Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 29.8
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis1056-1133
—
10940 Sermon36
29.1
XXV. IN QUADRAGESIMA SERMO SEXTUS. De bonis operibus.
29.1
« Seminate vobis justitiam in veritate, et metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale, tempus enim requirendi Dominum.»
29.2
Quoniam illi sunt dies, quos observare summa diligentia debemus, ut ad futurum Domini Pascha purificatis mentibus digni perveniamus, salubriter nos monet Deus per Osee prophetam seminare in veritate justitiam, et metere in ore misericordiae, et sic innovare nobis novale, et causam subdit: quia tempus est revertendi ad Dominum. Duo nobis promittit, et spiritualiter[ f. specialiter] Spiritus Dei commendat; scilicet, veritatem et misericordiam, quae sunt universae viae Domini.« Universae viae Domini,» testante Propheta, sunt« misericordia et veritas.» Ipse enim bis iter ad nos faciens, id est in mundum veniens, primo apertam exhibuit misericordiam erogando gratiam, et ostendit veritatem disquirendo 335 merita, et reddendo singulis juxta ea. Ipse est enim ille evangelicus homo, qui peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua, et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum;» et qui quinque accepit, lucratus est alia quinque; et qui duo accepit, lucratus est alia duo. Qui autem unum, fodit in terram, et abscondit. Ipse vero rediens, posita cum eis ratione, quos in lucro profecisse reperit, amplissima gloria remuneravit, introducens in gaudium Domini; malo autem et pigro servo talentum tulit, et in tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium, ejici praecepit. Cavete vobis, fratres. Ad vos enim hoc spectat, quia propter vos scripta sunt. Pro talento enim nobis imputatur quidquid a Deo nobis creditum valet ad capessendum Dei regnum. Attendite ergo Dei misericordiam et veritatem. Intelligite Dei bonitatem et severitatem in donatione talenti. Pensate misericordiam in exactione lucri. Cernite justitiam ipsius. Peregre profectus est per carnem quam pro nobis accepit. Locus enim carnis proprie terra est, quia ipsa de terra est, secundum illud:« Terra es, et in terram ibis.» Quam vilis res est homo per carnem; terrenus enim est, et non coelestis; pretiosus quidem per animam, ubi est imago et similitudo Dei; vilem ipsum atque abjectum terra demonstrat, id est caro; magnum atque sublimem imaginis signaculum declarat. Veruntamen homo infelix, hebes ac stultus carnem praeponit spiritui. Quanta abusio! quanta perversio! quanta hebetudo! hic quasi praeferre terram coelo. Duo enim hic in singulis nostrum sunt, caro et spiritus; et concupivit caro, testante Apostolo, adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Caro autem dicta est concupiscere, quia secundum ipsam agit anima, sicut auris dicitur audire, et oculus videre, cum potius anima per aurem audiat, et per oculum videat. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit, sed concupiscere dicitur, cum anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. Carnem igitur concupiscentem dicit delectationem carnalem, quam de carne et a carne spiritus habet adversus delectationem, quam solus habet.
