce beneficia salutaris sui. Cedunt his caetera mirabilia ejus, quoniam miserationes ejus super omnia opera ejus. De quibus ut aliquid plenius loquamur, loquimini oratione ad Dominum singuli, loquimini universi. Fortassis dabitur nobis, ut de Domino et in Domino loquamur, quo proficiat aliquis, etsi non proficiant universi. Attendat igitur omnis homo, quia pro nobis factus est Deus homo. O magnum et inenarrabile sacramentum! O gratia, qua, sicut Leo testatur,, sanctus propinquat ad palmam, peccator invitatur ad veniam, gentilis vocatur ad vitam! Hac uniuntur terrena coelestibus, 724 temporalia sempiternis, humana divinis. Hac accensa mulier lucerna dragmam quam perdiderat quaesivit, quaesitam invenit; qua inventa convocavit amicas et vicinas, dicens illis:« Congratulamini mihi omnes, quia inveni dragmam, quam perdideram.» Ex gratia enim justitiae sol ex laterna carnis nostrae resplenduit, quo creatrix omnium Sapientia diligenter et velut accensa lucerna quaereret dragmam suam, naturam nostram ab illo et cum illo deductam in exterminium, cui consenserat ad peccatum. In ipsius autem inventione congratulatae sunt virtutes coelorum atque angelicae potestates, juxta illud quod Veritatis ore dicitur:« Gaudium est in coelo coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.» O unicum hominis provectum, cui Deus Deum non invidit! O cumulate felicem, de cujus formatione gaudium exuberat angelorum! Gaudeat hinc homo cum angelis, imo et prae angelis. Cum enim Deus paulo minus ab angelis minoratus est, homo super angelos exaltatus est. Gaudeat, inquam, et cantet canticum novum, de homine veteri provectus in hominem novum. Ecce, fratres nostri, ecce perstricta est prima propositi nostri partitio. Deversa est Dei et hominis incommista et indivisa counio. Nisi fallor, secundam assumptae propositionis particulam exspectatis. Ex silentio vestrum perpendimus affectum. Ea utique, si bene recolitis, haec est. Quippe cuidam patrifamilias unicus erat servus, sed contumax, et nequam servus. Is in languorem decidit, medicum quaesivit, non invenit. Erat in parentibus causa, quae tanquam jus haereditarium valetudinem filio reliquerat. Valetudo coaeva servo, nata cum servo, incrementum suscipit cum servo. Unde et curari tanto difficilior fuit, quanto ei propinquior origine, diuturnior tempore, numerosior qualitate. Sane, quanta fuerit haec infirmitas, ipse etiam decumbentis lectus ostendit. Lectus ita sordidus squallebat, ut eum videre vel ipse servus abhorreret; ita putrefactus egestionibus, ut vix jacentem sustineret. Quippe de illo egredi cum urgeret necessitas, impossibile; inter spurcitias et vermes jacere diutius, importabile. Dura lecti conditio, qui suas injurias suis vindicabat injuriis! Miserabiles decumbentis angustiae, cujus vita, sine exsequiis, exsequiae! Abiere dies et dies, anni et anni, nec fuit qui curam ejus ageret. Medicus nullus, qui ei profuturus assideret. O mirandam circa servum Domini charitatem! Dominus ejus misericordiae recordatus est. Intravit domum, sed in domo nullus angulus expers fetoris inventus est. Servus putrebat in sordibus, 725 sed nec sic eum Dominus aspernatus est. Ut enim cum[ servo] suo familiarius loqueretur, ingredi lectum non abhorruit; dehinc amplexatus eum lenius, cognosci se postulavit. Proh dolor! Non cognovit servus Dominum, cum propius accederet; non intellexit, cum in eodem lecto jacentem videret. Cum diceret:« Tuus sum Dominus,» in faciem conspuit; cum subjiceret:« Novi medicinam,» irrisit; avertit auditum, cum ei describeret[ f. praescriberet] diaetam salutarem; exhorruit obsequium, cum detegeret saniem defluentem. Denique nullas egit gratias, cum promitteret se facturum incolumem, de infirmo sanum, de extraneo cohaeredem, de servo liberum. Dominus tamen, nec injuriis indignatus est, nec aversantem aversatus est. Et quidem lectus illi molestus, sed lecti molestam sine molestia toleravit, Squalor gravis et fetor, sed voluntarie, sed gratis utrumque sustinuit. Tam dura tamen fuerunt haec et alia lecti incommoda, ut eorum difficultate Dominus spiritum exhalaret. Tam suavis anhelitus et tam dulcis comitatus est spiritum egredientem, ut odor ejus aegro salutem reformaret. O infirmitatis, o medicinae genus mirabile! Dominus charitate compatitur et moritur; servus morientis anhelitu perfunditur et sanatur. Accessit ad cumulum beneficii, non solum confirmata morte Domini[ supp. servi] libertas, sed etiam communicata est filiis haereditas. Attendite, fratres, attendite quid mysticum gerat haec propositio nostra. Noveritis itaque totam protoplasti successionem nomine servi designari.« Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati.»--« Nos autem si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.» Quia itaque cum peccato est omnis homo, peccati servus est omnis homo. Hujusmodi servus in haereditarium languorem decidit, quia successioni suae primus parens mortis vulnus inflixit. Vulnus illud, vulnus animae; vulnus quo ei sua excussa est incolumitas, ingesta mortalitas, ablata libertas. Haec anima moriens non moritur, imminuta non minuitur, consumpta non consumitur. Latuit in ficu, descendit ex ficu, pertransivit in omnes, praeter eum qui sub ficu vidit omnes. Audite Apostolum dicentem:« Per hominem in hunc mundum intravit peccatum, et per peccatum mors.» Unus ille homo Adam, qui mortem traduxit in omnes per peccatum. Si peccatum ignoratis, transgressio fuit obedientiae; si mortem, amissio gratiae. Susceperat mandatum homo ne lignum tangeret commendatum; tetigit, et praevaricator mandati remansit; comedit, et gratia Dei privatus est. Quem enim Creator 726 praecepti contemptorem reperit, indignum gratia judicavit. Animae autem deesse gratiam, est deesse et vitam. Haec est ea infirmitas, qua diutius omnis anima decubuit, qua lectum suum multiplici sorde perfudit. Lectus ejus, habitaculum carnis ejus. Do hoc lecto Joannes, cum in Apocalypsi figurate de Jezabel loqueretur, ait:« Ecce dimittam eam in lectum, et qui moechantur cum ea.» O infelicem lectum, in quem praevaricationis adhuc poena desaevit! Etenim gratiam pariter amiserunt et spiritus consentiens, et caro manducans. Unde et in eam data est sententia cui nec finis finem imponit. Sub ea nascimur omnes, puniendi etiam in sepulcro.
104.3
Considerate miserias carnis; attendite cineres, vectigalia sunt peccati. Vectigal peccati est quod inedia et siti deficimus, quod in incommodum morborum decidimus, quod ad mortem mortibus innumeris pervenimus. Parva loquor, lectum quoque sordes inficiunt; earum fetor latius diffunditur et longius. Sordes lecti, peccata carnis; peccata autem carnis, fornicatio et immunditia, crapula et ebrietas, caeteraque in hunc modum. De quibus per prophetam dicitur:« Putruerunt jumenta in stercore suo.» Et Dominus in Evangelio:« De corde enim exeunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.» Talium fetor longe lateque diffusus est, quia totus mundus in maligno positus est. Totus exemplis iniquitatis fetet, totus cum Lazaro quatriduanus est. Sane haec omnia primi hominis excessum secuta sunt. Omnia enim peccata quae peccamus, sordes ex sorde sunt. Ex qua autem sorde, nisi ex ea quam dicit Scriptura:« Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est vita diei unius super terram.» Hac infectum genus humanum neminem qui lavaret invenit. Hac accensam Creatoris indignationem, non meritis homo, non administratione angelus, non sacrificiis lex exstinxit. Unde et in Apocalypsi Joannes ait:« Nemo poterat, neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum.» Et per Isaiam his Dominus loquitur verbis:« Quo mihi multitudo victimarum vestrarum? plenus sum. Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et hircorum nolui.» Per Psalmistam quoque Filius ad Patrem:« Sacrificium, inquit, et oblationem noluisti;» ac deinde subjungens ait:« Holocaustum et pro peccato non postulasti; tunc dixi: Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui, etc..» Voluntas autem ejus[ erat] ut moreretur pro servo Filius ejus. Declinavit itaque Dominus in domum servi, quia descendit in mundum factor mundi; quia 727 quod perierat venit salvum facere salutare Dei nostri.
104.4
Declinavit, inquam, Dominus, quia qui non fecit peccatum, factus est pro nobis peccatum Sanctus ille sanctorum. Declinavit, quia minoratus est paulominus ab angelis creator angelorum. Hoc enim impendendum congruebat remediis, ut videndus ab infirmo medicus, infirmo visibilis appareret. Congruebat hoc ut infirmo compassurus, infirmo se passibilem exhiberet. Ideo lectum servi Dominus ingressus est, quia veram hominis carnem Rex regum et Dominus dominantium indutus est. Ut enim Deus invisibilis a nobis videretur, ut immortalis moreretur a nobis[ pro nobis],« Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.» Hoc Verbum obumbratum carne, quam assumpsit ex nobis, in assumpta sustinuit incommoda nostra, sine peccato carnis portans in carne peccata nostra. In ea siquidem laboravit requies, eguit sufficientia, lux caligavit, infirmata est incolumitas, puniti mores, inclinata celsitudo. Denique in ea completum est quod de hoc Verbo Isaias ait:« Verbum Deus misit in Jacob, et cecidit in Israel.» Missum est Verbum in Jacob, quia incarnatum est Verbum ex domo Jacob propter domum Jacob[ propter domum Israel]. Unde et sic ipsa Veritas ait:« Non veni nisi ad oves quae perierant domus Israel.» Et Paulus caecitatem Judaeorum increpans:« Vobis, inquit, oportuit primum praedicari verbum Dei, sed quia repulistis illud, ecce convertimur ad gentes.» Repulerunt enim. Quippe verbum missum in Jacob cecidit in Israel, quia viluit, quia tanquam nihilum et inane reputatum est ab Israel. Cum dico Israel, Pharisaeos et Scribas loquor. Doctores legis et summos sacerdotes attendo. Jactabant isti se scientiam legis habere, colloquiis assuetos angelorum, veros esse Israelitas, et videre Deum deorum in Sion. Etenim graviores tenebrae operuerunt eos, quam Aegyptum propter eos.« Non enim crediderunt in Deum, nec speraverunt in salutari ejus.» Excaecavit eos malitia sua, palpantes in meridie, atque abalienantes Sanctum Israel, qui eos de lacu miseriae, et de luto faecis educere satagebat. Viluit apud eos pretium totius mundi, descivit a Creatore creatura, magistrum discipulus erubuit, aeger medicum detestatus est, reus pulsavit advocatum, vas figulum increpavit, panem fastidivit esuriens, fontem lutulentus exhorruit, abjectus gloriam, sepultus resurrectionem. Curabat hic infirmos, et operanti bona opera dictum est:« Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit.» Imperabat daemonibus, et in ejus blasphemiam clamatum est:« In Beelzebud principe daemoniorum ejicit daemonia.» Mortuos 728 suscitabat, et inter ipsa divinitatis insignia ei sic patibulum peractum est[ f. paratum est]:« Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium.» Dehinc oblatus[ f. obrutus] sputis, et spectaculo crucis addictus, inter contumelias, quas pro servo pertulit, exspiravit. Ex habitu autem morientis languentem servum tam lenis odor afflavit, ut ejus perfusione salus ei redderetur. O beatum et medicinalem halitum, cujus attractu servo reparata est via[ f. vita], collata libertas, communicata cum filiis haereditas! Hoc halitu divinitatem Christi scitote figurari. Unde et sic locutus Job ait:« Halitum meum exhorruit uxor mea( Job XIX, 17).» Exhorruit enim Judaea divinitatem in Christo, detestata precem[ f. pacem] cum Deo Christo. Hinc ea benefactori suo detraxit. Hinc in illum lapides tulit. Hinc etiam clamavit:« Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.» Hac profecto divinitate factum est, ut esset accepta Deo Patri hostia Filii, ne frustra mediator Dei et hominum supplicaret pro culpa, in quo Dei et hominis erat natura sine culpa. His duabus naturis excessus tuus, o homo, chirographum de indulgentia suscepit, de gloria confusio, de libertate servitus, eliminium de patria, mors de vita. His personaliter unitis confectum est collyrium, quod caeci nati tenebras abstersit. His exortum illud oleum, a cujus facie jugum exactoris computruit. His scala Jacob erecta, qua jam possis ad consortium conscendere angelorum. His amotus a paradiso gladius, ut ad paradisum, vel sero, redeas, et comedas, et vivas in aeternum. His denique princeps hujus mundi foras ejectus est, in filios adoptionis nullam deinceps accepturus potestatem, nisi si quis ei se ipsum sponte subdiderit. Agat igitur homo gratias Homini Deo, quia ipse est qui eum divinitatis participio donavit, qui servitutis ejus jugum contrivit, qui clausos ejus aperuit oculos, Jesus Christus, Dominus noster, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
105.1
CI [ De diversis XIV]. CONTRA JUDAEOS. DE INCARNATIONE.
105.1
Sentio, fratres charissimi, sentio cum Sapiente illo, qui ait:« Gratior est fructus, quem spes productior edit.» Unde et fructus divini cum hominibus colloquii tanto nobis debet esse jucundior, quanto fuit exspectatio ipsius diuturnior, exhibitio mirabilior, 729 experientia dulcior, usus major. Praemissi sunt autem nuntii, qui sacrosanctum edicerent colloquium, homines ad illud invitarent, venturis quidem praemia, nolentibus autem venire, poenam pollicerentur aeternam. Hi prophetae fuerunt, qui colloquium illud non solum verbis praedocuisse, sed etiam actibus praefigurasse noscuntur. Sic enim Moyses ait:« Prophetam suscitabit Dominus de medio vestri, tanquam me, ipsum audite.» Et Isaias:« Ecce, inquit, Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.» Fuerunt, in quorum actibus praefati colloquii prophetiam fuisse Scriptura commemorat. Hinc est quod Jeremias cum nudatur prophetat, David cum se ipsum propriis manibus gerit, Daniel cum in lacu leonum mittitur, Osee cum fornicariam ducit uxorem, Jonas cum tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti tenetur. Has Apostolus prophetias et praecessisse perstringens, et ostendens completum in Christo colloquium, sic ad Hebraeos scribens, ait:« Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.» Locutus est, inquit, nobis in Filio, quia locutus est nobis in Christo. Quomodo Deus locutus est nobis, invisibilis et incognitus nobis? Ut videri posset et cognosci a nobis,« Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.» Verbum Dei, Filius Dei nobis in carne visus est; in carne nobiscum de nobis locutus est. Locutus autem de pacificando homine cum angelis, de collocando inter angelos, de provehendo super angelos. Locutus est, inquam, de commutanda dissimilitudine nostra in similitudinem suam, de confusione nostra in gloriam suam, de morte nostra in vitam suam. De his omnibus omnium creator ante omnia tempora secum habuit consilium, cum homine colloquium in tempore. Ut autem secretum illud consilium aperiretur, missi sunt duo angeli in mundum; unus qui consilium detegeret, alter qui detectum adimpleret. Unus qui Mariae Virgini nuntiaret nasciturum de Maria virgine sequestrem nostrum. Alter qui in carne sumpta de Virgine, profiteretur advocatum nostrum. Porro sequester ille et advocatus noster hodie natus est nobis, quem sic Isaias promisit nobis:« Puer[ parvulus], inquit, natus est nobis, et filius datus est nobis.» Puer, inquit, natus est; puer autem iste Deus et homo est. Deus et homo, praefati consilii negotium exsecutus est. Nulli fides desit cum denuntiatur in matre virginitas. Gestum quidem utrumque contra naturam, sed propter naturam; utrumque enim opus gratiae, sed officium naturae. Utrumque novum, 730 sed oraculum repromissum. Utrumque beneficium, sed usum diversum. Siquidem pudor Matris gloria est personae; divinitas Filii, provectus est naturae. Pudor in Matre servatus est, testificaturus Filium ejus Hominem Deum. Divinitas unita est homini, unitura Deo credentes in Hominem Deum. Erubescat Judaeus infelix; confundatur infelicior Helvidius. Derogat Judaeus divinitati Christi; uterque perpetuae virginitati matris Christi. Debacchatur Judaeus, cum dicitur:« Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.» Idem quoque aurem avertit, cum advertit:« Ecce Virgo concipiet, et pariet filium;» et in Ezechiele:« Porta haec quam vides, non aperietur, et homo non transiet per eam, sed clausa erit in aeternum.» Porta ista, Virgo nostra, sed clausa porta in aeternum. Haec ideo porta, quia per eam Christus ingressus est in mundum, sed per clausam in aeternum. Bene clausam in aeternum, quoniam clausam ante partum, clausam in partu, clausam post partum. Facessat perfidia Judaei, fabulantis ex Joseph conceptum Christum. Facessat Helvidii spurcitia, garrientis filios Virgini natos post natum Christum. Sed nobis ad te adhuc, o Judaee, sermo est. Adhuc enim apud te facies Moysi velata est, nondum tibi tuae legis splendor illuxit, nondum mysteria prophetarum. Densiores tenebrae operiunt te, quam Aegyptios propter te. Opes tibi exuberant, et egestate torqueris. Appositus est esculentior apparatus, et fame deficis. In spica frumentum portas, et quam suave sit nondum praegustasti, nondum scusisti. Pueri David per sata transeuntes, spicas fricabant et manducabant; sacerdotes templi panes propositionis frangebant et comedebant; frica et tu spicam legis, frange hordeum legis, et invenies siliginem legis. Invenies enim sub palea praefocante medullam satiantem, sub occidente littera spiritum vivificantem. Aperi cisternas, prophetarum puteos, o Judaee, et occurret tibi fons David salientis aquam in vitam aeternam. Sed tu, miser, venas aquae limpidioris obturas, tu cum allophylis imples puteos, quos fodiunt pueri Isaac. Opponis enim fumum, cum tibi fulgor legis exprimitur. Insultas gratiae Dei, cum Maria virgo concepisse, virgo peperisse perhibetur.
105.2
In patriarchis et filiis eorum opera gratiae audis et credis, veneraris et extollis; in Creatore autem prophetarum, cur ita naturam amplecteris, ut gratiam persequaris? Abrahae Sara filium peperit, cum eis sterilitas et senium spem prolis abstulissent. Inficiari, o Judaee, non potes Saram in Isaac plus debuisse promissioni, quam nuptiis, et gratiae 731 quam naturae. Ante Moysen visus ardere rubus nullum patiebatur ex igne dispendium. Inficiari, Judaee, non potes opus hoc signi potius fuisse quam rubi, gratiae quam naturae. Sitiebat in deserto Israel, et sitis angustias impatienter sustinebat; accessit Moyses ad petram, et ea bis percussa, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et jumenta. Inficiari non potes, o Judaee, hoc opus signi potius fuisse quam lapidis, gratiae quam naturae. Rem loquar manifestam. Paucos esse credo, qui lapidem crystallum ignorent. Lapis iste, lapis splendidissimi coloris et candidi. Hunc aqua perfusum, ac deinde ferventi suppositum soli, scintillas emittere celebre est. Nulla tamen ex his scissura lapidis, nulla sui exitus vestigia scintillae relinquunt. In crystallo eadem integritas, idem splendor perseverat. Egreditur inde quod humani usibus prosit, ut quod lapidis interpollet claritatem; idem tamen, si sol ei aut aqua defuerit, non invenitur emittendo igni idoneus. Ubi autem ambo concurrunt, ex utroque simul in crystallo conficitur, quod competenter conceptum Virginis imaginetur, et partum. Cui enim sacratissima Virgo rectius quam crystallo comparatur, in qua, velut ad cumulandam caeterarum plenitudinem virtutum, perpetuae virginitatis candor effulsit. Ea divinis praeparanda mysteriis, velut aqua perfunditur, ampliorem susceptura gratiam, qua mirabiliter quidem admitteret Filium Dei Deum, mirabilius autem emitteret eumdem Hominem Deum. A natura siquidem minus alienum videtur, coelesti virtute Virginem impleri, quam de virgine veram hominis exire substantiam. Fortassis autem, Judaee, moveris, quanam aqua virginem praescripsi perfusam. Aquae nomine, sanctum intellige Spiritum. De hujusmodi aqua Dominus per Joelem sic locutus, ait:« Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae.» Et per Ezechielem:« Effundam, inquit, super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.» Hac profecto aqua dum Virgo perfunditur, ad admittendum Solem justitiae invisibiliter praeparatur. Praeparatur, inquam, quia Spiritus sanctus ab omni aestu carnalis concupiscentiae obumbrando eam protexit. Unde ad incrementum et plenitudinem gratiae Virgini nostrae accessit, ut ingressurus eam Dei Filius, et« purgatam inveniret a reatu alieno,» et immunem a proprio. In malevolam enim animam non poterat introire sapientia, nec habitare in corpore subdito peccatis.
106.1
CII [ De diversis XV]. DE LIBRO VITAE.
106.1
« 732 Audi, Israel, praecepta vitae, et scribe ea in corde tuo, et dabo tibi terram fluentem lac et mel.»
106.2
Diligenter attendere debetis, fratres, verba ista. Quae enim proposui non sunt mea, sed Domini verba. Non vobis ea inventor offero, sed tanquam nuntius refero, in serie quorum tria proponuntur nobis a Domino, scilicet, quo nomine vocemur, et quid facere teneamur; tertio, quid primum[ f. quod praemium] consequamur. Primo enim debemus inspicere cujus nominis sortiamur honorem. Vocamur enim Christiani. Quid autem pulchrius, quid honorabilius homini, quam nomine sui Creatoris censeri? Cujus si participamus nomine, participemus et re. Qui enim dicit se Christianum esse, debet quemadmodum Christus ambulavit, et ipse ambulare, et sic erimus Israel vere. Israel enim interpretatur videns Deum, quod absque dubio consequemur, qui Christum imitabimur. Sed quomodo hoc poterit esse, ut Deum mereamur videre, quibus nec animas, nec angelos contingit perspicere, et cum dicat Scriptura:« Deum nemo vidit unquam;» et Dominus ad Moysen:« Non videbit me homo, et vivet.» Propter quod sciendum est quoniam homo habet oculos exteriores, qui sunt corporis; et oculos interiores, qui sunt mentis, quibus spiritualibus oculis vero Christiano contingit Deum videre. Hic, dum sumus in via, per fidem; in patria vero facie ad faciem. Hic consideratur procul in aenigmate; ibi cognoscetur prout est in re, quod est vita aeterna.« Haec est enim vita aeterna, ut cognoscant te, et quem misisti Jesum Christum.» Qualiter autem ipsum sequi debeamus, ipsemet nobis declarat, dicens: Audi, Israel, praecepta vitae; ac si dicat: O Christiane, qui es videns Deum per fidem, audi praecepta vitae, quorum observatione tu servaris aeternitati! Sed quoniam ea quae audiuntur facile mens humana obliviscitur, illa vero quae Scripturae commendantur, ipsa revocante ad memoriam, diutius conservantur, addit Dominus: Et scribe ea. Ad quod forsan dicetis: Nos qui litteras non didicimus, nec scribere scimus, quomodo scribere poterimus? Aures advertite[ f. aperite]; pandam et quomodo sciatis librum scribere, et qualiter in illo legere; quem librum semper poteritis habere vobiscum absque aliquo onere, et per ejus doctrinam sapientes eritis, quantum cito habere poteritis. 733 Hic est pretiosior auro, quem potestis habere absque nummo et obolo. Scitis quid scriptor solet facere. Primo, cum rasorio[ incipit] pergamenum purgare de pinguedine, et sordes magnas auferre; deinde cum pumice pilos et nervos omnino abstergere; quod si non faceret, littera imposita nec valeret, nec diu durare posset. Postea regulam apponit, ut ordinem in scribendo servare possit. Quae omnia et vos facere debetis, si librum quem vobis proposui habere vultis. Hujus libri pergamenum erit cor vestrum, quod ex verbis Domini habetis, si sequentia prospiciatis. Postquam enim dixit: Scribe ea, addidit, in corde tuo, per hoc declarans manifeste cor nostrum ad suscipienda praecepta Dei fore pergamenum, quod prius est purgandum, et sordes cum acumine scindentis rasorii removendae. Unde Dominus dicit in Evangelio:« Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.» Quod et Propheta petit, dicens:« Cor mundum crea in me, Deus.» Rasorium cordis est poenitentia, per quam removentur crimina, quae consistit in tribus, scilicet, in contritione cordis, in confessione oris, in satisfactione operis; quae quidem incipientibus est gravis et operosa, sed diligentibus suavis et non onerosa. Unde: Jugum meum suave est, et onus meum leve.» Quidam vero vestrum, utpote non cupientes cor mundum habere, cum aliqua satisfactio eis injungitur, semper excusationem volunt praetendere, dicentes: Quomodo possum jejunare aliis comedentibus? et tamen possint peccare forsan, aliis cessantibus; vel si alicui praecipitur pro satisfactione pauperibus dare, dicunt sua ad tot eleemosynas non sibi sufficere, quibus tamen ad perpetranda mala nihil videtur deesse; et talibus non est jugum Domini leve, quia non diligunt, nec desiderant cor mundum habere. Unde nullum bonum in talibus potest diu durare.
106.3
Post mundationem istam cum pumice orationum et eleemosynarum, pili, id est venialia peccata sunt removenda, quae sunt in nimietate risus, sive in superfluitate cibi, vel in dilectatione fabularum, vel rumorum, quae omnia, si in usum vertantur, criminalia sunt. Praeter hoc regulam cordi nostro oportet apponere, et sic ordinem in scribendo possumus servare. Quidam enim nostrum cor habent distortum. Cum enim sunt in prosperitate, laudant Deum, de quibus dicitur:« Confitebitur tibi cum benefeceris ei.» Cum vero aliqua contingit adversitas, blasphemant, dicentes: Deum non esse aequum, et non est aequa via Domini, nec benignum, cum econtra valde bonus videatur rectis; unde Propheta:« Quam bonus Israel Deus his 734 qui recto sunt corde!» Ut itaque Deus nobis semper, sive in adversitate, sive in prosperitate sit rectus, regulam cordi nostro, id est vitas sanctorum Patrum, quibus nos regamus, eas imitando apponere debemus, ut illius athletae, boni scilicet Job, et multorum aliorum, ut Pauli, Martini et Laurentii. Consideremus quia pater filium, quem diligit, corrigit. Habe ergo cor rectum, in omnibus benedicens Dominum, sciens quia si immisit tibi adversitatem, ad correctionem est pro peccato. Si prosperitatem, ut alii tribuas,[ et opera misericordiae facias]. Dic ergo semper cum Propheta:« Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.-- Laetamini in Domino, et exsultate, justi, et gloriamini, omnes recti corde.» Cum ergo cor paratum habueris, nil restat nisi ut te doceam quid scribas. In primo folio et prima regula scribe:« Deus tuus, Deus unus est, id est crede Patrem omnipotentem, et dilige eum. In secunda regula ejusdem folii scribe:« Non accipies nomen Dei tui in vanum.» id est crede Filium in nullo minorem esse Patre secundum divinitatem, sed aequalem Patri, et dilige eum. Inhonorat enim Patrem qui credit eum habere Filium minorem se, tanquam invidum, vel impotentem gignere Filium sibi aequalem; unde etiam prohibet credere de Filio quae de se ipso non sunt credenda, et pejerare, vel inaniter jurare, quod magnum peccatum est. In tertia regula ejusdem folii scribe:« Serva diem Sabbati,» id est crede in Spiritum sanctum, quoniam ipse est requies et consolatio nostra, et in praesenti, ut in via, et in futuro, ut in patria. Sabbatum enim interpretatur requies, per quod intelligimus Spiritum sanctum. Illum vero dicitur observare, qui eum non offendit. Ecce in hoc folio primo scribuntur ea quae pertinent ad dilectionem Dei proprie, et exprimitur hic Trinitas. In secundo folio scribes ea quae pertinent ad dilectionem proximi. Quorum primum est:« Honora patrem et matrem,» non solum verbis deferendo, sed eis necessaria tribuendo, vel ministrando. Nos autem non exhibemus quantam debemus reverentiam, vel necessaria tribuimus, sed rebus propriis spoliamus, dum Filius ante diem patrios inquirit in annos. Attamen subnectitur fructus, cum dicitur:« Ut sis longaevus super terram, non tamen in terra morientium, ubi diligentibus parentes suos multa bona conferri aperte videmus, sed etiam in terra viventium, ubi nullus finis exspectabitur, et aeternis bonis remunerabuntur. Morientium 735 dicitur terra ista, ubi nullus venit qui non moriatur, vel mortuus sit. Sed quomodo alienos diligunt, qui suos contemnunt, quorum, ut alia omittam, caro et sanguis est. Sequitur:« Non occides,» quo prohibetur homicidium tam corporis quam animae. Possunt enim esse homicidia hominis actu et voluntate etiam viventis et mecum ambulantis, et animae sola exempli corruptione, cum proximum in errorem mali deducimus. Sextum est Dei mandatum:« Non moechaberis,» ubi prohibetur omnis illicitus concubitus. Illicitus enim, et peccatum criminale est, omnis concubitus, praeter eum qui est cum legitima uxore, in quo etiam potest esse excessus et peccatum. Septimum est:« Non furaberis,» in quo prohibetur omnis rapina, omne furtum et omne genus usurae. Quis enim magis fur et raptor debet appellari, quam ille qui me dormiente et me vigilante, latenter, non nunc tantum, sed assidue mihi me[ f. mea] subtrahit et aufert? Octavum est:« Non falsum testimonium dices.» Hic prohibetur mendacium et perjurium. Nonum est:« Non concupisces uxorem proximi tui» ubi prohibetur concupiscentia alienae uxoris. Sed nonne hoc superius dixerat, cum Dominus prohibuit moechari? Sed quia ibi prohibetur actus, hic vero voluntas:« Si quis enim viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo.»
106.4
Sequitur decimum mandatum, id est:« Non concupisces rem proximi tui, non servum, non ancillam, nec omnia quae illius sunt;» in quo prohibentur non tantum rapina et furtum, sed etiam cupiditas et voluntas habendi aliena. Ecce Deus[ f. vides] quid oporteat scribere, quae omnia postquam erunt in corde tuo scripta, necesse est hunc librum servare, ne alicui hosti liceat inspicere, vel sordes injiciendo delere, vel alia his contraria loco eorum subscribere[ f. superscribere]. Adversarius enim noster diabolus nobis semper insidiatur, et quantumcunque potest delet ista, et scribit opposita, scilicet criminalia peccata. Est enim unicuique istorum aliud contrarium. Primo praecepto contraria est subreptio; subripitur enim animus vanis cogitationibus, ut veritatem deserat, et falsitati adhaereat, idolorum falsitatem sectans; secundo, error; tertio, amor saeculi; quarto, impietas; quinto, crudelitas; sexto, fornicatio; septimo, rapacitas; octavo, falsitas; nono, adulterium; decimo, cupiditas; et ista sunt diaboli. Unde pro certo sciatis, si aliquid istorum in vestro corde inveneritis, illud non Dei fore praeceptum, sed potius diaboli. Huic itaque libro serrarium debemus apponere, scilicet, Dei gratiam contra inimici astutiam, 736 quae praesto est omnibus sese illi sperantibus[ f. praeparantibus]. Hac adepta firmatura procul fugit impostura, quae se statim ingerit, cum gratia deserit. Hunc librum habebitis; in eo legere poteritis ubique etiam clausis oculis. Si quaeritis praemium quo remunerabuntur illi qui hunc in corde scribent, et qui his Domini praeceptis obsequuntur, audite Dominum, qui neminem fallit, nec fallet, et cujus omnia dicta vera sunt: Dabo tibi terram fluentem lac et mel. Optima est terra ista, in qua rivos invenies lacte et melle manantes; sed quid est quod dicitur,« lacte et melle manantem.» Per lac, quod est de carne et sanguine animalis, et est candidum et nutritium corporis, intelligitur claritas et glorificatio nostrae carnis. Tunc enim erunt nostra corpora sicut sol fulgentia. Per mel vero, quod est dulce gustantibus, et est confectum ex rore coelitus misso et floribus, beatitudo coelestium nostrarum intelligitur animarum: est igitur terra ista coelestis patria, ubi plenarie erimus beati, corpore simul et anima, accipientes geminam stolam, scilicet, corporis agilitatem, immortalitatem, fulgorem, et impassibilitatem, et plenam[ supp. in anima] Dei cognitionem, quam repromisit Deus diligentibus se. Ad quam ipse nos ducere dignetur Dominus noster Jesus Christus, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
107.1
CIII [ De diversis XVI]. AD PASTORES. DE PRAEDICATIONE VERBI DIVINI.
107.1
« Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae.»
107.2
Invenietis,[ fratres charissimi, in Scripturis sacris,] flores varios et mirabiles, quibus pascantur oves Dominicae, quibus reficiantur fideles animae jucunda et spiritali refectione, et habebitis sufficienter unde oves morbidae curentur, et unde famelicae saturentur. Hinc agnoscetis historiarum simplicitatem, et intelligetis allegoriarum mysteria; hinc percipietis dulcedinem moralitatis, unde colligetis praecepta modestiae, documenta verae et mundae religionis, exempla sanctae et piae conversationis; videbitis unde doceatis veritatem catholicae fidei, unde persuadeatis integritatem morum, et ostendatis ordinem recte vivendi; perpendetis quid conveniat diversis personis, quid diversis locis, 737 quid diversis temporibus, ut pro diversitate personarum, pro necessitate temporum, pro opportunitate locorum, universis proficere valeatis, et singulis quae sunt utilia et necessaria ministretis, triturantes in area Domini, sicut boves ruminantes, et ungulam findentes. Vos enim debetis exercere ruminationem, hoc est assiduam meditationem Scripturae sacrae, cum fixura[ f. fissura] ungulae, id est cum discretione, ut diligenter discernatis quae quibus dicenda sint in praedicatione, quia non omnia dicenda sunt omnibus; et sicut dicit Moyses, non arandum in bove et asino; ita non est eadem praedicatio facienda doctis et indoctis; sed juxta diversitatem personarum, juxta capacitatem auditorum, modificandus est et mutandus sermo rectorum. Unde et de quatuor fluviis, quibus significantur quatuor virtutes Ecclesiae, quartus dicitur Phison, et interpretatur oris mutatio, quia una de quatuor principalibus virtutibus, hoc est prudentia, mutari facit ora pastorum, juxta capacitatem auditorum, ut in pastu divini sermonis illud recipiat unusquisque quo maxime indiget; minus docti recipiant aedificationem fidei et morum; moesti recipiant gaudium consolationis; negligentes, correptionem; tepidi, exhortationem; discordantes, unanimitatem et amorem fraternitatis; errantes revocentur; delinquentes redarguantur; poenitentes et supplices misericordiam consequantur; persistentes in malitia sua acriter confutentur; insurgentes contra doctrinam Christi, et auctoritatem matris Ecclesiae, et quasi suae subtilitatis oculum ostentantes, confundantur et confodiantur, sicut admonet Propheta, dicens: Oculum qui subsannat patrem, et despicit partum matris suae, effodiant illum corvi de torrentibus. Corvi de torrentibus venientes, sunt boni pastores, boni presbyteri, fluentis sacrarum Scripturarum imbuti, qui appellantur corvi, id est nigri et despicabiles in conspectu hominum, quamvis sint decori et venerabiles ante conspectum Dei, sicut dicitur in Canticis canticorum in persona Ecclesiae:« Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem.»
