Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 134.1
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis1056-1133
—
10940 Sermon36
134.1
847 CXXIX [ De diversis XLII]. DE REGNO DEI DESIDERANDO ET QUAERENDO.
134.1
« Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus.»
134.2
Magnum quid et difficile est nostrum propositum, fratres; ostendere enim volumus manna absconditum, quod praesto est, sed videri non potest, nisi oculis mentium. Haec est illa pretiosa margarita, quam negotiator ille evangelicus invenit, et venditis omnibus quae habebat, emit eam. Ecce vos omnes eam profitemini quaerere, sed nondum eam invenistis, quia si invenissetis, emeretis eam, nec videretur nimis cara, nec aliquod pretium negaretur pro ea comparanda. O quam parum adhuc profecit ille tantus, ille diuturnus, ille multiplex labor vester, qui non invenistis quod quaeritis, nondum novistis quod profiteamini, nondum habetis quod desideratis! Absconditum est, non dico omnibus, sed illud quaerentibus ubi invenire non possunt. Ubinam? In exterioribus, cum Dominus dicat:« Regnum Dei intra vos est.» Si ergo intra vos est, cur illud extra quaeritis, quod extra invenire non potestis? Erratis. Quod recognovit ille qui ait:« Erravi sicut ovis quae periit( Psal. CXVIII, 176).» Errat homo, errat; sed, Jesu bone, quaere servum tuum, ne pereat. Cum igitur intra vos est quod quaeritis, prope vos est; sed prope est, quia prope vos ipsi estis. Unde Apostolus:« Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo.» Non enim loquimur de eo« quod oculus non vidit, nec in cor hominis ascendit,» sed de eo quod in hac vita haberi potest. Audistis ubi sit margarita quam quaeritis? Venite itaque, et emite illam.« Malum, malum, dicit omnis emptor, sed cum abierit, tunc gloriabitur.» Hoc vero commercium contrahi impossibile est sine pretio fidei. Fides autem ex auditu. Vos auditis; quid restat nisi ut obediatis? Quod si feceritis, sapientia, quam quaeritis, obviabit vobis, sicut mater honorificata. Honorificatur enim, cum in auditu auris obeditur ei, quia fides non est[ ejus] quod videtur, et fides non habet meritum ubi humana ratio praebet experimentum. Qui credere incipit, non dicam, desiderat, sed desiderare concupiscit cum Propheta, qui ait:« Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas.» Quis ergo est qui credit? Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos, non solum futurae, sed etiam praesentis vitae? 848 Sunt enim tabernacula Domini, sunt et mansiones Domini. Sunt autem tabernacula militantium:« Vita vero hominis militia est super terram.» Unde:« Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum.» Non enim solum domus Domini aeterna, sed etiam tabernacula in praesenti sunt diligenda ac desideranda. Unde Propheta:« Concupiscit et deficit spiritus meus in atria tua.» Atria dicit, non domum. In praesenti enim in atriis sumus; in futuro autem aulam ingrediemur. Sed qui dicebat- Deficit spiritus meus in atria tua, amore quodam et desiderio languebat. Unde in Canticis:« Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.» Nec mirum, si desiderantur atria Domini, quia« melior est dies una in atriis tuis super millia.» Si autem quaeritis viam ad atria illa, audite quid Dominus dicat ad Abraham:« Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui et veni in terram quam monstrabo tibi.» Terra hominis, voluptas suae carnis. Exeat ergo homo de voluptatibus carnis suae, si voluerit ad terram desiderabilem venire.
134.3
Sequitur: Et de cognatione tua. Cognatio ista curiositas est. Quisquis enim dat operam voluptatibus carnis, necesse est ut curiosus sit in multis. Verbi gratia: Si quis servit libidini, nonne curiosus est quomodo placeat mulieri, et quomodo eam alliciat? Si ingluviei, nonne undequaque extorquet, ut gulae suae satisfaciat?
