Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 28.1
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis
—
10940 Sermon36
28.1
XXIV. IN QUADRAGESIMA SERMO QUINTUS. De poenitentia.
28.1
« Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus, ut dormias, et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus.»
28.2
Sicut vigilantibus promittitur regnum, ita dormientibus Sapientia minatur aeternum interitum. Perversa est ista dormitatio, et ideo, fratres, vehementer est fugienda. Non est iste somnus corporis, sed mentis; nec mentis praestat quietem, sed ingerit oppressionem. Ab hoc somno alibi dehortatur Sapientia, dicens:« Ne dederis somnum oculis tuis, neque dormitent palpebrae tuae.» Somnum quippe dat oculis suis, qui sui vel aliorum curam negligenter 329 agit; dormitat autem qui utique reprehensibilia in se vel in aliis cognoscit, quae propter mentis taedium digna invectione non corrigit. Talis somnus negligentia est, et dormitatio ista pigritia vel acedia non incongrue dicitur. Avertat Deus ab oculis nostris hujusmodi somnum, talemque dormitationem. Somnus iste atque dormitatio de nocte oritur, non de die, et ideo mentis tenebrat oculos, non illustrat. Unde Apostolus:« Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.» Detestabilis est nox ista, quae tales parit propagines. Non est ista nox confessionis, in qua surgit sanctus ad confitendum Domino, sed confusionis, in qua bestiae silvae et catuli leonum pertranseunt rugientes, ut rapiant. In hac nocte Judas fuit quando tradidit Dominum. De hac nocte quasi de Babylone fugiendum est, quia nox ista vere est Babylon, id est confusio vitiorum ac peccatorum. Qui ergo dormiunt, id est qui in his temporalibus torpent et quiescunt obliti aeternae vitae, et nocte dormiunt, id est confusio peccatorum et vitiorum attraxit eos. Et qui ebrii sunt, his temporalibus immoderate utendo, ex nocte peccati id agunt. Fugiamus ergo hanc noctem, quae talem parit dormitationem, quod est fugere de medio Babylonis. Ideoque sicut Jeremias hortatur nos, dicens:« Fugite de medio Babylonis,» ut unusquisque salvet animam suam. Ita et Apostolus hujusmodi dormitationem cavere monet, dicens:« Ut non dormiamus sicut caeteri, sed vigilemus et sobrii simus.» Vigilemus cernentes[ f. spernentes] haec caduca et transitoria; sobrii simus, moderate his utendo et recte.
28.3
Caeterum sicuti est somnus malus, ita et bonus. Et sicuti est vigilatio bona, ita et mala. Dormire bonum est mundo, et vigilare Deo. Unde sponsa dixit:« Ego dormio, et cor meum vigilat.» Dormiebat enim mundo, non in mundo, et vigilabat Deo, non mundo. Primum est enim vigilare mundo, et dormire Deo. Qui enim dormit Deo in mundo dormit, et non vigilat in mundo, sed mundo. Sicut aliud est vigilare mundo, quam in mundo. Vigilare mundo sapientia carnis est, quae inimica est Deo; vigilare in mundo prudentia spiritus est, quae desursum est. Dormire mundo continentia est, quia ab hujus tumultibus atque operibus secernimur, ut spirituale sabbatum in corde agamus. Dormire autem in mundo negligentia est et corporis tarditas, unde provenit maledictio, quia« maledictus est,» ut ait Scriptura,« omnis qui facit opus Dei negligenter[ Vulg., fraudulenter]..»
28.4
Si autem maledictus est qui negligenter facit, non caret ille maledictione qui 330 non facit. Sicut piger qui est lapidandus stercore bovis, id est pro contemptu et abjectione praedicationis, cujus doctrina et exemplo non incitatur ad malum[ vitandum], nec movetur ad bonum[ faciendum], sed humi prostratus terrenus terrena sapit et quaerit, non quae sursum sunt excitantium a somno. Et quia celsitudinem aeternitatis non penetrat, formicae paradigma, ut vel sic excitetur, proposuit Sapientia, dicens:« Vade, piger, ad formicam, et considera viam ejus, et disce sapientiam, quae cum non habeat ducem, parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.» Quasi diceret: Si te non moveant verba doctoris, disce a formica sapientiam operandi. Si enim tantillum animal principe carens, rationis expers, natura duce sibi providet in posterum, multo magis tu ad imaginem Dei conditus, ad videndam gloriam ejus vocatus, doctorum magisterio adjutus, ipsum Conditorem habens ducem, debes in praesenti fructus bonorum operum congregare, quibus in futuro vivas in aeternum. Vita praesens messi comparatur et aestati, quia tunc inter ardores tentationum tempus est colligendi futurorum merita praemiorum. Dies autem judicii comparatur hiemi, quia nulla relinquitur facultas pro vita laborandi, sed tantum cogetur quisquis de horreo priscae actionis proferre quod recondidit. Surge igitur, piger, de somno torporis. Vigila negligens, et omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit et mors. Sunt enim nonnulli qui opera faciunt quae videntur bona, sed non omni diligentia servant corda, negligentia vel intentione prava vitiantes ea: Male dormiunt isti in mundo, sed deterius vigilant mundo. Sicut horum somnum redarguit Sapientia, ita et vigilandi[ f. ita et vigilantiam], dicens:« Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via..... non enim dormiunt, nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis, nisi supplantaverint.» O quam detestabiles vigiliae! Ad hoc enim vigilant, ut alios laedant. Nolite igitur sic vigilare, fratres; potius vigilate Deo, et ipsum mare[ f. amate, seu orate], ne intretis in tentationem. Excutite quoque somnum ab oculis vestris, frontes cordium fricantes manibus bonorum operum. Surgite qui