107.3
Corvi de torrentibus debent effodere oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, quia boni sacerdotes, boni praelati auctoritatibus sacrarum Scripturarum, jaculis, id est sagittis sententiarum debent confodere, convincere et confutare non solum Judaeos et infideles, verum etiam schismaticos, et falsos Christianos, qui in sua astutia confidentes, et de suae subtilitatis oculo gloriantes subsannant 738 patrem suum, deridendo simplicitatem mandatorum Christi, qui eos in fide genuit, et despiciunt partum matris suae, contemnentes auctoritatem et fecunditatem matris Ecclesiae, quae novos quotidie filios, et in catechismo concipit, et in baptismo parit. Ad haec omnia observanda opus est magna scientia, magna diligentia, magna cautela, his qui sortiuntur magisterium animarum, quia valde difficile est non offendere in verbo doctrinae; et sicut dicit beatus Jacobus:« Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.» In verbo enim offenditur, non solum quando turpia et noxia et malitiosa, vel contumeliosa dicuntur, sed etiam quoties otiosa et inania verba proferuntur. In verbo offenditur, quando datur sanctum canibus et margaritae ante porcos projiciuntur. In verbo offenditur, quando talentum verbi Dei, quod debet erogari pauperibus, absconditur in terra, et mensura spiritualis tritici subtrahitur familiae Christi. Unde Psalmista in persona Idithun, hoc est transilientis, qui ad coelestia tendendo, jam mundana transilierat, et tamen offendere, et in loquendo, et in tacendo metuebat, quasi in anxietate positus, et undique periculum conspiciens, custodiebat os suum, dicens:« Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Obmutui, et silui a bonis, et dolor meus renovatus est.» Videns peccatorem adversum se consistentem, et quaerentem calumniam in verbis, ut posset redarguere et insultare, tacuit et obmutuit, ne daret sanctum canibus, ne margaritas projiceret porcis. Rursum videns quod loquendo verbum Dei, potuisset aliquibus profuisse, dolebat quod siluisset a bonis annuntiandis.
107.4
Ecce videtis, fratres, quanta perfectio est non offendere in verbo, in quo offenditur, et quando dicuntur quae dici non oportet, et quando non dicuntur quae dici oportet. Nam cui commendatur thesaurus verbi Dei, nec debet esse prodigus, ut incaute expendat; nec debet esse avarus, ut cum prodesse possit, abscondat. Quod si tantopere cavendum est magistris ecclesiarum, ut non offendant in verbo, quanto studio providendum est ut non offendant suae conversationis exemplo. Si quis presbyter aut praelatus subditos suos male vivendo offendit, praebens eis exemplum avaritiae et superbiae, vel luxuriae, vel lasciviae, vel scurrilitatis, vel gulositatis, vel superfluitatis, vel ambitionis, vel elationis, vel contentionis, vel detractionis, vel discordiae, 739 vel iracundiae, vel otii; si quis, inquam, in his vel in aliis vitiis subditos suos malae conversationis suae exemplo corrumpit, quid prodest pascere verbo quos occidit exemplo? Ideo dicebat Dominus Scribis et Pharisaeis:« Vae vobis qui neque intratis, neque alios intrare permittitis,» quia ipsi male viventes, doctrinam suam contemptibilem faciebant; quos debebant introducere ad vitam bene docendo, retrahebant male vivendo. Propterea monebat B. Jacobus apostolus, non plures magistros fieri, quia difficillimum est non offendere, periculosum est offendere, et maxime magistris, quorum offensiones gravius accipiuntur. Cogitate, fratres, officium vestrum; cogitate quod facti estis magistri animarum. Cogitate quia grave periculum sit suscepisse officium, et non intendere, nec cogitare, nec laborare ad illud implendum. Evigilate et nolite torpescere; gerite curam vobis injunctam; studete et laborate, ut impleatis officium vestrum, ut sit in vobis scientia, diligentia, cautela, circumspectio, castitas, humilitas, continentia, modestia, et omnis temperantia, ut bene viventes et bene docentes et in neutro offendentes, perducatis greges vobis commissos ad supernum ovile, ad caulas regni coelorum, ubi luporum rabies saevitiam non exercet, ubi plenum est gaudium, et secura tranquillitas, ad quam nos perducere dignetur Pastor bonus Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
108.1
CIV [ De diversis XVII]. DE VERBO DEI SEDULE AUDIENDO.
108.1
« Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.»
108.2
Audite, fratres charissimi, quantum affectum dilectionis ostendit nobis Dominus, qui nos laborantes in mundanis negotiis, qui nos oneratos multorum peccatorum oneribus, revocat sicut pastor amissas oves, et vos in deserto hujus mundi sitientes et esurientes reficere promittit, dicens: Vos qui laboratis in tumultu rerum saecularium, venite ad me per fidem et bonam operationem, et ego ponam vos in requiem sempiternam; et qui onerati estis ponderibus peccatorum, venite ad me, et ego alleviabo vos, dimittendo peccata, et insuper reficiam vos virtutibus, et bona 740 praedicatione, juxta illud:« Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.» Hanc refectionem facit Deus per praedicatores suos. Quando enim praedicant,[ auditores] Deus reficit. Unde dicitur in Evangelio:« Qui accipit quem misero, me accipit.» Et iterum:« Qui vos spernit, me spernit.» Ecce, fratres charissimi, affero vobis refectionem illam; vos autem toto corde accipite illam. Dominus dicit in Evangelio:« Qui ex Deo est, verba Dei audit.» Inimicis autem dicit:« Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.» Et iterum:« Qui audit mandata[ Qui habet mandata, etc.] mea, et servat ea, ille est qui diligit me, et ego diligam eum, et manifestabo illi me ipsum.» Videte, fratres, quantum sit[ bonum] audire mandata Dei et servare illa, quia per mandatorum Dei observationem Deus nobis manifestatur. Non enim potestis habere de Deo cognitionem, nisi audiendo mandata ejus saepius. Sed non sufficit audire, nisi servemus. Unde ait apostolus[ Jacobus]:« Estote ergo factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.» Sed satis scio quod inimicus vester diabolus semper vobis insidiatur, ut auferat verbum Dei de corde vestro, ne audita possitis opere complere; et estis forsan illi de quibus Dominus in Evangelio:« Aliud semen cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud.» Semen est verbum Dei; quod autem cadit secus viam, significat illos qui audiunt verbum Dei; deinde venit diabolus, qui significatur per volucres coeli, id est aeris, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Ergo contra talem insidiatorem arma sunt accipienda, ut ait Apostolus:« Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.» Opera tenebrarum sunt criminalia peccata, quae ducunt homines« in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium,» ubi ignis inexstinguibilis, ubi vermis immortalis, ubi sitis perpetua, ubi fames insatiabilis; ubi dolor[ insanabilis];[ ubi] creatura Dei, quae ad imaginem et similitudinem Dei facta est, pro qua Creator dignatus est fieri creatura, et tantam contumeliam pati, quod, sicut ait Apostolus,« humiliavit se ipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis,» Creatorem suum amittat, et in aeternum supplicium detrudatur. Nolite igitur errare, scitote quia« neque fornicarii, neque adulteri, neque avari, neque fures, neque rapaces, neque maledici regnum Dei possidebunt.»
109.1
741 CV [ De diversis XVIII] ALLEGORIAE DE ISAAC ET REBECCA, UT FIGURA CHRISTI ET ECCLESIAE.
109.1
Dum de mysteriis sacramenti ad Abraham per puerum et requirendae uxoris Isaac filio tractaretur, adjunctum est:« Pone manum tuam subter femur meum, ut adjurem te per Dominum Deum coeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito, sed ad terram et cognationem meam proficiscaris, et inde accipias uxorem filio meo Isaac.» Libet perstrictim quaedam de Abrahae et Isaac historia ad medium deducere, ut possimus in ipsis quae secundum allegoriam sunt, aptius demonstrare. Abraham quippe puerum vocat, et ut subter femur ejus manum ponere debeat, praecipit, et, sicut habet vetusta translatio, per Dominum Deum coeli jusjurandum praebere. Cui statim ne Isaac filio suo uxorem de filiabus Chananaeorum accipiat jubet, sed ut ad ejus cognationem pergat, atque inde ei uxorem deducat. Qui ita ut praeceptum est, manum sub femore Abrahae posuit, et juravit, atque ex bonis omnibus domini sui tulit, et Mesopotamiam perrexit; atque stans juxta fontem aquae, orando proposuit quod puella cui diceret:« Inclina hydriam tuam, ut bibam;» et illa responderet:« Bibe, quin et camelis tuis dabo potum;» ipsa esset uxor domini sui Isaac. Protinus Rebecca egreditur, quae puero aquam petenti respondit: Bibe, domine mi; et celeriter hydriam suam super ulnam deposuit, potum dedit, quin etiam camelis aquam haurivit et praebuit. Cui puer protulit inaures aureas appendentes siclos duos, et armillas pondo siclorum decem. Quae requisita, et genus dixit, et quia in domo patris ejus esset locus spatiosus ad manendum, et quod palearum ac feni plurimum haberet, indicavit. Cui Rebeccae frater erat nomine Laban, qui festivus egressus est, et inaures atque armillas sororis videns, intus puerum vocavit, eique paleas et fenum dedit, aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui cum eo erant, praebuit, panem in conspectu ejus apposuit. Sed puer comedere recusat, nisi prius causam conjugii filio domini sui obtineat. Qui mox ut causam obtinuit, prolatis vasis aureis et argenteis ac vestibus, Rebeccae munera auxit: fratribus autem et matri dona obtulit. Rebecca autem et puellae illius ascensis camelis, virum secutae sunt. Qui festinus ad domum suam reversus est 742. Eo autem tempore Isaac ambulabat per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et Videntis; habitabat vero in terra australi, egressusque fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die. Sed mox ut Rebecca Isaac vidit, de camelo descendit, puerumque requirit quis ille homo esset, qui per agrum veniret. Cui ille respondit: Ipse est dominus meus. At illa cito pallium tulit, sese operuit. Quam Isaac in tabernaculum Sarae matris introduxit et accepit uxorem; et in tantum dilexit, ut dolorem qui ex morte matris accesserat, temperaret. Quid est quod Abraham puerum jubet sub femore suo manum ponere, et per coeli Dominum jurare, nisi quod illius caro per illud membrum descensura erat, qui et Abrahae filius esset ex humanitate, et Dominus ex divinitate? Sic itaque puero dicitur: Pone manum sub femore meo, et jura per Deum coeli; ac si aperte diceretur: Tange filium meum et jura per Deum meum. Unde nec super femur, sed sub femore manum ponere jubetur; quia ex illo femore ille descensurus erat, qui homo quidem, sed super omnes homines veniret. Unde dignum non fuit ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam carnem est, quam in redemptione nostra sibi Patris Unigenitus univit. Quid est quod Isaac dilecto filio uxor de filiabus Chananaeorum duci prohibetur, nisi quod illi, de quo scriptum est:« Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui,» nullae reprobae animae conjunguntur? De cognatione autem uxorem filio deducere servus praecipitur, quia sola sancta electorum Ecclesia unigenito Filio copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex praedestinatione jam, et praescientia, extraneam non habebat. Quis vero est puer, qui ad ducendum uxorem mittitur, nisi prophetarum ordo, atque apostolorum, omniumque doctorum, qui dum verbum praedicationis bonis mentibus faciunt, ad unamquamque animam unigenito Filio conjungendam, quasi provisores fiunt? Qui pergens, secum de bonis omnibus domini sui detulit, quia in his quae de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt; ut tanto citius ad sequendum Deum pertrahant, quanto auditoribus suis in semetipsis monstrant quae narrant. Atque idem puer juxta fontem stetit, atque ex praefixa sententia, quae puella eligenda esset, proposuit: quia praedicatores sancti sacri eloquii fluenta considerant, atque ex ipsis colligunt quae, vel quibus praedicationis suae verba committant, ex quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant. Potum vero petit, quia praedicator omnis animam 743 sui auditoris sitit. Sed Rebecca potum praebuit, quia sancta electorum Ecclesia praedicatorum suorum desiderio ex virtute suae fidei satisfecit, quae enim Deum quem audivit confessa est, praedicatori suo aquam refectionis obtulit, ejusque animum refrigeravit.
109.2
Et notandum quod hydriam ab humero in ulnas posuit, quia illa est placita confessio, quae a bono opere procedit. Vel certe aquam praebuit, quia in eo quod credidit, vacua non remansit: nam mox praedicare studuit quod audivit, et docendo multos, ex se praedicatores protulit. Aqua quippe in hydria, est scientia praedicationis in mensura, quia sancta Ecclesia studet« non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.» Et hydria aquae in ulnas, est doctrina praedicationis in opere. Quae non solum ejus comitibus, sed potum etiam camelis praebuit, quia verbum vitae non solum prudentibus, sed etiam stultis praedicat, juxta Pauli vocem dicentis:« Sapientibus et insipientibus debitor sum.» Vel certe aqua etiam jumentis datur, quando cura carnis quomodo sit habenda disponitur; ut ex voluntate impendi non debeat, et tamen in necessitatibus non vagetur, sicut scriptum est:« Carnis curam ne feceritis in desideriis.» Qui enim hanc in desideriis fieri prohibet, procul dubio in necessitate concedit, juxta quod rursum dicitur:« Nemo carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam.» Puer autem Rebeccae inaures et armillas dedit; quia praedicator quisque, et auditum[ sanctae Ecclesiae per obedientiam, et manus per bonae operationis meritum exornat. Sed inaures duorum siclorum sunt, armillae autem siclorum decem; quia prima virtus obedientiae in charitate est, quae videlicet charitas in duobus praeceptis distinguitur, ut Deus et proximus diligatur; et recta operatio ex Decalogi completione perficitur, ut cum bona agi coeperint, mala jam nulla perpetrentur. Rebecca autem esse in domo patris sui locum spatiosum ad manendum perhibuit, quia a priori jam populo naturae legem sancta Ecclesia se scisse monstravit, et praedicationis verba in amplo charitatis gremio suscepit. Doctori enim spatiosus ad manendum locus est in auditoris corde latitudo bonitatis. Unde et quibusdam dicitur:« Capite nos, neminem laesimus, neminem corrupimus;»--« Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris; ac si eis aperte diceretur: Ad suscipiendam doctrinam spatiosum locum mentis facite; sed ad cogitanda carnalia angusti remanete. Quod palearum et feni plurimum haberet, indicavit; quia sancta Ecclesia verba vitae audiens, terrena stipendia praedicatoribus reddidit. Quae dum Paulus 744 quasi pro nihilo acciperet, dixit:« Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum non est si a vobis carnalia metamus.» Frater autem Rebeccae erat Laban, qui concite egressus, inaures et armillas sororis aspiciens, intus puerum vocavit, quia sunt carnales qui[ f. quidam] fidelibus conjuncti, qui dum spiritalium dona conspiciunt, in admiratione suspensi, etsi non usque ad opera, tamen in animam usque ad suscipiendam fidem verbum praedicationis admittunt. Quia enim bonos saepe fulci[ f. fulgere] miraculis considerant, et[ f. ea] quae de aeternitate audiant[ f. audiunt], non recusant, quamvis sanctam electorum Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant. Qui Laban paleas, fenum, aquam, panem obtulit; sed puer, nisi causam prius conjugii obtineret, accepturum se esse recusavit, quia sunt plerique qui doctores suos ex temporalibus stipendiis continere parati sunt; sed praedicatores sancti percipere nolunt temporalia, nisi prius obtineant aeterna: si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporibus contemnunt. Nec pedes aqua lavant, quia laborem sui desiderii nulla consolatione relevant. Mox vero ut causam conjugii domini sui puer obtinuit, vasa aurea atque argentea ac vestes protulit, quas Rebeccae dedit, quia doctores sui sanctae Ecclesiae tot ornamenta praebent, quot virtutum bona docuerint. Quae enim prius inaures et armillas acceperat, jam nunc vasa aurea et argentea ac vestes accepit, excrescens postmodum ad spiritalia dona convalescit, ut prophetiae spiritu et virtutum gratia repleta, ampliatis jam muneribus ditescat. Puer vero matri ejus et fratribus dona obtulit; quia gentilitas ex quo Ecclesia ad fidem venit, post conversionem ejus, in gloria temporali convaluit, sicut et nunc cernimus, quia ubique Christiani afflictionem sentiunt, et gentiles quique in terrena virtute gloriantur. Sed et fratres ejus dona percipiunt; quia hi qui in ea fidem verbo tenus tenent, sed tamen professionem suam moribus non sequentes, carnaliter vivunt, benigne a fidelibus honorari solent, pro eo quod esse fideles videntur. Mater ergo et fratres dona percipiunt, a sorte tamen haereditatis alieni; quia sive infideles, sive carnales, qui intra fidei professionem tenentur, ad haereditatis aeternae sortem non veniunt, sed supernae largitatis gloriam temporaliter consequuntur. Rebecca autem cum puellis suis virum secuta est; quia sancta Ecclesia habet secum minoris meriti animas sodales suas, tametsi in quibusdam per ascensus mentis in toro contemplationis non habet: quae videlicet tales animae, quasi puellae Rebeccae 745 sunt, quia sequuntur moribus, sed tamen ad contemplationis torum minime ascendunt. Nam et isdem puer quosdam habuit in comitatu; quia et cum sanctis prophetis fuerunt quidam qui bene viverent et prophetiae spiritum non haberent; et cum beatis apostolis atque doctoribus fuere plerique, qui vitam moribus tenerent, sed praedicationis verba non promerent. Festinus autem puer ad domum redit; quia praedicatores sancti cum praedicando vitam audientium obtinent, illi mox gratias reddunt, de cujus munere praeceperunt[ f. perceperunt], ut sibi in ea operatione nil tribuant, sed auctori. Eo autem tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et Videntis. Quis est vivens et videns, nisi omnipotens Deus? de quo scriptum est:« Vivo ego in aeternum, dicit Dominus.» De quo rursum dicitur:« Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.» Puteus vero viventis et videntis, est sacrae Scripturae profunditas, quam nobis ad irrigationem mentis praebuit omnipotens Deus. Quae est autem via quae ducit ad puteum viventis et videntis, nisi humilitas passionis Unigeniti, per quam nobis apertum est hoc quod prius latenter Scripturae sacrae fluenta loquebantur? Nisi enim unigenitus Dei Filius incarnatus, tentatus, apprehensus, colaphis caesus, sputis illitus, crucifixus ac mortuus fuisset, nobis hujus fidei, id est Scripturae sacrae profunditas non pateret. Quid ergo fidelibus humilitas passionis ejus facta est, nisi clavis apertionis, per quam ministeriorum[ f. mysteriorum] Dei puteum invenimus, ut aquam scientiae de profundo libemus? Incarnationem quippe, passionem, mortem, resurrectionem atque ascensionem illius sacrae paginae eloquuntur, quae quia facta cognovimus, jam nunc intelligimus audita. Haec autem prius legi poterant; sed quia necdum evenerant, intelligi non valebant. Unde et per Joannem dicitur:« Vicit leo de tribu Juda aperire librum, et solvere signacula ejus.» Signacula illius solvit, qui nascendo, moriendo, resurgendo, atque ad coelos ascendendo, Scripturae sacrae nobis arcana patefecit.
109.3
Et notandum quod non dicitur, ambulabat per viam quae ducit ad puteum, sed deambulabat; deambulabat quippe per viam per quam ambulat, qui eam eundo et redeundo conculcat. In humilitate autem passionis Dominus deambulavit, quia modo a Judaeis verborum contumelias, modo contra se falsum testimonium, modo alapas, modo sputa, modo spineam coronam, modo crucem tolerando sustinuit. Deambulasse ergo in humilitate passionis est, tot adversitates et probra diversis modis iterando pertulisse. 746 Isaac autem Rebecca veniente in terra Australi habitat, quia unigenitus Dominus ac Redemptor noster, veniente ad se Ecclesia, in illorum mentibus mansit. Ex illo quippe populo Anna prophetissa, ex illa Simeon exstitit, qui in ulnas Dominum accepit. Egressus autem fuerat ad meditandum in agro. Quod ager mundus accipitur, ipse per se Dominus exponit, dicens:« Ager autem est mundus; qui in hoc egressus est, quod visibilis apparere dignatus est, sicut scriptumest:« Existi in salutem tui populi, ut salvos facias christos tuos.» Solent exerti[ electi, vel exercitandi] juvenes in armorum usum meditari: Isaac ergo ad meditandum in agro exiit, quia Redemptor noster se sequentibus formam humilitatis praebens, per exercitum[ f. exercitium] longanimitatis suae passionis in se et patientiae exemplum monstravit. Meditatio quippe armorum est frequentatio passionum. Qui enim verba[ f. verbera], manum, lanceam, crucem pertulit, passionem suam usque ad mortem in se frequentari permisit. Passionis vero arma didicimus, quia per ipsa ab adversario occulte liberamur; sicut per semetipsum Dominus dicit:« In patientia vestra possidebitis animas vestras.» Qui ad meditandum in agro inclinata jam die exiit, quia per passionum exercitia juxta finem mundi suscepit, sicut Psalmista de crucifixionis suae expositione loquitur, dicens:« Elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum.» Quid est autem quod Rebecca ad Isaac dorso cameli deducitur, nisi quod per Rebeccam, sicut praefati sumus, Ecclesiam, et per camelum, qui praesidet, tortus moribus, atque onustus idolorum cultibus gentilis populus designatur? Qui enim ex semetipsis sibi invenerunt deos quos colerent, quasi a semetipsis ei onus[ f. eis onus] in dorso excreverat, quod portarent. Rebecca ergo ad Isaac veniens, dorso cameli deducitur; quia ad Christum ex gentilitate Ecclesia properans, in tortis vitiosisque vitae veteris conversationibus invenitur. Quae ut Isaac vidit, de camelo descendit; quia sancta Ecclesia, quanto Redemptorem suum subtilius agnoscit, tanto carnalis vitae studia humilius deserit, atque in semetipsa tortitudini vitiosae contradicit. Isaac ergo viso descendit, quia Domino cognito vitia sua gentilitas deseruit, et ab elato celsitudinis, ima humilitatis petiit. Quid est autem quod Isaac in camelo sedens Rebecca conspexit, nisi quod Redemptorem suum Ecclesia ex gentibus veniens, dum adhuc vitiis esset innixa, et necdum spiritalibus moribus adhaereret, attendit? Nec movere debet quod puer quoque cum camelis venerat, in quibus sui domini divitias ferebat, quia ipsi quoque 747 praedicatores sancti, quamvis jam ad superiora intelligenda atque proferenda et intellectu et vita emicent, adhuc tamen in semetipsis contradictionem carnis sentiunt. Nam vident aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et captivos se ducentem in lege peccati: et divitias in camelis portant, quia ne magnitudo revelationum extollat eos, datur eis stimulus carnis suae; habent enim thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex eis.
109.4
Qui ergo per carnem sublimia loquuntur, et tamen adhuc in carne contradictionem de vitio sentiunt, quid aliud quam super tortuosa camelorum dorsa divitias ferunt? Rebecca vero, Isaac viso, quis ille homo sit requisito puero cognoscit, quia quotidie sancta Ecclesia adhuc per prophetaram atque apostolorum dicta, quid de suo Redemptore credere debet, intelligit. Quae sese mox pallio operuit, quia quanto subtilius Salvatoris sui mysteria penetrat, tanto altius de ante acta vita confunditur: et quia perverse egerit, verecundatur. Pallio se operire curavit, quia, viso Domino, infirmitatem suae actionis erubuit, et illa quae prius in camelo libere gestabatur, descendens postmodum verecundia tegitur. Unde eidem Ecclesiae a priore elatione conversae, per apostolicam vocem, quasi Rebeccae de camelo descendenti, sibique pallium superducenti, dicitur:« Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis?» Quam Isaac in tabernaculo suae matris introduxit atque uxorem accepit; quia loco Synagogae Dominus, ex qua per carnem natus est, sanctam Ecclesiam diligit, eamque sibi in amore et contemplatione conjungit, ut quae prius proxima ex cognatione, id est cognata per praedestinationem fuerat, postmodum jam conjuncta in amore, continuo uxor fiat. Quam in tantum dilexit, ut dolorem, qui ex morte matris accesserat, temperaret, quia ex lucro sanctae Ecclesiae Redemptor noster eam, quae ex perditione Synagogae accidere potuit, tristitiam detersit. Dum enim Rebecca conjungitur, dolor de matris morte amputatur, quia dum sancta Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad torum contemplationis perducitur, Judaea pro nihilo habetur. Quod si interpretari ipsa eorum nomina curamus, Isaac risus, Rebecca autem patientia dicitur: risus vero de laetitia est, patientia autem de tribulatione. Et quamvis sancta Ecclesia jam in coelestis sit gaudii contemplatione suspensa, habet tamen adhuc quod triste de mortalis carnis pondere toleret. Isaac vero et Rebecca jungitur, id est risus et patientia permiscetur; quia fit in sancta Ecclesia 748 quod scriptum est:« Spe gaudentes, in tribulatione patientes,» ut hanc et prospera de contemplatione laetificent, et adhuc adversa de tribulatione perturbent.
110.1
CVI [ De diversis XIX]. DE GRATITUDINE ERGA DEUM, ET VERA AD IPSUM CONVERSIONE.
110.1
« Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te?»
110.2
Reduc me in memoriam, ut non judicemur simul. Narra, si quid habes, ut justificeris. Pater tuus primus peccavit, et interpretes diu praevaricati sunt in me. Diu, fratres charissimi, toleravit nos Dominus; diu distulit poenam, invitans nos ad poenitentiam. Cum autem videat se frustra exspectare, nec suos corrigi velle, invitat nos ad causam, quaerens per prophetam Michaeam: Popule meus, quid feci tibi? Cur me derelinquis? Cur mihi non obedis? Responde causam, quare negligis meam obedientiam? Nihil mali feci tibi, nec etiam molestus fui; et si aliquid feci, ad correctionem, non ad perniciem feci. Mala nulla sunt, bona vero multa, quae feci. Quia eduxi te de terra Aegypti, id est de terra tenebrarum; liberavi te de terra servitutis diaboli, qui te a patria tua captivaverat. Reduc in memoriam, si quid habes quod juste respondeas. Libenter recipiam ut judicemur simul, et arguas me non fecisse quod facere debui. Narra ergo si quid habes ut justificeris, quod dicitur: Ego non loquor prior contra te, ne oppressum te dicas multiplicatione sermonum. Sed tu, si quid habes pro te, ipse loquere, quia si quid antea boni feci tibi, non ob meritum tuum, neque parentum tuorum id feci; quia pater tuus primus peccavit, et interpretes tui, id est doctores tui, ipsi etiam praevaricati sunt in me. Audistis, fratres charissimi, quod Dominus juste iratus contra vos dixit. Sed tamen, quamvis magnus sit Dominus, quamvis omnipotens, tamen iram temperat, et ne nos de eo conqueramur, cum ultionem de nobis acceperit, prius voluit nos, si quid haberemus, respondere. Cogitet ergo unusquisque quomodo respondeat, ego vero non video quid tanto benefactori respondere possimus. Si placeat, audiamus beneficia, saltem parce, quia non omnia possumus memorare.« Nunquid non,» ait Moyses,« ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?» David similiter:« Ipse fecit nos, et non ipsi nos( Psal. XCIX, 3).» Ecce primum, 749 quomodo nobis attulit esse nostrum.
110.3
Quid referam de temporalibus beneficiis quae quotidie facit?« Ipse solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.»--« Domini est terra, et plenitudo ejus, orbis terrarum, et qui habitant in eo.» Ipse est qui dat nobis escas in tempore opportuno. Sed quia ista sunt temporalia, aliud insigne videamus, et spirituale beneficium.« Scitis enim,» ut ait Apostolus,» gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.» Venit pastor per desertum hujus mundi ovem perditam, raptam a lupis quaerere; quam inventam, propriis humeris reportavit ad gregem, et per multas tribulationes eam liberavit. Ipse enim propter ovem, ut ait Isaias,« tanquam ovis ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum,» quoniam quando vellus suae carnis Judaei ad interficiendum abstulerunt, non rebellabat coram eis, non clamabat; in monte orabat pro eis:« Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.» Et quando percutiebant eum, dicentes:« Prophetiza, quis est qui te percussit?» at ipse tacebat. Itaque, ut ait Isaias:« Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum;» non contradixit, sed patienter tulit. Et quando clamabat in cruce:« Sitio,» non tam corporalem potum, quam salutem eorum, ut ait ipse Christus per David:« Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.» Cum enim quaereret ab eis quasi cibum, cibos ei amaros praebuerunt ut fel, et inveteratos, et vetustate vitiorum acidos, ut acetum. Qua autem causa, quo crimine hoc passus est, audite quod ait Isaias:« Ipse vulneratus est propter peccata nostra, attritus est propter iniquitates nostras; et posuit in eo omnes iniquitates omnium nostrum, et livore ejus sanati sumus.» De eo iterum inquit David:« Quae non rapui, tunc exsolvebam.» Luit enim quod non commiserat. Itaque poenam peccati sustulit,« qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.» Quin et dolores nostros ipse portavit. Ipse enim, ut ait Moyses, expandit alas, et assumpsit eos atque portavit in humeris suis. His omnibus tribulationibus, cum solus esset Filius[ supp. naturalis] Dei, voluit et nos fieri filios Dei adoptivos, ut essemus ejus fratres. Unde Joannes:« Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus.» Et Dominus per Prophetam:« Narrabo nomen tuum fratribus meis.» Et Paulus:« Ut essemus haeredes Dei, cohaeredes autem Christi.» Et Christus ipse in Evangelio:« Ubi sum ego, et minister meus erit.» Et volens nos angelico honore nobilitare, ait:« Erunt homines similes angelis.»
110.4
Ecce, fratres charissimi, 750 particulam tantorum beneficiorum Dei tanquam notatam, quae tamen innumerabilia sunt, retulimus. Dicat ergo unusquisque cum David:« Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi?» Scitis satis, quia pro tantis beneficiis sibi obnoxii, obedientes esse debetis. Si non solvitis, audite quid dicat Dominus:« Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.» Et iterum per David:« Non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.» Magna enim grandisque poena, cum Dominus subtrahit gratiam, et dimittit miserum in vita[ f. in vitia] praecipitari. Unde per Moysen Dominus ait:« Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum.» Quod dicitur: Videbo, et transferam praesentiam meam ab eis, et nuntiabo eis novissima eorum, id est ad quem exitum eos opera sua ducent. Ecce Dominus nos contemptores suos vocat; sed revera, nonne eum contemnitis, cum audita verba repudiatis?« Servus sciens,» ut dicit Dominus in Evangelio,« voluntatem domini sui, et non faciens eam, plagis vapulabit multis.» Videmus plura praecepta Domini, videamus utrum illa compleamus. Praecipit Deus non occidere; sed quot sunt nostrum, quorum, dum mente quos oderunt interficiunt, manus sanguine plenae sunt, quorum pedes veloces sunt ad effundendum sanguinem; siquidem, ut ait apostolus Joannes:« Qui odit fratrem suum, homicida est.» Praecipitur:« Non moechaberis;» Et Apostolus:« Viri, diligite uxores vestras;» sed nonne aliqui vestrum diligunt uxores aliorum plus quam suas? quare dupliciter peccant, et in proximum, et in uxorem suam. Dominus praecipit per David:« Rapinas nolite concupiscere.» Quod autem contra hoc praeceptum faciatis, ipse Dominus per Isaiam ait[ principibus populi sui]:« Vos depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra; quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis?.» In hac auctoritate duplex natura, simplex sacrilegium[ f. simplex natura, duplex sacrilegium]. Cum dicit:« Depasti estis vineam» id est Ecclesiam meam, tangit illos qui Ecclesiae opibus abutuntur in deliciis corporis, quae ad sustentationem pauperum datae sunt, vel sibi reservant, vel propinquis distribuunt, et aliorum inopiam, suas suorumque faciunt esse divitias; et hoc sacrilegium. Cum dicit:« Rapina pauperum est in domo vestra,» notat rapinam illam, quando quibus jubentur dare sua, auferunt aliena;[ et hoc sacrilegium aliud]. Quod vero subposuit:« Quare atteritis populum meum?» refert ad principes, qui substantiam plebis injuste atterunt, 751 et opprimunt. Quod de usuris, de falsis judiciis, de adulatione, de dolis, de perjuriis, de transgressionibus fidei, et de aliis peccatis: omnia ista sunt retributiones, quas pro beneficiis Deo solvitis. Vos igitur increpet Moyses, cum dicit:« Generatio prava, atque perversa, haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens?» Cum ergo Dominus tot beneficia, fratres charissimi, vobis fecerit, et vos ita ingrati fueritis, et mala pro bonis resolveritis, quid dicetis? Venietis cum eo ad causam? Certe non est justum, quia Apostolus ait:« O homo! tu quis es qui respondeas Deo?»
110.5
Cum ergo venire ad judicium non audeatis, accipite consilium quid faciatis. Ait enim Moyses[ in persona Dei]:« Levabo ad coelos manum meam, et dicam: Vivo ego in aeternum. Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis; et his qui oderunt me, retribuam.» Quod dicitur per simile. Juraturus[ ait]: Levabo ad coelum manum meam, et dicam: Sicut verum est quod ego vivo in aeternum; sic verum illud erit: Si acuero, sicut revera faciam, gladium meum, qui huc usque visus est hostis[ f. visus est obtusus], quandiu differebam ultionem. Quod autem accipiat gladium, subponit, id est:« Si manus mea,» seu Filius meus,« arripuerit judicium,» quod per gladium significatur,« reddam ultionem hostibus meis.» Mystice levare manum ad coelum, est exaltari Filium hominis in die ascensionis, ut tandem ad judicium veniat et ultionem faciat. Dabo igitur, fratres charissimi, sanum consilium, per quod minas istas evadere possitis, nec cogat vos ut ad causam cum eo veniatis. Nec tamen consilium hoc meum est, sed David prophetae, qui expertus est illud. Ait enim:« Introite portas ejus in confessione;» quasi diceret: Vos qui extra domum Dei per peccata vestra estis, nolite stare foris, ubi maligni spiritus sunt, ubi lupus excubat, sed excusate[ f. accusate vos] et intrate ad Dominum. Scitis quomodo? In confessione. Confitemini, et agite poenitentiam, et dimittet vobis Dominus peccata vestra, et ne dubitetis; ait enim David: Accipite a me exemplum:« Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.»