29.3
Cum ergo haec sibi invicem adversantur, pene cuncti, inferiori in hac lucta consentiunt, id est carni, quod dolendum est et lugendum. Potius enim digniori, id est spiritui consentire deberetur. Debitores enim sumus spiritui, non carni, ut ait Apostolus, ut secundum carnem vivamus, etsi ei necessaria ministrare debeamus.« Nemo enim carnem suam odio 336 habuit, sed nutrit eam cibo, et fovet indumento.» Caro enim res bona est, creatura Dei est ut anima; nec ista est pars Dei, nec illa, sed caro minimum bonum est, maximum vero, spiritus. Summum vero bonum est Deus. Animae igitur viventi inter summum et parvum bonum, id est inter Deum et carnem, debitores sumus, quia licet inferior sit Deo, superior est carne. Attende enim opera carnis et spiritus, quae Apostolus enumerat, et videbis quia spiritui, non carni obtemperare debes. Opera enim carnis sunt fornicatio, immunditia, spurcitia, et hujusmodi.... Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, et hujusmodi, quae sicut propter se amanda sunt, et appetenda, quia in illis est custodia recti; ita opera carnis propter se sunt fugienda et odienda, quia in illis est ignominia et passio mali, secundum illud Apostoli:« Tradidit Deus illos in passiones ignominiae.» Secundum hanc scilicet carnem peregre profectus est Christus, ut diximus, sicut carnem nostram quasi ad peregrina duxit, quando eam in coelo levavit. Ipse ergo peregre proficiscens, id est in coelum ascendens, servis tradidit bona sua, quando dedit dona hominibus, et uni dedit quinque talenta, id est haec temporalia et exteriora quinque sensibus subjecta, eorumque scientiam. Alii vero duo, scilicet intellectum mysticorum, et operationem virtutum; alii unum, scilicet intellectum. Et qui quinque acceperat, operatus est in eis, et lucratus est alia quinque, dum se a visibilium voluptate custodiens, ab his etiam alios admonendo compescuit. Et qui duo acceperat, lucratus est alia duo, dum praedicando et mira operando tales instruxit, qui inde florent scientia et virtutum operatione. Qui vero unum accepit, abscondit in terram, quia terrenis actibus[ se] implicans, lucrum spirituale non quaesivit. Post multum vero temporis, quod est ab ascensione Domini usque ad secundum adventum, venit Dominus illorum, et posuit rationem cum eis, quia singulorum actus discutiens, innocentiam singulorum produxit, accusante singulorum conscientia eorum, vel defendente, et bene multos[ f. bene usos, aut bene meritos] super multa constituens, corona ineffabilium gaudiorum remuneravit; male meritos vero tenebris et luctui subdidit.
29.4
Considerate igitur, fratres, vias Domini, quibus ad nos venire dignatus est. Primo, in misericordia, largiendo nobis dona gratiae; secundo, in justitia, exigendo a nobis debita, et per hoc discite timere eum ut Dominum, et diligere ut patrem. Ipse enim nobis est ut pater, misericorditer 337 providendo. Unde Apostolus ait:« Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis( I Cor. I, 3).» Et est nobis ut Dominus, omnes adinventiones nostras ulciscendo. Unde Propheta:« Propitius est, et ulciscens in omnes adinventiones eorum..» Amandus est igitur, quia Pater, et timendus quia Dominus, sicut per Malachiam ait:« Filius honorat patrem, et servus dominum suum; Si ergo Pater ego sum, ubi est amor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?.» Timeamus ergo illum ut Dominum, et diligamus eum ut Patrem. Sed dilectio probatur in observantia mandatorum. Unde vir sapiens nobis consulit, dicens:« Deum time, et mandata ejus observa; hoc est enim omnis homo,» id est ad hoc omnis homo intendere debet. In his enim duobus consistit perfectio justitiae. Hoc est salubre et coeleste sensati viri consilium, ut scilicet Deum timeamus, et ex corde eum diligamus. Haec est enim scala ascendendi ad vitam. Nec tamen dixit: Deum time et dilige; sed mandata ejus observa, sciens quod probatio dilectionis exhibitio est operis. Unde Veritas in Evangelio ait:« Si quis diligit me, sermonem meum servabit.» Probatur ergo dilectio vera, in mandatorum custodia. Nam et Petro in terna confessionis dilectione[ f. dilectionis confessione], committitur tertio gregis custodia. Domino enim tertio interrogante:« Simon Joannis, diligis me plus his?» et eo tertio sedente[ f. reddente, seu respondente]:« Tu scis quia amo te,» tertio ei commendatur custodia pastoralis a Domino dicente:« Pasce oves meas.» Unde evidenter ostenditur, quia sicut nullus debet curam pastoralem suscipere, nisi ex Dei dilectione, ita diligens exsecutio operis veritatem et sanctitatem declarat amoris. Nam Joanne in Epistola canonica attestante:« Qui dicit se Deum diligere, et mandata ejus non custodit, mendax est.» Sed nec Deum quis diligere potest, nisi et proximum diligat. Unde sanctus Joannes ait:« Qui non diligit proximum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere?» Et iterum:« Si quis viderit proximum suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?»
