Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 21.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10940 Sermon36
21.1
XVII. IN SEPTUAGESIMA SERVO UNICUS.
21.1
« Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium: Sic currite ut comprehendatis.»
21.2
Ad cursum spiritualis stadii hodierna die provocati, qualiter currendum, et a quibus abstinendum sit, fratres dilectissimi, mente sollicita considerare debemus. Stadium namque juxta litteram quarta pars milliaris dicitur, quod primum Hercules uno halitu cucurrisse fertur, in cujus fine ponebatur antiquitus palus superposita corona de floribus texta, ibique propter hanc capiendam expedita juvenum cohors currere solebat, ut aliquis eorum primus, si posset velocius currere, bravium, quod nos coronam vocamus, raperet, ac per hoc regis et intuentium laudem, deinde multa donorum praemia specialiter haberet. Multi enim ad hoc communi animo tendebant, sed ab uno cuncti superati erant, qui quia erat cursu velocior, rerum collectione caeteris videbatur dignior. Et quanto gaudebat victor regiis muneribus ditatus, tanto victi dolebant, non solum donis privati, sed etiam tarditatis suae verecundia dehonestati. Abstinebant se quidem a cibis, qui cursui nocent, sed non aequaliter, quia illius abstinentia fuerat major, qui in cursu erat velocior. Ne miremini, fratres, quod ex pagana superstitione pro tuendis animabus Apostolus imitabile dedit exemplum, ut putet aliquis vestrum in nullo gentilium cultus esse sequendos, a quibus Christiana religio, Christo cogente, nos fecit extraneos. Primum cognoscat charitas vestra quoniam ex eorum ritu quaedam sibi sancta usurpavit 294 Ecclesia, quae non carnaliter, sed spiritualiter sunt exsequenda. Ex quibus est istud exemplum, quod hodierna[ supp. lectio] nobis protulit utilissimum. Stadii siquidem situs, qui illis ad currendum metitus erat, praesentis vitae terminum significat, qui ad cursum salvationis nostrae nobis datus est, dicente et monente Domino: Curre, miser, curre, festina, dum tempus habes, ne incidas in mortem. Currebant enim illi pro temporali et corruptibili bravio capiendo, ut a rege mortali terrena munera caperent. Curramus nos melius pro spiritali et incorruptibili bravio capiendo, ut a Rege regum, qui aeternus et immortalis est, aeterna et indeficientia munera capiamus, audientes exoptabilem vocem illius dicentis:« Venite, qui laboratis, et onerati estis.» Illi abstinebant se a pinguibus cibis, ut expeditiores in cursu redderentur. Abstineamus et nos melius, non tantum a cibis, quantum a vitiis, ut ad currendum veloces existamus.
21.3
Quod autem ex magna juvenum frequentia unus bravium capiebat, caeteris incassum currentibus, quantum ad nos pertinet, fratres charissimi, valde timendum est, scilicet ne ab uno omnes superemur, qui pro corona currere disposuimus. Unde monet Apostolus: Sic currite ut comprehendatis. Et quomodo illa comprehendere poterimus, qui currere nolumus? et si quando currere inchoamus, heu! crassitudine vitiorum fatigati, turpiter in cursu deficimus. Nam cum omnis Ecclesia in clericali et laicali ordine sit divisa, nemo eorum est qui pro corona gloriae currat, sed quidam insaturata cupiditate solliciti, quidam infrenata voluptate polluti, quidam elatione saecularis pompae tumidi, non solum currere nolunt, sed etiam ipsos oculos ad capiendam coronam aperire nesciunt. Unde Psalmista:« Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt.» Et Propheta:« Sicut populus, sic sacerdos.» Adeo enim caecati et in quodam oblivionis puteo detrusi sumus, ut nihil de futuro cogitantes, et praeter hanc vitam, in qua voluntates nostras exsequimur, aliam non putemus. Et ut amplius dicam, multi insanientes, dum cupidos animos voluptuosis desideriis pascunt, et in sibi subjectos more luporum saeviunt, aliam se nunquam velle habere dicunt. Hi enim tales naturam hominis perdunt, et naturam quadrupedis sequuntur, qui irrationabiliter et inverecunde veneri et libidini semper insistunt. Hominem namque ita Conditor rerum terrenis praeposuit creaturis, ut bene utens temporalibus, post mortem frueretur aeternis. Quid ex hoc agendum est, fratres? Omnes enim sumus 295 perditi, nisi divina fuerimus misericordia sublevati. Ipsa namque ad currendum nos provocat, dicens:« Ambulate, dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant.» Qua vocante, si cursum iterum repetere volueritis, non uni tantum, sed plurimis fas erit coronam contingere, et sicut non semper idem in omni cursu