110.6
Scitis quam commendabilis est confessio. Non est adeo sanctus qui non peccat, et ideo omnes quaerunt confessionem. Etiam et sancti in hoc mundo indigent ea. Haec est ultima medicina, hoc ultimum peccatoribus remedium. Haec est turris, ad quam omnes oppressi fugiunt, 752 in qua vulnerati fugitivi sanantur. Per hanc Maria Magdalena salvata est. Per hanc Petrus post negationem, apostolatum recuperavit. Per hanc latro sub ipso mortis articulo in cruce meruit audire:« Hodie mecum eris in paradiso.» Unde autem ista utilitas? Ex sola Dei bonitate, ut ait David:« Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.» Secure igitur veniam postulare possumus, quia ipse patiens est, et multum misericors. Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Unde Propheta ait:« Confitemini, filii revertentes, et ego sanabo contritiones vestras..» Et David:« Nunquid qui cadit non adjiciet ut resurgat.» Praecinite ergo Domino in confessione, quia« prope est Dominus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.» Ipse, qui miseretur vere poenitenti. Hoc est illud consilium, de quo dixeram vobis. Aliter Deo reconciliari non potestis, et ideo non est differenda poenitentia, quia non est diu promissa praesens vita. Currite unusquisque ad praelatum suum, et facite cum Deo pacem, non cras, sed hodie, quia, ut ait Joannes Baptista: Jam securis posita est ad radicem arboris, ut vos feriat, nisi vos properetis emendare. Non desperet aliquis propter turpissimam vitam, quando possit adipisci veniam.[ Da nunc exemplum de aliquo peccatore ad fidem converso atque salvato et dato exemplum ad hoc et aliorum multorum, qui desperantes, ad salutis tamen viam regressi sunt, et conversi ad Dominum.] Et vos similiter, fratres charissimi, non ducat in desperationem aliquod horribile peccatum, quia non est aliqua tam gravis culpa, quae non habeat veniam. Pensate ergo, fratres charissimi, pensate extremum vitae diem; praeparate vos, quia veniet, et non tardabit. Quid estis dicturi, cum stabitis ante tribunal Christi? Vix justus et per multas tribulationes et tentationes salvabitur, id est cum magna difficultate, quia hinc daemones, hinc caro, hinc mundus eum expugnant, et eum[ tamen] oportet tot hostibus resistere. Impii qui diligunt prospera, qui hos labores vitant, qui vitiis non resistunt, ubi parebunt? Caeci estis, ebrii estis, dormitis qui haec non cognoscitis. O miseri, miseri! divitiae saeculi vos excaecant. In hoc apparet quod peccatores estis, quia divitias amatis. Quod ait David:« Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias.» Sed« Relinquent alienis divitias suas, et sepulcra illorum, domus illorum in aeternum.» Thesaurizate ergo vobis, fratres, 753 thesauros in coelo, ubi nec aerugo, nec tinea demolitur, ubi in aeternum floreatis, ubi in aeternum gaudeatis, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
111.1
CVII [ De diversis XX]. DE DILECTIONE PROXIMI.
111.1
« Sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat de hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos( Joan. XIII, 1).»
111.2
Vos autem, fratres charissimi, gratia Dei intelligitis quae a Domino nobis praecipiuntur, quia quotidie in audientia vestra legitur. Non oportet vos doceri, sed admoneri. Tamen officium est nostrum, ut quod intelligitis, in memoriam reducamus vobis. Scitis quanta discordia erat culpa nostra inter nos et Deum; sed pius et misericors Dominus voluit Patri suo reconciliare genus humanum. Dilexit creaturam, non per meritum[ ejus,] sed per misericordiam suam. Missus itaque a Patre, implevit obedientiam usque ad mortem, et cum accederet ad mortem, voluit invitare nos ad dilectionem. Mors enim ejus erat reconciliatio Dei et hominum. Homines autem non poterant cum Deo reconciliari, nisi prius inter se reconciliarentur. Itaque pridie quam pateretur, verbo et facto suos in amore colligavit. Modo videamus factum et postea verbum. Videbat Dominus quod servitium et humilitas sint fomes et forma dilectionis. Voluit ergo Dominus per exemplum prius nos invitare ad serviendum, ut post fomitem[ f. sementem] verbi facilius seminaret in eis dilectionis amorem. Hoc autem servitium humilitatis fuit, quo Dominus assumpsit personam servientis. Ait enim evangelista de Domino:« Surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se; deinde misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum suorum, et extergere linteo quo erat praecinctus.» Peracta autem ablutione pedum ostendit quare hoc fecisset.« Scitis, inquit,« quid fecerim vobis? Vos vocatis me, Magister et Domine, et bene dicitis, sum etenim. Si ergo lavi pedes vestros, ego Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.» Ecce patet quia pro se non abluebat, sed quod sic alios ad exemplum[ humilitatis] invitabat, ut non erubescerent facere quod Dominus in se voluit monstrare. Praemisso fomite dilectionis, 754 secutus aggreditur, dicens:« Quo ego vado vos non potestis venire modo; et ideo dico modo, quia mandatum novum do vobis.» Discessurus erat Dominus, et paraturus locum, sicut alibi dicit:« Vado parare vobis locum.» Nondum via aperta erat, nondum murus fractus, de quo scriptum est:« Et in Deo meo transgrediar murum.» Sed postquam mortem morte sua peremit, et captivam ducens captivitatem, infernum spoliavit, sicut de eo scriptum erat:« O mors! ero mors tua; morsus tuus ero, o inferne!» tunc fuit completum quod de eo praedictum ante mortem fuit:« Iterum veniam, et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis.» Sed iterum Dominus discedens, voluit pacem et concordiam in familia sua ponere, ut ex dilectione se consolarentur, qui de absentia diu desolarentur; et quare hoc mandatum eis specialiter injungit, ostendit:« In hoc, inquit, cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem;» ac si diceret: Meae oves sunt in praesenti cum ovibus diaboli commistae. Pono signum; pono cauterium, quo aliae ab aliis discernantur. Caeterae virtutes communes sunt tam bonis, quam malis; sed dilectio vera solis bonis[ competit.] Vera quippe dilectio habet duos ramos, scilicet, dilectionem Dei et proximi. Haec virtus, radix omnium virtutum. Aliae virtutes sine dilectione nihil valent, ut ait Apostolus:« Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest.» Qui habet dilectionem, habet caeteras virtutes, quia in hoc pendent lex et prophetae. Haec est illa virtus quae dirigit palmites suos usque ad inimicos; unde praecipitur:« Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos.» Et propterea vocatur latum mandatum; unde ait David:« Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis,» quia dilectio est terminus totius perfectionis. In veteri enim lege praecipiebatur odio haberi inimicos:« Diliges, inquit, proximum tuum sicut te ipsum.» Multa autem commoda ex dilectione proveniunt, velut remissio peccatorum, praelatio in Ecclesia, vita aeterna. Quod enim dictum est de Maria:« Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum.» Quod dictum est Petro:« Petre, amas me? Etiam Domine: Pasce oves meas, pasce agnos meos.» Quod de discipulo quem diligebat Jesus:« Veni, dilecte mi, ad me, quia tempus est ut epuleris in convivio meo cum fratribus tuis.»
111.3
Itaque, fratres charissimi, amplectamini dilectionem, diligite concordiam, pacem servate, si vultis cum Deo pacem habere; 755 pax enim custodia omnis virtutis dicitur. Pacem nuntiavit angelus, cum dixit:« Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis;» pacem et Apostolus, cum ait:« Cum omnibus, quod ex vobis est, pacem habete;» Christus, cum ait:« Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis;» et quando ingrediebatur ad discipulos, dicebat:« Pax vobis;» et praecepit apostolis:« In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui.» Cum ergo et angelica et apostolica et Dominica praedicatione nobis pax injungitur, tam authenticis praeceptis obtemperandum est. Non enim minima praesumptio est tam commendabile praeceptum transgredi. Verumtamen scimus quia a quibusdam nostrum grave est diligere inimicos, sed necessarium est emendare hoc solum in dilectione, quod non est malis commune, et non aliter ex dilectione praemium accipietis, nisi inimicos dilexeritis; quia, ut ait Dominus:« Si amicos diligitis, quam mercedem habebitis? Hoc similiter faciunt ethnici et publicani.» Adjicite ergo animum, ut veniam inimicis praebeatis, quia, ut ait Dominus:« Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.» Concludi igitur poterit, quia pro nihilo a Domino veniam exspectatis, nisi proximo condonetis; et sic de nullis peccatis poenitere poteritis, quia de nullis venia daretur vobis, nisi veniam daretis inimicis vestris. Pensate ergo, fratres charissimi, hoc inevitabile praeceptum custodire. Pellite a vobis, si est in vobis, venenum odii. Pacem inter vos habete, quia fratres estis, quia veniam vobis a Domino quaeritis. Reducite in memoriam, quia hodie Dominus inimicum osculatus est Judam, et vocavit proditorem, amicum, dicens:« Amice, ad quid venisti?» Date igitur reconciliationis osculum, non proditionis figmentum. Qui ficte osculatur inimicum, socius erit Judae. Deus autem pacis et dilectionis, pacem vobis tribuat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
112.1
CVIII [ De diversis XXI]. DE OPERIBUS MISERICORDIAE.
112.1
Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem; quoniam tanquam fenum velociter arescent, et quemadmodum olera herborum cito decident.»
112.2
Multi in mundo sunt, fratres charissimi, qui cum videant homines hujus saeculi florere, et omnibus bonis temporalibus abundare, quantumlibet peccatores, 756 quantumlibet scelerosos, bonos autem videant a saeculo esse despectos, omnibus malis subjectos indignantur, et credunt malos esse beatos, bonos vero miseros. Unde etiam multi mali efficiuntur, et malos imitantur, ut cum malis in hoc saeculo prosperentur. De talibus loquitur David Psalmista, et eos consolatur, dicens: O tu fidelis! qui vides indignos prosperari, noli aemulari, id est indignari, in malignantibus, id est de male agentibus, si prosperentur; neque zelaveris, id est amaveris, neque imitatus fueris propterea facientes iniquitatem, ut quasi faciendo iniquitatem possis prosperari. Ne cures si videas illos florentes, potentes, alios contemnentes, gloriosos, magni nominis, prae caeteros veneratos, ab omnibus honoratos, quia certe tanquam fenum arescent; quia hodie floret fenum, et cras in clibanum mittitur. Similiter potens, qui modo floret, in momento deflorescit, quia aut totum amittit, aut morte a bonis privatur, et quemadmodum olera herbarum cito decidit. Olera herbarum vilia sunt, et non habent altam radicem, quia in hieme virent, in aestate arescunt. Hiems est praesens saeculum, ubi frigescit peccatis genus humanum. Aestas est dies judicii, ubi fulgebunt justi sicut sol; et cum videas temporalia cito labentia, et ipsos possidentes cito perituros, noli sperare in praesentibus bonis, sed« spera in Domino, et fac bonitatem, et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.» Quid dicit: Spera in Domino, quod dabit vera bona; et ut illa possis sperare, fac bonitatem, quia frustra sperat qui bene non agit; et ut possis bene operari, inhabita terram. Terra hominis quam debes excolere, est corpus. In hoc mortali corpore peregrinamur, et tamen quandiu sumus in ea, eam excolere debemus. In hoc mortali corpore, dum vacat, peregrinemur, spinas vitiorum avellendo, ut postea bonitatem Dei seminare possimus; et sic, ut possis bene operari, et vitia exstirpare, pasceris in divitiis ejus, id est in Scripturis ejus, ubi est thesaurus sapientiae. Insuper necessaria est perseverantia, quam ut habeas,« delectare in Domino,» et spreta jucunditate mundi, eum solum ames, eum amplectaris. Et ita tandem« dabit tibi petitiones,» non carnis, quae amat praesentia, sed cordis tui, quod diligit aeterna. Si autem peccator es, modo dabo tibi bonum consilium.« Revela Domino viam tuam,» id est pravam viam, et spera in eo, et ipse faciet; quasi dicat: Judica per poenitentiam peccata tua, et spera quod Deus ea tibi dimittat, et ipse revera faciet. Quasi in eodem diceret ille: Cito morientur, quia forsitan in futuro 757 similiter prosperabuntur. Ad hoc autem respondet:« Qui malignantur, exterminabuntur a regno Dei. Sustinentes autem, ipsi haeredes erunt in terra viventium.» Ergo« expecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.» Parum durabit iste, qui modo te despicit, quoniam« adhuc pusillum, et non erit peccator, quaeres locum ejus, et non invenies.» Modo habet locum in praesenti, ut purget justos flagellis et opprobriis; sed tunc, nullum usum habebit, postquam ab hoc mundo remotus erit. Propterea non respicias ad magnitudinem divitiarum ejus, quoniam« melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas.» Est fortis? ne cura, quoniam« brachia peccatorum conterentur.» Portant gladium? noli timere, quia« gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur.» Patiuntur justi confusionem et opprobria? ne cures, quia« non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur, quia peccatores peribunt.»
112.3
Peccatores vero confundentur et erubescent, cum dicetur eis:« Ite, maledicti, in ignem aeternum;» sed« justus ab auditione mala non timebit,» quia non audiet maledictionem illam. Stulti tamen qui non intelligunt vera bona, judicant illos beatos,« quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum, dextera iniquitatis; quorum filii» ita sunt pulchri et teneri,« sicut novellae plantationes in juventute sua, filiae eorum compositae ut similitudo templi,» quia pannis ornatae sunt tanquam aliquod templum;« promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc» vase« in aliud» vas;« oves eorum fetosae, abundantes in egressibus suis; boves eorum crassae:» quando enim egrediuntur de ovilibus suis, muti fetus sequuntur eas:« non est ruina maceriae,» quia fortes et marmoreae sunt domus eorum,« neque transitus, neque clamor in plateis eorum,» quando dormiunt: tantae sunt divitiae eorum, et ideo stulti« beatum dixerunt populum, cui haec sunt;» sed certe non sunt beati, imo:« Beatus populus, cujus Dominus Deus ejus»
112.4
His modis disserit, fratres charissimi, David de divitiis hujus saeculi, probans vanas esse, nec facere beatos, quae ideo non prohibentur, ut non valeant adjuvare eum; sed ut non faciant homines eas sibi dominari. Unde avaritia vocatur« idolorum servitus.» Idolum enim colit, qui aurum, qui argentum sibi summum bonum facit, qui propter eas superbit, et spem suam in eis ponit. Unde Paulus ait Timotheo:« Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, non sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vero, qui praestat omnia abunde ad fruendum.» 758 Sunt enim multi homines, qui eas ita diligunt, qui etiam possent vocari custodes[ cultores] earum, plus quam Dei. Gaudent contemplari nummos in arca. Propterea voluit Dominus pauper esse in mundo, ut divitias contemptibiles redderet, et alias quaerendas esse doceret. Unde ait:« Regnum meum non est de hoc mundo;» et discipulis ait:« Vos de hoc mundo non estis; si de hoc mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret;» et ideo nolite mirari si odit vos mundus. Ut autem pretiosa vestimenta sibi non placere ostenderet, ait:« Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt;» quasi dicat: Mollibus induti, sunt non de curia summi Regis, sed de curia terrenorum regum. Ut autem pauperes beatos ostenderet, non divites, ait:« Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum;» illis scilicet aperui regnum meum; illos feci consiliarios domesticos meos. Sed tamen, ne divites desperarent, dedit eis consilium, ut cum eorum non esset regnum coelorum, jussit ut sibi facerent amicos de mammona iniquitatis, ut eos recipiant in aeterna tabernacula. Et iterum:« Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.» Qui enim justum sustentat, erit particeps retributionis justi. Iterum dicit Isaias:« Beatus qui habet in Sion semen suum, et domesticos in Jerusalem.» Seminate ergo, fratres charissimi, in Sion, id est in coelo, ubi de omnibus quae ibi seminaveritis, centuplum promittitur; ibi multiplicate pecuniam vestram. Tradite eam in manibus Domini; qui enim pauperibus tribuit, Domino tribuit, qui dixit:« Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.» Si enim posueritis ibi thesaurum vestrum, ibi habitabit cor vestrum.« Ubi enim est thesaurus vester, ibi est et cor vestrum.»
112.5
Ne dubitetis rem vestram tali Domino committere, qui nescit, nec potest fallere, quia verax est in promissis, discite in Martino, quam bonum est pauperem vestire. Cum enim pallium medium egeno partitus fuisset, apparuit ei Christus in nocte, eadem veste indutus, dicens:« Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit.» Quidam etiam paterfamilias solitus singulis diebus pauperes hospitio recipere, quadam die inter alios etiam Christum recepit. Volebat enim Dominus ostendere ei, quia quod membris suis, hoc sibi faciebat. Cum ergo inter alios aquam manibus ejus quis infundere vellet, disparuit. Nocte vero illa apparuit ei Christus, et ait:« Caeteris diebus me recepisti in membris meis; hodie me recepisti in persona mea propria.» Ergo Christum in domibus 759 vestris recipite; Christum ad mensas vestras ponite. Christum induite; et hoc est jejunium quod Dominus elegit.« Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.» Ecce fratres, ecce caro pauperis, caro nostra est. Eadem enim est natura. Quomodo ergo potestis sine compassione videre eam nudam? Vis a Deo habere misericordiam? fac huic misericordiam.« Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.»--« Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.» Non neglexeris ignem peccati. Vis hunc ignem exstinguere? Geris aquam, qua illum exstinguas. Eleemosyna est aqua: sicut enim aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. Vis mundare cor tuum? Fac eleemosynam. Audi quod ait Dominus Pharisaeis:« Facite eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.» Hoc consilium dedit Daniel Nabuchodonosor regi:« Redime, inquit, rex, peccata tua eleemosynis,» Ergo, fratres charissimi, si vere divites esse cupitis, veras divitias amate. Per pecuniam Deum amisistis, per pecuniam ei reconciliamini, ut vobis locum inter suos pauperes praeparet. Deus autem pacis, qui nos a morte redemit, aptet vos in omni opere bono, ut faciatis ejus voluntatem, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
113
CIX [ De diversis XXII]. DE OPERIBUS MISERICORDIAE.
113
Dominus noster nolens aliquem nostrum perire, et in Ecclesia sua, velut in agro suo, quaerens fructum de arboribus suis, antequam tempus putationis veniat, cui necesse erit infructuosas arbores amputare, non cessat admonere nos, ut cum tempus est, et cum Dei adjutorio in nostra potestate consistit, bona opera faciamus. Cum enim transeat tempus bene operandi, non restat nisi resipiendi. Nemo tibi dicturus est tunc: Vesti nudum, ubi omnium tunica erit immortalitas. Nemo tibi dicturus est: Suscipe peregrinum, ubi omnes in patria sua vivunt; nam modo sumus in eodem[ mundo] peregrini. Nemo dicet: Visita aegrum, ubi sanitas sempiterna est; nemo dicet: Sepeli mortuum, ubi mors non est. Ista omnia misericordiae officia in vita aeterna necessaria non erunt, ubi sola pax erit, et laetitia sempiterna. Isto autem tempore non quaerimus[ id est, scimus] quantum nobis Deus commendat opera misericordiae, et ipsos 760 suos sanctos facit amare[ id est pauperes adjuvare], ut faciamus[ nobis] hic amicos de mammona iniquitatis, ut cum defecerimus, recipiant nos in aeterna tabernacula; quia cum servi Dei, dum jugiter invocant Deum, aliquoties indigent illis qui habent mundi divitias, et eleemosynas largiuntur, quomodo principes faciunt de terrena substantia, ut cum illis partem habere mereantur in remuneratione. Hoc dixi propter laetitiam regnorum, quam primo audivimus. Nunquid non Deus fecit servum[ f. corvum] suum pascere Eliam?. Nonne illi cum deerant homines, alites ministrabant? Nonne illi afferebat panes mane corvus, et ad vesperam carnes. Ostendit ergo Deus, quia unde voluerit, et quomodo voluerit, potest pascere servos suos, et tamen, ut pascere possit eum religiosa vidua, fecit eum egere. Egestas igitur[ Eliae] in abundantiam versa est animae religiosae, et quae non poterat Elias[ de suo] viduae dare, de misericordia Dei in longum dedit ei. Hinc quippe manifestum est quod aliquando servi Dei non habent, ut probentur qui habent. Vidua illa nihil habebat; quod ei reliquerat vir suus, finitum erat, et cum filiis suis moritura erat. Processit ergo colligere duo ligna ut faceret sibi panem, et tunc eam vidit Elias: tunc eam homo Dei videbat, quando illa duo ligna quaerebat. Mulier illa typum gerebat Ecclesiae; duo ligna crucem faciunt; quaerebat moritura, unde semper esset victura. Adumbrato igitur mysterio, Elias currit ad eam quam audivit egere. Narrat illa dispositionem suam; morituram se dicit, cum consummaverit quod remansit. Ubi est ergo quod dixit Dominus Eliae:« Vade in Sarepta Sidoniorum; ibi enim mandavi viduae ut pascat te?» Videtis quemadmodum mandat Deus non in aure, sed in corde. Nunquid legitur missus aliquis propheta ad illam mulierem, et dictum esse ei: Ecce, dicit Dominus, venturus est ad te servus meus esuriens; ex eo quod habes ministra illi. Inopiam noli timere, ego supplebo quod dederis? hoc ei dictum esse non legimus. Nec legimus quod in somnis missus ei fuerit angelus, et praenuntiaverit Eliam esse venturum, aut de illo pascendo aliquis mulierem admonuerit; sed mandat Deus miris modis: quibus loquitur in cogitatione Dominus, mandasse dicitur loquendo, in corde suggerendo, quod opus erat pro anima viduae. Sic etiam in prophetia[ Jonae] legimus quod Dominus mandavit vermi, ut roderet radicem cucurbitae. Quid est mandavit? nisi quod cor praeparavit. Inspiratione itaque Dei vidua illa mulier cor praeparatum habebat ad 761 obediendum. Talis venerat; talis cum Elia vocabatur; qui erat in Elia ut praeciperet, ipse erat in vidua ut obediret. Vade, inquit, mihi fac prius de egestate tua; non deficient divitiae tuae. Patrimonium enim viduae erat modicum farinae, et modicum olei, et non defecit. Quis habet talem villam? Latenter vidua servum Dei pascebat, cujus patrimonium in clavo pendebat. Quid felicius hac paupertate? Sibi talia accepit, qualia in finem speravit. Ideo hoc dixi ut seminationis nostrae mercedem non isto tempore speremus, quo seminaverimus. Hic enim bonorum operum messem cum labore serimus, sed in futuro fructus illius colligemus, secundum illud quod dictum est:« Euntes ibant, et flebant mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.» Illud enim pro signo factum est, non pro domo. Nam vidua illa, quae pavit hominem Dei, hoc recepit. Non magnum est quod seminavit, nec[ f. et] magnam segetem messuit. Temporale est quod non defecit farina, nec diminutum est oleum, quousque daret Dominus pluviam in faciem terrae; at sic tunc coepit magis egere, quando dignatus est Dominus pluere. Tunc laboratura erat, non exspectatura, sed agri fructus collectura; quando autem non pluebat, victus ejus de facili non veniebat. Signum hoc quod Deus illi non ad paucos dies praestiterat, signum erat futurae vitae, ubi merces nostra nescit deficere. Farina nostra Deus est. Quomodo illa per annos illos non defecerat, sic ille non deficiet in aeternum. Talem mercedem speremus, quando facimus[ eleemosynam.] Nec forte aliquis remoretur tali cogitatione, et dicat: Pascam aliquem servum Dei esurientem, et lagena mea non deficiet; oleum in cuppa mea semper plenum inveniam. Noli hoc inquirere. Semina securus; messis tua, sive serius, sive tardius veniet; sed cum venerit, finem non habebit.
114.1
CX [ De diversis XXIII]. DE QUINQUE SENSUUM MORTIFICATIONE.
114.1
« Scitote, fratres charissimi, quia vetus homo noster crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.»
114.2
Laetum nuntium nobis Apostolus affert, charissimi; et quia commune bonum est, omnes communiter invitat ad audiendum. Hostem pessimum animae habebatis; totum orbem subvertit, et cum esset ancilla, dominam tamen sibi servire cogebat. Et quae erat ancilla illa? Caro scilicet, de qua 762 ait Apostolus:« Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem;» adversantur enim sibi haec duo; adeo omnes corrumpunt, quod vix aliqui voluntati ejus resistere poterant; imo omnes Satanae vendiderat. Unde in persona carnali loquitur Apostolus:« Ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato.» Nulla pugna gravior illa, scilicet, quando inimicum suum pascit, quando de domo ejus[ est] qui impugnat eum, quando omnia bona ei facit, et ipse ei mala retribuit. Talis est caro, quae quanto magis nutritur, tanto magis gloriatur, tanto magis in animam insurgit. Quinque ministros habet, scilicet quinque sensus corporis, quibus animam captivam ducebat. Quando enim aliquis peccat, vel videndo decipitur, vel audiendo attrahitur, vel odorando illicita allicit, vel comedendo delectatur, vel manibus male operatur. His quinque viribus caro superavit primum hominem, et homo succubuit, quamvis positus in paradiso. Sed prius aggressa est mulierem, ut debiliorem partem. Audite de muliere quomodo quinque sensibus corporis peccavit. Auribus persuasionem diaboli percepit et consensit, cum ille talia intimavit, dicens:« In quacunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum( Gen. III, 5).» Ecce quomodo mulier per auditum succubuit. Modo attendite quomodo odoratu et visu decepta est, ut ait Scriptura:« Vidit mulier quod bonum esset lignum, et ad vescendum suave, et pulchrum oculis, et aspectu delectabile.» Cum dicit suave, capta est odoratu; cum ait pulchrum oculis, illa est capta visu. Adhuc sunt duo ministri, qui totum scelus perpetraverunt, tactus et gustus. Vide ergo quomodo per illos caro incoeptum suum consummavit. Scriptum est autem:« Et tulit de fructu ejus, et comedit.» Tactus ergo ministravit, gustus peccatum consummavit. Prostrata igitur origine omnium hominum, mundum deinceps illi ministri subjugaverunt. Videns ergo Dominus, ac Redemptor noster, quod caro mundum ita expugnabat, quia ancilla dominam suam sibi subjugaverat, habuit cum misericordia sua consilium, quod ab hac captivitate liberaret mundum. Inimicam nostram induit, ut eam expugnaret, et eam comprimeret, et suos ministros debilitaret, ut deinceps sui ei possent resistere, et domina suam familiam gubernaret. Elegit itaque competentem poenam, id est crucem, in qua hostem nostrum crucifigeret, et sensus nostros puniret. Oculi turpitudinem poenae, et insultantes viderunt, et tenebras mortis senserunt; aures opprobria turpissima audierunt; os:« Sitio,» 763 ait, et fellis et aceti amaritudinem gustavit; manus crucifixae sunt, et tota caro ibi perpessa est, ut tota nobis subjaceret, et amplius animae obediret. Hoc est nuntium quod asserit Apostolus, dicens: Scitote, fratres charissimi, quia vetus homo noster crucifixus est, id est caro debilitata in cruce. Vos igitur non habetis amplius excusationem pugnandi cum ea. Ecce enim subjacet victa; ecce ancilla flagellata est. Nolite amplius eam nutrire, ne iterum superbiat, iterum vos in peccatis alliciat, quia ideo Dominus eam crucifixit, ut destruatur corpus peccati, et ut ultra non serviamus peccato. Haec est victoria, haec est crucifixio, quae designata est per Josue. Legitur enim in Veteri Testamento quod, quando, mortuo Moyse, Josue in terram promissionis populum Israel introduxit, gentes illius regionis alias distribuebat[ f. disturbabat], alias sibi timore avertebat. Contigit autem quod Dominus cujusdam magnae civitatis, quae Gabaon vocabatur, cum Josue foederatus esset; audientes autem quinque reges illius regionis quia Gabaonitae cum Josue foedus iniissent, ascenderunt ut pugnarent contra Gabaon. Miserunt ergo Gabaonitae ad Josue, ut ferret eis praesidium. Aggressus est igitur Josue quinque reges, et conturbavit eos a facie Israel, misitque super eos lapides magnos de coelo, et plures mortui sunt lapidibus grandinis. Oravit autem Josue Dominum ut sol contra Gabaon staret, et luna, et non moverentur, donec filii Israel plenarie de hostibus suis se ulciscerentur. Stetit itaque sol in medio coeli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. Nec fuit ante, nec fuit postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis. Fugerunt itaque quinque reges, et absconderunt se in spelunca. Nuntiatum est autem Josue quod in spelunca latuerant. Devictis ergo caeteris fugientibus, praecepit extrahi reges de spelunca, et ait ad principes exercitus sui:« Ite, et ponite pedes super colla regum istorum;» quo facto, suspendit eos in quinque stipitibus, et interfecit eos, fueruntque suspensi usque ad vesperam. Cumque occumberet sol, praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis, et projicerent eos in spelunca in qua latuerant, et posuerunt super eos saxa ingentia.
114.3
Haec est figura pugnae nostrae, fratres charissimi; Josue est Christus, quia et ipse Josue vocatur Jesus, ut qui eum significabat, nominis etiam particeps esset, populum vero Israel, id est fideles, in terram viventium Jesus noster introduxit, quando venit in mundum, ut nos vocaret, et inimicos nostros debellaret, et ad regnum coelorum nos liberatos reduceret. Gabaonitae significant 764 peccatores, qui per fidem et bona opera Christo associantur. Quinque reges sunt quinque sensus corporis, qui animas fideles subjugare conantur, qui Christo per fidem et bona opera conciliantur, pugnam sentiunt, et ut fideles ad auxilium Christi confugiunt. Christus vero, et sui praedicatores quinque reges aggressi sunt, Christus resistendo, et auxilium dando, doctores vero admonendo; lapides vero qui de coelo veniebant, sunt flagella quibus homines corrigit, carnem domat, et voluptates sensuum comprimendo debilitat. Sol et luna steterunt spatio unius dici, quia antequam Christus in mundum veniret, luna, id est Ecclesia, deficiebat, et ad occasum tendebat, quia pauci erant fideles Christi. Sol, id est Christus, transibat, quia peccaverant, et in omnibus fere occidebat. Sed in tempore gratiae stetit, dum mentes hominum ardore fidei suae inflammavit; et status ille erit unius diei, id est toto tempore gratiae. Quinque reges latuerunt in spelunca, quia quinque sensus semper in terrenis demerguntur, et actibus corporis, non servitio Dei innituntur. Sed eos extrahit Deus a terrenis, dum animae servire cogit, et bonae operationi studere. Praecepit ducibus ut colla regum pedibus supponant, quando praedicatoribus et doctoribus injungit, ut carnales voluptates, et in se, et in aliis refrenent, et non amplius caro tantam potestatem in nobis exerceat. Suspendit reges in stipitibus, quia veterem hominem secum crucifixit; circa vesperam depositi sunt reges de patibulis, et conclusi sunt in spelunca, quia in vespere membra Christi sunt deposita, et in sepulcro, immisso lapide est ostium monumenti, reposita.
114.4
Audivistis, fratres charissimi, qualiter virtus hostium nostrorum per crucem est infirmata. Unde Apostolus:« Absit mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo!» Parate igitur vos ad praedam, securi de victoria, ad quam nos invitat Salomon, cum ait:« Fili, accedens ad servitutem Dei praepara animam tuam ad tentationem.» Claude ostia corporis, si vis erui a laqueo tentationis. Audi quid dicat Dominus in Evangelio:« Cum oraveris, intra in cubiculum tuum.» Intret in cubiculum, qui exterioribus delectari desinit, et ad mentem refugiat, et ostia quinque sensuum claudat. Si vis desideria carnis despicere, memorare cineris; memorare qualis futurus sis, et quo iturus sis. Recordare quod dictum est homini:« Cinis es, et in cinerem reverteris.» Habe in memoria quod Job ait:« Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea( Job XIII, 28).» Iste Job 765 egregie miseriam hominis, et brevitatem[ vitae ejus] describit, cum ait:« Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.» Qui enim timet de morte,[ illi] semper timendum est de mala operatione. Unde Salomon:« Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.» Quid exspectas in hac militia? Quia militia est vita hominis super terram. Exspectate bona aeterna, et non horaria. Exspectate resurgere cum Christo in gloria. Dicite cum beato Job:« Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea; vocabis me, et ego respondebo tibi( Job XIV, 14).» Cum oculus, auris, manus, et naris aliquid[ vetitum] persuadebunt, nolite eis acquiescere; sed cogitate quia erunt esca vermium, et in pulverem redigentur; et quia de cinere sunt, et in cinerem revertentur. Si aliquando peccator in cinere poenitere deberet, juxta Job qui ait:« Me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere( Job XLII, 6),» congruum est ut cinis in cinere poeniteat. Si ergo cinis est, si putredo est homo,« quid superbit terra et cinis?»--« Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?» Florebunt miseri in divitiis. Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Sed hoc cum pauperes Christi vident, et super eos rident. Et ut David ait:« Videbunt eum justi, et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.» Sed quia promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud, ideo beatum dixerunt populum cui haec sunt. Sed falsum est, inquit David, quod ideo sint beati; imo:« Beatus populus, cujus Dominus Deus ejus.
114.5
Docuimus, fratres, quomodo carni et membris ejus resistatis, memoranda unde sint, et in quibus redigantur. Sed super omnia est quaedam spiritualis clavis, qua et omnia debent observari, scilicet, vexillum crucis, memoria passionis Christi. Signum crucis, quoties tentationes mundi occurrunt, fac in membra tua, ut per quam sunt debilitata, signo ejus adhuc refrenentur. Qua in re Moyses praecepit in Aegypto sanguine liniri duos postes et superliminare, ne angelus exterminator intraret. Duo postes sunt corpus et anima, quae sunt sanguine Christi munienda. Corpus per sacramenti sumptionem; anima per conformitatem. Superliminare est, fratres, quod semper signo crucis debet muniri. Sed si corporis ostia observentur[ f. obserentur], angelus exterminator non admittetur. Ad hanc crucem, fratres, ad passionem suscipiendam, quia ita de hostibus nostris triumphavit, et vexillo suo nos custodit, 766 venit hodie Dominus in Jerusalem. Exeamus ergo, et crucifigamus carnem nostram, cum vitiis et concupiscentiis; suscipiamus improperium ejus, moriamur pro eo peccatis, ut sicut pro nobis mortem accepit, ita pro eo mortem accipiamus; quia Ecclesiae[ f. deest rite administrandae] aliter non comparabimur, nisi prius peccatis moriamur. Unde praeceptum est Petro in visione, quando vas plenum immundis animalibus sibi est oblatum: Macta et manduca quod sunt, et fac tibi similes. Ut autem nos mactemus cohortatur nos Apostolus, dicens:« Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.» Deo ergo nos sacrificemus, gemendo, plorando.« Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despiciet.» Duo sunt genera sacrificii; unum occultum, alterum manifestum. Unde dictum est filiis Zebedaei Jacobo et Joanni:« Calicem quidem meum bibetis;» cum tamen Jacodus[ deest solus] gladio mortuus sit, quod est manifestum martyrium; alter autem vitam finivit sine effusione sanguinis, sed tum jejunando, tum laborando, occultum martyrium perpessus est. Quo modo praecepit Dominus portare crucem, cum ait:« Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.» Hic est calix passionis, de quo David:« Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo;» calicem scilicet passionis. Christus autem, qui, cum peccatores essemus, pro nobis mortuus est, per gratiam suam nos efficiat peccato mortuos, ut anima nostra in virtutibus resurgat. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
115.1
CXI [ De diversis XXIV]. DE ADAE PECCATO, NOSTRAQUE INDE CAPTIVITATE.
115.1
« In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque causa calumniatus est eum..... Ablatus est populus meus gratis, dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus.»