29.5
Nemo igitur sibi blandiatur, dicens se Deum diligere, si non diligit et proximum; nec proximum se diligere fateatur, quem tanquam seipsum diligere debet, nisi secundum consilium apostolicum« operetur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei,» id est, ad eos qui sunt de familia nostra per fidem, id est ad Christianos. Et quidem omnibus, dilectione, vita aeterna est optanda, etsi omnibus non eadem possint exhiberi dilectionis officia, quae fratribus maxime sunt impendenda, 338 quia faciliores et propensiores in bono aliquo circa fratres esse debemus, cum simus invicem membra. Si enim in cunctos libertatis[ f. liberalitatis] frena laxantur, maxime in domesticos, id est in Christianos laxari debent, qui habent eumdem Patrem, et ejusdem magistri appellatione censentur. Operemur igitur bonum, dum tempus habemus. Tempus seminandi est vita praesens, quam cernimus. In hac licet nobis quod volumus seminare, cum vero transierit seminandi tempus, auferetur. Unde Veritas in Evangelio ait:« Operamini, dum dies est, veniet nox quando nemo poterit operari.» Sed quod praemium operis? Quae verae merces dilectionis? Audi et vide.« Qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam; sicut qui seminat in carne, de carne metet corruptionem.» Et iterum:« Qui parce seminat, parce et metet; qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.» Audistis seminationis spiritualis praemium; dilectionis autem merces in Epistola canonica Joannis insinuatur:« Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.» Et quantum est manere in Deo, et Deum habere in se manentem, Veritas quoque in Evangelio ait:« Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.» Ecce ineffabile bonum et merces sublimis, scilicet, ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Sed de quibus dicit, veniemus? Non de uno solo loquitur; alioquin dixisset: veniam. Sed de tribus.« Tres enim sunt,» ut ait Joannes in Epistola canonica,« qui testimonium perhibent in coelo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus.» Isti ergo tres ad eum veniunt, non sicut hospites, qui mox ab eo discedunt, sed mansionem apud eum non faciunt. Ad quosdam enim veniunt, apud quos mansionem non faciunt, quia eos postea deserunt. Sunt enim nonnulli qui in vanum gratiam Dei recipiunt. Unde Apostolus:« Hortamur vos, fratres, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.» Qui autem in vacuum gratiam Dei recipiunt, idem alibi determinans inquit:« Nolite contristare Spiritum sanctum Dei.» Non quia Spiritus in Trinitate Deus aliqua tristitia vel molestia affici valeat, quia immutabilis est; sed sub metaphora hospitantis loquitur. Qui enim habitatorem de domo sua pellit, ipsum contristat. Qua similitudine dicuntur contristare Spiritum Dei, qui eum de templo suo, quod nos sumus, immunditia vitae ac morum enormitate fugant. Cum enim bene agimus, gaudet in nobis Spiritus sanctus datus nobis, videns monita sua proficere utilitatibus nostris. Si ergo de eo proficimus, 339 gaudet, id est habitator manet in nobis. Aliter tristatur, id est deserit nos. Non enim, ut dictum est, sic tristatur ut patiatur. Cum enim sit impassibilis, tropica locutione dicitur contristari, cum a nobis recedit. Sicut enim contristatur homo, cum de propria domo expellitur, quam sibi aedificavit, ita Spiritus sanctus contristari dicitur, cum de homine quem sibi mundavit in baptismo, per prava opera ejicitur.
