Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 149.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10940 Sermon36
149.1
CXLIV. DE COMMUNI CONSENSU.
149.1
880*** Quod animum ipsum, et Ecclesiam spontaneus, et communis consensus astruxerit, operae pretium est non tacere. Ecclesiam Christus elegit, electam dilexit usque in finem, cum dilecta permansurus etiam post finem. De hac electione sic ipse discipulis loquens ait:« Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.»« Elegit, inquit, Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi.» Eisdem quoque discipulis dilectionem suam ipse insinuans dicit:« Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia, quaecunque a Patre meo audivi, nota feci vobis.» Hujus dilectionis magnitudinem evangelista perstringens:« Cum dilexisset, inquit, suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.» Scilicet in tantum dilexit eos, ut temporalem vitam finiret propter eos. O vere beatam atque imitandam dilectionem! coepit haec ante crucem, deduxit ad crucem; permansura est post crucem. Mittens enim discipulos Dominus ad praedicandum, sicut agnos inter lupos, dicit:« Nolite timere; ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.» Qui sic ergo Ecclesiam elegit, qui electam dilexit usque ad mortem, dubium non est ipsum nuptiis ejus dedisse assensum. Quod autem sponsa haec eligenti, ac diligenti sponso consenserit, sapientibus testimoniis declaratur.« Ambulans Jesus juxta mare Galileae vidit duos fratres, Simonem, qui dicitur Petrus, et Andream fratrem ejus mittentes retia in mare; erant enim piscatores.» Quare« ait illis: Venite post me; faciam vos piscatores hominum. Qui, statim relictis retibus et navi, secuti sunt eum. Et progressus inde vidit alios duos fratres Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua, et ait illis: Venite post me. Qui, statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.» Vidit et Matthaeum sedentem in telonio, cui et dixit:« Sequere me; qui statim secutus est eum.» Secuti sunt et alii, quos etiam Scriptura dixisse commemorat.« Domine, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis?.» Vocantur isti, et in modica supellectile totum mundum pro Christo derelinquunt; ad nuptias veniunt, de convivis in sponsam transituri. Deponunt retia, fructuosius homines piscaturi quam pisces. Fastidiunt carnalis illecebras conjugii, felicius coelo generaturi, quam sepulcro. Forensibus negotiis abrenuntiant, veras divitias fallacibus praeponentes. Dubitari non potest has Ecclesiae primitias assensum praestitisse vocanti, quae statim vocantem secutae sunt. Vocatur etiam quotidie diaboli concubina, cujus menstrua dum lavantur fonte Christi, fit et ipsa sponsa Christi. Quotidie filia Chananeae fide matris a daemonio liberatur. Quotidie regina austri venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Quotidie noster Osee meretricem ducit uxorem. Quanto autem amore sponsa hujusmodi ferveat, audiamus. Flagellantur in Actibus apostolorum discipuli, caesisque denuntiatur, ne loquantur in nomine Jesu. Ipsi tamen gratias agunt, et gaudent,« quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.» Idem faciunt extra Synagogam, dum confitentur Christum. Ponuntur in custodia publica, dicentes,« quia non est in alio aliquo salus.» Ipsi tamen gratias agunt, et gaudent,« quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.» Ducitur extra civitatem lapidandus a Judaeis Stephanus. Mittit Herodes qui quosdam de Ecclesia affligerent, tradit et Petrum carceri, volens post Pascha producere eum populo. Ipsi tamen gratias agunt, et gaudent,« quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.»
149.2
Ter virgis caeditur pro Christo Paulus, semel lapidatur pro Christo, ter pro Christo naufragium facit. Ipse tamen in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum clamat:« Quis nos separabit a charitate Christi?» Alii ludibria experiuntur et verbera, nullam suscipiunt redemptionem, a communibus excluduntur beneficiis, circumeunt in melotis, in pellibus caprinis, hominibus spectaculum, et quasi peripsema fiunt. Ipsi tamen inter flammas, et furentium dentes bestiarum cum Paulo dicunt:« Quis nos separabit a charitate Christi?» Denique propter Christum mortificatur tota die Ecclesia, propter Christum aestimatur quasi ovis occisionis, id experta, quod suis Dominus dicit:« Venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.» Ipsa tamen inter mille mortes cum Paulo exsultat, cum Paulo clamat:« Quis nos separabit a charitate Christi?» Hujus amore calebat, quae per Salomonem dicebat:« Filiae Hierusalem, nuntiate dilecto, quia amore langueo.»