115.2
Dolendum est primi hominis casum, totiusque in eo posteritatis ruinam prophetico ejulatu Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis more plangentis et conquerentis insinuat, dicens: In Aegyptum descendit populus meus, etc. Hoc dicit ille, qui« videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu quae ad pacem tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.»--« Jerusalem, Jerusalem..... quoties 767 volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?» Quam multitudo dulcedinis clementissimi Patris his verbis insinuatur, quibus Omnipotentis voluntas beneplacens et perfecta, non inanis et inexpleta perhibetur; dicens namque: Volui congregare filios tuos, et noluisti, nequaquam fore infectum quod voluit Omnipotens, qui omnia quaecunque voluit, fecit in coelo et in terra, sed effectui mancipatur, terrena licet Jerusalem nolente et contradicente, ostendit. Volui ergo, inquit, congregare filios tuos, et noluisti; id est quotquot congregavi voluntate tua semper affici obstinate feci. Haec est enim carnalis illa civitas, a qua requiritur omnis sanguis justus, qui effusus est a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem filii Barachiae. Haec est aqua contradictionis, id est populus contradicens, qui in principio in Aegyptum descendit, quia in primis parentibus in profundum corruit, quia non cognovit. Quid non cognovit? Dolum tentatoris non animadvertit, tentati casum non praevidit. Si enim cognovisset hostis fraudem, suamque cladem, interdicta nullatenus remorasset; non fuit praescius sui casus, non discretor insidiarum hostilium; et ideo de Jerusalem descendit in Jericho, in Aegyptum de paradiso, in mortem praevaricationis, de vita contemplationis, in miseriam gehennae, de beatitudine gloriae angelicae. Descendit autem tribus modis. Prima descensio fuit contactus ligni vetiti, legem praescriptam violare contemnendo. Secunda, quando de paradiso est ejectus, in locum, quem sibi peccando posuit, id est in hanc vallem lacrymarum et plorationis. Tertia, quando post mortem ad inferna descendit. Prima ergo descensio est in trangressione; secunda in dissolutione; tertia in damnatione. Prima a justitia ad iniquitatem, secunda a quiete ad miseriam, tertia a miseria in carcerem infernalem. In prima ligata est anima, in secunda soluta est caro, in tertia utraque mulctatur. Tribus his modis cecidit in Aegyptum in principio, id est in primis parentibus populus Dei, a Deo scilicet sine omni vitio conditus, in ubertate boni, in plenitudine divitiarum locatus. Tulit enim Deus hominem quem formaverat, et posuit in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum; positus est homo in deliciis, sed ut operaretur et custodiret; scilicet, ut perficeret[ f. proficeret], et non deficeret. Operatur enim qui proficit, custodit qui non deficit; operatur qui agit bonum quod praecipitur; custodit qui cavet malum quod prohibetur. Quia ergo bona quae jubentur prodesse nequeunt, 768 nisi mala caveantur quae inhibentur, magna dispensatione dictum est, ut operaretur et custodiret; perit enim omne quod agitur, nisi sollicite custodiatur. Non custodit bonum quod operatur, nisi subrepat malum quod prohibetur. Vestis namque discolor coelesti sponso non placet. Oportet igitur nos semper bona agere, et in ipsis nos caute custodire, quia in bonis mala subrepunt, cum eadem bona quae agimus, sic mentem elevant, ut non actori[ f. actioni], sed elationi militent. Quod significatur in libro Machabaeorum, ubi legitur, quod Eleazar in praelio elephantem feriens, stravit[ quidem,] sub ipso vero occubuit, qui sunt nonnulli qui bona quidem agunt, sed in ipsis superbiendo deficiunt; quia et in benefactis subrepit superbia. Haec est bestiola quae plus consumpsit exercitum Absalonis, quam gladius. Haec est maximum delictum, id est coeleste vitium, primum recedentibus et ultimum redeuntibus[ f. incipientibus, et ultimum desinentibus]. Hoc igitur primus homo, cum esset in deliciis paradisi locatus, de bono clatus ad malum transmigravit, de quo Jeremias:« Audiens audivi Ephraim transmigrantem; Filius honorabilis mihi Ephraim, puer delicatus;» Ephraim, fructificatio vel ubertas interpretatur. Hic est primus homo sine peccato conditus; nam per conditionem naturae in eo omnes homines exstiterunt, sicut in eo omnes peccaverunt. Ipse recte Ephraim, quia abundantia et ubertate plenitudinis et scientiae virtutis et gratiae eminuit, et ideo filius honorabilis, et puer delicatus exstitit. Honore quippe similitudinis Dei, et signaculo imaginis ejus praeditus, in deliciis paradisi enutritus quidem fuit, et ideo delicatus puer dicitur. Sed, cum in honore esset et in abundantia, non intellexit. Dixit enim:« Non movebor in aeternum;» et ideo« comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.» Filius ergo honorabilis Ephraim, puer delicatus, transmigravit ab imagine et similitudine Dei, in qua conditus erat, in dissimilitudinis regionem, quasi de Jerusalem, quae est visio pacis, in Babyloniam confusionis, et in Aegyptum tenebrarum, et tribulationis. Interpretatur enim Babynia, confusio; Aegyptus vero tenebrae, vel tribulatio.
115.3
Ex adipe igitur protoplasti prodiit iniquitas, unde sicut crassitudo terrae erupta est super terram; quia, sicut crassa terra ob pinguedinis ubertatem luxurians, spinas et tribulos germinat, ita Adam praeditus libero arbitrio, et abundantia boni spinas praevaricationis, et tribulos maledictionis germinavit, quibus universam posteritatem obligavit. Grave enim onus super filios Adam, et per hoc factus est tanquam ariolus 769 idololatra. Teste enim Samuele, quasi ariolandi genus est repugnare, et quasi scelus idololatriae est nolle acquiescere. Contradixit Adam, et non acquievit Deo dicenti:« De omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas.» Duo praecepit, unum in opere, alterum in custodia. Ad opus pertinebat, ut de omnibus aliis vesceretur: Ad custodiam, ne lignum scientiae boni et mali tangeret. Sed, quia praetermisit, atque neglexit id consequi ad quod in paradiso positus fuit, id est quia oblitus fuit comedere panem suum; inde transmigravit, et factus est captivus, Mala est ista transmigratio et horrenda; haec transmigratio non est revelatio, sed obtenebratio. Non est Galilaea, ad quam praecessit Christus discipulos dicens,:« Praecedam vos in Galilaeam; sed est Galilaea, id est volutabrum, ad quod Adam praecessit posteros. Ipse enim est origo, nos miseriae propago sumus. Hujus noxiae transmigrationis modum per Isaiam exprimit Dominus, dicens: In Aegyptum descendit populus meus, ut esset colonus ibi. Hac enim transmigratione factus est colonus Aegypti habitator mundi, civis Babylonis, qui fuerat incola paradisi, socius angeli, speculator Dei. Hujus autem transmigrationis causa fuit verbum primis parentibus dictum in paradiso:« Quacunque scilicet die comederitis, eritis scientes bonum et malum,» sicut verbum dictum in aula Nabuchodonosor, exterminii Judaeorum causa fuit, ubi cum diceretur quod omnes gentes deberent ei subjici, adjectum est, quod soli Judaei rebellarent. Unde commotus Assur[ sive Assyrius], collecto exercitu, contra Jerusalem venit, eaque eversa, populum Dei captivavit. Sicut ergo illius captivitatis figuralis causa fuit praedictum verbum in aula Nabuchodonosor prolatum, ita spiritualis nostrae captivitatis causa fuit verbum serpentis primis parentibus in paradiso dictum; scilicet:« Quacunque hora comederitis, eritis sicut dii, scientes bonum et malum.» Huic seductoriae pollicitationi acquievit homo; unde periit in Aegyptum descendens. Triplici deceptione hominem serpens seduxit, eumque tanquam triplici fune alligavit, et omnia quae in mundo sunt fallaciter ei promisit; quibus homo illectus,[ terrenis] coelestia postposuit. In mundo enim tria sunt non amanda, sicut ait Joannes:« Filioli, nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt quia nihil est in mundo, nisi concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae;» quae sunt tria principalia, et quasi capital a vitia, scilicet voluptas, concupiscentia[ f. avaritia], et inanis gloria. His 770 tribus traxit diabolus hominem in regionem dissimilitudinis, qui Dei similitudinem, in qua conditus fuerat, tribus aliis tenebat, scilicet memoria, intellectu, dilectione. Tria ergo tentator proposuit, ut hominem, qui tribus virtutibus Deo adhaerebat, tribus a Deo elongaret, ut qui per Trinitatem Trinitati erat similis, per trinitatem fieret ei dissimilis.
115.4
Haec est trinitas vitiorum, quae tribus verbis illis notatur« comederitis, eritis sicut dii, scientes bonum et malum.» De gula siquidem tentavit, dicens: Quacunque die comederitis; de superbia, eritis sicut dii; de avaritia, vel concupiscentia, scientes bonum et malum. Hac mendaci, hac fraudulenta promissione, quasi triformi jaculo, humanum genus in protoplaste vulneravit, in quo omnes peccaverunt, ut ait Apostolus. Hanc triplicem decipulam virulenti serpentis Habacuc propheta non sine dolore ac gemitu notat,[ dum ait:]« Totum in hamo sublevavit; traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suum; super hoc laetabitur, et exsultabit..» Laetatur enim, et exsultat diabolus hostis saevus, et leo rugiens, qui circuit quaerens quem devoret, cum hominem comprehendit, et in terram conculcat vitam ejus. Ingenti igitur gaudio exsultavit, cum in apostatica radice cunctos ramos vitiavit, vilique pretio noxiae voluptatis sibi hominem obligavit. Adae quippe praevaricatione, atque damnosa negotiatione, fraudulentaque comestione venditi sumus; omnem prolem suam, serpentis persuasione, unus ille seductus illicita perceptione perpetuae servituti addixit. Solet hic mos inter vendentes ementesque servari, ut qui alieno se mancipat dominio, primo pretium pro jactura propriae libertatis, et additione propriae servitutis perpetuae, ab emptore accipiat. Quod inter Adam et serpentem utique intercessit. Ille enim pretium libertatis noxiae a mortifero serpente accepit, a naturali libertate discedens, illius servituti se dedit, a quo lethale pomi pretium accepit. Unde omnem progeniem potestatis ejus subdidit famulatui cujus effectus est servus. Creatus urat rectus, sine culpa, sine vitio; sed ipse non rectum se fecit, quia deseruit imperatorem, et divertit ad desertorem, cadensque a manu figuli, vas[ testaceum] fractum est; quod Deus permisit, ut miseria sua probaret quod sine Deo boni nihil potest. Vendere enim se potuit, sed redimere non valuit. Vendidit se per liberum arbitrium sub dominante iniquitate, et accepit pro pretio exiguam de arbore vetita voluptatem, et sic factus captivus, dicit:« Ego autem carnalis sum, et venundatus sub peccato.» 771 Quod recolens atque deflens in eo vitiata propago, per Prophetam ait: Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui.» Usurpans enim lignum vetitum boni et mali, discretionem miseriae, ac beatitudinis differentiam habuit, novitque homo per experientiam malum[ f. mali], quod ante non noverat, nec per prudentiam, nec per experientiam boni. Haec enim duo aliter sciuntur per prudentiam boni, aliter per experientiam mali. Per prudentiam boni bonum scitur, et sentitur malum; per experientiam mali malum scitur et sentitur bonum, scitur et amittitur; quod enim amiserit, sentit, cui amisso bono male erit. Homo igitur lapsus cogitavit dies antiquos, et annos aeternos in mente habuit, quia per experientiam deprehendit bona quae perdidit, et mala quae invenit, quantum distarent dies antiqui, id est antiquati scilicet, et veteres, et mensurabiles, qui merito peccati sunt ei positi, secundum illud: Veteres et mensurabiles posuisti dies meos ab annis aeternis, quorum dulcedinem jam praelibaverat, plenius si staret fruiturus intellexit, ab animali vita in spiritualem transferendus. Unde non immerito dicta est illa arbor scientiae boni et mali quia homo tangendo vetitum, discreturus erat bonum a malo per experimentum. Ex contrariis enim contraria noscuntur, ut ex plenitudine inanitas, et ex silentio auditus; ita ex vita, quae primis parentibus inerat, cognosci potuit ejusdem vitae privatio, quae nunc mors vocatur. Vita autem illa dulcis erat, quam amittere devitabant. Unde peccatum ejus non persuaderetur, nisi ex illo non essent morituri, et quod amabant amissuri. Sed fefellit eos diabolus per mandatum, et per illud occidit, quando hamum voluptatis, sagenam elationis, rete cupiditatis misit, quibus homo irretitus in Aegyptum descendit; ibique inveteravit, factus ibi colonus, secundum illud Baruch:« Audi, Israel, mandata vitae, auribus percipe prudentiam, inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus cum his qui in inferno sunt, dereliquisti fontem aquae vivae.
115.5
His verbis admonet nos Dominus per Baruch prophetam, et arguit mandata quidem, mandata vitae audire auribus audiendi, quibus audiamus quid Spiritus dicat. Unde Joannes in Apocalypsi:« Qui habet aures audiendi audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.» His auribus interioribus audiebat Propheta, qui ait:« Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.» His auribus verba vitae audiuntur, quae qui audiunt interius vivunt, qui vero non audiunt, vel aure corporis tantum audiunt, inveteraverunt 772 in terra aliena. Haec est terra maledictionis, cui maledixit Dominus propter peccatum Adae, dicens:« Maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi.» Haec est terra carnis humanae, quae ante peccatum spiritum non impediebat ad bonum, nec impellebat ad malum, sed post peccatum versus est status hominis infirmi, carne concupiscente adversus spiritum, et spiritu adversus carnem, ut non quaecunque volumus illa faciamus; ideoque spiritus propheticus hominem, qui in terram alienam, id est in regionem dissimilitudinis abscesserat, honorata appellatione revocat ad prudentiam, dicens: O Israel, scilicet, conditione mea, gratiae largitione, mea scilicet Ecclesia, quae debet Israel esse, id est, videns Deum, quae hactenus audisti verba mortis, modo audi mandata vitae, scilicet, quae te ducant ad vitam, quia modo sunt dies vitae, dies salutis, nemini dantes ullam offensionem. Tu ergo quae erraveras sicut ovis quae periit, revertere de terra aliena, cui maledixit Dominus, ad terram benedictionis, de qua est:« Benedixisti, Domine, terram tuam.» Haec est terra sancta, in qua nemo stat,« nisi tollat cum Moyse calceamenta de pedibus suis,» id est exempla mortuorum operum de affectibus suis: et qui olim respexisti ad insanias falsas, nunc percipe prudentiam, ut scias unde cecideris, et in quid; scilicet, a quanto bono ad quam miseriam sis redactus. Tu enim, qui prius in bono conditus, in beatitudine locatus, inveterasti miseria, inveterasti culpa, factus membrum veteris hominis, et postea gratia novi hominis reparatus, ac reconciliatus, quotidie cadis, nec sic tamen gratia auxiliatrix te deserit. Inveterasti ergo in terra aliena, id est in peccatis et in terrenis, amando terrena quae transeunt. Haec est terra aliena, quia non est hic patria nostra in his, sed in coelestibus, unde peccato primi hominis[ supp. expulsi sumus]. Quomodo autem inveteravit in terra aliena, ostenditur per id quod dicitur: Coinquinatus es cum mortuis, id est cum peccatoribus, qui per peccatum mortui sunt in anima. Sicut enim anima vita corporis est, ita animae vita Deus est, et sine Deo anima quasi cadaver est. Fides enim ut spes vitae immortalis, est vita vitae mortalis. Sicut e converso mors est infidelitas, et quaelibet noxia superstitio. Unde[ Christus:]« Dimitte mortuos sepelire mortuos suos;» Et alibi:« Qui crediderit in me, transibit de morte ad vitam,» a morte scilicet infidelitatis ad vitam fidei. Qui ergo cum mortuis coinquinatur, cum his qui in inferno sunt deputatur; de quibus Propheta ait:« Deleantur de libro viventium, et cum justis 773 non scribantur.» Terribilis ac tremenda sententia in peccantes data, quia nisi per poenitentiam surgant, in inferno deputantur. Ecce qui finis pravi operis, quae temporalis militiae merces:« Stipendia enim peccati, testante Apostolo, mors est,» non temporalis, non transitoria, sed aeterna; in inferno enim nulla est redemptio, et nulla utilis confessio, secundum illud:« Non est in morte qui memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi?» Horrenda est ista comminatio; non est ibi locus poenitentiae, vel confessionis utilis, sed recompensationis meritorum. Post hanc vitam recipimus quod hic promeremur, quia nemo meretur, nisi dum est in corpore. Unde Apostolus:« Nos omnes oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum;» secundum vero ea judicabitur, in quibus in fine reperietur, secundum illud:« Judicabit Dominus fines terrae.» Qualis enim quisque de hac vita exierit, talis in judicio judicabitur. Ideoque serpens insidiatur calcaneo, id est fini, ut in aeternum interitum dejiciat in fine iniquitatum. Sed quare inquinatus es, et cum mortuis deputatus? Quia dereliquisti fontem aquae vivae, scilicet Christum, qui est fons aquarum viventium salientium in vitam aeternam, de quibus quibibit, non sitiet in aeternum. Hoc fonte abluuntur sordes, rigantur montes, labuntur hostes. Quid ergo, miseri, agitis? Quo fugitis, caeci? Vitam deseritis, et in mortem tenditis; fontem vivum relinquitis, et cisternas veteres foditis, non continentes aquas vivas. Ideo inveteravit populus meus in terra aliena, quando in Aegyptum descendit, ut colonus esset ibi; et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Assur enim dirigens, vel elatus interpretatur. Hic est diabolus, qui super astra coeli voluit exaltare solium suum, ut fieret similis Altissimo; qui Dei populum calumniatus est in Adam, cum eum fallaci promissione seduxit, sed absque ulla causa, quia homo ei nihil nocuerat, quare[ eum] in peccatum traheret. Ablatus est ergo populus meus gratis, quia non meruit seductionis fraudem. Ideoque dominatores ejus inique agunt, dum simplicem et innocentem pervertentes, in servitutem peccati trahunt, atque de paradisi patria in hujus peregrinationis incolatum ducunt toto tempore vitae praesentis, quae septem dierum repetitione agitur, et tanquam septuaginta annis exsulare faciunt. Unde Salomon:« Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem reversionis eorum in matrem omnium.» Sic rex Assyriorum in Babylonem filios Israel captivos duxit, calumniam eis 774 faciens; quorum captivitas actualis[ f. corporalis] figura fuit nostrae spiritualis captivitatis, et utriusque nostrae Septuagesimae est repraesentativa, quae septuaginta diebus observatur, scilicet, a[ Dominica]« Circumdederunt me,» usque ad Sabbatum in albis; quia et filii Israel septuaginta annis detenti sunt in captivitate Babylonica: et nos in hujus saeculi exsilio, quasi in aliena terra captivi tenemur toto septenario hujus vitae sedentes, et flentes super flumina Babylonis, non cantantes ibi canticum novum. Unde in hac Septuagesima, quam observat Ecclesia, laetitiae et exsultationis cantica subticentur, et Alleluia et Gloria in excelsis Deo; et quoniam a Deo filiis Israel ante septuaginta annos indulta est licentia revertendi, ex quo coeperunt redire; completis vero septuaginta annis sub Jesu sacerdote magno, pleniter de Babylonia in Jerusalem redierunt: ita et nobis ante finem Septuagesimae nostrae, id est hujus septenarii, per Jesum Christum sacerdotem magnum novissima aetate venientem, parata est nobis facultas de Babylonia hujus saeculi ad coelestem Jerusalem revertendi. Redemit enim nos sacerdos noster pretio sanguinis immaculati, de potestate Assyrii. Unde Habacuc:» Veniens vemet, et non tardabit,» qui mordet eum, et« qui incredulus est, non erit recta anima ejus» cum ipso. Et Isaias:« Nunquid tolletur a forti praeda, et quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? Quia haec dicit, Dominus: Equidem et captivitas a forti tolletur.» Quia fortior Christus superveniens fortem diabolum alligagavit, et fuso ejus sanguine in remissionem peccatorum, de manu robusti liberata est captivitas; sed in mente, non carne, exspectamus redemptionem corporis nostri, nec in anima ex toto facta est liberatio, quia est peccatum, etsi non in nobis. Coepimus ergo jam redire sub Jesu duce nostro, quia coepimus[ eum] diligere. Incipit enim de Babylonia proficisci, qui incipit Deum amare. Ad exeundum enim charitas pedem movet, quae reversio consummabitur peracto hujus vitae septenario, quod Ecclesia in hac Septuagesima satis apte insinuat, dum prope hujus finem, id est in Sabbato Paschali, ubi nostrae redemptionis sacramenta geruntur, decantat Alleluia, quia ex parte redempta est, et ideo laeta est; sed, quia adhuc longa restat via, longinqui tractus laboris superest. Sed quare tractus, id est Laudate, ac tota sequenti septimana cum Graduali cantatur Alleluia? Quia in via hujus vitae gradientes[ sumus,] et ideo laborantes, variaque discrimina metuentes, ex parte laetamur, ex parte tristamur partim redempti, partim redimendi. Gaudemus 775 in spe, gemimus in re.« Omnis enim creatura, ut ait Apostolus, ingemiscit, et parturit usque adhuc.» Sabbato vero in albis, ubi haec Septuagesima determinatur, cantatur duplex Alleluia, quo geminae glorificationis nostrae gaudium exprimitur. Completo etenim hujus exsilii septenario, quo quandiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino, utraque nostra natura glorificata, quasi gemino sabbatismo potiti, in dextra Dei locabimur, eumque pro gemina stola sine fine gaudentes laudabimus. Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
116.1
CXII [ De diversis XXV]. DE VARIIS ANIMAE EGRESSIBUS, UT AD DEUM PERVENIAT .
116.1
« Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi..... erisque benedictus.»
116.2
Magnum quidem est et difficile, ad quod nos Dominus hortatur sub figura Abrahae, sed utile observantibus et salubre. Quod enim patri multarum gentium, id est Abrahae, secundum historiam dicitur hoc in mysterio filiis ejus praedicatur, id est nobis, qui sumus filii ejus, non carne, sed fide. Non enim reputantur in semine Abrahae, qui ex carne, sed qui ex fide sunt. Quisque ergo nostrum, fratres, in Abraham monetur de spirituali Aegypto exire, et manna absconditum esurire, totisque studiis quaerere, quia omnis qui quaerit, invenit; et qui petit, accipit: si tamen quaerit et petit in nomine Jesu, sicut ille evangelicus negotiator, qui quaerens bonas margaritas, et inventa una pretiosa, vendidit omnia quae habebat, et emit eam. Ecce omnes profitemini eam quaerere. Quis est enim homo qui[ non] vult vitam, et[ non] diligit dies videre bonos? Omnes quidem fatentur se[ velle] vitam, et diligere videre dies bonos; sed non vere diligunt, et margaritam pretiosam, ac manna absconditum non inveniunt, quia non sic quaerunt, ut illi qui inveniunt. Optimam quidem rem quaerunt et cupiunt, sed non in sua regione quaerunt eam, ideoque non inveniunt, nec accipiunt. Ipsa enim pretiosa margarita, id est sapientia, quae in altissimis habitat, non in terra suaviter viventium, de se ait: Quaerent me mali, et non invenient, quia quaerunt verbis, non operibus. Multi, ut ait Apostolus, verbis« fatentur se nosse Deum, factis autem negant.« Quomodo igitur quaerenda 776 est illa pretiosa margarita, illud absconditum manna, ipsa te docet Sapientia, sic dicens:« Concupisti sapientiam? serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi.» Alioquin alibi dicitur:« Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed quae praecepit Dominus, illa cogita semper.» Quaerite ergo, fratres, pretiosam margaritam, sicut ipsa docet, scilicet observando mandata, et invenietis eam. Nam et Veritas in Evangelio ait:« Si quis diligit me, sermones meos servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;» ego scilicet cum Patre ac Spiritu sancto; ac si diceret: Pretiosam margaritam inveniet, et manna absconditum accipiet, si me dilexerit, et sermones meos servaverit. Diligite igitur, fratres, Dominum, et custodite verba ejus, ut sic perveniatis ad unum verbum, quod est manna absconditum, scilicet Verbum in principio apud Deum, quod semel locutus est Deus, id est aeternaliter et immutabiliter de se ipso suum genuit Verbum, sibi coaequale, coaeternum et consubstantiale; non praecedit genitor genitum aeternitate, nec excedit magnitudine, nec excellit potestate; Filium genuit quem non praecessit. Non enim ante fuit Pater quam Filius; nascendo tamen, a Patre accepit non solum ut Filius esset, sed etiam ut esset, et Deus esset. Sed forte subrepet tibi: Si nascendo accepit ut Filius esset, et esset in nativitate, ergo non erat, nec Filius erat. Pater vero qui generabat, erat; ergo Pater sine Filio erat, vel ante Filium; hoc autem pia fides repudiat. In illa enim generatione, sicut in Spiritus sancti processione, nulla cogitanda sunt tempora; non est ibi ante et post; non ibi quaerenda est permutatio praeteriti et futuri, nec vicissitudinis obumbratio, sed primae aequalitatis, atque similitudinis veritas est credenda. Filius enim nascendo accepit a Patre esse, et Filium esse, et Spiritus sanctus procedendo ab utroque. Tamen nec Filius nascendo esse coepit, nec Spiritus sanctus procedendo; sed Filius, semper Filius; et Spiritus sanctus semper, Spiritus sanctus. Scilicet, sicut Filii generatio est inenarrabilis, sic Spiritus sancti processio est ineffabilis. Hoc est ergo manna absconditum, et pretiosa margarita, quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit,» quam, ut praetaxatum est, plurimi quaerere ac diligere profitentur, qui tamen non inveniunt, quia si invenirent, et emerent, nec videretur nimis cara, nec aliquod pretium negaretur pro ipsa comparanda. O quam parum profecit, qui multiplici labore distractus, nondum invenit 777 quod quaerit, nondum novit quod profitetur, nondum habet quod desideratur, quia ibi quaeritur ubi inveniri non potest! Ubi? in exterioribus, cum Dominus dicat:« Regnum Dei intra vos est.» Cur ergo extra vos quaeritis, quod extra vos invenire non potestis? Cum igitur intra vos est quod quaeritis, prope vos est. Sed quam prope Apostolus docet:« Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo.» Audistis ubi sit margarita quam quaeritis? Venite itaque, et emite illam. Venite, emite et comedite manna absconditum, sicut Isaias ait:« Omnes sitientes, venite ad aquas» vivas, scilicet veteris ac novae legis,« et qui non habetis argentum.» Tullianae scilicet eloquentiae, et philosophicae industriae, properate fide, absque argento terrenae philosophiae, atque inanis fallaciae.« Quare appenditis argentum, et non in panibus; et laborem vestrum, et non in saturitate.» Quare industriam ingenii vestri, et studium laboris expenditis, non in spiritualibus panibus, ubi refectio est et vita, sed in foliis verborum, et in versutiis inanium quaestionum, quae animum praetervolant, et animam non satiant. Usquequo diligitis, id est voto amplexamini, et quaeritis cum labore vanitatem et mendacium, id est felicitatem in his temporalibus quae vana sunt et mendacia, quae transeunt, nec efficiunt quod promittunt. Potius quaerite, et emite manna absconditum pretio fidei et boni operis. Per fidem enim creditur quod non videtur, et per patientiam exspectatur quod non habetur.« Videmus enim nunc per speculum, et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem;» et ita est in nobis quodammodo illud manna absconditum, et quadam ratione non est in nobis. Est utique in nobis per fidem et spem, quia« fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium;» sed non est in nobis per speciem. Per fidem enim ambulamus, inquit Apostolus, et non per speciem, quia« dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino«( II Cor. V, 6),» cum ipse sit totus ubique et praesens; nam etsi praesens sit, non capimus ejus praesentiam, nec ejus cernimus speciem. Ideoque in Evangelio ait Dominus de discipulis et aliis electis:« Ut ubi sum ego, et illi sint mecum.» Non simpliciter ait: Ubi sum ego, et illi sint, quia et mali sunt ubi praesens est qui nunquam deest; sed mali non sunt ubi ipse est, quia ei non adhaerent. Boni vero illic non sunt ubi ipse est, et cum eo, quia ei cohaerent in praesenti fide, ac mendacia vitae[ similitudine vitae]; in futuro autem specie, cum fidei veritas, et spei res succedet, ubi manna absconditum revelabitur, quod erit in terra viventium, in terra desiderabili, ad quam nos vocat spiritus Dei, dicens:« Egredere 778 de terra, et de cognatione tua, et de domo patris tui.» Spirituales enim Hebraei nos sumus, quibus triplicis generis egressus de terra maledictionis indicitur, sicut filiis Israel de Aegypto, Moyse dicente:« Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos de Aegypto, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Deo nostro.»
116.3
Via trium dierum intelligitur Christus, qui per trium dierum sacramenta, id est passionis, sepulturae et resurrectionis, populi sui procuravit salutem. Via quoque trium dierum fides Trinitatis intelligitur, per quam de Aegypto vitiorum eximus. Via etiam trium dierum triplex deficiendi via, ac triplex proficiendi forma intelligitur. Sicut enim tribus modis a Deo receditur in regionem dissimilitudinis, scilicet cogitatu, verbo et opere malo, ita tribus modis in contrarium versis proficitur, et ad Dei similitudinem revertitur, scilicet cogitando bonum, loquendo et operando. Ideoque sicut triplex est differentia terrae malae super quam cadit semen; aliud enim cadit secus viam, aliud super petrosa, aliud inter spinas: sic tripartita est distinctio fructus terrae bonae, quia semen cadens in terram, aliud protulit tricesimum, aliud sexagesimum, et aliud centesimum. Eamus igitur iter trium dierum in solitudine, id est in fide passionis, sepulturae et resurrectionis Christi; in fide sanctae Trinitatis, et triplici forma insigniti, de Aegypto, id est de tenebris vitiorum et ignorantiae, Deo nos interius vocante, exeamus in solitudinem, ubi non duobus dominis, sed uni serviamus, ut nesciat sinistra quid faciat dextera, ut muscae morientes non exterminent suavitatem unguenti, id est purae orationis. Bona est ista solitudo, in qua sacrificium justitiae et laudis offertur Deo. Non est enim speciosa laus in ore peccatoris, cujus actus sunt in multis[ vitiosi]. Prava est et perniciosa illa solitudo, de qua dicitur:« Vae soli,» id est charitatem non habenti. Solus enim est qui a Deo derelictus est. Hac igitur via gradiamur, et perveniamus ad terram desiderabilem, ubi edemus manna absconditum. Egrediamur ergo de terra, et de cognatione nostra, et de domo patris nostri. Fugienda sunt haec tria, ut per alia tria ad Trinitatis veniamus margaritam, et quasi[ per] aliam viam cum magis redeamus in regionem nostram. Primum igitur egredere de terra tua. Terra hominis est voluntas carnis, quia de terra et in terram it, cum terrenis subjicitur voluptatibus, et carnalibus servit desideriis. Exuat ergo homo voluptates carnis, et spiritu ambulans, carnalia amputet desideria, si ad terram desiderabilem voluerit pertingere. Unde Apostolus: 779« Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.» Et Petrus:« Abjicite carnalia desideria, quae militant adversus animam.» Mala est haec terra, quae talia parit germina. De hac dictum est:« Maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi.» Haec est carnis voluptas, ex primae praevaricationis maledictione inflicta, vitiorum incentiva, passionum ignominiam tanquam spinas et tribulos animae germinans. Haec terra non nutrit, sed dissolvit. Haec est aqua sine substantia; unde propheta:« Forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.»
116.4
Aqua sine substantia, est dulcedo hujus vitae, vitiis et peccatis infecta. Haec inopiam habet, non substantiam; egestatem, non subsistentiam, quia non vere sunt quae talem pariunt dulcedinem, sed transeunt omnia sine fructu; ut verbi gratia qui peccando lucrantur aurum, et hujusmodi. Sine substantia est, quia et hic fidem amittit, et in infernum descendens haec secum non portat.« Homo enim, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.» Majus ergo amisit, ut minus lucraretur; pecuniam auxit, et fidem minuit, vel exstinxit; abundat nescio quid in arca, sed quiddam multo majus diminutum est in corde. De arca gaudes, de corde non plangis. In hac aqua sine substantia perdidit ille prodigus filius substantiam suam, quam a Patre acceperat, et uni civium regionis adhaesit, scilicet, regionis dissimilitudinis, id est diabolo, pascens porcos, id est terrenis et immundis actibus delectatus, et desiderans siliquas porcorum, quae ventrem implent, et non satiant; ita voluptatis carnalis dulcedo perniciosa, etsi ad horam delectat, tamen satietatem non praestat, sed totius boni indigentiam ingerit. Haec etiam in errorem ovem invexit centesimam, quam pius pastor in Evangelio laetatur quaesisse, relictis nonaginta novem in deserto; sed, antequam reduceret, quasi a longe comminatus est baculo legis Mosaicae, et virga prophetici oraculi, ut ovicula se exivisse[ f. errasse] cognoscens pertimesceret, et sic redire volens, sed per se non valens, reductorem humiliter quaereret, qui eam vivifica baptismi aqua lotam, consortio unde ceciderat angelico redderet, prodigumque filium longa necessitate confectum, diu exsulem et peregrinum patri reconciliaret. Maledicta ergo terra illa, et ideo fugienda, quae tali rigatur aqua. Non est haec« aqua viva, quam Dominus Samaritanae promisit, de qua bibens non sitiet in aeternum.» Illa est de fluminibus aquae salientis in vitam aeternam; haec autem de fluminibus Babylonis, super quae sancti viri sedent et flent, non habentes hic manentem 780 civitatem, sed futuram inquirentes, redemptionem corporis exspectantes. Super illa igitur flumina sancti sedent, non se illis immiscent, quia posteriora obliti, quae velut stercora arbitrantur, in anteriora se extendunt, conversantes in coelestibus, habentes[ f. habitantes] et in carne viventes, sed non secundum carnem ambulantes. Egredere ergo de terra maledictionis, ut pertingas ad terram benedictionis, cui benedixit Dominus: Exi de terra morientium, quae est deserta, quia ibi nullus sanctorum habitat; et invia, quia non est ibi Christus, qui est via, veritas, et vita; et inaquosa, quia eam fluminis impetus non laetificat, ut pervenias ad terram viventium.