134.4
Additur. Et de domo patris tui. Pater malorum est diabolus; unde in Evangelio:« Vos ex patre diabolo estis, et opera patris vestri facitis.» Sicut enim qui a Deo nascitur, ad justitiam nascitur, et ad vitam; ita qui ex diabolo nascitur, ad iniquitatem nascitur, et ad mortem. Sed filia Babylonis misera. Quid autem potest praestare misera, nisi miseriam? Miseri ergo sunt qui sequuntur eam; at beatus qui retribuit retributionem, quam ipsa retribuit; ipsa enim filium matris Ecclesiae, quem ipsa Deo peperit, subtrahit matri suae, et tanquam proprium apponit uberibus suis, et lactat eum ad opus diaboli. Hoc autem non semel et bis, sed saepe saepius Babylonia matri nostrae, sanctae videlicet Ecclesiae retribuit; sed beatus qui retribuit ei retributionem quam ipsatretribuit, id est qui parvulos ejus, antequam evadant in robur malitiae, rapit, et ablactat, et allidit ad petram, id est ad Christum. Pater hujus civitatis diabolus domum habet propriam, videlicet voluptatem. In hac conversatur diabolus. In hac elegit sibi sedem; in hac invenit quod suum est. Qui enim, postposita voluntate Dei, propriam sequitur 849 voluntatem, inde incidit in confidentiam; confidentia generat superbiam, et hoc vanitas est. Qui ergo ad terram, ad quam nos[ vocat], venire voluerit, exeat de voluntate carnis, exeat de curiositate, exeat de nativitate[ f. vanitate]. Sed dicitis:« Durus est hic sermo, quis potest eum audire?.» Durus quidem videtur vobis, quia nondum gustastis dulcedinem ejus, quam abscondit Dominus timentibus se.« Gustate ergo, et videte quoniam suavis est Dominus.» Nonne fidelis Dominus in omnibus verbis suis, qui ait:« Jugum meum suave est, et onus meum leve?( Matth. XI, 30).» Nonne idem fidelis est, in omnibus promissis suis, qui ait:« Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos?.» Refectio enim est, non defectus, quod non ego dico, sed Dominus, sed ei dico qui non gustavit, nec sapit quod dico. Quid ergo faciam? quo me vertam? quomodo ei manna absconditum ostendam, ut sic saltem te convincam? Video te delectari in carne meretricis; sed nonne delectabilior est caro Christi? Ingluviem sequeris tanquam rem dulcem; sed nonne multo dulcior est sobrietas? Superbia tanquam aliquo bono erigeris; sed nonne multo melior humilitas! Absit ut vestis diaboli melior sit veste Christi! Nec enim ratio hoc suggerit. A contrariis argumentor, quia a contrariis melius cognosco. Redite ergo ad cor, redite qui aberrastis. Iter trium dierum ibimus, ut ostendatur nobis terra desiderabilis. Tria enim sunt quae in terram desiderabilem nos inducunt. Inducit enim nos Dominus in hortum suum, deinde in cellarium suum, ad extremum in cubiculum suum, ubi cum requieverimus, terram desiderabilem videbimus, fructum ejus comedemus, et ipsam possidebimus. Prima ergo diaeta nostra est in hortum introire, id est virtutes amare: hortus enim Domini, amor virtutum est. Qui bene hortus dicitur. Sicut enim in horto diversae sunt arbores fructiferae, et herbae odoriferae, ita hic diversae virtutes suum proferunt fructum et odorem suavissimum. Quis enim major fructus quam qui provenit e virtutibus; securitas videlicet in praesenti, in futuro vita aeterna? Quis odor suavior? Unde:« Bonus odor sumus Deo.» Qui ergo primo diei itinere in hortum intraturi sumus, superest ut secunda die in cellarium introducamur. Est autem cellarium, ubi optima quae nascuntur in agro, reconduntur. Cellarium Domini, divina Scriptura; ibi enim quidquid natum est in horto virtutum, ad opus vestrum invenietis repositum, sed....
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).