149.3
Ecce sacer et plenus gratiae consensus. Hoc inter Christum et Ecclesiam contractae sunt nuptiae, quibus parit, non perit virginitas. Generantur filii, quibus sepulcrum non pollicetur haereditaria mortalitas. Hoc itaque mysticus ille signat consensus, qui in contactu carnalium expetitur nuptiarum; unde et ipse sacramentum est, quia sacrae rei signum est. Sed nec illud a mysterio vacat, quod diximus unam uni conjungendam; una enim est Sponsa Christi, quoniam una est Ecclesia Jesu Christi. De differentibus membris unum corpus est sub capite Christo. De duobus gregibus unum ovile sub pastore Christo. Unde per Salomonem Dominus ipse sic loquitur:« Una columba mea, perfecta mea, una est matri suae, una genitrici suae.»
149.4
De eodem Cyprianus adversus Novatianum:« Ecclesia, inquit, una est, quae in multitudinem latius incremento fecunditatis extenditur, quomodo solis multi radii sunt, lumen unum, et rami arboris multi sunt, robur unum tenaci radice fundatum.» Idem:« Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur, quando in Evangelio tunica Domini non dividitur omnino, nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi, qui Christum potius indueret, integra vestis accipitur.» Ideo loquitur ad Moysen Deus dicens:« In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras.» Caro Christi, et semen Domini ejici foras non potest, nec alia ulla credentibus praeter unam Ecclesiam domus est. Descivit ad hac unitate Synagoga, quae praeventa sponsalibus Christi degeneravit in adulteram Antichristi. Jam tunc ea legitimum sponsum adversata est, quando in excelsis cum lapide, et cum ligno fornicata est. Misit ad eam vir suus, qui dicerent:« Revertere, et non est reversa.» Novissime venit et ipse, venit, inquam, venit ad eam, et in menstruis invenit eam. Obtulit annulum in manu ejus, murenulas aureas, et vermiculatas argento faciens auribus ejus. Denique gratiam suam revertenti promittens ait:« Revertere, et non est reversa.» Proh dolor! ea tunc in suis sordibus derelicta est, quia dereliquit fontem David patentem in ablutionem ignominiae suae. Tunc in lecto prostitutionis dimissa est, quia non cognovit tempus visitationis suae. Tunc repudii libellum promeruit, quia verum abdicavit sponsum, maledicens caeco nato, et dicens:« Ex discipulis illius es, nos autem Moysi discipuli sumus.» Tunc accepit, quia rejecit suave jugum ejus, et onus ejus leve, quando clamavit:« Non habemus regem, nisi Caesarem.» Erit tamen, erit, inquam, tempus, in quo illa de contemptu in gratiam redeat, in dilectam de repudiata convertatur, de meretrice proficiat in virginem. Tunc et ipsa fiet sponsa Christi, non quidem altera, sed una et ipsa, et columba Jesus Christi. Sicut autem sponsa Christi sponsa una, sic et sponsus Ecclesiae sponsus unus. Unum habet ea sponsum, unum diligit, unum cognoscit, uni generat, uni lactat, unus ille Sanctus sanctorum est. Idem Deus et homo est. Sanctum hunc sanctorum multi praecesserunt electi, multi etiam secuti sunt. Sicut sacra refert historia, praemissa est manus et brachium, cum Jacob ex Rebecca nasceretur. Deinde edito capite coetera membra in lucem novissime prodierunt. Tenebat autem manus praemissa plantam pedis Esau praeegressi, sic ea caput antecessit nasciturum, sed ipsa membrum capitis nascituri: reliquae partes natum caput secutae sunt, sed partes ipsae membra capitis jam nati. Sicut autem illa, et ista membra corpus unum, ita caput corporis hujus caput unum. Sic et Christum prophetae praecesserunt, sic Elias, et Elisaeus, sic plerique Veteris aemulatores Testamenti. Qui scilicet, ne populus durae cervicis, et incircumcisus corde post deos alienos ambularet, aut sequeretur viam latam et spatiosam, quae ducit ad mortem, Pentateucho Moysi tanquam vinculis quinque digitorum pedes ejus ligasse, ac tenuisse noscuntur. Ubi autem veritas de terra orta est, secuti sunt apostoli veritatem, secuti sunt martyres, secuti sunt ii, quos undecima hora in vineam patrisfamilias venisse Matthaeus commemorat. Illi quidem sub lege Christum in tempore praecessere, sed fide facti sunt membra nati Christi. Sicut autem illa, et ista membra corpus unum, et Ecclesia una, sic unius corporis caput unum Christus, et unius Ecclesiae sponsus unus Christus. Attende Moysen; praeco sponsi non sponsus fuit. Considera plusquam prophetam, indignum se esse confitetur, qui solvat corrigiam calceamentorum sponsi. Paulum respice. Dictum est a sponso, quia oportet eum pati multa pro nomine sponsi. Intuere Petrum et Andream, percurre discipulos; domestici quidem sponsi fuerunt, nullus autem sponsus. Vides igitur sponsam Christi unam esse Ecclesiam, et sponsum Ecclesiae unum esse Christum. Utriusque autem unitatis signum est earum unitas personarum, quae in contactu carnalis conjugii singulae requiruntur: unde et ipsa sacramentum est, quia sacrae rei signum est.