116.5
Egredere et de cognatione tua. Cognatio hominis est curiositas, quae post voluptatem recte ponitur; quia quisquis dat operam voluptatibus carnis, et desideriis carnalibus inservit, necesse est ut curiositati per multa subjiciatur, ut verbi gratia, si quis libidini vacet, nonne curiose sollicitatur quomodo placeat mulieri, et quomodo alliciat eam? Si ingluviei, nonne undique rapit et extorquet, ut gulae satisfaciat? Hoc vitium curiositatis, humanae infirmitati vicinum est et cognatum, contra quod nos vigilare monet Dominus in Evangelio, dicens:« Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini.» Et alibi:« Nolite solliciti esse de crastino, sufficit enim diei malitia sua.» Mala est ergo cognatio talis, quae non praestat solatium, sed parit tristitiam. Porro tristitia viri mortem operatur. Haec cognatio in plura distrahit animam, ut ad unam petendam non dirigatur cum Propheta, sed per multos saecularium rerum amores dividatur, atque multiplici rerum mundanarum cura infideliter occupetur. Nihil enim laboriosius est, quam terrenis desideriis aestuare. Nihil est majoris anxietatis, atque calamitatis, quam terrenorum cupiditate, relictis superioribus, ad exteriora rapi. At nihil quietius, nihil divinius, quam in saeculo nihil appetere. Ideo Israeliticus populus custodiam Sabbati accipit in munere. Aegyptus vero percussa est muscarum multitudine. Qui enim Deum sequitur, accipit Sabbatum, id est requiem mentis, ut non fatigetur appetitu desiderii carnalis; Aegyptus vero, id est, mundus muscis percutitur, id est desideriorum curis insolentibus. Unde Salomon:« Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti;» quia cogitationes superfluae, quae in animo carnali cogitante nascuntur, et deficiunt[ f. destruunt] suavitatem, qua quisquis intus per Spiritum unctus est; perdunt, quia integritate ejus frui non sinunt. Unde in Evangelio legitur, 781 quod cum turba ejecta esset de domo Archisynagogi, intravit Jesus domum, et tenuit manum puellae, et surrexit. Foras ergo turba ejicitur, ut puella suscitetur, quia prius a secretis cordium expellitur multitudo curarum et sollicitudinum, et sic anima, quae intrinsecus jacet mortua, surgit vivificata. Dum enim se quisque per innumeras desideriorum cogitationes spargit, ad cogitationes sui nullatenus se colligit, nec sapientiam, quae Deus est, plene recipit, ut qui ab omni se carnalium cogitationum fluctuatione plene retrahit. Unde Salomon:« Sapientia scribae in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu, sapientiam percipiet.» Et alibi:« Ne sint in multis actus( Eccli, XI, 12).» Et per Prophetam Dominus ait:« Vacate et videte, quoniam ego sum Deus; quia nisi a tumultibus saeculi quis vacaverit, et terrenorum amorem velut pulverem ab oculo mentis excusserit, incircumscriptam deitatis simplicitatem intueri non sufficit. Fugienda est igitur tam pessima curiositatis cognatio, ne amittatur suavissima spiritus amplexatio.« Melior est enim,» ut ait Salomon,« sapientia cunctis opibus pretiosissimis, et omne desiderabile non potest ei comparari,» quae dicit:« Ego sapientia inhabito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt. Per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.» Reges sunt apostoli, et alii sancti, qui se ipsos primo, deinde Ecclesiam sibi subditam bene regere sciunt. Legum conditores sunt utriusque Testamenti actores[ f. doctores], et sequentes Ecclesiae scriptores; principes et potentes, caeteri fidelium doctores ac rectores, qui utique nisi per sapientiam aliquid boni non habent. Ipsa enim ait:« Sine me nihil potestis facere.» Et Apostolus ait:« Neque volentis, neque currentis, sed miserentis Dei.» Egrediamur ergo de illa pessima cognatione, ubi sapientia non habitat, nec dat vocem suam; cujus fructus melior est auro et lapide pretioso, et genimina ejus meliora argento electo. Accipite igitur, fratres, ut docet Salomon, disciplinam sapientiae, et non pecuniam; doctrinam magis quam thesaurum eligite; quod ut facias, de cognatione tua egredere, id est ab occupationibus et implicationibus saeculi te retrahe, quia« nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis.» Egredere etiam de domo patris tui. Pater malorum diabolus est, secundum illud:« Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facitis.» Pater autem malorum dicitur diabolus, non per naturam( quam 782 non malam Deus creavit, ut Manichaeus credidit), sed quam Deus in omnibus bonam condidit, imo per imitationem; quod Veritas in verbis praemissis aperte declarat:« Et desideria patris vestri facitis;» ac si diceret: In hoc dico vos esse ex patre diabolo, qui desideria ejus facitis. Fiunt autem filii diaboli duobus modis, lege conceptionis, lege imitationis. Concipiuntur enim in peccatis et iniquitatibus. Unde Propheta:« In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.» Quia enim parentum concubitus non est sine libidine, ideo filiorum ex eorum carne nascentium non potest sine peccato fieri conceptus, ubi peccatum in parvulos non transmittit propago, sed libido; nec fecunditas humanae naturae facit homines cum peccato nasci, sed foeditas libidinis, quam homines habent, ex primi justissima condemnatione peccati. Ideo David, quamvis de legitimo et justo conjugio natus, in quo scilicet, nec infidelitatis culpa, nec macula poterat inveniri, tamen propter originale peccatum, quo naturaliter filii obstricti sunt irae, non modo impiorum filii, sed omnes etiam qui de justorum sanctificata carne nascuntur, exclamat:« Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.» Sanctus etiam Job dicit mundum a sorde non esse hominem,« nec si unius diei sit ejus vita super terram.» Ideo Apostolus ait:« Eramus et nos natura filii irae, quia merito peccati originalis a patribus vitiosa lege conceptionis nostrae traducti, debitores nascimur vitae[ f. poenae] aeternae, et filii diaboli. Per imitationem quoque filii diaboli efficiuntur aliqui, scilicet, filii diffidentiae, qui ejus desideria faciunt. Unde in libro Sapientiae:« Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum;» et quia vult intelligi hoc esse factum imitatione, non propagatione, adjungit:« Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ipsius. Quatuor autem modis fiunt aliqui filii Dei, scilicet, praedestinatione, vocatione, justificatione, magnificatione. Unde Apostolus: Quod praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et magnificavit[ glorifieavit].» Et est praedestinatio non existentium, vocatio aversantium, justificatio peccantium, magnificatio pervenientium. Et cum sint hic quatuor commemorota, unum est in Deo, et tria in nobis. Praedestinatio enim nostra non est in nobis, sed in occulto apud Deum. Tria vero reliqua in nobis sunt, 783 scilicet vocatio, justificatio et magnificatio, quae sunt effectus praedestinationis, non causa. Praedestinatio namque est gratiae praeparatio, cujus effectus est appositio gratiae. Magnum est fieri filium tanti, ac tam benigni Patris, qui omnia dat gratis, qui dedit potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Extremum autem miseriae est, fieri filium iniquitatis, id est diaboli. Sicut enim qui ex Deo nascitur, nascitur ad justitiam et vitam, ita qui ex diabolo nascitur, ad iniquitatem nascitur, et mortem. Audi Apostolum utrumque contemplantem.« Sicut, inquit, exhibuistis membra vestra ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.» Filii diaboli generantur ex patre diabolo, et matre Babylonia, sicut filii[ Dei] ex patre Christo, et matre Jerusalem, id est Ecclesia. Sed: Filia Babylonis misera, ut ait Propheta, quidnam potest praestare misera, nisi miseriam? Miseri ergo sunt filii ejus, qui eam amant, qui eam sequuntur. Sed beatus qui retribuit ei retributionem, quam ipsa retribuit. Ipsa enim filium Ecclesiae, quem tanquam mulier in tristitia filios parit, ex Deo natum subtrahit matri suae, et quasi proprium apponit uberibus suis, et suarum lenociniis voluptatum, lactat ad opus diaboli; sed beatus qui retribuit ei retributionem suam, id est qui parvulos ejus, antequam in robur malitiae crescant, rapit, et ablactat, alliditque ad petram Christum; et beatus ille qui de tali domo in domum Domini migrat. Ad quod hortatur Propheta humanam animam, dicens:« Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui,» et ritus[ f. risus] Babyloniae postpone, et domum diaboli fuge. Habet enim diabolus domum quasi propriam, scilicet, superbiam. In hac conversatur. In hac elegit sibi sedem, cum superbia mentis intumescens, dixit:« Exaltabo solium meum a lateribus aquilonis, et ero similis Altissimo.
116.6
Superbia a Dei coepit injuria, quae natione coelestis sublimium mentes inhabitat, sub cinere et cilicio latitans. Haec bene dicitur diaboli domus, quia sicut requiescit Spiritus Domini super humilem et quietum, ita spiritus malignus super contumacem et superbum. Si igitur ad terram desiderabilem pertingere vultis, si ad manna absconditum pervenire, egredimini de terra voluptatis, et de cognatione inquietae curiositatis, et de domo impia superbi patris. Sed forte dicitis:« Durus est hic sermo et quis potest eum audire?» Quibus respondet Veritas:« Tollite jugum meum super vos...« quia» jugum meum suave est, et onus meum leve,» sed amantibus et gustantibus. 784 quae enim gravia sunt et importabilia, facilia ac prope nulla facit charitas, et experientia dulcedinis. Durum igitur forte videbitur vobis, quia nondum gustastis dulcedinem verbi Dei, quam abscondit timentibus se. Gustate igitur et videte, quoniam suavis est Dominus, qui ait: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.» Refectio autem non est defectus, sed consolationis et profectus. Redi ergo, praevaricator, ad cor tuum. Etiam ratio te docet quod dico; ratio naturalis te vincit. Vide quia delectaris in carne meretricis, sed nonne delectabilior est caro Christi? Ingluviem sequeris quasi rem dulcem, sed nonne multo dulcior est sobrietas? Superbia te erigit, sed multo potior est humilitas. Absit ut indumentum diaboli sanguine concretum melius Christi veste reputes, quae est sine macula aut ruga. Ut autem vestimentum diaboli deponas, praemissa tria devita. In illis enim tribus, velut in suis capitibus, omnia vitia conjuncta sunt et confoederata. Unde Joannes dicit: Filioli, nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt, quia nihil est in mundo, nisi concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae; et transit mundus, et concupiscentia ejus,» id est concupiscentia carnis, id est voluptas, concupiscentia oculorum, id est curiositas. Labentem igitur mundum, atque desideria ejus declinemus, ne cum labente pariter cadamus; et sicut illa tria abdicanda sunt, et declinanda, ita de illis exeunti tria proponuntur, quibus ad terram desiderabilem ducitur, scilicet hortum, cellarium, cubiculum. Inducit enim nos Dominus, primo in hortum, inde in cellarium, postremo in cubiculum, ubi requiescentes de fructu terrae desiderabilis satiabimur. Haec tria in Canticis commemorantur. De horto enim sponsa ait:« Dilectus meus descendit in hortum suum, ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.» De cellario sponsa dicit:« Introduxit me rex in cellaria sua, ordinavit in me charitatem.» Et de lecto ait:« Lectus noster floridus.» Hortus autem intelligitur Ecclesia, quae est« hortus conclusus, fons signatus,» scilicet, activa vita, ubi tanquam in horto redolent flores virtutum, et pullulant germina bonorum operum, ut videntes ea, glorificent Patrem qui in coelis est. Unde Apostolus:« Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt.» Hic est odor de quo Isaac ait: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.» Flores igitur arborum hujus horti odorem suavissimum emittunt, et fructus pretiosos pariunt, in praesenti fiduciam, et in futuro 785 vitam. Qui ergo primo diei itinere in hortum introducti sumus, superest ut secunda die introducamur in cellam vinariam. Cellerarium autem intelligitur divina Scriptura, vel contemplatio divina, ubi dulcedine gratiae recreamur inebriati tanquam vini meri odore, et poculo referti, ab amore terrenorum transferimur in contemplationem coelestium et supernorum; et grata talis ebrietas, quae sic inebriat, ut sobrios reddat; quae non gravat, sed relevat, et usque ad domum Dei elevat.« In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis.» De coelesti namque domo insonat animae coelestia contemplanti quidam canor, et dulce[ melos] unde mulceatur, et sicut cervus desideret ad fontes aquarum, id est ipsum Deum, qui est fons aquarum viventium in vitam aeternam salientium. Ipsa quoque Scriptura recte cellae vinariae comparatur, ubi multiplicis intelligentiae gustu recreamur ac refovemur. Si enim morum doctrinam, si allegoriarum intelligentiam, si historiarum veritatem, si anagoges revelationem requirimus, totum ibi reperimus. Ipsa est apotheca Spiritus sancti, paradisus pomorum omnium, ubi quaeque anima invenit quod sibi expedit. Jam nunc restat ut tertio diei itinere introducat nos in cubiculum rex noster; sed hucusque quasi sobrii fuimus, et tanquam humanum propter infirmitatem vestram diximus. De lectulo vero non sine excessu mentis, qui fit a Deo, loqui valemus. Unde Apostolus:« Sive excedimus, Deo; sive sobrii simus, vobis.» Magnum et inscrutabile mysterium, ad quod vestrae mentis acies nec aliquatenus aspirat. Lectulus namque iste locum habet inter laevam Dei et dexteram; habet enim Deus dexteram et laevam, secundum illud Salomonis:« Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.» Et alibi:« In dextera ipsius anni vitae, et in sinistra divitiae et honor.» Hi sunt duo cleri inter quos dormiunt pennae columbae, id est doctores Ecclesiae, secundum illud propheticum:« Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae.»
116.7
Columba dicitur Ecclesia propter simplicitatem, secundum illud:« Una est columba mea, una est amica mea,» et ipsa dicitur deargentata, quia divinis eloquiis est erudita; pennae autem columbae sunt doctores et praelati Ecclesiae, quorum praedicatio in coelum fertur; gloria Ecclesiae cleri sortes sunt. Clerus enim Graece, Latine dicitur sors; unde Cleronomia, id est haereditas, quae etiam sors dicitur, quia sorte datur, id est divina electione. Dormiunt 786 ergo pennae columbae inter medios cleros, id est quiescunt in medio haereditatum, scilicet inter laevam Dei et dexteram. Per laevam enim intelligitur Christi humilitas; per dextram divinitas. Humilitas humanitatis capiti nostro supponitur in praesenti, per quam consolamur, spe erigimur, et ad eum ascensum habemus. Divinitas vero in futuro nos amplexabitur. Haec est gemina refectio nostra, qua de fructu virginalis uteri reficimur in terris, et de fructu paterni uteri satiabimur in coelis, ubi utriusque formae visio atque perfruitio, divinae scilicet et humanae, nos laetificabit et glorificabit. Ipse est enim« in quem desiderant angeli prospicere.» Prospiciunt quidem in eum, et cum desiderio, quia quae habent desiderant, et quae desiderant habent. Si enim desiderarent, et illud non obtinerent, esset in desiderio anxietas, et ita poena. Si autem haberent, et non cuperent, videretur fastidium sequi satietatem. Ne autem sit in desiderio anxietas, vel in satietate fastidium, desiderantes satiantur, et satiati desiderant. Desiderant ergo sine labore, quia desiderium satietas comitatur, et satiantur sine fastidio, quia satietas semper est in desiderio. Suavissimus et amoenissimus lectulus iste, et desiderabilis valde, inter medios cleros positus, ubi geminae gloriae visione satiabimur. Quid enim desiderabilius, quid securius, quid suavius, quam inter laevam Dei et dexteram quiescere? Ecce posita sunt tria, de quibus egrediendum, et alia tria, quibus ad terram desiderabilem est ascendendum. Conferantur ergo singula singulis, ut clavus clavum expellat. Hortus etenim Domini terram tuam evacuat. Sic et Domini cellarium omnem terrae cognationem, id est quae te angit curiositatem, exterminat. Nec minus lectulus inter dexteram et laevam Dei locatus, domum impii subvertit. Ideoque justa attentione daemon et Spiritus Dei inquirunt. Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni gressibus mentis, pedibus geminae charitatis in terram quam monstrabo tibi. Nemo enim videre poterit, nisi Spiritu sancto revelante, quod nec carnalis oculus vidit, nec auris audit quae praeparavit Deus diligentibus se, id est terram viventium: ibique benedicam tibi in anima glorificata, erisque benedictus in corpore glorificato. Item benedicam tibi contemplatione divinitatis, erisque benedictus visione humanitatis; ad quam benedictionem perducat nos Deus omnipotens. Amen.
117.1
CXIII [ De diversis XXVI]. DE DUABUS CIVITATIBUS DEI ET DIABOLI.
117.1
787« Exite, popule meus, de Babylonia, ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis, quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.»
117.2
Sunt ergo, fratres charissimi, in mundo duo regna, duo principes, et duae familiae. Alterum enim regnum Dei est; alterum diaboli. Familiae utriusque regni sibi semper adversantur, ab initio mundi. Regnum diaboli Babylonia nuncupatur. Regnum Dei, Jerusalem dicitur. Babylonia enim confusio interpretatur. Jerusalem autem, visio pacis. Sed de civitate Dei prius agamus: in hac civitate est fortis murus, de quo ait Propheta:« Urbs fortitudinis[ nostrae] Sion, Salvator ponetur in ea murus;» et duodecim portae, sicut ostensum est Joannis in visione. Ait enim:« Et ostendit mihi angelus civitatem sanctam Jerusalem, quae habebat murum magnum, habentem portas duodecim.» Fundata est haec civitas supra montes. Unde David:« Fundamenta ejus in montibus sanctis.» Turris est ibi maxima, ad quam omnes habent refugium. De qua Salomon ait:« Turris David aedificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent in ea.» Turris illa tangit coelos. Sunt et aliae multae turres, sed inferiores, de quibus ait David:« Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis, Jerusalem.» Nunquam est ibi nox, sed semper dies. Ait enim Joannes:« Non erit in ea nox,» sed semper sunt ibi vigiles speculatores, de quibus Ecclesia in Canticis:« Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem.» Ipse etiam Dominus facit civitatem, et facit excubias, quia:« Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.» Nullae sordes in ea. Omnia munda et lucida; omnia florent, omnia redolent. Nulla ira, nulla discordia nulla probra, sed quaedam communio dilectionis. Tam bene cives illius civitatis curant aliena, sicut et sua. Invicem sibi provident, invicem admonent; aliorum damna sunt sua, aliorum dolorem sentiunt et relevant. Sunt ibi assidui praecones, qui eos sibi providere assidue hortantur. Nullum renuunt qui ad eos fugiat, sed tuentur. Omnes sibi alliciunt quos possunt. Nesciunt aliena vel accipere, vel concupiscere, sed sua passim tribuere. Nihil patiuntur nisi a civibus Babylonis,[ cum quibus] semper est pugna. Inter eos cum quibus habitant, semper est pax Dei. Cibus eorum est, voluntati Domini sui obedire, et quae sit voluntas ejus 788 quaerere. Fercula eorum sunt Domini praecepta, desiderabilia eis super aurum et topazion; et memores mandatorum ejus ad faciendum ea. Ardent in absentes, et eos diligunt. Imitari boni virtutem, et non invidere desiderant. Nullus moratur in ea nisi miles, quia militia est vita hominis super terram. Omnes semper armati, quia semper necesse est pugnare, cum hostes nesciant cessare, sed semper aut insidientur aut pugnent. Audivistis, fratres, descriptionem civitatis, audivistis mores civium; sed ad majorem intelligentiam ejus est exponenda descriptio. Murus civitatis est custodia angelorum, quae nobis deputata est ad tutelam. Ipsa civitas est Ecclesia; duodecim portae sunt duodecim apostoli, qui praedicatione, vel scripto, credentibus aditum ad Deum dederunt. Fundata est super montes, quia fundata est super fundamentum apostolorum et prophetarum. Turris est refugii[ Deus ipse,] de quo David:« Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii in locum munitum.» Aliae turres sunt quilibet sancti virtutibus eminentes, et alios verbo et exemplo moventes. Non est ibi nox infidelitatis, de qua ait Apostolus:« Nox praecessit, dies autem appropinquavit.» Vigiles sunt episcopi, sacerdotes, et alii praelati, qui circa oves Domini vigilant. Praecones sunt praedicatores, quibus dicitur:« Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum.» Babylonia vero habet murum, legionem scilicet angelorum, id est malignorum spirituum; et quinque portas, id est quinque sensus corporis, quibus intratur ad confusionem. De quibus dicit David:« Qui exaltas me de portis mortis.» Non habet turrem, sed foveam tenebrosam, quae est desperatio, de qua cives Jerusalem neminem possunt eripere, et de qua scriptum est:« Peccator, cum venerit in profundum peccatorum, contemnit.» In hoc profundum cecidit prior diabolus. In hoc cecidit Judas et Judaei, qui sunt omnino excaecati et obstinati. In Babylonia semper est nox, id est caecitas cordis. Mores civium hujusmodi sunt: Amant et acquirunt divitias hujus mundi omnibus modis, furto, rapina, usura, sanguine, dolo. Student commessationibus, ebrietatibus, luxuriis. Nulla fides inter eos. Gaudent decipere non solum cives Jerusalem, etiam suos, et se ipsos. Omnibus ditioribus se invident. Gaudent damnis aliorum; nesciunt misereri. Loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Mutuatur peccator, et non solvit. Non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est. Jurant proximo suo malum, et decipiunt, et munera super innocentem 789 accipiunt. Hi in curribus, et hi in equis. Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. In hac Babylonia omnes impii demorantur. Hi semper laborant, ut cives Jerusalem capiant, et multos ad se rapiunt. His clamat Dominus, dicens: Exite popule meus, de Babylonia. Sed, quia in eo duae familiae permistae sunt, quia boni et mali in mundo corporaliter versantur, determinati[ f. indeterminati, seu dubii][ manent] quomodo exibunt, non corpore, sed mentis dissimilitudine. Et hoc est quod ait: Et ne participes sitis delictorum ejus, quoniam, si vitaveritis peccata, vitabitis et peccatorum tormenta. Et hoc est: Et de plagis ejus ne accipiatis, quia multa sunt flagella peccatoris, si non in praesenti, tamen in futuro. Sed alia sunt ad correctionem, alia sunt ad vindictam.
117.3
Infirmitates corporales, damna rerum sunt ad correctionem. Mors vero aeterna, ad vindictam.« Stipendium enim peccati,» ut ait Apostolus,« mors» aeterna. Cum autem ait:« De plagis ejus non accipietis,» de poenis infernalibus intelligendum est, quia temporales communes sunt. Haec autem Babylonia revera plagas recipit, quia pervenerunt peccata ejus usque ad coelum, id est usque ad notitiam Dei. Dicitur Deus ignorare peccata, quando non punit ea. Dicitur recordari, quando pro culpis datur poena. Propterea ait:« Recordatus est Deus iniquitatum ejus.» Vos ergo, fratres charissimi, qui a principibus Babyloniae et a civibus ejus decepti estis, et in captivitatem ibi redacti, exite per poenitentiam. Rumpe vincula colli tui, captiva filia Sion, et quare, domus Israel, moriemini? Datum est pretium redemptionis tuae; effusus est sanguis Christi, et tu in carcere demoraris! Ostendunt tibi Babylonii falsas divitias, ut[ eas] diligas, et Creatorem tuum deseras. Audi quomodo increpet te Moyses:« Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini Creatoris tui.» Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus. Recordare, quia« omnis caro fenum, et omnis gloria ejus sicut flos agri.» Et quomodo caro sit fenum, determinat David, cum ait:« Mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret et arescat.» Quod dicitur: Homo mane, id est in pueritia, et in juventute floret; sed in vespere decidit. Indurat in cadavere, adhaeret[ f. arescit] in pulvere; quia post hominem cadaver, post cadaver vermis, post vermem cinis efficitur. Hoc ad hominem dicitur. Quid autem de labore 790 quem exercemus in temporalibus?« Anni[ nostri] sicut aranea meditabuntur,» id est nos viventes annis araneae comparamur. Quid facit aranea? Viscera sua consumit ut faciat telam, et in ea tantum laborat, ut capiat vilem praedam, scilicet muscas. Similiter homines hujus mundi corpora consumunt, laborando, eundo per multa pericula, et vilem mercedem acquirendo, id est transeuntia. O miseri! Relinquent alienis divitias suas, et sepulcra eorum domus illorum in aeternum, quoniam cum dives interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. Ostendimus, fratres, quia homo, et res humanae transitoriae sunt; et ideo a Babyloniis per falsas divitias nolite decipi, sed[ ab eis] exite per poenitentiam, nec de uno solo peccato poeniteamini, sed de omnibus. Qui plura peccata habet, nisi omnia praeter unum dimittit, similis est ei qui ligatus multis catenis, omnes praeter unam rumpit, et tamen illa sola ad illum ligandum sufficit. Similis est etiam naviganti, qui habet multa foramina in navi, nisi omnia praeter unum obturet, per illud aqua submittitur, et ad ima deducit. Similis est et illi qui habet multas sagittas in corde, si aliis extractis, una remaneat, illa sola erit causa mortis. Sic qui habet multa criminalia peccata, nisi omnia dimittat praeter unum, illud solum est causa damnationis. Valet quidem quaedam dimittere, ut leviorem poenam in inferno recipiat, sed non valet ut ad salutem veniat. Ita qui quaedam dimittit, et non omnia, non exit de Babylonia, sed tamen portae quasi vicinus est, et[ ad egrediendum] paratior. Multa peccaverat Maria, et multum flevit, et dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. In uno peccavit Petrus, quia Dominum negavit, et unum flevit. Tantum ergo plora quantum deliquisti. Si unum, unum, si multa, multa. Vis solvi? rumpe catenas. Redime te postea eleemosynis. Voluit enim Dominus, ut alii divites, alii pauperes essent. Si omnes divites essent, in quibus peccata sua redimerent homines non haberent. Positus est Lazarus ante januam divitis, ut videat in quo peccata redimat. Manet ergo inexcusabilis, cum nihil pauperi tribuit. Lavabis te in flumine misericordiae, ut qui exis de Babylonia, in Jerusalem merearis recipi. Dominus autem qui habitat in Jerusalem, mittat nobis auxilium de sancto, et de Sion tueatur nos. Qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
118.1
791 CXIV [ De diversis XXVII]. DE MILITIA CHRISTIANA.
118.1
« Militia est vita hominis super terram( Job VII, 1).»
118.2
Oportet, fratres charissimi, strenuum Christi militem fortissimam in se civitatem Ninivem subvertere, et ejus superbum regem, id est diabolum superare, qui quam fortissimus est. Idcirco magno labore, magno conatu insistendum est ei, ut ipse dejiciatur, et ejus civitas subvertatur. Vincit enim omnia labor improbus, et conscendit ad ardua virtus. Hujus militiae formam beatus Job in se ostendit et docet, qui hujus hostis graves tentationes et rebelliones, damno rerum amissarum, filiorum orbitate, propriae carnis maceratione expertus est. Experto igitur credendum est, qui tam exteriorem quam interiorem cum eo habuit pugnam. Instigavit enim in eum diabolus interiorem et domesticum hostem, scilicet, uxorem suam, qui eum verbis suis in desperationem duceret, cum dicebat:« Benedic Deo et morere, cum verba solatoria, et dolorem viri sui mitigantia potius proferre debuisset.» Sed miles Christi asperitate verborum non movetur, nec in desperationem trahitur, quod ex ejus tali apparet responsione:« Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus?»« Et quia dedit, et quia abstulit, sit nomen Domini benedictum.» Item cum per conjugem diabolus eum superare non posset, alios interiores et familiares incitavit hostes, scilicet amicos suos, qui ad eum venientes ut consolarentur eum, ad in crepandum proruperunt. Unde idem vir dixit illis:« Ad increpandum verba componitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.» Et quae pestis efficacior quam falsus amicus? Licet autem tot certamina intus et extra sustinuerit, nulla tamen eum a sanctitatis proposito movere potuerunt, quoniam« in omnibus his non peccavit Job labiis suis.» Sed talem militem quicunque in Christi militia vult exerceri, satagat imitari, et ut expeditius militet, mole terrenorum non impediatur negotiorum, quia juxta illud Apostoli:« Qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.» Et alibi:« Nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis,» Ut autem perfecta sequatur victoria, quatuor oportet eum habere, scilicet, hostem contra quem decertet, arma quibus se muniat, et quibus hostem dejiciat, 792 stipendia quibus se sustentet, donaria pro quibus dimicet. Hostis autem alius interior, ut caro ipsa, alius exterior, ut ipse diabolus. Hostis iste, ut dicit Petrus,« tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.» Hostis iste antiquus est, et diu in tali exercitatus certamine, ab initio nos impugnavit, ab initio nos occidere quaerit, unde scriptum est:« Ille homicida erat ab initio.» Et quoniam, sicut dictum est, antiquus est, et ideo magis exercitatus, vere majori vigilantia opus est in resistendo. Item invisibilis et occultus est nobis, quoniam spiritualis. Unde Paulus:« Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, contra spiritalia nequitiae in coelestibus.» Item hostis iste de prope nos impugnat, non est a nobis remotus. Habemus enim semper calcaneum a latere; habitat quidem in hoc caliginoso aere. Unde, cum dixisset Paulus: Contra spiritalia nequitiae, addidit: in coelestibus, id est in aere, et ideo nobis vicinus. Et quoniam, sicut dictum est, antiquus est hostis iste, ideo magis exercitatus. Et quoniam occultus, ideo gravior ejus pugna, et idcirco magis cavendus. Item habet miles iste interiorem hostem, carnem videlicet suam, quae adversus spiritum concupiscit, de qua dicitur in Osee:« Ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.» Hunc hostem semper habemus, cum hoc nobis est juge et indesinens certamen. Unde Gregorius:« Ex carnis vitio propagati, in nobis ipsis gerimus unde certamina habeamus.» Oportet ergo eum habere arma quibus se muniat, et quibus hostem dejiciat. Oportet enim primum habere scutum fidei, in quo possit omnia tela nequissimi ignea exstinguere, id est vitiorum incentiva. Quia, ut dicit Prudentius: Prima petit campum, dubia si sorte duelli Pugnatura fides.... De hoc scuto fidei dicit David:« Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.» Et quoniam ipsius certaminis prolixitas et gravitas, et etiam regni dilatio posset eum in desperationem ducere, oportet« eum galeam salutis,» id est spiritus, quae totum caput, id est mentem obnubilat et tutatur, ne praedictis periculis in desperationem ducatur. Item oportet eum habere« loricam justitiae,» id est charitatem, quae hinc et inde totum corpus tegat et muniat. Unde Paulus:« Per arma justitiae a dextris et a sinistris.» Charitas 793 dicitur lorica justitiae, quia per charitatem facimus unicuique quod suum est. Hami hujus loricae sunt opera misericordiae, sicut vestire nudum, pascere egenos, et similia. Haec lorica circa renes, et circa lumbos debet esse. Hinc et mens, ne sua fides vel spes in aliquo titubet. Per loricam charitatis vitalia nostra obvoluta et munita, illaesa serventur, ne per illam irrumpenti hosti detur locus. Hujus loricae hami perplexi sunt et continui, quando opera charitatis perplexa sunt et connexa. Habet itaque miles Christi haec arma ad se muniendum, scilicet, scutum fidei, et galeam salutis, scilicet, spem, et loricam justitiae, scilicet, charitatem.
118.3
Ad dejiciendum ergo hostem oportet eum habere gladium, quo de prope feriat, et lanceam qua de longe percutiat. Gladius est verbum Evangelii, de quo Apostolus:« Et gladium spiritus, quod est verbum Dei.» Habeat hastam, qua de longe percutiat, scilicet, legis testimonium. Hasta enim habet lignum et ferrum; lignum quo teneatur, ferrum quo incidat. Similiter lex habet litteram, juxta quam teneatur; habet spiritualem intelligentiam, qua secet et dividat. Hunc gladium quidam habent in ore, sed nolunt eo accingi. Student enim aliena peccata cohibere, sua vero nolunt mactare, imo fovere; cum tamen prius in se quisque debeat boni operis exemplum proponere, et postea alios docere, ne forte, ut dicit Paulus, cum aliis praedicaverint, ipsi reprobi efficiantur. Accingatur ergo miles Christi tali gladio, pravos in se[ motus] cohibendo. Unde David:« Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.» Et in Evangelio:« Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris.» Et in lege praecipitur:« Renes vestros accingetis.» Et David:« Ure renes meos et cor meum.» Per renes carnalia vitia intelliguntur, ut luxuria, ebrietas, et hujusmodi. Per cor, spiritalia, ut invidia, superbia. Item oportet hunc militem habere calceamenta, id est quibus pedes muniat, ne a spinis peccatorum, et scorpionibus quos calcaturus est, laedatur. Unde Apostolus:« Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis.» Calceamenta quippe fiunt ex pellibus mortuorum animalium. Sicut enim ex pelle una fiunt calceamenta pluribus, et non uni tantum, ita plures patris exemplo muniri et erudiri possunt. Haec autem calceamenta ad terram deorsum convenit esse tecta, desuper aperta, qualia leguntur hujus fuisse apostoli, per quae datur intelligi, quod praedicatio nostra terram tangere non debet, id est propter aliquid terrenum facienda non est; sed[ quod] solus Deus tam operis, quam praedicationis finis constituatur. Hujus militis 794 equus est corpus nostrum, quoniam spiritualis est miles, quem depingimus. Equus iste domandus est, ne nimis lasciviat, et superbiat, et sic dominum suum praecipitet. Equum suum bonus iste miles domabat qui dicebat:« Castigo corpus meum, et in servitutem redigo,» id est retro ago ne extollatur, sed imperantis Domini voluntati obtemperet. Hunc equum frenare et arguere continentiae freno docebat David, dicens:« In chamo et freno maxillas eorum constringe.» Sed ne iste equus retro abeat, vel stet, quia stare quodammodo est recedere, necessaria sunt ei calcaria, id est monita Patrum, quibus equus urgeatur, et boni operis gressibus proficiendo, ad anteriora se extendat; quia, ut dicit Salomon:« Verba sapientium sunt quasi stimuli in altum defixi.» Ecce quibus armis miles iste se muniat, et quibus hostem dejiciat. Oportet autem eum habere stipendia, quibus sustentetur in hac militia, quae tamen debet habere, non ad superfluitatem, sed ad necessitatem, juxta illud:« Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus.» Unde Joannes militibus quaerentibus: Quid faciemus? Respondit:« Estote contenti stipendiis vestris.» Neque etiam quaerendis necessariis debet esse sollicitus miles Christi, cum noverit Dominum suum scire quia his omnibus indigeat. Unde Dominus:« Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus?» Non debet sollicitus esse de cibo, qui militat pro regno. Non autem tollimus providentiam, sed sollicitudinem removemus. Iterum oportet hunc militem esse certum de donativo pro quo certat. Certitudo enim considerantis praemii laborem militiae minuit, quoniam dura libens tolerat, quisquis sublimia sperat. Hoc autem donativum quantum sit, nullus plane cognoscit in via, sed cognoscet in patria. Plus enim perveniens inveniet, quam veniens possit aestimare. Hoc munus, ut breviter dicam, est perfecta Dei cognitio, quod habebimus cum Deum sicut est videbimus. Unde:« Satiabor, cum apparuerit gloria tua.» Pro hoc acquirendo, militia est vita hominis super terram, sicut autem homo temporaliter accipitur, sic et vita. Dicitur autem homo per naturam, ut hic:« Quid est homo quod memor es ejus?» Homo per culpam, ut, homo natus de muliere, brevi vivit tempore. Homo per gratiam, ut illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Vita naturae est qua spirat homo. Vita culpae qua vivit peccatum in nobis. Vita gratiae qua vivit Christus in corde. Duae sunt a Deo; tertia ab homine. De his omnibus dicit David:« Deus, vitam meam annuntiavi tibi.» Nam et illas quae sunt naturae vel gratiae, Deo annuntiat, quia a 795 Deo eas se confitetur habere. Tertiam, quae est peccati, confitetur aliqualiter[ f. humiliter] Apostolus, qui dicebat:« Qui fui blasphemus.» Vita gratiae est super terram; vita naturae in terra; vita culpae subtus terram. Unde Paulus[ de vita gratiae]:« Nostra autem conversatio in coelis est.» Vita naturae in terra est, ubi nascitur homo ad laborem. Unde Job:« Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.» Vita culpae subtus terram; cujus autem vita fuit in culpa, merito in futuro mors erit in poena. Oportet igitur nos milites esse Christi, ut cum eo vivamus in gloria, quoniam equitatus ejus nostra salvatio, et tota vita ejus in militia fuit super terram. Unde:« Contristatus sum in exercitatione mea.» Et ejus vita, nostra debet esse disciplina; passus est enim pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
119.1
CXV [ De diversis XXVIII]. DE VIGILANTIA CHRISTIANA.
119.1
« Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines, dirige cor tuum in viam rectam.»