vincebat, sed qui modo victus erat, modo renovatis viribus victor existebat; ita nos, si hucusque victi sumus, amodo victores esse curemus. Via enim currendi ante oculos posita est, in qua quantum sumus tardiores, tanto possumus esse( si volumus) velociores. Quomodo enim torpentes et pigri in cursu cessare possumus, qui non solum Apostolum ad coronam, sed etiam Salvatorem nostrum ad denarium capiendum monitorem habemus? Ipse namque summus Paterfamilias, qui plantavit vineam, id est sanctam Ecclesiam, nobis qui sero, id est in fine mundi, in vineam laboraturi intravimus, coelestis remunerationis denarium se daturum promittit, assimilans nos primis colonis, qui a mane usque ad vesperam portaverunt pondus diei et aestus. Audistis siquidem illum proposita vera et congruenti similitudine Evangelii, mane, hora tertia, sexta, nona et undecima ad vineae suae culturam operarios invitantem, et aequalem denarium cunctis finito opere reddentem. Et si horarum quas audistis significationes cupitis, discite quia mane fuit ab Adam usque ad Noe; hora tertia a Noe usque ad Abraham; sexta vero ab Abraham usque ad Moysen; nona siquidem a Moyse usque ad Domini et Salvatoris nostri adventum; undecima fuit ab adventu Domini usque ad finem mundi, in qua nos ultimi operarii in vineam intravimus; sed quia desides et tardi in opere sumus, certi de denario esse non possumus.
21.4
Studeamus igitur velocius operari, ut de denario possimus esse securi; et quia hodie a summo Patrefamilias vocamur, vocationem ejus non despicientes, in vineam laboraturi intrare studeamus. Ipse namque praesens jejunium ad hoc congrue instituit, ut peccata nostra innumera, quae carnis delectatione 296 caeteris anni diebus commisimus, in hoc tempore per poenitentiam et carnis mortificationem tergere possimus. Insuper etiam dies ista, quae veluti janua jejuniorum existit, et canticum laetitiae, id Alleluia, nobis subtrahit per omnem continuationem sui officii, poenitentes et plangentes exprimit, docens nos ab immoderata laetitia debere cessare, et in fletu et lacrymis poenitentiae manere. Hac igitur voce saepius repetito nomine, ipsum Alleluia affati sumus, quodammodo illud retinere quasi hospitem cupientes, dicendo illi: Mane apud nos hodie, et caetera; cui etiam ultimum vale fecimus, dicentes: Angelus Domini bonus comitetur te, ut iterum revertaris ad nos, ut sciamus non antea nos perfecte gavisuros, quousque corpore et sanguine Redemptoris nostri renovati, ipsum canticum gaudentes recipiamus. Antiphona siquidem missae, quae vulgo Introitus vocatur, cum poenitentibus plangit, dicens: Circumdederunt me dolores mortis.» Collecta siquidem cum responso afflictionem poenitentiae sonant. Ille denique cantus, quem pro Alleluia commutamnus, qui Tractus ideo dicitur, quod longos cantus habeat, poenitentes profundo gemitu ad Dominum clamare docet, et sic caetera verba officii ordinatim digesta, non laetitiam gaudentium, sed luctum et moerorem videntur exprimere peccatorum. De nomine nempe diei, quae Septuagesima vocatur, si quaeritis, sciatis quia non tam a numero dierum, ut aestimant qui ab ea usque ad paschalem festivitatem tot dies computant, quam a numeri perfectione nomen accepit, a quo isdem numerus initium sumpsit. Constat autem isdem numerus ex denario septies ducto, quorum septenarius ad septem Spiritus sancti dona, denarius vero pertinet ad decem legis praecepta, quae ita junguntur, ut neque dona Spiritus sancti sine legis praecepto, neque praecepta legis sine Spiritus sancti dono custodiri ab aliquo possint, et qui alterum servaverit, alterum sine dubio habebit. Qui numerus recte poenitentibus congruit, ut gratiam sancti Spiritus, quam 297 peccando perdiderunt, decem legis praecepta maxime in hoc tempore custodiendo recuperare valeant. Aliter secundum quosdam ad litteram Septuagesima dicitur, eo quod Israeliticus populus in Babylonia tot annis fuerit captivatus, a quo longo tempore post rediens, eodem numero in commemorationem ejusdem liberationis jejunium Deo consecraverit. Sed quia et secundum historiam, et secundum allegoriam poenitentibus congruit, studeamus nos in hoc tempore peccata nostra deflere, ut animae nostrae post hanc vitam, quae septem diebus volvitur, a Babylonia, id est infernali captivitate liberatae, et donis Spiritus sancti ditatae, et coronam immarcessibilem pro cursu, et denarium pro diurno labore vineae a Rege regum possint gaudentes percipere. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note