jacetis, sicut ait Apostolus:« Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.» Hactenus, fratres, satis obdormistis, hucusque pigritati estis, hucusque in voluptatibus vitiorum versati estis. Unde Apostolus quemque nostrum vocat, dicens: O tu qui dormis in[ lecto] vitiorum, et negligentia obvolutus, et Dei oblivione confusus, surge per poenitentiam, 331 ut in interiora te extendens, terrena contemnas, vitia odias, et exsurge per oris confessionem, et operis exhibitionem, ut veterem hominem in teipso mactes, et novum induas, sicut Apostolus hortatur, dicens:« Deponite veterem hominem cum actibus suis, et induite novum, qui secundum Deum creatus est;» id est exuite formam terreni ac veteris hominis, et induite novum hominem, id est imaginem coelestis, ut sicut ad instar terreni hucusque terreni fuistis, et terrenam vitam duxistis, secundum carnem ambulantes, sic de caetero studeatis fieri per coelestem coelestes. Per ipsum namque jam vobis hora est, id est opportunitas, et facultas surgendi de somno. Abjicite ergo opera tenebrarum, id est opera veteris hominis, quae in tenebris fiunt, et ad tenebras aeternas ducunt, et carnis curam ne feceritis in desideriis. Si enim formam Christi indueritis, non cogemini servire carni in desideriis, etsi in necessariis. Exsurge igitur a mortuis, id est a peccatis, qui quasi mortuus inter mortuos jaces, et illuminabit te Christus, ut ipsum videas in praesenti per speculum et in aenigmate, in futuro autem facie ad faciem. Temporales istae felicitates quasi somnia sunt dormientium. Amici mundi hujus sunt quasi somniantes thesaurum invenisse. Quidam enim in somniis divitias se habere putant, et evigilantes, se deceptos falsa imagine reperiunt. Ita mundi amatores, temporalia bona amplectentes, verba bona[ f. vera bona] se accepisse opinantur; sed per mortem evigilantes, falsa bona fuisse intelligunt, dum quae prius tenebantur, evanescunt. Unde Propheta:« Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt viri divitiarum in manibus suis.» Et alibi:« Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua[ supp. imaginem ipsorum] ad nihilum rediges.» Quod autem haec evanescant evidentissime ipse idem Propheta aperit, dicens:« Homo cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.»
28.5
Surgite ergo, fratres, de tam periculoso et mortifero somno. Redite praevaricatores ad cor, et sequimini illud prophetae Ezechielis, imo Spiritus sancti consilium, quo nos hortatur, dicens:« Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et facite vobis cor novum, et spiritum novum, et non moriemini, dicit Dominus, quia nolo mortem morientis, id est peccatoris.» Revertimini igitur, et vivite. Attendite, fratres, quantae misericordiae, quantae patientiae est Redemptor noster, qui nos quotidie cadentes incessanter admonet ut surgamus, aberrantes revocat ad vitam[ f. viam]. Nos[ ipsum] deserimus, sed ipse nos non deserit, quos redemit. Nos suos milites fecit, et 332 in signum justitiae[ f. militiae], nobis nomen de suo nomine dedit. Nos autem quid fecimus? Et si tacere velimus, Moyses clamat:« Incrassatus est populus dilectus, et recalcitravit, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.» Cum enim dedisset ei omnia bona, incrassatus bonis Dei, et petulans factus, recalcitravit contra Deum, deseruit illum qui eum fecerat, et salvaverat. Violavit pactum cum Creatore initum, cui in baptismo promisit renuntiare Satanae et omnibus pompis ejus. Sed ecce opera Satanae fecistis, et ei adhaesistis, derelicto Deo. Ideoque mater Ecclesia nos et alios filios suos, in quibus detrimentum se sensisse cognoscit, paterna hodie corripit severitate, ut possit eos medicinali parcimonia reformatos, materna pietate colligere. Invitat saucios ad ostendenda vulnera sua, ne non ostensa et incurata putrescant. Indicit ostendentibus diversa genera curationum, ut, juxta qualitatem et quantitatem vulnerum, adhibeantur congrua fomenta medicaminum. Inde est quod mater Ecclesia lethalibus vulneribus sauciatos, et gravibus criminibus irretitos, medelam tamen poenitentiae humiliter implorantes, ad tempus separat a gremio suo, cilicio vestitos, et cinere capita aspersos. Cinis enim humilitatem poenitentiae demonstrat, cilicium asperam pungentis peccati conscientiam. Hujus rei documentum habetur ex testimoniis Veteris Testamenti in aeternum fundati. Ex illis ergo in initio cognovit[ Ecclesia] quod in mysterio hodie facit. In Genesi enim legitur quod propter peccatum praevaricationis et apostasiae emisit Deus Adam de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. In Numeris quoque legitur quod Maria soror Moysi peccavit murmurando contra eum, et percussa est lepra. Clamavit quoque Moyses ad Deum, dicens:« Deus, obsecro, sana eam. Cui respondit Dominus: Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. Exclusa est igitur septem diebus( Num. XII, 10 et seq.),» quibus peractis, revocata est. Sed haec et alia in figuris contingebant illis. Maria enim ista quae peccavit murmurando contra Moysen fratrem suum, et ducem populi, animam significat, quae murmurat contra Deum, vel doctorem a Deo sibi datum, cui contemnit obedire, et praecepta salutis ab eo recipere, quae cum sibi gravia videantur, murmurat, et facere recusat, et sic lepra vitiorum foedatur, et apparet leprosa, dum ejus publicatur culpa. Sed pius pastor quaerens salutem ejus, et compatiens peccanti, et auxilium medicinae postulans infirmanti, clamat quotidie ad Dominum, 333 dicens: Obsecro, sana eam.