119.2
Pia et salutaris est ista exhortatio, qua nos monet Spiritus Dei per Jeremiam prophetam, statuere nobis speculam, et ponere nobis amaritudines, et dirigere cor in viam rectam. Quandiu enim sumus in corpore, secundum Apostolum, peregrinamur a Domino, ambulantes per fidem, et nondum per speciem. In exsilio sumus, et in agone. Militia enim est et tentatio vita hominis super terram, sicut ait Scriptura, Unde Sapientia ait:« Fili, accedens ad servitutem Dei, ista in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem.» Disponentes enim se divinae virtuti subjicere, multiplex excipit tentatio. Tentantur blandis, tentantur duris. Nam et filios Israel egredientes de Aegypto olim cum Aegyptiis consecutus est Pharao. Ita diabolus cum deseritur, solito asperiores immittit tentationes, qui rugiens circuit, quaerens quem devoret. Necessaria igitur nobis est specula, unde hostium insidias declinare possimus. In specula enim eminentiores stamus, et inde longius prospicimus hostium assuitus, et amicorum succursus praevidemus. De specula fructus custodiuntur, aliis verba diriguntur. Bona est haec specula, et ideo in penetrali mentis statuenda, quae tam multiplicem tenet usum. Haec est specula contemplationis et discretionis. Contemplatio nos munit, discretio nos custodit. Specula ergo ista gemina est; custodia scilicet et munitio. 796 Unde Habacuc:« Super custodiam meam stabo, et super munitionem figam gradum, et contemplabor, ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.» Nisi enim esset eruditus discretione quae custodit, et munitus arte contemplationis, non posset contemplari quae ei dicuntur a Domino, nec respondere arguenti; obtunderetur intellectus ejus in contemplationis radio, deficeret sermo; in reddendo responso mens obtupesceret, labia contremiscerent. Moyses ille legislator, ex quo verba Dei audire coepit, humana infirmitate se gravatum novit, ut non modo ad respondendum Domino, sed ad loquendum cum eo se profiteretur imbecillem.« Obsecro, inquit, Domine, non sum eloquens ab heri, et nudiustertius; et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris sum linguae.» Cum enim omni sapientia Aegyptiorum eruditus esset, tamen ubi vocem Domini audivit, et eloquia suscepit, sentiit vocem suam exilem et gracilem, tardamque et impeditam linguam, et mutum se pronuntiat, cum Verbum quod est in principio apud Deum, considerat. Digna est ergo specula, quam sibi statuens custoditur et custodit, et munitur et munit, et quid sibi dicatur, et quid respondeat contemplatur. Non ignorat quid sibi dicat Deus, quid homo suadeat, quid diabolus consulat. Deus, sancta; homo, duplicia; unde: Corde et corde locuti sunt; caro, blanda; diabolus, magniloqua. Soli ergo Deo credamus, et in eo solo spem ponamus; non homini, non carni, non diabolo acquiescamus. Unde Michaeas:« Nolite credere amico, nolite confidere in duce; ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui, quia filius patri contumeliam facit,» et inimici hominis, domestici ejus. Stemus ergo super speculam discretionis et contemplationis, fructus bonorum operum, et vestimenta virtutum custodientes, ne nudi et vacui in via ambulemus. Caveamus a versutiis hostium spiritualium, qui anticipant vigilias nostras, et supra iter scandala ponunt nobis. Contemplemur quo animo ad nos veniant, qui fratrum speciem obtendunt, et amicorum faciem ostendunt. Et nunc enim falsi fratres subintrant sub habitu pacis et religionis, volentes explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu sub ovina pelle lupinum gestantes animum, mel portantes in ore, aculeum in dorso. Simus ergo semper in specula. Circumspiciamus nobis undique, quia undique scandala, undique insidiae; pertranseunt et bestiae silvae rugientes, et catuli leonum, ut rapiant et quaerant escam sibi; quorum esca terra est, id est vita est pecoris, 797 quia dictum est serpenti in maledictione:« Ventre et pectore repes, et cunctis diebus terram comedes.» Caveamus igitur ne in nobis escam inveniant bestiae, et catuli leonum, scilicet daemones, id est vitam malam, vitam peccatoris, qua delectantur et pascuntur; quorum alii comparantur leonibus, scilicet majores; alii catulis, scilicet minores. Sunt enim inter eos principatus et potestates et virtutes, adversus quos est nobis certamen, non modo adversus carnem. Unde Apostolus:« Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem,» tantum scilicet,« sed adversus principatus, et potestates, tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus.» Valde igitur necessaria est nobis specula, quibus tam difficilis et multiplex imminet lucta. Certamen enim suscepimus, cum ad serviendum Deo accessimus adversus carnem nostram et adversus sanguinem, id est homines, qui proximi nostri sunt, sed legem non servant quia[ non] prodesse proximo, sed nocere laborant; et adversus spiritualia nequitiae, scilicet daemones invisibiles et nequam, et ideo vehementer timendi sunt et cavendi. Et praeter haec omnia hostium genera, est quidam spiritualis inimicus, qui populos excaecat, falsisque allicit bonis, et suis voluptatibus et oblectamentis ab amore retrahit regni coelestis......
120.1
CXVI [ De diversis XXIX]. AD MONACHOS.
120.1
« Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.»
120.2
Sic gratulatur, dilectissimi, David fraternitati vestrae,[ sicque] conventus nostros, quos de longinquo per spiritum praevidebat, magna exsultatione collaudat, dicens: Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum. Duo posuit, bonum et jucundum. Non enim bonum est omne quod jucundum est. Nec jucundum omne quod bonum est. Bonum est martyrium, sed non est jucundum. Jucunda est[ supp. propria, seu voluptas] voluntas, sed non est bona. Sed communio fratrum bona est, et jucunditatem praestat. Sed quorum fratrum laudat cohabitationem? Spiritualium, non carnalium. Jacob et Esau carnales fratres fuerunt, et ideo eorum cohabitatio jucunda non fuit. Spiritualium autem fratrum communis cohabitatio jucunda est,[ quia] tendit in unum. Habent enim unum propositum, unum animum, unum cibum, unum summum bonum quaerunt. Unusquisque eorum unam rem petit, scilicet, 798 in coelesti Jerusalem habitare in aeternum cum reliquis fidelibus, et cum angelis, dicendo cum Propheta:« Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae,» scilicet, diebus aeternitatis, quae proprie vita debet vocari. Vita enim praesens mors est, quia plena miseriis, quia non est in patria, sed in exsilio, unde suspirat Propheta, dicens:« Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea.» Cedar, id est tenebrae, scilicet, cum impiis nimis incola fuit anima mea. Et Apostolus ait:« Omnis creatura ingemiscit et parturit,» sed inter gemitus, tamen fructus bonae operationis parit. Sed quaenam est consolatio inter gemitus? Prius videamus causas gemitus, deinde ad consolationem redeamus. Quatuor sunt causae nostri doloris. Flemus propter peccata, propter miserias hujus saeculi, propter compassionem proximi, propter dilectionem[ f. dilationem] praemii. Propter peccata flebat qui dicebat:« Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.» Idem de miseriis gemuit, cum dicit:« Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, multum incola fuit anima mea.» Apostolus, qui praecipit flere cum flentibus, gaudere cum gaudentibus, per compassionem dolebat, dicens:« Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?» Et Dominus super Lazarum flevit et videns civitatem, flevit super illam. De dilatione praemii flent justi, dicentes:« Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui Sion.» Quasi dicat: Nos existentes nunc in fluminibus, id est in fluxu confusionis, sed super, quia omnia in mundo vel mundana superavimus. Illic sedimus, quia nec erecti per superbiam, nec jacentes per ruinam; et flevimus; sed quare? Quia non sumus in patria; et hoc est dum recordaremur tui, Sion coelestis. Ecce causae gemitus. Quae ergo consolatio? Quod superius diximus:« Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum.» Spirituales enim fratres supernae Jerusalem sunt cives, et exsilio eodem participant; invicem consolantur, de patria sua colloquentes, et de spe recuperandae haereditatis congaudentes, juxta illud:« Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.» Ideo autem habitare fratres in unum bonum est, quia Christus dilexit unitatem. Quod ait in Canticis:« Una est columba mea, una immaculata mea.» Item in Evangelio:« Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum.» De unitate suorum oravit Patrem:« Non pro his tantum rogo, sed pro his qui credituri sunt per verbum eorum 799 in me, ut unum sint, sicut et nos unum sumus.» Hanc unitatem in corpore suo tunica sua designavit. Cum enim milites fregissent crura latronum, venientes ad Jesum, non fregerunt ejus crura, ut impleretur quod scriptum est:« Os non comminuetis ex eo.»
120.3
Corpus Christi figurat Ecclesiam. Integritatem corporis voluit servare, ut unitatem Ecclesiae figuraret. Eodem modo de tunica, quae erat inconsutilis, desuper contexta per totum. Haec non est divisa, sed sortita. Noluit eam dividi, quia tunica est Ecclesia, qua Christus quasi ornamento vestitur; quae integra est et sortita, id est divina sorte electa. Hanc unitatem statim post ascensionem primitiva Ecclesia servavit. Legimus enim in Actibus apostolorum, quia« Multitudinis credentium erat cor unum et anima una.» Haec unitas, fratres charissimi, nisi sola dilectione et pacis vinculo haberi non potest. Dilectio est spiritualis et propria virtus sanctorum. Unde Dominus:« In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem; pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.» Et Apostolus:« Pacem sequimini cum omnibus, sine qua nemo videbit Deum.» Et Dominus:« Beati pacifici, quoniam ipsi Deum videbunt.» Debent esse justi sicut[ de se] ait David:« Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini.» Oliva est arbor pacis, virens hieme et aestate. Si ergo justus stare vult in domo Domini, sit oliva; sit pacificus et fructificans prosperitate et adversitate, ne incipiat esse oleaster. Nulla graviora bella quam intestina. Ibi periculum grave est, cum foris et intus sunt pugnae. Sed qui justus est, fortis perseveret, ne per scandala possit dissipari. Simplices quidem conturbantur; seminatores vero discordiarum damnantur. Unde Dominus:« Vae illi per quem scandalum venit.» Quod autem perfecti per scandalum non dissipentur, ait per Salomonem Dominus:« Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.» Filiae enim Jerusalem, id est fideles multoties nolunt turbare Ecclesiam, id est in perfecto candore virtutum perseverant, inter tribulationes earum. Quod in sacrificio Abrahae praefiguratum est. Praecepit Dominus Abrahae:« Sume vaccam, et capram, et arietem trium annorum, turturem quoque et columbam. Qui accipiens universa haec, divisit quadrupedes per medium, et partes extrinsecus posuit; aves autem non divisit: descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abraham. Cumque occubuisset sol, 800 facta est caligo tenebrosa, et apparuit lampas ignis, transiens inter divisiones illas.» Per quadrupedes, carnales homines designantur. Sive principes saeculi sunt qui per arietem notantur, sive praelati Ecclesiae qui alios sanctae praedicationis, alii quos capra significat. Omnes trium annorum, quia omnes in fide sanctae Trinitatis oportet permanere; turturem et columbam, quia aves sunt quae castitate et simplicitate perfectos justos exprimunt. Carnales itaque per lites et scandala dividuntur, et alii in alios insurgunt; justi vero incorrupti perseverant, et constantes non dividuntur. Volucres descendentes super cadavera, sunt daemones, quorum cibus est discordia carnalium. Abraham abigens volucres, significat aliquam correctionem, qua justus ab eis daemones abigit manu sanctae increpationis. Occubitus solis significat, quod litigantibus occidit sol justitiae. Unde Apostolus:« Sol non occidat super iracundiam vestram.» Et, recedente sole, sequitur caligo, et caecitas mentis in praesenti. Turbatur enim a furore oculus mentis, et in futuro tempore ignis gehennalis. Audivistis, fratres, constantiam bonorum, et audistis poenam discordantium. Timenda est caecitas mentis; timenda est poena gehennalis. Nihil turpius quam lis inter religiosos, qui deberent lucere quasi luminaria in mundo. Hae autem contentiones ex invidia et detractione solent oriri. Sed si detractio est in claustro, ubi taciturnitas regularis? Quid ait Apostolus?« Si quis putat se religiosum esse, et non refrenat linguam suam, hujus vana est religio.»--« Prohibe» ergo, ut ait David,« linguam tuam a malo, et labia tua, ne loquantur dolum.» Videte unde venistis et ad quid venistis. De mundo existis et ad castra Dei fugistis. Divitias temporales possedistis[ f. reliquistis], qui ad coelestes promerendas venistis; et ideo paupertatem elegistis, ut dicat unusquisque vestrum:« Elegi abjectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.»
120.4
Lot et uxor ejus exierunt de Sodomis. Lot non rexpexit; uxor ejus negligens respexit, et mutata est[ in statuam salis.] Hi duo genera fugientium mundum intelliguntur. Qui virilis est animi, non respicit ad posteriora. Qui effeminatus est, ut canis redit ad vomitum, et animus ejus indurescit. Oblivioni ergo tradenda sunt quae deseruistis, et spe coelestium desiderio inebriati esse debetis. Est in Ecclesia potus inebrians; sed quam praeclarus est! Etenim inebriabuntur ab 801 ubertate domus tuae homines considerantes ubertatem coelestis Jerusalem. Inebriantur, id est ex desiderio[ ejus] parentes, filios, uxores, agros, divitias obliviscuntur et honores. Nolite alii aliis praeferri, sed qui major est vestrum, fiat minister vester. Dimittite conventicula conspirationis et detractionis. Audite quid dicit perfectus in Psalmo:« Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.» Nec tamen prohibetur si quid est in Ecclesia quod vobis scandalum faciat, quod pacem Ecclesiae turbet, quin a domino[ id est praelato] discutiatur et, sicut dignum est, emendetur. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
121.1
CXVII [ De diversis XXX]. AD MONACHOS BENEDICTINOS.
121.1
« Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas.»
121.2
Zacharias, undecimus prophetarum, post destructionem civitatis sanctae jam factam, aliam per Romanos praedicit futuram. Inter reaedificationis templi cunabula, prophetiae spiritu vindictam Dominicae passionis praenuntiat, plebis destructionem, civitatis eversionem, templi dejectionem. Idem etiam prophetans Dominum ipsam civitatem in mansuetudine visitaturum ait:« Exsulta satis, filia Sion; ecce rex tuus venit tibi, justus et salvator, sedens super asinum pullum, filium asinae.» Potest etiam de Spiritus sancti missione accipi hoc Zachariae quod praemisimus testimonium, qui in die Pentecostes super discipulos in coenaculo congregatos descendit, corda eorum ignis sui fervore accendens. Tetrasyrticon[ f. tetrasticon] verbum hoc Zachariae est trahi idoneum secundum historiam ad templi eversionem; ad eam quae die Pentecostes facta est Spiritus sancti missionem; ad eam quae fit quotidie ejusdem Spiritus sancti inspirationem; et ad perfectam quae in perfectioribus elucet supernae gratiae infusionem. Primo modo expositum pertinet ad comminationem; secundo ad exhortationem; tertio ad congratulationem; quarto ad perfectionem. Prima expositio est singularis; secunda, particularis; tertia, generalis; quarta, specialis. Comminans ergo secundum historiae superficiem, propheta ait: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros 802 tuas. Libanus est in Judaea mons Phoeniciae, prae omnibus altus, cedris altissimis fecundus. Recte ergo per ipsum templum accipitur, structura excelsum, ornatu fulgens in oculos hominum; unde Michaeas vocat ipsum turrim nebulosam, vel quia universa quae in templo lignea inveniebantur, de lignis erant cedrinis, sicut tabulata et trabes et hujusmodi. Recte per Libanum templum accipitur. Dirigens ergo ad templum vocem propheta ait: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. Ignis scilicet Romanorum, per quem ad terram prosterneris in vindictam Salvatoris. Romanus exercitus civitati circumfusus, Domino permittente, victoriam obtinuit, et victorum consuetudine, universa quae oculos sua tangebant plenitudine, violenter rapuit, caesis et in captivitatem redactis hostibus, argentum et aurum, quod tabulis erat affixum clavis aureis et argenteis in modum digiti spissum abraserunt, ipsas tabulas, ut Joseph refert, incenderunt, ut ligno incinerato rivuli de argento effluerent, clavis in liquidum resolutis. Secundum historiam exponitur, ut audistis, quod praemisimus. Nunc quomodo primitivae Ecclesiae adaptari queat videamus: Aperi, inquit, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. Tum in bona, tum in mala significatione ponitur, et hoc propter duas quas habet interpretationes. Interpretatur enim[ Libanus] candor, vel candidatio. Candor est naturalis; candidatio quandoque latenti turpitudini falso solet superduci, ut extra appareat pulchrum quod intus est sordidum. Unde Dominus in Evangelio quosdam comparat sepulcris foris dealbatis, intus omni spurcitia plenis. Per Libanum intelligitur Christus propter virtutum decorem, propter incomparabilem vitae perfectionem. Unde David:« Speciosus forma prae filiis hominum.» Et illud in Cantico amoris:« Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.» Hic est« gradiens in stola sua,» cujus« oculi vino pulchriores, dentes lacte candidiores.» Huic propheta loquens ait: Aperi, Libane, portas tuas. Per portas apostoli accipiuntur, quorum corda Deus aperuit, cum ea rore suae gratiae perfudit. Hae sunt portae de quibus legitur in Psalmo:« Aperite[ Introite] portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis, confitemini illi.» De his portis Joannes in sua Apocalypsi ait: Duodecim erant portae: tres ad Orientem, tres ad Occidentem, tres ad Austrum, tres ad Septentrionem. Vel, ut nominis etymologiae attendamus, congrue apostoli per portas accipiuntur. Dicitur enim porta a portando, et apostolica doctrina nos portante in via, sustentamur a via, ad 803 patriam sublevamur. Mos antiquorum erat sulco aratri construendae civitati locum praesignare, et ubi ventum erat ad locum ubi portae debebant fieri, aratrum sublevare, unde dicta est porta.
121.3
Sequitur: Et comburat ignis cedros tuas. Per cedros idem quod et per portas intelligi datur, scilicet apostoli, de quibus dici possit quod eos comedit Dominus, dum per Spiritum sanctum incorporavit. Unde dictum est Petro:« Macta et manduca.» Dicimus autem has cedros Dominum decorasse, id est in ipsis aliquos. Ignorantiam enim prius habebant et timorem. Dato Paracleto timor cessit constantiae; exclusit scientia tenebras ignorantiae. Aperta sunt corda eorum ad intelligendas Scripturas. Animata est ad praedicandum timiditas. Timebant quia dictum audierant:« Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.» Nec mirum si timebant pauci infinitos, inermes armatos, simplices astutos, idiotae peritos, plebeii tyrannos. Potest et sic exponi, ut universali conveniat Ecclesiae ex circumcisione et praeputio in unum angularem lapidem collectae. Non incongrue nomine Libani vocatur Ecclesia, de cujus pulchritudine in Cantico amoris dicit sponsus:« Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.» Hinc per prophetam a Domino dicitur: Aperi, Libane, portas tuas, etc. Tres sunt portae, quibus Domino aperitur, et per quas ad ipsum itur. Ad quod significandum tria circa templum erant atria. Hae tres portae sunt tres timores, servilis, initialis, filialis. Prima porta exit servus, secunda discipulus, tertia filius. Servus trahitur timore supplicii; discipulus sequitur amore magistri; filius occurrit desiderio patris sui. Has portas aperit Ecclesia pro varietate filiorum, quosdam excitans ad cor humile, quosdam ad cor mediocre, quosdam ad cor sublime. Ad cor humile, sicut ubi:« Redite, praevaricatores, ad cor»; ad cor mediocre, ut ibi:« Timete Dominum, omnes sancti ejus.» Et:« Ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum;» ad cor sublime, ut ubi dicitur:« Estote perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est.» Et:« Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus.» Et comedet ignis cedros tuas, id est Spiritus sanctus ampliori domo gratiae suae perfectos sublimabit. Quos enim commendat singularis obedientia, hos extollit privilegiata donorum gratia. Quarta expositio ad perfectos pertinet, praelatos scilicet claustrales, qui quanto perfectiores, tanto inveniuntur pauciores. Sed dicet aliquis: Quomodo potes congrue Libani nomine censere virum claustralem, quem ostendunt vestes incultum, jejunia macilentum, vigiliae pallidum? 804 Sic quaerenti sic potest responderi: Nescis considerare; non enim sufficis[ f. suspicis, seu inspicis] quae intus lateat jucunditas, quae et quanta mentem exhilaret spiritualium donorum fecunditas; stercora ficulneae apposita attendis; ficulneae fecunditatem non respicis. Judicare non potes oculo exteriori de pulchritudine interiori. Talium animae bonis Dei saginantur in via, satiabuntur in patria. Tales legimus fuisse Macharios, Paulos, Antonios, quorum conversatio in coelis erat, tanto Deo proxima, quanto a tumultu saeculi remota. Ad hanc perfectionem sancti[ f. sanctitatis] significandam, summus pontifex mantum fert rubeum, ut in ipso et per ipsum perfectionis elucescat exemplum. Sic perfectis et perfectorum cuilibet[ dicitur:] Aperi, Libane, portas tuas latenti et tenerae adhuc Ecclesiae. Tria Deus instituit, per quae perfectionis summa in vobis, fratres, consistit. Ne putetis divum Benedictum vestrae conversationis jecisse fundamentum: Dominus Jesus vitae vestrae sanctitatem, quando Ecclesiam fundavit, in tribus praeordinavit; scilicet in dilectione fraterna, in communi substantia, in humili obedientia. De dilectione fraterna scriptum legitur:« Credentium erat cor unum et anima una.» De communi substantia dictum invenitur:« Et nullus eorum aliquid dicebat suum, sed omnia erant eis communia;» de humilitate obedientium dicitur:« Qui major est inter vos, erit minister vester.» Verum est beatum Benedictum beatae vitae principium non primo invenisse, sed quaedam appendentia addidisse, sicut in siccitate ciborum, in asperitate vestium, in partibus jejuniorum, in horis orationum. In prima porta Judas periit, qui factus apostata, a fraterna dilectione decidit. In secunda Ananias et Saphira, qui aliquod proprium servare voluerunt. In tertia Simon Magus, qui obedire noluit, et ideo cum reatu mortis decessit.
121.4
Et comedet ignis cedros tuas. In hac lectione, cedri in mala significatione accipiuntur, et apponuntur cedri malae portis hominis; fraternae scilicet dilectioni invidentia, communi substantiae proprietas, indebita obedientiae inobedientia. Aperite, fratres, portas Domino, invicem diligendo, nihil proprium possidendo, et ignis, id est Spiritus sanctus comedet vestras cedros, id est omnem mentis absterget lacrymam. Ecce illud Zachariae quod promisimus pro modulo nostro quatuor exponendi modis exsecuti sumus. Rogemus ergo singuli, ut Spiritus sanctus quod in nobis est luteum emundet, quod tenebrosum illustret, quod imperfectum consummet; et quia ignis est natura sursum ferri, et secum incensa trahere, oremus ut nos rapiat obviam Domino 805 nostro, judici nostro, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
122.1
CXVIII [ De diversis XXXI]. DE PERFECTIONE MONASTICA.
122.1
Cum egrederetur Lot de Sodomis, locuti sunt ad eum angeli, dicendo:« Salva animam tuam, ne respicias post tergum. Quibus ait Lot: Est civitas parva, ad quam possum fugere, quae vocata est Segor. Cui angeli: In monte salvum te fac.»
122.2
Novistis, fratres charissimi, quia Lot nepos[ seu frater] Abrahae inter pessimos in Sodoma et Gomorrha moratus est: quas civitates volens subvertere Dominus, misit angelos, qui eum et uxorem ejus et filias exire facerent de locis impiorum, ne cum impiis perirent. Qui cum exirent, dixerunt angeli ad eum: Salva animam tuam; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione. Uxor vero mutata est in statuam salis, quia retro post tergum respexit. In Lot et uxore ejus duo genera hominum designantur, mundum relinquentium, quorum aliud deserit mundum, aliud respiciendo[ retro] venit ad mortem. Per Sodomam vero et Gomorrham mundus intelligitur, quia Sodoma muta caecitas, Gomorrha asperitas interpretatur. Mundus enim mutus est, id est irrationabilis et mutis animalibus comparabilis. Unde Psalmista:« Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.» Asperi sunt homines et feroces quia seipsos et justos persequuntur. Mittantur ergo multoties angeli, id est nuntii, scilicet praedicatores, qui extrahant quosdam de mundo, quibus praecipiunt salvare animas suas, et fugere incendium Gomorrhae, id est libidinis et cupiditatibus saeculi abrenuntiare. Quibus praecipitur, ne post tergum respiciant, quia omnes post perceptam gratiam vias vitae ingressi, non debent ad ea, quae deseruerunt, redire. Melius est enim non agnovisse veritatem, quam post agnitam retroire. Alii respiciunt et mutantur, alii nec respiciunt, nec mutantur. Femina respicit et mutatur in statuam salis, quia effeminati et non virilis animi est, ad saeculi fetorem redire, et redeuntes fiunt sal, quia condimentum aliis ne talia faciant, et talia patiantur, edocendo[ faciunt]. Lot vero praecipiunt angeli, ut in monte se salvum faciat. Mons iste est vita contemplativa, ad quam accedere, relictis omnibus saecularibus curis, exiens de mundo praecipitur. Haec est illa contemplativa vita, de qua 806 legitur in Evangelio: Quidam adolescens dixit Domino:« Magister, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? Qui dixit: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Dixit illi: Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut te ipsum.» Haec omnia ad vitam activam pertinent. Postea dixit adolescens:« Omnia haec custodivi, quid adhuc mihi deest? Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me.» Sed Lot videns non posse se ascendere ad hunc montem, ait:« Est civitas parva, ad quam possum ascendere, quae est Segor.» Civitas illa parva, activam vitam significat, ad quam fugit qui non potest ascendere montem. Segor enim interpretatur parvula. Melius est enim ut in Segor, id est in parvula vita, laicali conversione[ f. conversatione], conjugio sit contentus, quam post arreptum montem virtutum, ad humilia, id est ad saecularia redeat. Tamen in sequentibus legitur:« Ascendit Lot de Segor, et mansit in monte.» Est scilicet illi conveniens ascensus, ut de hac vita[ f. de activa vita] ascendatur ad contemplativam. Dicit enim Dominus in Evangelio:« Qui reliquerit patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet.»
122.3
Fratres charissimi, quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Vos Sodomam et Gomorrham deseruistis; vos incendium libidinis, et curam saecularium voluptatum effugistis; vos in monte jam ascendistis. Cavete, dilectissimi, ne post tergum respiciatis. Vilescant postposita, quae sunt fallacia bona et transitoria. Amate coelestia quae sunt vera et perpetua bona. Vos estis veri pauperes, quia omnia exuistis, ut verae beatitudinis participes essetis. De vobis dictum est:« Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.» Spiritu dicit, quia pauperes coactione, non mente, nequaquam beati sunt. Vos estis Christum secuti, dicentes:« Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.» Vos emistis thesaurum Domini, de quo scriptum est:« Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum( Matth. XIII, 44).» Thesaurus iste est regnum coelorum: ager vero iste est divina disciplina, id est scientia evangelica et divina. Thesaurus absconditus est, quia per doctrinam divinam regnum coelorum addiscitur et acquiritur. Quem qui invenit homo, abscondit. Ideo abscondit bonus[ homo,] 807 ut servetur a malignis spiritibus et hominum laudibus. Dum enim jactat se esse bonum( quia qui publice ostendit thesaurum, depraedari desiderat), vadit, et vendit quae habet. Tunc incipit ire, cum incipit diligere; vendit omnia quae habet, cum postponit quae retinet; emit agrum illum, cum venit ad coelestis disciplinae studium. Regnum coelorum venale omnibus exponitur, quia nihil vilius, inquit Gregorius, cum emitur; nihil charius, cum possidetur, quia tanti est, quantum habes. Qui ergo pro illo omnia vendidistis, laborate ut quod optatis habeatis. Non enim coronabitur, nisi qui legitime certaverit.« Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.» In mundo in libera potestate fuistis. Ecce pro Deo jugo Dei submissi estis, ut sublata scientia peccandi, catena obedientiae in bono proposito possitis retineri. Sed cum nihil proficiat bene operari ex coactione, nihil faciatis, nisi ex voluntate. Qui enim coacti bene faciunt, Simoni Cyrenaeo, quem Judaei angariaverunt, ut portaret crucem Jesu, comparantur. Crucem Cyrenaeus portat et non moritur: angariatur, sed sine fructu. Similiter monachi cruciant corpus vigiliis, jejuniis et laboribus, sed multoties coacti. Unde Gregorius:« Crucem Christi in angaria portat, qui cum ad bonum opus ex voluntate non ducitur, rem justi sine fructu peccator operatur.» Crucem portat et non moritur, qui corpus macerat et mundo vivit. Estote ergo ex voluntate subjecti, obedite magistris vestris in Domino. Nihil enim est majus obedientia. Sicut enim inobedientia nocet, ita obedientia valet. Adam periit, quia inobediens fuit. Christus resurrexit, quia usque ad mortem Patri obedivit. Unde Apostolus:« Sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam unius, justi constituentur multi.» Jonas fuit inobediens, et a ceto absorptus est. Saul fuit inobediens, et a daemone correptus est. Legitur in vitis Patrum, quod quidam ex Patribus in exstasi positus, vidit quatuor ordines ante Deum. Primus ordo erat hominum infirmantium et gratias agentium Deo. Secundus vero erat eorum qui hospitalitatem sectantur, et in hoc ministrant. Tertius erat illorum qui solitudinem sectantur. Quartus vero eorum qui propter Deum in obedientia subjecti sunt Patribus. Erat ergo illis tribus ordinibus hic ordo superior, qui obedientiam exhibebat, et habebat torquem auream, et majorem gloriam prae caeteris possidebat. Dixit autem senex ei qui in exstasi sibi hoc demonstrabat: Quia alii omnes habebant aliquam requiem, ad adimplendas proprias voluntates, 808 hi vero qui obedientiam exercent, omnes voluntates relinquunt. Totus[ hic ordo] Patris jubentis pendet in voluntate, et ideo majorem gloriam prae caeteris sortitus est.
123.1
CXIX [ De diversis XXXII]. AD MONACHOS BENEDICTINOS
123.1
« Tulit Isai asinum plenum panibus.... et haedum de capris, et per manum filii sui David misit Sauli.»
123.2
Cum agitaretur Saul a spiritu maligno, inventus est David sciens psallere in cithara, et requisitus a Patre[ f. a rege Saul], et misit eum cum muneribus pater ad mitigandam iram regis. Historia nota est, sed quoniam omnia contingebant illis in figura, sub velatione istorum verborum, ut credo, conceptio Salvatoris a Samuele est prophetata, ab aliis tamen satis plane est praenuntiata. Sed ex quibus, vel in quibus fuerit, non plene fuit praecognita. Satis plene prophetata fuerat ab Isaia, dicente:« Ecce Virgo concipiet, et pariet Filium, etc..» Et Jeremias:« Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum.» Et Isaias:« Antequam parturiret, peperit masculum.» Et clamabant antiqui:« Emitte Agnum, Domine, dominatorem terrae.» Nec praedixerunt tamen illi ex quibus fieret illa conceptio. Quaedam supplevit Samuel verbis praetaxatis. Illis enim plene ostendit ex quibus habeat esse conceptio Salvatoris, ad cujus intelligentiam nos mittit, quando dicit asinum plenum panibus, et non onustum. Si enim aliquid mysticum non intellexisset, ridiculus haec dicendo videretur. Praedicit ergo conceptionem Salvatoris, quia sicut est ineffabilis[ f. inenarrabilis ejus generatio], ita ejus conceptio est ineffabilis, imo innaturalis. Quia igitur ejus conceptionem praedicit, salva pace historiae, possumus addere hodie, et dicere: Hodie tulit Isai asinum plenum panibus, quos per manum filii misit Sauli. Haec Salvatoris conceptio longe alia est ab humana conceptione. Nam humana ex duobus tantum habet subsistere. Salvatoris vero conceptio ex tribus. Illa fit ex duobus sanguinibus in carne, scilicet anima et corpore. Postea in homine quadraginta dierum revolutione, existit caro sine anima, lineamenta corporis suscipiens. Haec sine virili semine fit ex tribus, anima, carne et verbo. Quae sicut nova et inaudita, ita novo genere verborum et inaudito praenuntiata. Quis enim audierat alicujus conceptionem ex asino, et haedo, et verbo fieri? Nullus. Haec conceptio facta est miro et ineffabili modo. Sicut enim rivulus 809 per canalem fistulantem, ita descendit Filius Dei in Virginis uterum, ut de ipsa sumeret rivulum fistulatum. Per asinum ergo animam Christi intellige. Asinus enim est jumentum imbelle et mansuetum. Ude pro sua mansuetudine huic jumento homo primum legitur insedisse; unde asinus a sedendo dictus est. Humile est, inquam, hoc jumentum prae caeteris; dentibus enim non vorat, cornibus non ventilat, unguibus non laniat, pedibus non conculcat. Hic est humilis Christi spiritus, cui plenitudo divinitatis corporaliter, id est solide insedit; humilis et mansuetus, quia sicut ovis coram tondente se obmutuit, et humiliatus est usque ad mortem. Talis dignus est plena Dei habitatione. Super quem enim habitat Deus, nisi super humilem et quietum et trementem verba sua? Asinus iste plenus fuit panibus. Mira res! De quibus panibus loquatur vix intelligo. Si singulariter plenus pane dixisset, satis esset facilis interpretatio. Nam panis ille qui de coelo descendit, plene animam Christi reficit, quam plene inhabitat, et quam ineffabiliter sibi univit; sed particulariter dicit: panibus. Removet ergo nos ab intelligentia divini panis. Mira res! Legi Pharaonem panes arte pistoria compositos comedisse, qui sunt peccata argumentosis deceptionibus illata. Sed nunquam panibus istis plenus fuit asinus Dei. Etiam panes offertorios, quorum quidam excoquebantur in clibano, quidam in sartagine, quidam in craticula, quidam in aqua. Panes isti sunt memoria et recordatio peccatorum, qui in mentis nostrae clibano decoquuntur. Sed nunquid ipse habuit recordationem peccatorum? Absit! Ipse enim est« qui peccatum non fecit,»--« nec inventus est dolus in ore ejus.» Legimus etiam septem panes evangelicos, quibus ipse satiavit septem millia hominum, et replevit, qui sunt septiformes gratiae Spiritus sancti. Sic panibus istis ejus animam Dominus esse repletam[ voluit,] quoniam ipsi dedit scientiae plenitudinem. Sed hanc scientiam habuit ipse antequam animam assumeret, quod notum est omnibus. Oportet ergo ut aliorum panum quaeramus plenitudinem. Sicut enim, secundum quod Deus plenitudinem habuit scientiae[ supp. increatae,] secundum hominem habuit plenitudinem scientiae creatae, alterius non est secundum quod Deus, et alterius[ secundum quod] apparuit incarnatus. Unde et aliis panibus quam evangelicis in anima fuit plenus. Hi sunt panes laboris, panes doloris, panes propositionis, panes fortitudinis. Legimus enim eum laborasse praedicando. Unde dicitur:« Laboravi sustinens[ al. clamans]; raucae factae sunt fauces 810 meae.» Legimus doluisse; flevit enim super Lazarum, flevit super civitatem et super mulieres. Isaias etiam:« Vidimus eum plenum doloribus, non habentem speciem, neque decorem.» De panibus propositionis, in Levitico, de quibus non licebat comedere, nisi sacerdotibus solis; de quarto legimus quod Elias in fortitudine panis unius, jejunavit quadraginta diebus. Laboravit igitur in praedicatione, doluit in compassione, exemplum dedit in operatione, passus est in fortitudine. Praedicavit ut instrueret, compassus est ut prodesset, operatus est ut exemplum daret, passus est ut redimeret; sed quarto pane, scilicet passionis, potius plenus fuit, quam aliis et nobis fuit utilior. Nam panis passionis non solum nobis fuit redemptio, sed perfectio. Nam in ara crucis fuit pretium; in altari ferculum, sive poculum, in morte viaticum, in coelo praemium. Ecce quibus panibus plenus fuit noster sanctus Asinus. Similiter et haedus de capris; haedo solet comparari corpus Christi, quia per haedum solet peccatum figurari, et ipse carnem similem peccati assumpsit. Et sicut duo sunt in nobis, culpa et poena, et in uno illorum nobis assimilatur, et non in altero, videlicet in poena, et non in culpa, ita sunt quaedam in haedo, et in quibusdam illorum illi assimilatur, et non in aliis. Est enim haedus animal olidum, et petulcum, et asperum; et per haec tria genera designantur vitiorum consuetudo, lascivia et instabilitas. Fetor est in consuetudine, petulantia in instabilitate, asperitas in corruptione. De fetore dicitur:« Putruerunt, vel putuerunt cicatrices meae.» Et alibi:« Computruerunt sicut jumenta in stercore suo( Joel I, 17).» De instabilitate dicitur:« Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.» Ascendunt et descendunt campi in locum quem fundasti eis. De ariditate[ f. asperitate] dicitur:« Terra spinas et tribulos germinabit tibi.» In his non assimilatur caro Christi haedo, sed in aliis. Haedus amaris pascitur, pascendo in altum erigitur. Alta et invia ab eo transcenduntur. Et amaris pastus est Christus. Nam in horto fuit tentus, inde ad Caipham tractus, flagella expertus, opprobriis saturatus, in cruce mortuus, post mortem lanceatus. Christus in altum se erexit. Quamvis enim de natura sensualitatis horreret mortem, tamen, ratione duce, suam voluntatem voluntati divinae supposuit, dicens:« Non sicut ego volo, sed sicut tu.» Ima et alta transcendit, cum nubes clara eum, videntibus discipulis, in coelum levavit. Unde dicitur:« Videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.» Similiter de capris, id est de media perversitate 811 Judaeorum, quae per capras solet figurari. Boni Judaei fuerunt in patriarchis et prophetis; mali in Scribis et Pharisaeis. Boni fuerunt in primitiva Ecclesia, id est in apostolis. Boni erunt in fine mundi, quando corda filiorum convertentur ad patres.
