Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 18.1
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis1056-1133
—
10940 Sermon36
18.1
XIV. IN EPIPHANIA DOMINI SERMO SECUNDUS.
18.1
« Qui sedes super cherubim, appare coram Ephraim Benjamin et Manasse[ Vulg. manifestare].»
18.2
Frequenter scripserant nobis prophetae promissiones de adventu Salvatoris, quasi calamo scribae velociter scribentis, quasi dicerent: Exspecta, reexspecta. Multi venerant praecones, sed promissis tantum quilibet dives erat. Alius quidem dicebat:« Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.» Alius vero sic:« Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet.» Ambo pari consilio de secretario Dei exierant nil tamen inde nisi promissionem reportantes. Etiam Citharista noster, tanquam jam exspectatione fatigatus, quadam obliquatione culpam in Deum referebat, dicens:« Tu vero repulisti et despexisti, distulisti Christum tuum.» Isaias, vir nobilis et urbanae eloquentiae, tanquam indignando dixit:« Utinam dirumperes coelos, et venires.» David jam de optatu prosilierat in imperaturam, dicens:« Inclina coelos tuos, et descende.» In hunc modum totus ille prophetarum conventus, tanquam diutius exspectando pertaesus, nunc optando, nunc imperando, nunc conquerendo, nunc indignando sermones suos variabat. Tandem venit exspectatus, et clausit ora prophetarum. Datum est promissum, et impositum est promittentibus silentium. Sileat 283 ergo legislator, quia linguae impeditioris est apud Deum. Sileat Isaias, quia polluta se fatetur habere labia. Sileat Jeremias, quia puer est, et nescit loqui. Sileat Ezechiel, quia polluto pane vescitur. Sileat Daniel, quia post visionem graviter infirmatus est. Sileat Osee, quia fornicariam duxit uxorem. Sileat Amos, quia Propheta non est, sed pastor vellicans sycomoros. Erumpat vox Ecclesiae, et dicat: Apparuit humanitas, et deitas Salvatoris nostri; venit enim non tantum cum vino et oleo, sed etiam cum purpura et sacco. Christus quidem Deus et homo modo quaedam agebat, in quibus apparebat verus homo; modo quaedam, in quibus apparebat verus Deus, quia modo histrionum ludens, in varias species se alternatim transformabat; De quo ludo dicit Sapientia:« Delectabar per singulos dies, ludens coram illo in orbe terrarum;» die siquidem nativitatis, apparuit homo Deus. Dicat ergo Ecclesia: Domine Jesu, in Natali tuo inventus es habitus ut homo, paulo minor ab angelis effectus. Hodie vero tu qui sedes super cherubim, Dominus angelorum et hominum, appare coram Ephraim, Benjamin et Manasse. Ac si dicat: Domine Jesu, jam te vidimus reclinatum in praesepio, pannis involutum, vagientem inter animalia. Vidit te Maria, vidit te Joseph, viderunt te pastores; et nunc tertia decima dies est quod haec facta sunt. Appare ergo hodie secundum quod sedes etiam super cherubim, et sic factum est.
18.3
Tripliciter ergo apparuit ut Deus: non quidem in eadem[ specie] nisi per temporum revolutionem. Tertia decima die a nativitate apparuit regibus gentium, stella stante super[ ubi] erat puer. Nam et ipsi thus offerendo Domino[ Deum] munere confessi sunt. Tricesimo anno eadem die apparuit Joanni Baptistae et turbis quae convenerant ad eum, per testimonium Patris. Sequenti anno eadem die apparuit ut Deus coram matre et discipulis et convivis per mutationem aquae in vinum. Et has tres apparitiones innuunt tria nomina quae sequuntur Ephraim, Benjamin et Manasse. Sed si ordine retrogrado proferantur, ordinem sequentur historiae. Dicamus ergo: Appare coram Manasse, Benjamin et Ephraim. Manasses oblivio dicitur; hi sunt gentiles obliti unius Dei, de quibus ut oblitis dicitur:« Reminiscentur et convertentur ad Dominum universae familiae gentium[ Vulg. universi fines terrae].» Et alibi:« Intelligite qui obliviscimini Deum.» Coram his apparuit per stellam. Benjamin, filius dexterae, qui primus amatus dictus est Benjamin[ f. Benoni], 284 id est filius doloris, quia prae labore partus est mortua mater ejus. Hic est Joannes Baptista, Synagogae vel legis filius, quo recenter nato mortua est, quia« usque ad Joannem lex et prophetae.» Sed pater vocavit Benjamin, id est filium dexterae, id est potentiae divinae. Non enim vis humana fuit, quod natus est de senibus et sterilibus, sed divina coram eo apparuit in baptismo. Ephraim, fructificatio. Hi sunt discipuli, quibus ipse dixit:« Non me elegistis, sed ego elegi vos.» Coram illis apparuit in convivio. Possunt etiam haec verba non indecenter aptari Ecclesiae triumphanti, id est spiritibus beatorum, qui sub throno Dei clamant: Domine Jesu Christe, qui justus, injuste judicatus es coram iniquo judice; qui tanquam ovis coram tondente non aperuisti os