29.6
Non ergo frustra, cum dixit: Veniemus, addidit Veritas:« Et mansionem apud eum faciemus, ut, non temporalem, sed sempiternam notet mansionem, qua nos tota inhabitat Trinitas in praesenti per fidem, in futuro per speciem. Nunc enim per fidem invisibilium ambulamus, id est ad Deum tendimus, et non per speciem, id est per visionis praesentiam, quia« dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino.» Sed quomodo peregrinamur, cum ubique sit totus et praesens; et cum alibi scriptum sit:« In ipso vivimus, movemur, et sumus?» Sine dubio ubique est, et in ipso sunt omnia; et tamen dicimur hic peregrinari ab eo, quia etsi ubique Deus est, non tamen hic videtur sicut in coelis. Peregrinamur ergo hic, non fide, sed specie. Et sciendum est quod alius peregrinatur in via, alius peregrinatur extra viam. Qui enim peregrinatur, et per fidem ambulat, nondum est in patria, sed jam est in via. Qui autem non credit, nec in patria est, nec in via. Sic ergo ambulemus tanquam in via, quia ipse Rex patriae est factus via. Rex patriae Christus, est et sibi veritas. Hic autem[ nobis] via est, quia imus ad Christum, quia imus per Christum. Ipse enim ait:« Ego sum via, veritas et vita.» Via est illuminatio per fidem, est illuminatio per speciem. Modo per fidem tantum illuminamur, non per speciem; homini enim vitam mortalem agenti, non potest contingere, ut dimoto et discusso omnium phantasiarum corporalium nubilo, serenissima incommutabilis veritatis luce potiatur, et mente penitus a consuetudine hujus vitae alienata, constanter et indeclinabiliter illi inhaereat.
29.7
Expositis igitur, licet ex parte, ac sincerae dilectionis spiritualis seminationis praemiis, diligite, fratres, toto corde Deum, non mundum, et proximos sicut vosmetipsos, et seminate non in carne, sed in spiritu, non parce, sed in benedictionibus; non deficientes, sed perseverantes, ut tempore suo de benedictionibus metatis supereminentem gloriae magnitudinem. Sed quid seminandum est, et quomodo, audite: Seminate vobis in veritate justitiam; vobis, inquit Dominus, non mihi, quoniam bonorum 340 vestrorum non egeo. Unde cum omnia benefecerimus, dicamus: Quia servi inutiles sumus, quia quae debuimus facere fecimus. Inutiles, quidem non nobis, qui benefaciendo proficimus, sed Deo cui nihil intulimus; qui ex bonis nostris non proficit, nec ex profectu nostro melior fit, vel beatior. Vobis igitur, non illi, seminate justitiam, non iniquitatem, quia dicit Isaias:« Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.» Trahunt iniquitatem in funiculis vanitatis, qui peccata peccatis addentes, quasi restem longam conjiciunt, unde ligatis manibus et pedibus eorum, mittantur in rete, de quo:« Funes peccatorum circumplexi sunt me.» Et iterum:« Funibus peccatorum suorum quisque constringitur.» Unde merito Achitophel et Judas, quorum alter David, alter Christum prodidit, quasi longo fune trahentes peccata, suspendio interiere. Vacca autem rufa quae carnem Salvatoris significabat, de cujus cinere fiebat aqua aspersionis, talis assumebatur, quae jugum non traxerat, nec funiculis alligata fuerat, quia funiculis comparatur iniquitas, cui opposita est justitia. Ideo non incongrue ait: Seminate justitiam. Spiritualis est ista seminatio, quae semper fit in lacrymis. Unde:« Beati qui lugent.» Messis autem fiet in gaudio, secundum illud:« Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent.» Qui vero seminant in carne, in laetitia seminant; sed postea sequitur luctus, qui« extrema gaudii luctus occupat,» ut ait Salomon, et« risus dolore miscebitur.» Mala est ista seminatio; illa vero est salubris, qua seminatur justitia, non rapina, ut de tua justitia[ f. substantia], non de alterius injuria Deo oblationem offeras, quia oblatio impiorum, ut ait Scriptura, abominabilis est Deo, et qui de rapina offert Deo sacrificium, ita facit, quasi qui in conspectu patris immolat filium, et sicut ille qui carnem[ f. carnem suillam] offert Deo in sacrificium. Non igitur rapinam, non iniquitatem, sed justitiam seminate, id est opera bona, opera charitatis, opera pacis; ut detis indigentibus, subveniatis oppressis, judicetis pupillis, defendatis viduas, dimittatis in vos delinquentibus, ut impleatur illud:« Date, et dabitur vobis.» In his sacrificet voluntas, si desit facultas. Noli ergo esse tristis, si est tibi bona voluntas, unde metitur pax. Non enim datur pax in terra divitibus, sed hominibus bonae voluntatis. Hanc habuit Zachaeus. In hac seminavit non minus quam in opere, qui Dominum in hospitio cum gaudio suscipiens, dimidium patrimonii sui dedit pauperibus, et de reliquo his quos fraudaverat quadruplum reddidit. Magna voluntas multum dedit, 341 multum seminavit. Et in hac etiam voluntate paupercula illa vidua in gazophylacium duo mittens minuta, non parum seminavit, imo quantum Zachaeus. Minorem quidem facultatem mittebat, sed parem voluntatem habebat. Est et aliud vilius, quo seminato metitur messis aeterna, scilicet, calix aquae frigidae. Unde Dominus:« Qui dederit calicem aquae frigidae, non perdet mercedem suam.»