123.3
De capris natus est Christus, quia tempore perversorum incarnatus est. Tulit ergo Isai, id est Deus Pater, creavit asinum et haedum, id est animam et carnem Christi, per manum Filii sui, id est per Filium suum, qui manus ejus dicitur. Unde: Et manus Dei confortant me. Sicut enim per Filium omnia fecit, sic per Christum animam et carnem creavit et creando sibi univit. Sed mirum est, inquies, quod tu dicis, per asinum animam Christi significari. In conceptione enim hominis, solet corpus animam praecedere. Ergo si ordinem hunc propheta sequi vellet, haedus asino praeponi debuisset. Sed mira Dei dispositione, et alto Dei consilio, ita ordinavit propheta, ne tu intelligeres esse in conceptione Christi sicut et in aliis. In sua enim conceptione, nec corpus animam, nec anima corpus praecessit. Hunc igitur Filium sic conceptum misit Pater suus Sauli, id est morti. Per Saulem enim mortem solemus intelligere. Sed mirum est quod dicis: Ipse enim conceptus est in vitam, non in mortem; tamen eadem die qua conceptus est, revolutione triginta duorum annorum et dimidii, mortuus est; et inde est quod cum in carnem missus est, in mortem mitti dictus est. Quod praevidens Moyses, ait:« Non coques haedum in lacte matris suae,» id est non interficies Christum eadem die qua conceptus est, cujus praecepti transgressores tenentur Judaei. Quamvis ista sic possint exponi de conceptione Salvatoris, sicut praediximus, tamen si acutius, si subtilius verba illa attendere volumus, vobis ad quos loquor, sunt proposita. Dicitur ergo de vobis: Tulit Isai per manum filii sui asinum, quia et vos tradidit morti.« Filium enim Benedicti appello dispositionem, id est consilium, sive deliberationem, qua ipse deliberavit Regulam, et conversationis vestrae ordinem.» Manus enim filii est illius scriptura, in qua vobis tradidit quod in mente conceperat, et illa scripta est manu filii, per quem vos morti tradidit. Si enim observatores illius fueritis, quia mortui eritis mundo, sicut mortuus non videt quae in mundo aguntur, nec audit homines cum fabulantur, sic omnia promittentem relinquit. Et vos mundum reliquistis, nec homines videtis, nec eorum fabulas audire debetis, quia sicut mortuus sepelitur, ne visibus pateat humanis, sic et vos inter terminos claustrales quasi sepulti, ne visibus hominum, 812 quorum colloquia fugere debetis, appareatis. Sicut etiam mortuus circumvolvitur sudario, et ligatur institis, et sic sepelitur,« sic et vos circumvoluti colobio, et ligati cingulo, etiam dormire debetis.» Id in tribus fratribus potestis perpendere, quorum alius erat dives in saeculo, alius pauper in eremo, alius migraverat e mundo. Venit ergo qui dives fuerat ad pauperem ut eum juvaret; qui ait:« Vade ad fratrem meum ut te adjuvet.» Et ille« Cur derides me? nonne ipse mortuus est? Quomodo ergo potest me juvare?»--« Similiter, inquit, et ego mortuus sum, et te juvare non possum.» Sic et vos mortui estis mundo.« Vos estis asinus et haedus Benedicti. Sed ne pigeat vos, quod asinum vos voco;» vobis enim praecipue Dominus insidet, vobiscum semper est, et vos cum illo. Unde Propheta:« Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.» Vos estis asinus ille, cui dixit Jacob:« Issachar asinus fortis, accubans inter terminos,» super humeros onera portans.« Pater enim vester terminos vobis imposuit, quos non debetis transgredi» in manducando, legendo, dormiendo, loquendo.« Etsi enim estis fastiditi, non licet vobis cum aliis non ire ad inensam.» Si vultis vigilare, cum aliis tamen oportet vos dormitorium intrare; et si dormire, oportet vos cum aliis vigilare; si loqui, cum aliis tacere; si legere, cum aliis cessare, et verba mutua quandoque dare; et sic accubatis in terminis, et humeros vestros supposuistis oneribus ferendis. Sed quam sint bona illa unusquisque vestrum novit in libro experientiae, et ideo melius novit quod, ut scimus, prae caeteris humeros vestros onerat:« Votum scilicet. Dixistis enim: Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae.» Sed quibus panibus plenus est asinus talis? scilicet, monachum non decet, nisi lamenta. Si monachus est, totus debet esse in orationibus et lacrymis, non in exsultationibus et cachinnis. Monachus siquidem custos unius dicitur. Qui custos est sui, repletus est panibus. Qui sunt panes isti? Lacrymae pro peccatis propriis. Unde illud:« Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.» Et ibi:« Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.» Et ibi:« Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte.» Pro peccatis proximorum, ut Dominus super Lazarum, et super civitatem:« Quia si cognovisses, et tu, etc..» Peccata enim proximorum sunt frixoria justorum. Pro longitudine exsilii, ut David:« Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est.» Pro desiderio regni. Unde dicitur:« Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus.» His panibus debetis esse pleni. Vos estis haedus sumptus de capris, id est de domo hujus pravae 813 et perversae nationis. Haedus enim asperitatem habet in pilis. Sic vos debetis habere asperitatem, id est vilitatem in vestibus. Vestis enim vestra debet esse haedina, sive monastica, id est, sordidas et viles vestes debetis habere, et asperas, quae significantur per pilos haedorum, qui asperi sunt et viles. Vultis breviter audire quae debeat esse conversatio monachi? Vultus ejus debet esse perinsus lacrymis, pectus raucum suspiriis, victus tenuis, lectus difficilis, somnus brevis, oratio jugis, lectio moralis, incessus humilis. Hae sunt sordes quas debet habere monachus. Qui has sordes negligit, fecunditatem non habebit. Haec sunt stercora et sordes, quae ponebat Pater vester Benedictus infusione ficulneae, ut eam fecundaret. De eodem alibi dicitur: De stercore boum lapidabitur piger, id est, qui piger est in his, non consequetur fructum. Ecce vos estis asinus plenus panibus, et haedus sumptus de capris, quos tulit Isai, id est Pater vester Benedictus, et per manum filii sui misit Sauli. Filius ejus consiliarius est ejus et deliberans. Prius enim deliberavit Regulam et rigorem ordinis vestri, et post in scripto redegit; quod scriptum est, manus est filii, et per hanc manum filii sui, vos Sauli, id est morti, misit, quia non licet vobis transgredi quae in scripto reliquit. Vos igitur qui jam mortui estis mundo, commoriamini Christo, quem misit Pater ad moriendum pro populo, ut tandem occurramus ei obviam in aera, accepturi benedictionem aeternam ab eo, quando venerit ipse judex, Dominus noster Jesus Christus, judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Amen.
124.1
CXX [ De diversis XXXIII]. AD MONACHOS BENEDICTINOS. DE PERFECTIONE.
124.1
Legitur, fratres charissimi, quod Jacob habuit duas uxores, Liam videlicet et Rachel; alteram lippis oculis, alteram clare videntem; alteram in filiis fecundam, alteram vix habentem duos filios. Et septem annis servivit pro Lia, septem pro Rachel. Haec sunt figura Veteris Testamenti. Novum Testamentum diligit veritatem, quamvis involutam, quam sub umbra sua latentem obtinuit, et cum 814 ipsa nobis praesentatur, mens intelligentis interiora perscrutantis, et sapore spirituali intellectus satiatur. Jacob iste, quem audivistis, Deum Patrem coelestem figurat, qui sibi per adoptionem quotidie filios generat. Duae uxores, duae vitae, quibus homines degunt, intelliguntur, activa scilicet et contemplativa. Lia activam, Rachel contemplativam significat. Lia enim laborans interpretatur, quia activa vita in labore hujus mundi, Deo tamen serviendo, sudat. Deo quippe servit dum pauperes recipit, visitat, consolatur, sepelit, et eis caetera opera misericordiae exhibet. Sudat dum sibi et filiis, et uxori acquirit unde vivat, et unde pauperes Christi pascantur. Lippa est Lia, quia quandiu in saecularibus sumus, clare videre Deum non possumus; est tamen fecunda filiis, quia plures activi, pauci contemplativi inveniuntur. Rachel vero ovis, vel videns principium interpretatur, quia contemplativi simplices et innocentes sunt ut oves, et a tumultu saeculi expediti, ut soli divinae contemplationi vacantes, videant clarius illum qui ait:« Ego sum principium, qui et loquor vobis.» Unde non lippa, sed formosa, et clare videns describitur. Duos filios habet, quia duo sunt genera contemplantium. Alii enim vivunt in communi. Alii solitarii, ab hominibus segregati. Unde duorum alter Joseph vocatur, alter Benjamin appellatur. Joseph enim, qui augmentum interpretatur, similitudinem simul viventium exprimit; Benjamin autem, id est filius dexterae, solum Deum viventem, et solatium dexterae Dei habentem, non hominis, significat. Septem anni septem vitas, quae septem diebus volvuntur, designant, in quibus homo activam vel contemplativam acquirit, sed magis beatorum et perfectorum est contemplativa, quam activa. Unde Dominus in Evangelio:« Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus.» Et de Maria ait:« Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.» Sed notandum est quod ait: Quae non auferetur ab ea. Activa enim auferetur, sed contemplativa semper perseverat. Activa tantum in praesenti est; contemplativa hic incipit, sed in coelo perficietur, quia ibi Deum videbimus facie ad faciem. Quem enim hic per speculum et in aenigmate consideramus, ibi in Dei laudibus perdurabimus, juxta Psalmistam:« Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te.» Sed 815 quae est illa domus? Domus regni coelestis, de qua David, cum consilium nostrae redemptionis ei revelatum fuisset, exsultans ait:« Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi; in domum Domini ibimus;» quasi aliquis, quid audivisset, quid sibi revelatum fuisset, nobis consilium divinum detexit, dicens: In domum Domini ibimus; et quae esset domus Dei postea describit, dicens:« Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.» Non enim superna Jerusalem est civitas, sed quasi civitas aedificatur, dum fideles, qui sunt lapides vivi, et caemento dilectionis colligati, in aedificationem illius ponuntur, et semper usque ad ultimum justum augmentabitur. Sed activa non[ illuc] usque extenditur, quia ibi opera misericordiae non impediuntur[ f. non impenduntur]. Quomodo enim misericordia exhibetur, ubi nullus miser invenitur? Quomodo pauperem pascet, ubi nullus esurit, ubi panis intus[ f. vitae] omnes reficit? Cui potum dabit, ubi nullus sitit, sed foris aeternus vivus[ f. rivus] omnium sitim exstinguit?
124.2
Vos autem, fratres charissimi, optimam partem elegistis, dum contemnere mundum disposuistis. Maluistis terrena despicere, quam coelestia, pro brevi et fugitiva gloria, amittere. Cumque duplex vita sit, sicut diximus, Deo vacantium, saniori consilio, vitam tutiorem aggressi estis, jucunditatem communicationis intelligentes illius de qua humilis Propheta ait:« Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum.» Tutior quidem haec vita, et dulcior, ubi alius alium tuetur ne cadat, vel si corruit, sublevat; ubi alius alium cohortatur, ubi alter alterius exemplo inflammatur. Hoc non ignorabat sapientissimus Salomon, qui ait:« Vae soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem se.» Unde vita poenitentium, vita contra mundum pugnantium, vita ad Deum fugientium, vita filiorum, qui erraverant, ad patrem redeuntium. Haec est domus ubi reconciliatur patri filius, qui portionem substantiae contempserat, vivendo luxuriose. In illo filio, ut novit charitas vestra, conveniens parabola peccatoris continetur. Sicut enim filius ille peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit luxuriose vivendo substantiam suam: sic peccator, dum carnales voluptates diligit, a Domino peregrinatur, et quanto peccando fit dissimilior, tanto magis a Domino elongatur. Substantia hominis est omne quod vivus cogitat, sapit, loquitur, quam Deus aeque dividit omnibus; quam substantiam peccator consumit, dum et scientiam, et vitam, et cogitationes, et verba sua in temporalibus actionibus impendit. De filio dicitur, quia 816 coepit egere, et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos, et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. Eget enim peccator verbo bono[ f. vero bono], et virtutum cibo. Unde dicitur in David:« Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum, non minuentur omni bono,» id est vero bono, quod est omne bonum. Adhaesit uni civium, quia adhaesit uni de principibus hujus mundi, id est diabolo, juxta Apostolum:« Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et adversus mundi rectores.» Et Dominus vocat principes hujus mundi, dicens:« Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.» Porcus est immundum animal, quod sordibus delectatur, et ideo porcis daemones comparantur, quia sordibus peccatorum satiantur. Illos pascit peccator sordibus criminum suorum, et ipse fit cibus eorum. Siliquae sunt cibus porcorum; fornicatio et ebrietas, gulositas, et hujusmodi, cibus[ sunt] daemonum. De siliquis cupit peccator impleri, et nemo dat ad satietatem, quia voluntas[ f. voluptas] semper habet famem sui; et diabolus multoties non dat homini desiderium et facultatem sui, cum suum eum facit jam esse mortuum. Sed visitans Deum Patrem peccator miser ait:« Surgam[ f. melius: Sed poenitens peccator, visitans Deum Patrem, ait: Surgam, etc.], et ibo ad patrem meum, et dicam illi:« Pater, peccavi in coelum, et coram te; jam non sum dignus vocari filius tuus.» Surgit qui in peccatis jacuit, dum peccata recognoscit, et dicit:« Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi.» Sed Pater quid fecit? Misericordia motus super eum, occurrit ei, et cecidit super collum ejus, et osculatus est cum, dixitque ad servos suos:« Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedibus ejus, et adducite vitulum saginatum, et occidite eum, ut manducemus, quia hic filius meus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.» Tunc Pater coelestis videt errantem, cum ad poenitentiam movet; unde dicitur in Evangelio, quod cum Petrus ter Dominum negasset, conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, et« egressus foras, flevit amare.» Cum eum respiceret, mentem illius visitavit, et statim amare flevit. Occurrit, quia peccator non potest per se ad Deum accedere, nisi sibi Deus subveniat; unde dicitur:« Et misericordia tua subsequetur me.» Et iterum:« Convertimini ad me, et ego convertar ad vos.» Injecit se super collum[ ejus,] quia onus suum sibi[ f. ei] imponit, de quo ait:« Tollite jugum meum super vos... Jugum enim meum suave est, et 817 onus meum leve.» Osculatur eum, quando uberiori dulcedine sua delectat peccatorem, juxta illud verbum Ecclesiae:« Osculetur me osculo oris sui.» Haec est domus, fratres charissimi, ubi peccatori onus suum[ Dominus] imposuit, quando juxta Regulam sanctorum Patrum eum vivere facit. Hic osculatur eum, quando quotidie verbis praedicationis, per nos eum reficit. Vos estis illi servi, quibus praecipit Dominus:« Proferte stolam primam, et induite eum.»
124.3
Duae stolae sunt. Una videlicet, quando in praesenti anima indumento virtutum vestitur. Alia vero stola immortalitatis, quando corpus in fine saeculi resuscitabitur. Hae duae stolae duae sunt resurrectiones. Altera animae, quando a vitiis in quibus mortua jacebat, resuscitatur. Altera corporis, quando corpus nostrum configuratum corpori claritatis Christi, in die judicii reformabitur. Prima stola est induere Christum per conformitatem, et immutationem. Unde Apostolus:« Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est.» Et iterum:« Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in spiritu[ al. novitate] sensus vestri.» Hac veste peccatorem induitis, quando admonitionibus et exemplo, conformem Christo redditis. Vel aliter, ut distinguatur vestis ab annulo, per stolam Spiritum sanctum( cujus obumbratione peccator regitur) accipiamus, et recens vestis illa munditia data per Spiritum dicitur. Annulus vero, conformitas Christi. Annulum vero Christi in manum ejus datis, quando signaculum similitudinis Christi in ejus operibus comprimitis[ f. imprimitis]. In annulo enim est imago regia, quae designat similitudinem Christi, quam debemus portasse in operibus nostris, quae per manum designantur. Ille ergo annulum in manu portat, qui in nullo opere a Christo deviat. Vos iterum datis calceamenta in pedibus ejus, quia exemplis sanctorum Patrum, qui a mundo discesserunt[ vitiosas] affectiones ejus minuitis. Calceamenta enim, quae de pellibus mortuorum fiunt animalium, exempla sanctorum, qui jam mortui sunt, significant Patrum: pedes designant affectiones, quibus sive ad bona, sive ad mala itur. His ergo calceamentis sunt pedes affectionum immittendi, ne terram sentiant, vel serpens juxta viam insidians, eos aliquo modo nudos inveniat. Vobis rursum praecipitur adducere vitulum saginatum, et occidere eum. Quis est vitulus[ iste] nisi Christus, qui pro nobis immolatus est in ara crucis? Qui saginatus est, quia gratia Spiritus sancti repletus. Hunc adducitis, hunc iterum immolatis, cum quotidie in sacramento altaris passionem ejus repraesentatis. Peccator 818 enim poenitens, stola virtutum indutus, ad altare debet accedere, et corpore et sanguine[ ejus] refectus, se capiti suo convenire[ f. unire].
124.4
Sequitur postea: Et manducemus. Manducat vobiscum Deus, quando in operibus vestris delectatur. Cibus enim ejus est, ut faciatis voluntatem Patris sui. Convivium pro peccatore est gaudium, quod in coelo[ de] conversione ejus habetur. De quo gaudio ait in Evangelio:« Majus est gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia.» Quotidie, fratres charissimi, inter nos hujusmodi convivium celebratur. Quotidie adest frequentia angelorum, qui gaudent de conversione peccatorum. Cogitate igitur dignitatem ordinis nostri. Cogitate ad quid venistis. Locus non facit sanctum, sed operatio. Peccavit angelus in coelo; peccavit Adam in paradiso: tamen nullus locus sanctorum illis[ profuit]. Si loca habitatorem tueri possent, nec homo, nec angelus a dignitate sua corruissent. Pensate quid vestis nigra, quid corona suadeant. Vilitas vestis contemptum mundi denuntiat; capilli rasi de vertice, superfluitatem criminum ablatam de mente significant. O quam admirabile est, et reprehensibile, et dolore dignum, si sub tali habitu lateat superbia; si vilis vili invideat; si despectis saecularibus iterum mens ad cupiditatem recurrat; si futuram cum praesenti vitam amittat! Necessaria igitur nobis est humilitas, quae designatur per vestem; et charitas, quae designatur per communicationem; et obedientia, quae intelligitur per subjectionem; et disciplina, quae intelligitur per baculi acutionem. Deus autem, qui facit habitare unius moris in domo construat[ f. constituat], et corroboret vos in omni opere bono, ut vos secum collocare dignetur in coelo. Qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
125.1
CXXI [ De diversis XXXIV]. AD MONACHOS.
125.1
« Surge, aquilo, et veni, auster, et perfla hortum, et fluent aromata illius.»--« Hortus conclusus, fons signatus.»
125.2
Videndum est quis loquitur, et quibus loquitur, et de quo loquatur. Quis loquitur? Christus. Quibus? aquiloni et austro. De quo? De horto. Propter quid? Ut fluant aromata. Qui ergo hic loquitur, hortulanus est. Ipse enim est qui hortum voluptatis, id est paradisum plantavit a principio. Unde non longe erat a veritate 819 mulier, cum eum hortulanum dixit, inquiens:« Domine, si tu sustulisti eum. dicito mihi ubi posuisti eum.» Et revera hortulanus est, quia in horto natus, in horto detentus, in horto sepultus. Ipse hortum plantavit, hortum disponit et hortum regit. Iste talis hic loquitur ad aquilonem et ad austrum. Aquilo ventus est septentrionalis; auster, meridionalis. Aquilo nomine tantum dexter dicitur; nubibus enim ne pluant, occurrit et eas impedit, unde aquilo quasi ligans aquas dicitur. Auster vero calidus est ventus, ad nutriendum germina hortorum aptus, et ideo dicitur hortulanus. Surge, aquilo, id est recede, et veni, auster, et perfla hortum, et fluent aromata. Ecce quatuor sunt hic posita. Primum, imperium; secundum, confabulatio; tertium, cooperatio; quartum, consummatio. Imperat enim aquiloni, ut recedat; austro, id est Spiritui sancto confabulatur, quasi monens et persuadens ut veniat in horto, et cooperetur ei, ut fructum afferat.
125.3
Praeter haec attendendum est quod in sacra Scriptura quinque horti leguntur. Primus est principalis; secundus, particularis; tertius, generalis; quartus, singularis; quintus, spiritualis. Item primus est ad inserendum; secundus ad testificandum; tertius ad cognoscendam; quartus ad quiescendum; quintus ad deambulandum. Hortus igitur principalis est uterus beatae Virginis, de quo processit ille flos regalis. Unde Isaias:« Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.» Hunc elegit Dominus ad inserendum; de radice enim horti truncus processit, cujus Dominus surculum nobilioris generis inseruit, id est in utero Virginis carnem assumpsit. Secundus hortus, quem particularem diximus, et quem Dominus ad testificandum elegit, est primitiva Ecclesia discipulorum Domini, super quos descendit Spiritus sanctus in lingua et igne, qui particularis erat, quia nondum erat erectus alter paries gentilium, qui eorum praedicatione erectus est. De hoc habetis in Evangelio:« Pater meus agricola est, et vos palmites,» qui invitat vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Ad testificandum elegit eos, sicut ipse dicit:« Eritis mihi testes in Judaeam et in Jerusalem.» Tertius, qui generalis dicitur ad cognoscendum, generalis est Ecclesia de utroque populo collecta. De quo Isaias: Scitis quid fecerim. Feci mihi hortum in Judaea et gentibus, et hunc hortum feci ad cognoscendum, ubi ipsum et Patrem et Spiritum sanctum cognoscemus unum Deum. Quartus, qui singularis est, est anima cujuslibet justi, quem singularem fecit Dominus ad 820 quiescendum. Unde dicitur:« Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem Deum?.» Quintus, qui est spiritualis, et ad deambulandum fit, coenobitae sunt quos Deus specialiter sibi elegit, et in illis quasi deambulat et spatiatur, ad quem significandum dicitur:« Deambulabat Deus in paradiso.» Hos itaque hortos facit Dominus, colit et regit; et idcirco dicit: Surge, aquilo, id est recede impedimentum ab hortis, et veni, auster, id est Spiritus sanctus, cujus gratia etiam dulcior est australi dulcedine, et perfla hortum, ut sicut per magnum venti flatum paleae excutiuntur a granis, sic omne impedimentum recedat ab his hortis, veniente gratia Spiritus sancti. Respondet namque istorum[ f. justorum] numerus eorumdem impedimentis. Habet enim unusquisque hortus suum impedimentum. Primus hortus habet suum impedimentum, videlicet originale peccatum, cui Dominus dicit: Surge, aquilo, id est o tu concupiscentia! recede de hoc horto.« A Deo enim mundata fuit caro Virginis, quod nec etiam primos motus sensit.» Et veni, auster, id est Spiritus sancte. Non enim est imperium, sed collocutio. Non enim praecipit Filius Spiritui sancto, sed sic solent colloqui ad invicem. Unde in Genesi:« Faciamus hominem ad similitudinem nostram,» et hic veni, auster, et perfla hortum, ut nec etiam primos motus sentiat et fluant aromata.
125.4
Hortus particularis suum similiter habet aquilonem, scilicet imperitiam et timorem. Idiotae enim electi sunt in praedicatores. Unde dicitur:« Infirma mundi elegit Deus.» Timorem quoque habebant. Dixerat enim eis Dominus:« Ecce ego mitto vos in medio luporum.» Valde ergo timendum erat eis, quia ipsi mittendi erant ut praedicarent coram regibus et principibus; quasi dicerent: Quomodo ergo ibimus, quia imperiti sumus et indocti coram audientibus nos? Propter hoc dicit Dominus: Surge, aquilo, id est recede, omnis ignorantia et timor. Et veni, auster, id est Spiritus sancte, et perfla hortum, dando plenam scientiam et perfectam charitatem, quae repellit timorem, et fluent aromata. Tertius hortus habet suum aquilonem, id est diabolum, qui dicit:« Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo.» Aquilo enim iste impedimento erat primitivae Ecclesiae ante ejus mortem. Huic ergo aquiloni dicit Dominus: Surge, aquilo, id est recede, diabole, ne sis impedimento horto meo, et ejus perfectioni; et veni, auster. id est Spiritus sancte, et perfla hortum, id est reple gratia tua. Quarti horti impedimentum est imperfectio. Nemo enim adeo est perfectus, 821 qui Deum nisi per speculum, et in aenigmate cognoscat. In futuro autem facie ad faciem videbimus, ut etsi hic possit dici: Surge, aquilo, tamen in futuro verius dicetur, quia« cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.» Quintum impedimentum est tentatio. Plus enim sentiunt tentationes coenobitae quam alii; quanto enim plus dissentit a tentatione, tanto plus sentit tentationem, qui se talem praeparat, ut ei non consentiat. Imo antequam veniat, facit id propter quod venire debuerat. Nos ergo qui omnia reliquimus, patrem et matrem, et mundum, imo carnem nostram odio habuimus, aggreditur diabolus ut tentet. Ad quem Dominus: Surge, aquilo, id est recede, tentator, nec quietum tentes, ne hortus meus tibi succumbat, et ideo veni, auster, et perfla hortum, id est, fac ne tentationibus succumbat. His itaque recedentibus, et veniente Spiritu sancto, flant[ f. fluunt] a singulis hortis singula aromata. Aroma enim dicitur quasi aerioma, ab aere odorato, unde pigmentum aroma dicitur. A primo igitur horto aroma profluit, id est Christo, cujus odore omnes replemur. Hunc namque odorem sentiens Isaac, cum benediceret Jacob, dixit:« Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni.» Secundum aroma est praedicatio. Suis enim apostolis praecepit Dominus:« Ite, praedicate Evangelium omni creaturae.» Tertii horti aroma sunt virtutes, quibus odorata sancta Ecclesia Deo est accepta. Quartum aroma est perfectio utriusque partis in futuro. Quintum, regularium ministeria, devotiones, sacrae orationes. Praeter haec, unusquisque hortus est,« hortus conclusus, fons signatus;» conclusus est itaque primus, quia nulli hominum patuit ingressui. Haec enim est illa porta, quam vidit Ezechiel, quae semper erat clausa, et nemo eam aperiebat; fons signatus crucis signaculo. Tertius erat conclusus angelorum tegmine, signatus in fide. Quartus in corpore signatur Dei imagine. Unde Propheta:« Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.» Quintus conclusus domibus et muro, et regula et voto; fons signatus, alter sancti Benedicti sigillo, alter vero beati Augustini signaculo. Clamemus ergo unanimiter et dicamus: Surge, aquilo, et veni, auster, et perfla hortum, et fluent aromata. Quod facere dignetur qui venturus est in sancto judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Amen.
126.1
822 CXXII [ De diversis XXXV]. AD MONACHOS.
126.1
« Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.»
126.2
Praecedentis atque hortantis est vox ista; nisi enim praecederet, pro nihilo diceret: Qui vult post me venire, etc. Qui enim sequitur, dicit: Exspecta me; qui vero cum aliis vadit, dicit: Eamus; qui praecedit alios, dicit: Sequimini. Sed videndum est quis est iste qui dicit: Qui vult venire post me, et quibus dicat, et quo eat, et qua via eat. Christus quidem est qui hoc dixit: Et quibus? Volentibus et pie iter salutis amplexantibus. Non enim diligit coacta servitia, sed spontanea. Quo eat? Ad Christum, qui est via, veritas et vita. Qua via? Per charitatem, qua quisque potest sequi Christum Dominum. Non enim alia via incedendum. Notandum vero est quatuor esse vias per quas incedit homo. Alia ad austrum, alia ad occidentem, alia ad aquilonem, alia ad orientem. Quatuor enim sunt partes mundi. Via quae incedit ad austrum, infirmitas est humanae naturae. Auster enim calidus est ventus, et nostra infirmitas ex calore est, scilicet, et ex sanguine. Via ad occidentem, mortis est necessitas, de qua dicitur:« Memento, homo, quia cinis es, et in cinerem reverteris.» Et Psalmista:« Homo est spiritus vadens et non rediens.» Alia via est ad aquilonem. Aquilo ventus est frigidus, et significat diabolum, qui est incentor peccati. Peccatum enim via est eundi ad aquilonem, id est diaboli ad gehennam, ubi mors sine fine et dolor continuus. Unde: In inferno nulla est redemptio. Via ad orientem est charitas, qua itur ad Deum. Hac via quisque Christianus debet incedere, in cujus designatione, quando oramus, manus et vultum ad orientem vertimus, significantes quia illuc ire et tendere volumus. Quando etiam sepelimus mortuos, ita sepelimus eos, ut pedes versus orientem, et caput versus occidentem sint; illinc scilicet ad orientem caput tendere[ deest forte, debere significantes].
126.3
Nota quod duo sunt quae onerant et impediunt gradientes ad Christum. Peccata scilicet et divitiae. De peccatis inquit Propheta:« Multiplicatae sunt iniquitates meae, supergressae sunt caput meum,» id est mentem,« et sicut onus grave gravatae sunt super me.» De divitiis ait Dominus:« Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.» Has siquidem divitias philosophi contempserunt, et velut 823 onera importabilia deputaverunt. Quidam enim philosophus omnem suam vendidit haereditatem, et accepta pecunia intravit mare, et quando fuit in profundo maris, projecit pecunias vel divitias in mare, dicens:« Ite pessum, opes pessimae. Ego vos mergo, ne mergatis me.» Item in hoc quod dicitur: Qui vult post me venire, duo debetis attendere; scilicet, quod quidam sequuntur Christum de longe, quidam vero de prope sequuntur. De longe sequuntur, qui nondum temporalia ex toto dimiserunt. Illi autem de prope sequuntur, qui mente et corpore mundo renuntiaverunt, et seipsos abnegaverunt, quibus convenit quod Dominus ait:« Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et sequatur me.» Ille qui est in cruce, ita membra habet affixa cruci, quod illis uti non valet ad illicita. Similiter ille qui se cruci affixit, ea non extendit ad illicita et inhonesta, imo sui potestatem non habet; quod maxime vobis religiosis viris convenit, qui et linguam cruci affixam habetis, quod Christus non habuit. In cruce enim positus et elevatus, loquebatur et orabat, quod non audet monachus. Nota quod quatuor crucem portaverunt. Christus, et duo latrones, et Simon Cyrenaeus, quem Judaei angariaverunt, ut tolleret crucem Jesu. Sed dissimiliter. Christus enim portavit crucem obedientiae. Fuit enim Patri obediens usque ad mortem. Alius crucem poenitentiae, scilicet latro, quem poenituit de peccatis, dicens:« Memento mei, dum veneris in regnum tuum.» Alius portavit crucem coactionis, scilicet latro qui noluit converti, sed in perfidia permansit. Alius crucem simulationis, sicut Simon Cyrenaeus. Similiter in claustris et locis religiosis, sunt quidam qui crucem obedientiae portant, ad similitudinem Christi, obedientes Deo et suis praelatis. Alii crucem poenitentiae portant. Poenitent enim de peccatis suis sicut latro, rogando Dominum de venia. Alii coacte crucem portant. Contingit enim eis verberari, flagellari et diffamari, et non sinat esse irreligiosos[ f. ita ut non sinantur esse irreligiosi]. Alii simulatorie portant crucem. Simulant enim se religiosos esse, ut ita promoveantur in abbates, et hujusmodi. Isti duo non bene portant crucem; alii vero duo bene portant. Sed nota quod Christo dicunt Judaei:« Si Filius Dei es, descende de cruce.» Similiter viris religiosis dicit diabolus: Descende de cruce, o juvenis! et fac voluntatem carnis, satis jejunabis, et caetera hujusmodi. Aliis vero qui sunt perfectae aetatis, dicit: Aggrega pecuniam, ut quando senueris, habeas unde te possis procurare, quia ita non eris ingratus abbati. Et aliis multis modis dicit: 824 Descende, cui contra dicere debetis: Non descendam. Hic stabo in cruce, donec Christus veniat, et dicat spiritui vestro: Exi foras, veni ad me, remunerabo te; quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
127.1
CXXIII [ De diversis XXXVI]. AD MONACHOS.
127.1
« Quaesivi dilectum meum, et non inveni; invenerunt me custodes, qui circuibant civitatem, percusserunt me, et vulneraverunt me; tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.»
