Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 143.1
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis
—
10940 Sermon36
143.1
CXXXVIII [ De diversis LI]. DE PERFECTA ANIMAE CONVERSIONE.
143.1
871« Dominus eduxit filios Israel de Aegypto, et transierunt illi per mare Rubrum, et peragrantes desertum, comederunt manna. Post longos autem labores, tandem pervenerunt ad Jordanem; et cum transissent fluvium, secundo se circumciderunt, et dictum est illis: Hodie abstulit a vobis Dominus opprobrium Aegypti. Manserunt autem in castris, donec sanarentur; et vocatum est nomen loci illius Galgala. Egressi tandem de castris, comederunt de fructibus terrae, et defecit eis manna.»
143.2
Res haec gesta, fratres charissimi, magnum nostri profectus insinuat sacramentum. Aegyptus enim, de quo Dominus populum suum educit, peccatum est, quod bene interpretatur tenebrae. Nam peccata tenebrae sunt interiores, quae ducunt ad exteriores, infernum videlicet. Nec legitur Dominus duxisse filios Israel in Aegyptum, sed eduxisse. Vestrum enim est in peccatum induci, Dei liberare. Populus Dei egressus de Aegypto transit mare. In mari duo sunt, aqua scilicet et amaritudo. Per aquam lacrymas poenitentiae, per amaritudinem, cordis contritionem intelligimus, quia non sufficit peccatum dimittere, nisi cor contritum habeamus, et dignos fructus poenitentiae agamus. Sed nec in mari remanere debemus, sed transire, et in desertum venire. Non enim semper lugendum est pro peccatis, sed peracta poenitentia veniendum est ad sanctam et religiosam, quae est Christianorum, vitam. Quae bene per desertum significatur. Illa enim a multis deseritur. Unde dictum est a Domino:« Arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci ingrediuntur per eam.» Via illa arcta est et solitaria; arida, quia aridis, et vere solitaria, quia in Aegypto habet magnos comitatus, in deserto vero paucos habebit socios, aut nullos. Unde Psalmista:« Singulariter sum ego, donec transeam,» quia ex quo transierit, multos habebit socios, angelicos videlicet coetus, et universos sanctos. Est etiam Aegyptus terra plana, pulchra aspectu, sed plena paludibus. Ita et illa quae ducit ad mortem, non est ardua, sed delectabilis, et plena paludibus, id est immunditiis. In deserto pasti sunt filii Israel manna, quae pluit illis de coelo; et populus Christianus, dum tendit ad sibi promissam haereditatem, sustentatur verbo Dei. Et hic est panis qui de coelo descendit, de quo ait Dominus:« Non in solo pane vivit 872 homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.» Tribus autem mo is reficit hic panis populum Dei. Deterret a vitiis minitando poenas inferni; blanditur promissis, quae dum differuntur, reserat quaedam arcana, ne deficiant in via. Sed, quia verbum Dei, sacra scilicet Scriptura, Tulliano non quaerit fulciri ornatu, sua satis firma veritate, sunt qui fastidio hujus panis affecti dicunt:« Revertamur in Aegyptum ad ollas carnium,» id est ad saeculares scripturas nostrum applicemus studium. Qui autem non deficiunt, proficiscuntur, et tandem ad Jordanem perveniunt, qui est prope terram promissam.
143.3
Audistis, fratres charissimi, quia egredientes de Aegypto mare transierunt filii Israel. Iidem appropinquantes terrae promissae veniunt ad Jordanem, quem et transeunt. Desertum enim illud, per quod transeunt illi qui tendunt ad terram promissam, ager est quem filia Caleb petiit a patre suo habentem irriguum superius, et irriguum inferius. Qui enim tendit ad promissa sibi vitae aeternae gaudia, in principio itineris sui compungitur, et flet de peccatis suis ab his rebus inferioribus contractis. Post peractam autem poenitentiam, juste et pie conversatur in hoc saeculo, quod est transire desertum cum multo labore, sed multis vexatus laboribus, considerans etiam res hujus mundi caducas et transitorias, his carere cupit, et habere aeterna. Unde Apostolus:« Cupio dissolvi, et esse cum Christo; sed, quia differuntur, prorumpit in fletum. Situs etiam loci huic mysterio congruit, quia mare Rubrum secundum situm Aegypti inferius est, Jordanis vero per situm terrae pro superiore est. Jordane transito, secundo se circumciderunt. Circumcisio, quae octavo die petrino cultello fiebat, significabat sordium depositionem per Christum fieri, pro aeterna beatitudine quam consecuturi sumus in octavo die resurrectionis. Sed sordium depositio ordinem quemdam requirit. Nemo enim repente fit pulcherrimus. Primo igitur, id est in egressu de Aegypto, turpes actus deponimus. Motus enim illiciti adhuc vigent in carne nostra fragili. Visu enim mulierum, dulcedine ciborum, gloria mundi, etsi ab his[ se] contineant, solent moveri sancti, donec tantum profecerint, ut coelestium dulcedine capti, nihil terrenum curent, nec moveantur ad aspectum vel contactum rerum mundanarum, sed morantur in castris donec sanentur. Dum enim motus illos sentiunt sancti, continent se ab aspectu mulierum, et comestione delectabilium ciborum, a mollitie vestium, a quibus tandem per diuturnam abstinentiam desueti egrediuntur ad visum 873 mulierum, dulces cibos comedunt, vestibus quibuslibet induuntur, nec delectatione eorum capiuntur. Quod cum fecissent, abstulit Dominus ab eis opprobrium Aegypti. In Aegypto enim opprobrium susceptum est, quod comitatur sanctos per hujus vitae desertum, scilicet, concupiscentia, quae est mater omnium malorum. Qui vero superatis carnis illecebris coelestia tantum desiderat, visitatur a Deo, et intellectum ab eo accipit, arcana coeli revelantur ei, secundum illud Psalmistae:« Psallam et intelligam in via immaculata, quando venies ad me.» Unde et locus secundae circumcisionis Galgala dictus est, id est revelatio. Deinde comeditur de fructibus terrae. Qui enim tantam adeptus est perfectionem, ut pro amore coelestium nihil pendat terrena, quantum ad praesentis vitae statum de fructu terrae, id est Ecclesiae potest comedere, quia corpori et sanguini Christi secure potest communicare. Nec comederunt solummodo de fructu palmarum, sed de aliarum fructibus arborum. Quod innuit nos non solum accepturos a Domino quod meremur, sed multo plus.« Non» enim« condignae sunt passiones hujus temporis ad futuram gloriam; quae revelabitur in nobis.» Quod autem manna defecit postquam comederunt de fructibus terrae, significat Scripturas, quae sunt nostra refectio, in via cessaturas, postquam erimus in patria. Unde alibi:« Plicabitur coelum sicut liber.» Hoc coelum, id est divina Scriptura fit de pellibus mortuorum animalium, quae modo extenduntur, et postea plicabuntur. Animalia ista mortua sunt Patres Veteris Testamenti et Novi, quorum fides et justitia proposita est nobis in Scripturis, ut sint nobis quasi exemplaria credendi et bene operandi. Unde dictum est:« In medio duorum animalium cognosceris.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).