29.8
Si ergo habens det illi qui non habet, tantum dedit, si de plena charitate dedit, quantum vidua illa in duobus minutis, et Zachaeus in dimidio patrimonii sui. Si vero nec hoc habet aliquis, securus sit, cum ei adsit voluntas tantum; illud timeat, ne habeat, et non tribuat. Si enim habet, et non tribuit, intus gelavit, quia voluntas ejus friguit. Nec seminat iste in veritate, nec in ore misericordiae. Multi enim seminant, sed non in veritate, quia faciunt opera, sed non recta intentione. Intentionem namque charitas dirigit, et intentio[ f. actio] sequens opus informat. Sed sicut sunt nonnulli, qui non veritate, sed occasione terrenae rei praedicant, ita sunt qui seminant opera quae videntur justitiae, non in veritate, sed in simulatione, de quibus Veritas admonet:« Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.» Et per Isaiam:« Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.» Et alibi:« Prope est Deus ori eorum, et longe a renibus eorum,» quia praetendunt in verbis columbae simplicitatem, et sub labiis habent serpentinam amaritudinem, ac lupinam ferocitatem; qui sunt inter bonos, nomine, non munere; corpore, non mente; numero, non merito; habitu, non affectu. In multis quidem sunt nobiscum, sed non uno, id est in charitate. Et ideo nihil eis prodest quidquid faciunt, quia, inquit Apostolus:« Si distribuero facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest.» Seminate ergo justitiam in veritate, id est in charitate non ficta, amore misericordiae, ut ex misericordia alios ad idem invitetis, ut sit virtus justitiae infixa radici mentis, et pronuntietur voce justitiae loquentis, quatenus occulto inspectori placeant arcana intentionis, et proximos juvent officia locutionis, et ita per misericordiam et veritatem, quasi quibusdam viis ascendamus ad Dominum, qui ad nos eisdem descendere voluit, sicut supra dictum est, ut nos ei misericordiam et judicium cantemus, ejusque forma instituti, haec eadem ei reddamus. Hoc autem ut digne efficiatis: Innovate vobis novale, id 342 est novum cor facite vobis, vomere compunctionis arbusta criminum conscindentes, ac spinas et tribulos pungentium tricarum avellentes, quia nunc est tempus requirendi Dominum; qui utique non est requirendus verbo tantum et lingua, quia,« non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed opere et veritate, quia omnis qui quaerit, invenit, et qui petit, accipit, et pulsanti aperietur. Quaerite ergo faciem Domini; Innovate vobis novale. Ab omni specie mali abstinete vos.» Seminate justitiam in veritate et in ore misericordiae, et sic metetis quando venientes venietis cum exsultatione portantes manipulos vestros, id est fructus seminis, scilicet coronam praemiorum et exsultationis. Quod nobis praestet misericors Dominus. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).