127.2
Haec verba, fratres charissimi, sunt Ecclesiae[ f. animae] contemplativae, a terrenis exutae; cujus vestigia, Dei gratia juvante, secuti estis, ejus verba audire debetis, ut quos instruxit exemplo, doceat et verbo. Audite quomodo, et quo auxilio ad contemplativam vitam pervenit, ut eodem opere et vos perveniatis. Ait in Canticis, quia quandiu erat in mundanis, quaerens amicum suum, id est Christum, implicata saecularibus[ curis,] non potuit eum invenire, non potuit ejus desiderio vacare. Sed forte audivit doctores Ecclesiae praedicantes contemptum mundi, quia scilicet« nemo potest duobus dominis servire, Deo et mammonae,» id est divitiis. Non eos quaerebat; sed cum fortasse audisset, vel scripta eorum legisset, id est Augustini, Gregorii, Hieronymi, et caeterorum, ipsi invenerunt eam, non illa eos. Cumque talia praedicarent, percusserunt eam timore, ne propter mundum amitteret coelestem sponsum, et vulneraverunt cor ejus amore et desiderio amici sui, id est Christi; et ita custodes murorum, id est doctores, qui defendunt muros Ecclesiae, et dant illi munimenta praedicatione sua, ne possit a spiritualibus[ imo, carnalibus] hominibus vel haereticis quassari, tulerunt, id est abstulerunt ei pallium suum, id est ornamentum terrenorum, quo implicata erat; postposuit enim omnia saecularia, et soli divinae contemplationi nuda a terrenis vacavit. Hanc viam, fratres charissimi, praeelegistis, et pallium vestrum exuistis, ut coelesti sponso cum Petro dicatis:« Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.» Si multi vestrum multas divitias non deseruerunt, quia inutiles non habuerunt, tamen multum reliquerunt, quia amorem omnium saecularium postposuerunt. Petrus piscator erat, cibos arte quaerebat, et tamen dicit: Nos reliquimus omnia. Multum relinquit qui nihil sibi retinet; sed quia hoc idem fecit 825 Socrates et Diogenes, et alii philosophi, terrena vilipendentes, ait: Et secuti sumus te, imitando pro facultate nostra.
127.3
Si quid possumus assequi, parificati non possumus. Sed cum sequimur, alii sunt propinquiores, alii remotiores; propinquior Maria quam Martha. Haec ministrabat, divinis verbis illa vacabat. Nec tamen[ f. neutra tamen] male agebat, imo bene Martha; sed Maria melius; scriptum est enim:« Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.» Cum dicit: Optimam partem, ostendit et Marthae partem esse bonam. Ideo optima est, quia perfectum facit, sicut ait Dominus:« Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus.» Et iterum:« Omnis qui reliquerit patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.» Vos complevistis, et voluntate, et actione, quod Dominus dixerat:« Omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.» Alii renuntiant voluntate, sicut ait David:« Divitiae si affluant, nolite cor apponere.» Vos autem ipsis renuntiavistis. Cum ergo exuti sitis et expediti a pondere, paratiores estis ad cursum peragendum, sicut ait Apostolus:« Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.» Vos autem estis in agone. Certe non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Est enim multiplex colluctatio fidelibus in hoc mundo; pugnat enim fidelis contra carnem, ut dictum est:« Caro concupiscit adversus spiritum.» Et iterum:« Video legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati.» Pugnat item fidelis contra impios. De quibus ait Dominus:« Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Si me persecuti sunt, et vos persequentur.» Et David:« Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum.» Habet tertium inimicum asperiorem et callidiorem, de quo ait Apostolus:« Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus,» id est contra spirituales nequitias in coelo, id est in aere conversantes. Primus hostis caro nocet, illicitos motus incitando. Secundus tyrannus[ supp. mundus], tribulationem inferendo. Tertius, id est diabolus, tentationes suggerendo. Primus vincendus est jejuniis, vigiliis et laboribus domando, sicut de se ait Apostolus:« Castigo corpus meum, et in servitutem redigo.» Et alibi:« Mortificate membra vestra quae sunt super terram,» 826 quia sumus debitores non carni, ut secundum carnem vivamus.« Qui in carne sunt, Deo placere non possunt.» Et si secundum carnem vixeritis, moriemini. Secundus vero vincendus est patiendo. Unde Dominus:« Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.» Et alibi:« Diligite inimicos vestros; benefacite iis qui oderunt vos.» Et Apostolus:« Non vosmetipsos defendentes, charissimi; scriptum est enim: Mihi vindicta, et ego retribuam, dicit Dominus.» Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Et Dominus:« Si quis percusserit te in dexteram maxillam, praebe ei et alteram.» Tertius repellendus est, suggestionibus[ ejus] non consentiendo; unde Apostolus:« Nolite locum dare diabolo,» sed gladio Spiritus sancti, id est verbo Dei, et auctoritatibus Scripturarum, destruite jacula ejus. Cum enim hostis dixerit: Exerce adulterium, respondeas econtrario, quia scriptum est:« Non moechaberis: non furtum facies, etc..» Ita singulis vitiis singula praecepta, auctoritate[ Scripturae] opponite. Quod et Dominus in sua tentatione nos docuit, qui singulis admonitionibus diaboli aliquid de Scripturae auctoritatibus objecit: diabolo enim praecipienti ut de lapidibus panes faceret, ait:« Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.» Iterum admonenti ut daret se praecipitem de pinnaculo templi, respondit:« Non tentabis Dominum Deum tuum.» Rursum suadenti ut se pronus adoret, objecit:« Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.»
127.4
His igitur armis instruit nos Dominus, ut quoties insistunt tentationes, quaeramus a divinis sententiis defensiones, et quando tentatio diabolica incipiet oriri in mente, statim opprimamus illam, ne vertatur in delectationem;[ nam] si in delectationem vertatur, peccatum est; si obruatur statim, victoria est. Unde dictum est ad serpentem:« Mulier conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.» Caput serpentis, id est diaboli suggestio dicitur, quia est origo peccati. Calcaneus finem significat, quia ultima pars hominis est. Mulier conterit caput serpentis, quando fidelis anima orientem suggestionem exstinguit. Ipse insidiatur calcaneo, quando fini hominum tendit insidias; et si in fine potest hominem decipere, ducit ad perditionem. Nec solum Christus in defensione et remotione vitiorum sequendus est, sed etiam in exsecutione virtutum. Nulla enim virtus est quae non praecesserit in eo. Ait quippe 827:« Beati pauperes;» ipse autem pauper factus est, cum esset dives. Ait:« Beati mites;» ipse vero mitis est, qui de se ait:« Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde.»--« Beati qui lugent;» ipse vero flevit super Jerusalem, et super Lazarum. Ait:« Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam;» ipse vero de se ait:« Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me.»--« Beati misericordes;» ipse vero super latronem et Mariam peccatricem ductus est misericordia. Ait:« Beati mundo corde;» ipse vero ille est« qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.» Ait:« Beati pacifici;» ipse vero pro persecutoribus oravit, dicens:« Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt;» et tanquam ovis ad occisionem ductus est. Ait:« Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam;» ipse vero passus est pro nobis,« nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus.» Itaque septem beatitudines completae sunt in eum. In istis omnibus potestis eum sequi, ut dicatis:« Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.» Sed super omnia quatuor virtutes necessariae sunt huic ordini: Charitas, humilitas, obedientia, disciplina. Communicatio cibi charitatem designat. Vilitas vestimentorum humilitatem significat. Quod etiam invicem praelatis paretis, obedientiam. Quod magistrum habuistis. disciplinam. Charitas radix est omnium virtutum. Colligatio omnium fratrum, ubi est charitas et dilectio, ibi est sanctorum aggregatio.« Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum.» Unde est jucunditas, nisi ex charitate? Haec est illa virtus quae dabit Christum cohabitatorem, sicut ipse ait:« Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum ego in medio eorum.» Christus semper diligit unitatem suorum; unde ad Patrem oravit:« Pater, serva eos in nomine meo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos.» Humilitas est servatrix omnium virtutum; superbia dissipatrix. Haec est illa virtus, quam Dominus exemplo ostendit et verbo, jugiter praedicando. Exemplo, cum pedes lavaret; verbo, cum ait:« Discite a me,» non mundum fabricare, aut mortuos suscitare, sed« quia mitis sum, et humilis corde.» O salutarem doctrinam! o fidelem magistrum! Noluit jubere quod ipse non faceret. Mors fuit de poculo superbiae propinata; vita de humilitate orta. Excelsus Dominus humilia respicit, diligendo; excelsa a longe cognoscit, reprobando, quia« qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.» Exaltatus est humilis publicanus, humiliatus est superbus Pharisaeus. Haec est illa virtus, quae commendavit 828 centurionem, dicentem:« Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum.» Obedientia est incitatrix virtutis. Vicaria enim servitus ardorem dilectionis incendit; humilitate subserviendo, generat obedientiam. Sicut inobedientia primi hominis generavit mortem, ita obedientia secundi Adae generavit vitam; fuit enim obediens Patri usque ad mortem. De hac ait Samuel:« Melior est obedientia quam victimae.» Disciplina est emendatrix, quae non est vilipendenda. Ait enim David:« Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.» Iterum scriptum est:« Disciplinam qui abjicit, infelix est.» Et Salomon:« Fili, non neglexeris disciplinam Domini: ne defeceris, cum ab eo argueris; quem enim diligit Deus corrigit.» Itaque necessariae sunt hae quatuor virtutes, charitas radix, humilitas servatrix, obedientia incitatrix, disciplina emendatrix. Deus autem qui facit habitare unius moris in domo, confirmet et corroboret vos in omni virtute, et patientia, ut peracto cursu, gaudeatis perpetim cum eo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
128.1
CXXIV [ De diversis XXXVII]. AD SANCTIMONIALES.
128.1
« Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietate. Adducentur regi virgines post eam; proximae ejus afferentur tibi.»
128.2
In hoc versu prophetico, filiae dilectissimae, gloria Domini nostri describitur, et meritum vestrum non silebitur. Haec filia regis et mater est. Mater humanitatis, et filia divinitatis. Rex enim coelorum de filia sua natus est. Creavit enim sibi matrem in qua conciperetur, et de qua nasceretur. Sicut enim civitatem sibi fundavit, de qua ait:« Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus,» id est in ea natus est homo, et eam fundavit ut Deus altissimus. Sic enim ibi matrem creavit, de qua nasceretur ut homo, et eam creavit ut Deus. Vocat itaque David filiam regis, cujus gloriam ita describit: Caeterae mulieres, et filiae regales in exteriori pulchritudine gloriantur, sed gloria istius filiae est ab intus, de qua ait Apostolus:« Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.» Maluit enim in conscientia habere pulchritudinem mentis, quam fragilem, et transitoriam, et imam[ f. inanem] corporis formam, quae est tentatio oculorum. Et illa 829 gloria fuit in fimbriis aureis, in perseverantia bonorum operum. Fimbriae enim, quae sunt in fine vestimenti, perseverantiam designant. Aurum, bona opera, et luce claritatis decorata; et quamvis in occulto latebat gloria innocentiae, tamen ipsa erat circumamicta varietatibus multarum virtutum. Quod enim gerebat in corde, ostendebat in corporis exhibitione.
128.3
Dominus quidem praecepit:« Cavete ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videntes opera vestra, glorificent vos.» Prohibetur enim, non operum apparitio, sed inanis gloriae intentio. Cujus autem fuit mens purior, vultus humilior, sermo dulcior[ supp. quam Mariae]? Quae virgo castior? Haec fuit exemplum totius bonitatis. Haec se semper ancillam vocabat.« Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.» Et iterum:« Quia respexit humilitatem ancillae suae.» Pulchra fuit ut luna, electa ut sol. Quid per singula? Nec primam similem visa est, nec habere sequentem. Haec in primo loco adducta est Domino, quia hanc prae aliis elegit, quam Spiritus sanctus obumbravit, ne ignem alicujus malae voluntatis sentiret. Adducentur regi virgines, obtinet, quia nulla sibi parificari potest. Certe sequi possunt, assequi non possunt. Sequentes, non comites esse possunt. Itaque adducentur, scilicet, post eam virgines. Sed quae virgines? Non quaelibet, sed quae erunt proximae, consanguineae, id est imitatrices illius singulares. Sunt enim quaedam virgines casti corporis, sed corruptae mentis. Istae non sunt proximae; istae non sequuntur. Istae non adducentur tibi, o Domine! Nihil enim valet integritas carnis, sine integritate mentis. Sunt aliae virgines, quae gloriam continentiae non quaerunt, sed laudem humanam, pretium virginitatis suae concupiscunt; sed quia harum gloria non est ab intus, et hoc modo non adducentur. Sequuntur filiae superius descriptae. Hae sunt fatuae virgines, quae non habent oleum in vasis suis. Lampades in manibus sunt opera. Vasa vero, uniuscujusque conscientia. Oleum est operum gloria. Prudentes virgines habent oleum in vasis, et gloriam habent in conscientiis; fatuae vero quaerunt gloriam ab humano favore, et ideo secum non habent quod quaerunt aliunde. Sed veniente sponso istae habebunt lucentes lampades. Illarum vero lampades exstinguuntur, quia tunc apparebit non esse clara opera, quae inanis gloriae fuerunt. Sunt autem virgines, quae etsi castae sint, et immunes ab immunda voluntate[ f. voluptate], tamen aliis vitiis sunt occupatae. Elevat enim quarumdam mentes 830 superbia, vel quia sunt doctiores, vel quia nobiliores, vel quia prudentiores. Istae non imitantur illam, quae se potius ancillam dicit, quam dominam. At quae non imitantur illam, non adducentur[ regi] post eam. Quamvis enim regina coeli Regem coeli genuerat, quamvis Creatorem suum portaverat, tamen semper cogitabat illud Salomonis:« Quanto major es, humilia te in omnibus.» Humilis enim Filius, qui« non venit ministrari, sed ministrare,» dixit:« Discite a me quia mitis sum et humilis corde;» voluit habere humilem matrem, vult et habere humiles filias. Qui non est humilis, non est filius Patris, qui in coelis est. Ipsa etiam ait in cantico suo:« Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.»
128.4
Sunt virgines quae libenter foris vagantur et demorantur, et si corpus in claustro demoretur, animus tamen foris vagatur. Istae sunt dissimiles illi quae abiit in montana cum festinatione, non demorando in eis, non curiosa de visis, non detenta colloquiis; sed in quibus detenta? In mysteriis quae videbat et audiebat. Ait enim in Scriptura:« Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.» Sunt aliae virgines, quae delectantur confabulationibus vanis, detractionibus et risibus; non student in divinis laudibus. Hae non sunt proximae ejus, quae quando cum cognata sua locuta est, non de inanibus agens, sed de coeli secretis laudans et magnificans Deum, in his verbis erumpebat:« Magnificat anima mea Dominum.» Si ergo, filiae charissimae, Regina vestra, Domina vestra, nec solum vestra, sed et nostra et angelorum, exemplum et forma omnibus nobis, mundum fugit, ut Deo soli vacare contingat,[ illam imitari satagite.] Qui diligunt ea quae in mundo sunt, sollicitudinem mundi habent. Vobis clamat Apostolus:« Praeterit figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse. Quae sine viro est, sollicita est quomodo placeat Deo. Mulier innupta et virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro.» Vos habetis summum regem in sponsum, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur. Cavete ne spiritualis adulter vobis suggerat aliquid in aure cordis, quod commoveat vobis sponsum vestrum in iram. Audite comminationem[ ejus] per Prophetam suum:« Perdidisti omnes qui fornicantur abs te.» Docet ergo ipse quid unaquaeque vestrum debeat confiteri:« Mihi adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.» Adhaerete ergo ei, totam spem vestram, non in parentibus, 831 sed in eo tantum ponentes. Cogitate quae sit voluntas ejus; bona sponsa scrutatur voluntatem mariti sui, ut possit servire voluntati ejus. Haec est[ autem] illa voluntas ejus, ut sitis castae et animo et corpore, et ut sitis humiles et ejus collatae[ f. recollectae] ancillae juxta professionem vestram, qua dixistis in consecratione vestra:« Ancilla Christi sum, ideo me ostendo servilem personam.» Haec est voluntas Dei, ut prava colloquia devitetis.« Corrumpunt enim, juxta Apostolum, bonos mores colloquia mala.» Iniqui collocutores sunt legati, et prolocutores, et nuntii spiritualis adulteri, scilicet daemonis, qui per eos vult templum Spiritus sancti, quod estis vos, violare. Ideo ergo in claustro estis, ut clausae sitis, ne nuntius intret diaboli, qui vos tentet decipere. Claudite ergo non solum claustra, sed et corda. Cavete a tentatione oculorum, dicente David:« Averte oculos meos, ne videant vanitatem.» Rursus haec est voluntas sponsi vestri, ut si aliqua impudenter se egerit, non gravetur disciplinae subjici. Ait enim David:« Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus.» Ideo enim« a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.» Melius est enim vobis flagellari in praesenti manu abbatissae praesidentis, quam damnari in futuro voce Dei judicantis. Haec est voluntas Dei, ut si paupertas vos coarctet, communiter patiamini. Non enim ille qui pauper factus est, in divitiis vos vocavit, sed in paupertate, quia pauper sponsus voluit habere pauperem sponsam in praesenti, quia habitavit vobiscum in futuro,[ ubi] illo vero bono, quod est omne bonum, et quod edent pauperes, saturabuntur. Hoc est illud bonum de quo ait David.« Timentes Dominum non minuentur omni bono.» Haec est voluntas Dei, quod nulla invidia, nulla detractio sit inter vos, sed sola dilectio. Tunc erit Deus in medio vestrum. Nolite contristari si abjectae estis, quia reginae cum Rege vestro regnabitis. Ergo filiae Sion exsultent in rege suo. Audite quid ait David:« Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.» Nigredo vestis vilitatem et humilitatem designat. Quam turpe est et abominabile, si sub hac veste superbia lateat. Pensate ergo cui sponso serviatis, qui omnium conscientias novit, et omnium peccata damnat. Amate misericordem, timete judicem. Sit mens pudica, vultus humilis, sermo mitis, incessus 832 honestus, vita- per omnia irreprehensibilis, ut cum sponso vestro in coelo regnetis, cooperante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
129.1
CXXV [ De diversis XXXVIII]. AD SANCTIMONIALES. DE VERBO DEI RITE AUDIENDO.
129.1
« Audi, filia, et vide, inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum.»
129.2
Tres legimus divini verbi auditores; pigros, activos, contemplativos. Pigri audiunt, et audita contemnunt. Activi audiunt et auditis obediunt. Contemplativi audiunt et in amplexu obdormiunt. Pigri torpent; activi laborant; contemplativi quiescunt. De pigro scriptum est:« Abscondit piger manum sub ascella.» Activo dicitur:« Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit.» De contemplativo legitur:« Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?.» Pigri sunt debiles; activi, fortes; contemplativi, vacantes. Et est triplex pigrorum debilitas, quia sunt oculis caeci; in manibus contracti, quia congregant, et non distribuunt; in pedibus claudi, quia ad vicina erroris latera declinantes, rectam salutis viam non arripiunt. Pigri torpent Deo, sed non saeculo. In multis enim laboribus thesaurizant sibi divitias saeculi, et iram Dei in die irae. Activi vero torpent saeculo, non Deo. Isti thesaurizant sibi divitias saeculi, et misericordiam Dei. Contemplativi torpent saeculo, sed non Deo. Isti thesaurizant sibi divitias aeterni saeculi et beatitudinem aeterni Dei, memoriter tenentes quod Veritas jubet:« Thesaurizate vobis thesauros in coelis, ubi nec aerugo, nec tinea demolitur.» Audi ergo, filia, et vide; sic audias ut videas, quia tenebrosa sunt corda, ubi doctrinam non sequitur vita. Melius est enim veritatem non agnoscere, quam post agnitam retroire, quia non audientium et minor est culpa, et tolerabilior poena. Audientium et non facientium et major est culpa et gravis poena. Audientium et facientium et remittitur culpa, et laetantur in gloria. Vae ergo illis qui audiunt, et non faciunt, audientes in doctrina, 833 destruentes in vita.« Comparantur enim viro insipienti, consideranti vultum nativitatis suae in speculo;» considerat qui, qualiter, et ad quid sit natus ad memoriam revocat. Speculum in quo considerat, est mens, ex qua est ut contracta discernat, quia sicut imago in speculo, est cognitio in animo; et sicut speculum figuram omnium repraesentat, sic in animo cogitantis omnis imago[ cogitati] resultat. Praeterit figura in speculo, cum nulla est rei repraesentatio; et perit imago in animo, cum nulla est rei recordatio. Vultum ergo nativitatis suae considerat in speculo, qui, qualiter, et ad quid natus sit, recordatur in animo. Et tunc nihil aliud esse considerat, nisi terram, quam terra supportat, et sic ad aeterna mentem erigit, quia terrena nihil esse sua ratione deprehendit, et ad horam compungitur, quandiu suae miseriae recordatur. Sed vir insipiens, cum transierit, obliviscitur qualis fuerit.
129.3
Vir insipiens transit, cum stulte ad transitoria redit, et qualis fuerit obliviscitur, cum terrenis curis immergitur, vel per gaudia terrena irretitur. Sic est omnis qui audit verbum divinum, et non facit, quia cum doctrinam verbi audit, se nihil esse recognoscit, et sic terrena germinare[ f. contemnere] incipit. Sed cum vox docentis transit, lacrymantis animi compunctio perit, et sic germen ad fructus maturitatem non pervenit. Hoc est enim semen quod cecidit inter spinas, et spinae crescentes suffocaverunt illud. Spinae sunt punctiones, seu delectationes saeculi, quae saepe impediunt semen verbi coelestis, ne fructum faciat in animo auditoris. Sed quid in diversa distrahimur?« Unum est necessarium.» Unde dicitur:« Martha, Martha, sollicita es.» Bis Marthae nomen ponitur, ut attentius a sollicitudine revocetur. Porro est unum ei necessarium. In multis est sollicitudo, ei in uno consummatio; unde et peccatrici dimissa sunt multa, quia dilexit multum. Non multa multum dilexit, sed unum multum dilexit. Si multa multum dilexisset, nihil ei esset dimissum. Sic ergo filia, id est fidelis anima multa audiat, ut per multa unum custodiat. Filiam vocat, cujus se patrem esse commemorat. Tres siquidem sunt status animae fidelis. Sub primo est captiva, sub secundo est libera, sub tertio beata. Captiva sub servitute peccati opprimitur; libera sub duce justitiae praeliatur; beata in plenitudine gaudii gloriatur. Captivae dicitur:« Revertere, revertere, Sunamitis,» ut de captiva fias libera. Liberae dicitur:« Viriliter age, et confortetur cor tuum,» ut de libera fias beata. Beatae dicitur:« Canite Deo in Sion( Joel II, 1),»--« jubilate Deo in voce exsultationis.» Sub primo 834 statu est ancilla; sub secundo est filia; sub tertio est amica. Ancilla timet, filia diligit, amica amplectitur. Ancillae dicitur:« Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu ejus,» ut de ancilla fias filia. Filiae dicitur, filia mea libera:« Beatus qui retribuet tibi,» ut de filia fias amica. Amicae dicitur:« Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! oculi tui columbarum.» Tu ergo, filia, si summi Regis amplexus desideras, prius audias, et ut amicum tuum postea videas, obliviscere populum tuum. Haec sunt verba quae pater[ filiam] audire desiderat, et filiam custodire oportet. Sed populum istum difficile obliviscimur, qui quanto magis repellitur, tanto durius obsistere conatur, et quanto se nobis frequentius ingerit, tanto nos intra acrius laedit. Et sunt tres populi, qui fideli animae minitantur. Primus est saecularis, secundus carnalis, tertius spiritualis. Primus populus, homines sunt mali, qui a bono retrahunt; secundus, desideria carnis, quae mala suggerunt; tertius, cogitationes mentis, quae peccare cogunt. De primo populo scriptum est: Si d. m. t. s. t. a. esse pro De secundo:« Abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam.» De tertio legitur:« Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum.»
129.4
Primus populus est amicus saeculi, et inimicus Dei constituitur. Secundus est amicus carnis, et inimicus hominis, juxta illud:« Et inimici hominis domestici ejus.» Tertius amicus mentis, et inimicus quietis, juxta illud:« Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti.» Primus populus est malus, secundus est malum, tertius peccatum. Est autem quartus, quod peccatis inimicatur, quem filia oblivisci praecipitur; unde subdit: Et obliviscere domum patris tui. Longe alius est iste pater, qui vitari praecipitur, ab illo qui praecipit ut vitetur. Sunt enim tres patres hominis. Primus hominem gignit, secundus capit, tertius requirit. Primus gignit ad vitam carnis, secundus rapit ad poenam mentis, tertius requirit ad gaudium aeternitatis. Primus pater est homo, secundus diabolus, tertius est Deus. Primus notatur ibi:« Crescite, et multiplicamini, et replete terram.» Secundus ibi:« Vos ex patre diabolo estis.» Tertius ibi:« Pater noster qui es in coelis.» Sub primo sumus, sub secundo male sumus, sub tertio beate sumus. Sub primo carnaliter vivimus, sub secundo mortaliter delinquimus, sub tertio feliciter regnamus. Ideo manet Pater tertius, ut deseratur primus, et non imitetur secundus. Ut filia totum impleat quod audit, obliviscatur populum suum, et domum patris sui; et ita quatuor superat, 835 mundum, carnem, mentem et diabolum. Bella mundi sunt forinseca, bella carnis sunt domestica, bella mentis sunt fraudulenta; difficile acquiritur victoria, ubi tanta est resistentium turba, ubi non vincit homo, nisi se prius vincat. Domesticum est bellum, et non plus[ f. ideo plus] metuendum. Confidat ergo ancilla in Domino, filia in patre, amica in dilecto, qui potens est de lapidibus istis suscitare filios Abrahae; etsi terrent bellorum certamina, alliciant vincentis praemia. Grave quidem bellum indicitur, sed gloriosum est quod vincenti promittitur: Et concupiscet rex decorem tuum. Et est triplex decor. Decor est in voce, decor in facie, decor in corde. Decor in voce, quia pulchra loquitur; decor in facie, qui bona operatur; decor in corde, quia sancta meditatur. Unde dilectus, tanto dilectae suae labori compatiens, et amore tactus, ultra non sustinens, in amoris verba prorumpit:« Vulnerasti cor meum, soror mea, vulnerasti cor meum.»--« Tota enim pulchra es amica mea, et macula non est in te.» Exsurge a labore in requiem; a miseria ad gloriam; a victoria ad coronam, et veni in thalamum nuptialem, ubi erit sine fine amicus in amplexu, et amico in lecto, in quo requiem nobis tribuat, qui sine fine vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
130.1
CXXVI [ De diversis XXXIX]. DE VERBO DEI PIE AUDIENDO, ET FIDUCIA IN DEUM HABENDA.
130.1
« Nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt; sed vinum novum in utres novos mitti debet.»
130.2
Dominus Jesus Christus, fratres charissimi, loquens hominibus, aliquando per similitudinem, aliquando per figuras, aliquando aperte verbum vitae seminavit. Hanc autem similitudinem contra illos protulit qui in immundis vasis praedicationis verbum recipiunt, et dulcedinem supernae gratiae effundunt. Vos enim, dilectissimi, cum verbum spirituale auditis, mundo corde recipere debetis. Audite enim quid Dominus in Evangelio ait: Nemo mittit, id est mittere debet vinum novum, id est novae legis gratiam, in utres veteres, id est in vasa peccati, quia si corruptione inveterata fuerint, vinum novum effunditur; quia« qui ex Deo est, verba Dei audit;» et Apostolus ait:« Homo malignus[ Vulg. animalis homo] non percipit ea quae Dei sunt.» Sed audite quae pernicies, quae poena sit non recipientibus verbum Dei. Sequitur enim: 836 Et utres peribunt; negligentibus enim verbum praedicationis, est ipsum verbum damnationis; unde Dominus in Evangelio:« Si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.» Sed ut ait Apostolus:« Illis qui non acquiescunt veritati, ira et indignatio, et in omnem animam operantis malum.» Quare ergo, fratres, non apparet in vobis aliquod seminarium correctionis? Turba vero cogitationum saecularium vos impedit venire ad Christum. Vos estis similes paralytico, de quo dicitur in Evangelio:« Venerunt ad Jesum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur; et cum non possent eum offerre Jesu prae turba, nudaverunt tectum ubi erat, et patefacientes submiserunt grabatum, in quo paralyticus jacebat; et cum vidisset Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata.» Deinde subjunxit:« Tolle grabatum tuum, et ambula.» Curatio haec paralytici salvationem designat animae, post diuturnas illecebras carnalis inertiae ad Christum suspirantis. Ministri vero qui portabant, doctores sunt Ecclesiae, qui praedicando, corrigendo, orando, peccatorem Deo offerunt et attrahunt. Qui bene quatuor fuisse leguntur, quia quatuor Evangelii libris omnis praedicationis virtus et sermo firmatur. Vel quatuor sunt virtutes, quibus ad promerendam sospitatem fiducia mentis erigitur, quae sunt prudentia, temperantia, justitia[ fortitudo,] quae desiderant paralyticum Christo offerre; sed turba cogitationum impediens aciem mentis, ne Christus videatur impedit; prava enim consuetudo mundi retardat. Sed cum ministri laborant ad salutem ducere, saecularia negotia conantur impedire. Sed quid faciunt portantes? Non in infimis exterius morantur, quia turbae tumultuantur; sed tectum domus, in qua Christus docet, ascendunt. Tectum illud sublimitatem Scripturae significat. Illam infirmo patefaciunt doctores, dum velamen obscuritatis exponendo subtrahunt. Nullus tam sicut per[ f. Nullus tamen, nisi per] documenta Scripturarum corrigi potest; unde Psalmista quaerens:« In quo corrigit[ adolescentior] viam suam?» subjungit:« In custodiendo sermones tuos.» Reserato itaque tecto aeger ante Jesum submittitur, quia ad notitiam Christi cum humilitate per Scripturae revelationem pervenitur. Quod autem cum grabato deponitur infirmus, significat quod ab homine in ista adhuc carne constituto Christus debet cognosci. Postquam vero ad Dei cognitionem perventum est, primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet animam non posse salvari, vel sanari, et 837 mundari a paralysi peccatorum, nisi Deus ex gratia misericordiae suae homini peccata dimittat. Intuendum sane quantum propria fides cujusque apud Deum valeat, ubi tantum valuit aliena. Ideo vero curaturus hominem a paralysi Dominus, prius peccata dimisit, quam corpus sanaret, ut ostenderet eum, ob nexum peccati, a tali dissolutione damnatum. Quandoque vero sunt causae, quare Dominus hominibus molestias ingerit; aliquando enim Dominus suos tribulari permittit, ut per patientiam, majorem coronam mercantur, ut Job. Aliquando ad custodiam virtutum, ne boni in superbiam extollantur, sicut Apostolus de se ait:« Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet.» Aliquando propter peccata sua homines patiuntur mala ad correctionem, sicut iste paralyticus, vel sicut David, qui propter uxorem Uriae persecutionem passus est a filio. Aliquando datur morbus alicui, ut per sanationem ejus, sive per Deum, sive per famulos ejus collatam, Deus glorificetur. Sicut ille qui natus est caecus, de quo dicitur in Evangelio:« Neque ipse peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in illo.» Aliquando ad inchoationem damnationis aeternae, ut in hac vita mala recipiunt, ut jam in praesenti[ f. ut qui in hac vita, mala perpetrarunt, jam in praesenti, etc.] poena eorum incipiat, et in futuro perduret. Hoc[ pertulit] Herodes, qui omnibus membris dissolutus est, et ita mortuus est.
130.3
Sequitur: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula, et vade in domum tuam. Surgere de grabato, est animam a carnalibus desideriis levare. Grabatum tollere, est ipsam carnem per continentiae frena, a terra, id est a terrenis sublevare. Domum ire, est ad paradisum intrare, seu redire. Ideo, dilectissimi, hoc incoepi, ut turbam saecularium vanitatum, et impedientium cogitationum sciatis vobis obstare, ne ad Dominum possitis pervenire. Et sicut isti paralytico, ex infirmitate vitiorum, dissolutio membrorum contigit, ita propter peccata vestra adversitates contingunt. Pacem cupitis, nec pacem tenetis, quia intestina discordia generat vobis bella exteriora. Mentes vitiis turbatae, turbationes congerunt terrae. Sed sicut ait Dominus per Psalmistam:« Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem.» Non enim potest haberi vera pax, nisi ab illo qui dixit:« Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis.» Orate igitur Dominum ut mittat auxilium de Sancto, quia qui ad eum confugit, ab hostibus eum defendit. Audite quantam misericordiam Dominus filiis Israel in Samaria obsessis 838 contulit, tempore Elisaei, et Joram regis Israel. Congregavit Benadad rex Syriae exercitum contra Joram regem Israel, et obsedit eum in Samaria. Facta est autem tanta fames in Samaria, quod cauda[ Vulg. caput] asini venderetur octoginta argenteis. Cumque rex transiret quadam die per murum, mulier quaedam exclamavit, dicens: Salva me, domine rex; qui ait: Non te salvat Dominus; unde te possum salvare? de area, vel de torculari? Quid tibi vis? Quae respondit: Ego et altera mulier fecimus pactum, ut hodie comederemus filium meum, et cras suum. Comedimus ergo meum, ipsa vero abscondit suum. Scidit ergo vestimenta sua rex, et iratus contra Elisaeum prophetam, quia non rogabat Dominum ut eos salvaret, et minatus, et machinatus est ei necem, praemittens ei nuntium. Elisaeus vero sedebat in domo sua cum senibus aliis, et cognoscens, ut propheta, machinationem regis, fecit obserari ostium. Rex autem veniens ait prophetae: Ecce tantum malum a Domino; quid amplius exspectabo a Domino? Dixit autem Elisaeus: Audite verbum Domini, haec dicit Dominus: In tempore hoc cras, modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae. Respondens autem unus de ducibus super cujus manum rex incumbebat: Si Dominus etiam fecerit cataractas in coelo, nunquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. Hoc praedicto, quatuor leprosi Samariae, fame morientes, qui erant juxta introitum civitatis, dixerunt: Quid hic stamus? Eamus in castra hostium. Si pepercerint nobis, vivemus; si nos occiderint, quae cura, si morituri sumus hic! Surgentes igitur nocte venerunt ad castra Syriae, et, ut Dominus volebat, malum[ m. nullum] invenerunt, quia Dominus audiri quemdam sonum fecerat in castris Syriae circuitus equorum, et innumerabilium hominum, et putaverunt quod rex Israel audisset[ f. adduxisset] Aegyptios, et alios mercede conductos. Relinquentes igitur asinos, equos et divitias in castris,[ supp. fugerunt] cupientes salvare animas tantum. Ingressi sunt itaque leprosi castra, et comederunt, et biberunt, et multas divitias absconderunt rapientes. Venientes autem cum gaudio, nuntiaverunt civibus suis quae invenerant. Portarii vero currentes ad regem, retulerunt quae audierant. Rex vero timens fraudulentiam eorum, ne fugam simulantes, laterent in foveis, misit quinque viros super equos quinque, qui tantum supererant, ad explorandum. Quibus certificatis diripuerunt castra Syriae, invenientes innumerabilem pecuniam, et copiam tantae 839 annonae, quod modius similae fuit uno statere, et duo modii hordei similiter, juxta verbum prophetae. Porro rex ducem, de quo prophetaverat Elisaeus, constituit ad portam, et conculcavit eum turba; et impletum est quod dixerat propheta: Videbit oculus tuus, et inde non comedes. Ecce, fratres charissimi, quanta fiducia, quanta spes ponenda est in Domino.« Bonum est enim confidere in Domino.» Et iterum:« Beati qui timent Dominum.» Sperate ergo in Domino, ut dicatis cum Psalmista:« Domine Deus meus, in te speravi, salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me.» Cui honor in saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).