28.6
Multum itaque valent preces fidelium apud Deum, sicut ait Jacobus:« Multum valet apud Deum deprecatio justi assidua.» Et quidem audivit Deus Stephani orationem, et convertit ad poenitentiam Saulum persecutorem. Respondens ergo Dominus postulanti, jussit eam separari septem diebus extra castra, et postea revocari. Respondet Dominus deprecanti, dum peccatricem animam compungit ad poenitentiam, sed jubet ut extra castra ejiciatur septem diebus. Ejectio extra castra ad confessionem pertinet. Ejicitur ergo extra castra, qui admonetur ad confitenda peccata, secundum illud: Effundite coram Domino corda vestra, ut venena peccatorum, quae intus clausa tenebatis, per confessionem foras ejiciatis, ut evacuata vitiorum amaritudine, repleantur gratiarum dulcedine. Quod fit septem diebus. Septenarius enim dierum[ numerus] septiformem gratiam significat, quae vere poenitentibus praestatur. Unde et septem anni poenitentiae dantur. Petrus etiam exivit foras, et flevit amare, sed nonnisi respectus a Domino. Deus igitur patiens, et multum misericors, volens sanare contritos corde, et alligare contritiones eorum per suos pastores, quibus dedit potestatem ligandi atque solvendi in gentibus, inquinatos a peccatis, quasi leprosos, a castris ecclesiasticis ad tempus ejici decrevit, ut rubore sequestrationis, et asperitate satisfactionis, velut quibusdam medicaminibus foti, Capiti suo queant reconciliari, et per ipsum et in ipso glorificari. Non ergo videatur vobis indignum, fratres, quod circa vos agit Ecclesia, sed humilitatis et dilectionis ulnis amplectamini salutis vestrae medelam. Ut enim patienter tolerat aegrotus, cum ejus putridas carnes urit vel secat medicus, sic etiam sunt vobis haec poenitentiae toleranda remedia, quibus etiam in cinere et cilicio extra Ecclesiam positi digne Deo satisfaciatis, ut spiritus vester salvus sit in die resurrectionis. Surge igitur, piger, et de somno evigila, quia, velis nolis, paululum dormies et modicum dormitabis. Repente enim venit judex, qui tua facta trutinet, et repentinus super te veniet interitus. Ideo ne differas de die in diem, neque tardes converti ad Dominum, qui ait: Convertimini, et agite poenitentiam, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Revertimini et vivite. Si enim praecedit poenitentia et innovatio spiritus, sequitur vita. Verae autem confessionis modum ac poenitentiae per Joel prophetam Dominus insinuat, dicens:« Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu et planctu, et scindite 334 corda vestra, et non vestimenta vestra.» Quibus verbis illa tria distinguntur: id est compunctio mentis, confessionis, exhibitio operis, quibus perfecta fit confessio, ac vera expletur poenitentia. Innovatio vero spiritus quomodo fiat Isaias insinuat, dicens:« Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse, discite bene facere.» Non enim sufficit lavari, nisi in munditia perseveremus usque in finem. Si vero hoc feceritis, quid inde consequamini attendite.« Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, sicut lana alba erunt.» In coccino et in vermiculo graviora peccata significantur, sicut est homicidium, adulterium, et hujusmodi. Non solum ergo minora, sed etiam graviora et detestabiliora crimina, pro quibus et poenitentes hodie ab Ecclesia ejiciuntur, per confessionem et poenitentiam delebuntur, ita ut vos qui heri infecti atque polluti eratis, jam purgati et quasi nix, et velut lana alba dealbati reperiamini, de qua fiat vestis Christi sine macula et ruga. Ipse autem dixit:« Sine me nihil potestis facere.»[ Orate igitur] ut operetur in vobis velle et perficere bonum, et confirmet vos in omni opere bono, ut ei reconciliari, et cum eo regnare valeatis, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula sempiterna. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).