149.5
Nuptialis autem, et contemplatione prolis indulta commistio cum sit necessaria suscitando semini, magnum etiam in ea est sacramentum. Esse namque duas generationes Veritas his declarat verbis:« Quod natum est ex carne, caro est,» quare quod natum est ex spiritu, spiritus est. Porro carnalis generatio tota carnaliter agitur; spiritualis autem tota spiritualiter impletur. Aquam vides, vides catechumenum, vides ministrum; id autem quod in aqua fit, non vides, quod apud catechumenum, quod per ministrum.* Purum vides elementum, sed signo crucis, atque virtute verborum vim secretam acquirit. Obligatus diabolo puer in fontem descendit; sed suus, et Christi liber egreditur. Profert verba minister, sed Agnus baptizat, qui tollit peccata mundi. Generatio haec ex veteri materia novam progeniem creat, non mutuans substantiam, sed tollens culpam. Purgat enim ab antiquo personam contagio, inserens eam corpori Christi, et coelestem de terrena efficiens. Generatur illa generatione prima primus Adam, secundus in ista renascitur. Generatur ex illa diabolus, quod per istam dispendium redintegrat angelorum. Unde et ea, quae in carne generat, sacramentum est, quia istius, quae generat in spiritu, sacrum signum est.
149.6
Legimus autem Dominum super his, quibus invicem de conjugio complacuit sic dicentem:« Quod Deus conjunxit, homo non separet.» Hinc est, quod nisi in morte alterius dirimi non potest copula conjugalis. De quo sic Apostolus ad Corinthios scribens ait:« Mulier alligata est, quanto tempore vir ejus vivit. Quod si dormierit vir ejus, liberata est a lege viri. Cui vult nubat, tantum in Domino.» Utroque igitur superstite, superstes et inconvulsa matrimonii lex existit. Sic et spirituale conjugium Christi, et Ecclesiae nunquam dirimitur, nunquam solvitur, quia nunquam Christus, nunquam Sponsa Christi moritur.« Christus enim resurgens ex mortuis jam non moritur; mors illi ultra non dominabitur.» Et Apostolus:« Si terrestris, inquit, domus nostra dissolvitur, habemus domum non manufactam, sed aeternam in coelis.» In coelis igitur uterque vivit, in coelis alter alteri congaudet. Vivit sponsus in coelis, anima simul et corpore consummatus. Vivit sponsa in coelis, nequaquam felicior de glorificato spiritu, quia de glorificanda carne securior. Congaudet sponsus sponsae, quia abstersit Deus omnem lacrymam ab oculis ejus, et introduxit eam in cubiculum suum. Congaudet sponsa sponso, quoniam sedet ad dexteram majestatis in excelsis, et regnum ejus regnum omnium saeculorum. Hanc profecto congaudendi vicissitudinem charitas docuit, charitas movit, charitas, ea charitas inexstinguibilis, et transire nesciens cum tempore.
149.7
De charitate ista sic Isaias ait:« Dixit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus in Hierusalem.» Nostis, fratres charissimi, Sion speculam, Hierusalem vero visionem pacis interpretari. Quare quidem sanctorum animae, dum mortalitatis hujus circumferunt corpus, in Sion esse dicuntur, scilicet a longe speculantes, qui sperant, et praestolantur mercedem. Erunt autem eaedem in Hierusalem, quando, duplici stola suscepta, facie ad faciem Deum videbunt, mutantes imperfectum plenitudine, spem munere, imaginem veritate. In illa Sion erat Apostolus, cum dicebat:« Videmus nunc per speculum in aenigmate.» Hanc sibi Hierusalem promittebat, cum submittebat:« Tunc autem facie ad faciem.» Item idem:« Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.» Est igitur ignis in Sion, et caminus in Hierusalem, quia charitatis fervor modicus est in hac vita, plurimus in futura. In hac igniculus, in futura caminus. Hic portio, ibi plenitudo.« Veniet enim quod perfectum est, et evacuabitur quod ex parte est.» Porro sicut nunquam Christus, nunquam Ecclesia moritur, ita nunquam tam beata inter eos exstinguitur, aut exstinguetur charitas; nunquam solvitur, aut solvetur eorum beatissimum, et spirituale conjugium. Hujus tamen sacratae perennitatem copulae ea stabilitas carnalis conjugii designat, quam viventi viro, et uxori, non homo, sed Deus, non fori lex assignavit, sed poli. Unde et stabilitas haec sacramentum est, quia sacrae rei signum est.

Intertext edge

Open linked passage

Note