tuum, qui visus es vilis, et non habens speciem, tanquam vir leprosus, nunc tandem manifeste[ f. manifesta te], ut alia littera, coram Ephraim, Benjamin et Manasse, et sic veniet. Deus enim manifeste veniet, et non silebit, potens tanquam crapulatus a vino, tanquam judex sine misericordia, Sane in judicio erunt tres ordines hominum, judicandi scilicet, judicantes, judicati. Mediocres judicabuntur, quorum fructus, id est opera discutientur, angelis dicentibus: Ecce homo, et opera ejus cum eo; et hi significantur per Ephraim, quia a fructibus suis judicabuntur. Relinquentes omnia et sequentes David[ f. Christum], judicabunt, quibus dictum est:« Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel[ Matth. XIX, 18).» Hi intelliguntur per Benjamin, quia dextera, id est, potentia judicandi collata est eis. Jam judicati sunt infideles, quorum judicium jam Ecclesiae notum est, de quibus tanquam de hostibus manifestis non[ f. nunc] fertur sententia. Hi per Manassem intelliguntur, quibus oblivioni datus est Deus tanquam mortuus a corde. Dicunt ergo animae beatorum desiderantes diem Domini, ut recipiant duplicia: Domine manifestum[ f. manifesta te, seu manifestare] coram Ephraim, id est, judicandis; et Benjamin, id est judicantibus; et Manasse, id est judicatis. Possunt nihilominus haec verba esse Ecclesiae militantis, ac si diceret: Domine Jesu, Verbum Patris in tempore ante legem innotuisti quidem, sed paucis, et parum.« Invisibilia enim Dei per ea quae facta sunt, a creatura mundi intellecta sunt.» Sub lege enim innotuisti, et sub velamine figurarum, sub umbra litterae occidentis aquosae, quae in foliis, non in fructu copiosa facta est juxta illud:« Vitis a scopulis frondosa, vel cujus arbusta cooperuerunt cedros Dei.» 285 Nunc autem tempore opportuno manifestare coram Ephraim, Benjamin et Manasse.
18.4
Sub lege nuntiatum tantum, nobis autem manifestum, id est, eructatum.« Eructavit» enim cor Patris« verbum bonum,» et sic eructatum est de corde Patris in uterum Virginis; de utero Mariae in gremium Ecclesiae. Eructatum vero dicitur manifestum, quia quod eructatur saporem secum trahit, scilicet misericordiae suae gratiam, tanquam quiddam interius et secretius caeteris. Miserationes enim Domini sunt super omnia opera ejus, et propitiatorium superpositum est arcae, quia misericordia est super vitas. Venit enim Samaritanus ad vulneratum cum vino correptionis et oleo miserationis. Tu ergo qui sedes super cherubim, id est plenitudinem scientiae, manifestare nobis dando singulis, dando universis de illa plenitudine scientiae; manifestare nobis dando[ suppl. oleum] in barbam, et a barba usque in oram vestimenti. Appare ergo coram tribu. Hi sunt tres viri quos videt Ezechiel salvandos,« Noe, Daniel, et Job.» Conjugati scilicet vel activi per Ephraim intelliguntur, qui fructus, id est opera misericordiae faciunt; praelati per Benjamin: potentia enim divina, non humana est, non tantum in se vitia exstinguere, sed ab aliis exstirpare; contemplativi per Manassem, qui quandoque obliviscuntur etiam sui, id est eorum quae exigit eorum natura, quia ad vocem puellae cantantis grex obliviscitur esus. Sed nota quod tribus Manasse divisa fuit; pars altera quia abundavit in pecudibus, in terra pascuali circa Jordanem remanere praeelegit. Hi sunt qui spem ponunt in incerto divitiarum, et exsilium obliti petere, tanquam manentem incolunt civitatem. Pars altera subito transivit Jordanem, ut acciperet sortem sanctificationis sub funiculo distributionis. Hi sunt contemplativi, qui cum Apostolo posteriorum obliti, in anteriora se extendunt. Ergo dicit: Appare coram Ephraim, id est activis; et Benjamin, id est praelatis; et Manassem, id est contemplativis. Sed, secundum duo opera contemplationis, sunt duae species contemplantium. Duo enim sunt opera ejus exteriora. Sola meditatio interior est. Exteriora, oratio et lectio; et sic contemplantes sunt claustrales, et scholares. Claustrales ergo qui sine communibus[ id est, sine propriis] viventes, communem vitam eligunt, dicant: Domine, doce nos orare. Scholares vero in fame et siti, in frigore et nuditate vitam tenuem agentes, 286 dicant: Domine, doce nos lectioni vacare, quoniam suavis est sapientia; non tamen invenitur in terra suaviter[ viventium], sed in terra viventium[ f. laborantium]. Nec ergo vos huc venisse arbitror ut affluatis deliciis et voluptatibus effluatis, obstinatione[ f. dissolutione] pereffluatis; sed ut excitati studeatis in labore et aerumna. Laboris vero merces in praesenti est cordis illumanatio; in futuro turiusque hominis glorificatio. Quam reddat nobis justus Judex, cum venerit judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).