Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 147.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10940 Sermon36
147.1
CXLII. 880 * SERMO IN ADVENTU DOMINI.
147.1
Sentio, fratres charissimi, sentio cum sapiente illo, qui dicit: Gratior est fructus, quem spes productior edit. Unde et fructus divini cum hominibus colloquii tanto vobis debet esse jucundior, quanto fuit exspectatio ipsius diuturnior, exhibitio mirabilior, experientia dulcior, usus major Praemissi sunt autem nuntii, qui sacrosanctum edicerent colloquium, homines ad illud invitarent, venturis quidem praemia, nolentibus autem poenam pollicerentur aeternam. Hi prophetae fuerunt, qui colloquium illud non solum verbis praedocuisse, sed actibus etiam figurasse noscuntur. Sic enim Moyses ait:« Prophetam suscitabit vobis Dominus de medio vestri; tanquam me ipsum audite.» Et Isaias:« Ecce, inquit, virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.» Fuerunt etiam, quorum actus praefati colloquii prophetiam fuisse Scriptura commemorat. Hinc est quod Jeremias, cum nudatur, prophetat; David, cum se ipsum propriis manibus gerit; Daniel, cum in lacum leonum mittitur; Osee, cum fornicariam duxit uxorem; Jonas, cum tribus diebus et noctibus in ventre ceti tenetur. Has Apostolus prophetias et praecessisse perstringens, et ostendens completum in Christo colloquium, sic ad Hebraeos scribens ait:« Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus et prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.» Locutus est, inquit, nobis in Filio, quod locutus est nobis in Christo. Quomodo Deus locutus est nobis invisibilis et incognitus nobis? Ut videri posset et cognosci a nobis.
147.2
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.» Verbum Dei, Filius nobis in carne visus est, in carne nobiscum de nobis locutus est. Locutus est autem de pacificando homine cum angelis, de collocando inter angelos, de provehendo super angelos. Locutus est, inquam, de commutanda dissimilitudine nostra in similitudinem suam, de morte nostra in vitam suam, de confusione nostra in gloriam suam. De his omnibus omnium Creator ante omnia tempora habuit secum consilium, colloquium cum homine in tempore. Ut autem secretum illud consilium aperiretur, missi sunt duo angeli in mundum, unus qui consilium detegeret, alter, qui detectum adimpleret. Unus, qui Mariae virgini nuntiaret nasciturum de Maria virgine sequestrem nostrum, alter qui in carne sumpta de virgine profiteretur advocatum nostrum. Porro sequester ille et advocatus noster hodie natus est nobis. Quare sic Isaias promisit nobis:« Puer natus est nobis, et filius datus est nobis.» Puer, inquit, natus est; puer autem iste Deus et homo est. Deus et homo praefati consilii negotium exsecutus est. Nulli fides desit, cum denuntiatur in matre virginitas, nulli spes, cum praedicatur in prole divinitas. Gestum quidem utrumque contra naturam; utrumque etenim opus gratiae, sed officium naturae; utrumque novum, sed oraculis repromissum; utrumque beneficium, sed usu diversum. Siquidem pudor matris gloria est personae, divinitas Filii profectus naturae. Pudor in matre servatus est, testificatur Filium ejus hominem Deum. Divinitas homini unita est, unitura Deo credentes in Deo homines.
147.3
Erubescat Judaeus infelix, confundatur infelicior Helvidius. Derogat Judaeus divinitati Christi, uterque perpetuae virginitati matris Christi. Debacchatur Judaeus; et uritur, cum dicitur:« Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.» Idem quoque aurem avertit et Isaiam pervertit, cum scriptum advertit:« Ecce virgo concipiet et pariet filium;» et in Ezechiele:« Porta haec, quam vides, non aperietur, et homo non transiet per eam, sed clausa erit in aeternum.» Haec ideo porta, quod per eam Christus ingressus est in mundum, sed per clausam in aeternum. Bene clausam in aeternum, quoniam clausam ante partum, clausam in partu et clausam post partum. Facescat perfidia Judaei fabulantis ex Joseph conceptum Christum. Facescat Helvidii spurcitia garrientis filios Virgini natos post Christum natum. Sed adhuc, o Judaee, sermo nobis ad te est, adhuc enim apud te facies Moysi velata est; nondum tibi tuae legis splendor illuxit, nondum mysteria prophetarum. Densiores tenebrae operiunt te, quam Aegyptios propter te. Opes tibi exuberant, et egestate torqueris. Appositus est esculentior apparatus, et fame deficis. In spica frumentum portas, et quam suave sit nondum gustasti, nondum sensisti. Pueri David per sata transeuntes spicas fricabant et manducabant. Frica et tu spicam legis, frange hordeum legis, et invenies siliginem legis. Invenies enim sub pal a praefocante medullam satiantem, sub occidente littera spiritum vivificantem. Aperi cisternas prophetarum, puteos erudera, et occurret tibi fons David, fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed tu, miser, venas aquae limpidioris obturas, tu cum allophylis puteos imples, quos foderunt pueri Isaac. Opponis enim firmum, cum tibi fulgor legis exprimitur; insultas gratiae Dei, cum Maria virgo concepisse, virgo peperisse perhibetur. In patriarchis et in filiis eorum opera gratiae audis et credis, veneraris et extollis; in Creatore autem prophetarum cur ita naturam amplecteris, ut gratiam persequaris? Abrahae Sara filium peperit, cum eis sterilitas et senium spem prolis abstulissent. Inficiari, Judaee, non potes, Saram in Isaac plus debuisse permissioni quam nuptiis, gratiae quam naturae. Ante Moysen visus ardere rubus nullum patiebatur ex igne dispendium. Inficiari, Judaee, non potes, opus hoc signi potius fuisse quam rubi, gratiae quam naturae. Sitiebat in deserto Israel, et sitis angustias impatienter sustinebat. Accessit Moyses ad petram, et ea bis percussa, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet, et jumenta. Judaee, inficiari non potes opus hoc signi potius fuisse quam lapidis, gratiae quam naturae. Rem loquar manifestam; paucos esse credo qui lapidem crystallum ignorent. Lapis iste lapis splendidissimi coloris et candidi; hunc aqua perfusum, ac deinde ferventi suppositum soli scintillulas emittere celebre est. Nulla tamen ex his scissura lapidis, nulla sui exitus vestigia scintillae derelinquunt. In crystallo eadem integritas, idem splendor perseverat. Egreditur inde quod humanis usibus prosit, non quod lapidis interpolet claritatem. Idem tamen si ei aut sol, aut aqua defuerit, non invenitur emittendo igni idoneus. Ubi autem ambo concurrunt, ex utroque simul in crystallo conficitur, quod competenter et conceptum Virginis imaginetur, et partum. Cui enim sacratissima Virgo rectius quam crystallo comparatur, in qua, velut ad cumulandam caeterarum plenitudinem virtutum, perpetuae virginitatis splendor effulsit? Ea divinis praeparanda mysteriis velut aqua perfunditur ampliorem susceptura gratiam, qua mirabiliter quidem admitteret Filium Dei Deum, mirabilius autem emitteret eumdem hominem Deum. A natura siquidem minus alienum videtur coelesti virtute Virginem impleri, quam de Virgine veram hominis exire substantiam. Fortassis autem, Judaee, moveris, quanam aqua Virginem perscripsi perfusam. Aquae nomine sanctum intellige Spiritum. De hujusmodi aqua Dominus per Joelem loquens sic ait:« Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae( Joel II, 28).» Et per Ezechielem:« Effundam, inquit, super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.» Hac profecto aqua dum Virgo perfunditur, ad admittendum solem justitiae invisibiliter praeparatur. Praeparatur, inquam, quod eam Spiritus sanctus ab omni aestu concupiscentiae carnalis obumbrando protexit. Unde ad incrementum et plenitudinem gratiae Virgini nostrae accessit, ut ingressurus eam Dei Filius, et purgatam inveniret a reatu alieno, et immunem a proprio. In malivolam enim animam non poterat intrare sapientia, nec habitare in corpore subdito peccatis.

Intertext edge

Open linked passage

Note