Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 36.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10940 Sermon36
36.1
XXXII. IN DOMINICA PALMARUM SERMO QUARTUS.
36.1
« In Sion levate signum... Congregamini[ Vulg. confortamini]... Ascendit leo de cubili suo, praedo gentium se levavit... ut ponat terram... in solitudinem... Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate.»
36.2
Verba ista, quibus congregari et levare signum adversus leonem de cubili ascendentem per Jeremiam nos monet Dominus, spiritus et vita sunt, quia spiritualiter intellecta corda vivificant, genua soluta roborant, manus remissas erigunt. Spiritualiter igitur intelligenda sunt, quia spiritualis non corporalis est leo, spirituale est signum, spiritualis est Sion. Hic est enim leo, de quo Petrus ait:« Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.» Circuit, quia insidiis circumferendo, multiplici fallacia seducendo. Unde Habacuc:« Expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non cessat.» Non est ista sagena apostolica ex duplici textura Novi et Veteris Testamenti contexta, quae a piscatoribus evangelicis, id est apostolis missa in mari mundi hujus 374 congregat ex omni genere piscium, id est hominum; sed foras malos mittunt, bonos vero retinent et nutriunt Christi piscatores. Sagena autem diabolica non congregat, sed dispergit, sicut de ipso Veritas ait in Evangelio:« Qui non colligit mecum, dispergit;» non nutrit, sed suffocat; non vivificat, sed mortificat. Hic est Pharao rex Aegypti, qui masculos Hebraeos necabat, feminas vivificabat, quia diabolus rex tenebrarum ac tribulationis auctor, virtutes sanctorum ac virilia opera eorum, qui tanquam veri Hebraei transeunt ac praetereunt viam mundi hujus sine haesione carnalis illecebrae, ad patriam currentes, suffocare nititur et exstinguere. Feminas vero, id est infirmorum et carnalium opera auget et conservat. Haec sagena est contexta, non de rectis, sed de tortuosis filis, id est variis et multiplicibus fallaciis, quia mendax est ipse et pater ejus, id est mendacii auctor; mendacium primus adinvenit, cum superbia tumens, dixit:« Ero similis Altissimo.» Et iterum primis parentibus:« Quacunque hora comederitis, eritis sicut dii, scientes bonum et malum.» Hanc sagenam expandit, cum omnes insidiarum dolos ad seducendum hominem et capiendum exercuit, quod in paradiso hac sagena coepit; cum fallaci suggestione eum seduxit, et postea interficere non cessat. Sicut enim ferae silvarum semel gustatum sanguinem hominis semper sitiunt, ita et hic leo rugiens et praedo gentium electo cibo et crassa dape illectus, totis nisibus studet, ut semper plures mactet et manducet. Unde Habacuc:« Incrassata est pars ejus, ut cibus ejus electus.» Pretiosas enim et electas quaerit iste leo escas, cujus major est arrogantia, quam virtus; et major ejus indignatio, quam fortitudo; qui in tantum se levavit, ut etiam in verticem humani generis, id est in Christum manum extenderet, qui in ejus passione etiam discipulos tentavit, secundum illud:« Ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum;» et quosdam quidem, qui magni videbantur, dejecit. Judam utique loculos portantem in crimen traxit perditionis, et exivit in barathrum desperationis, et sic eum mactavit et manducavit, recondidit sagena, et clausum tenuit, puteo os suum urgente super eum. Petrum quoque apostolorum principem in negationis reatum praecipitavit, et ita eum mactavit, sed non manducavit, quia non eum in profundum absorbuit. Respexit enim eum Dominus, qui ei dixerat:« Et ego rogabo pro te ut non deficiat fides tua,»--« et exiens foras, flevit amare.» Deinde trinae negationis culpam, trinae dilectionis 375 confessione funditus exstirpavit[ f. expiavit].
36.3
Attendite autem diligenter virtutem et ordinem gratiae in istius relevatione, quem, cum esset primus apostolorum, permisit Deus cadere, ut sua culpa disceret qualiter in aliorum culpis misereri deberet; et a casu relevavit, ut in eo peccatores discerent causam et ordinem suae a lapsu resurrectionis. Professio enim secuta est fletum, fletus egressum, egressus respectum, quia non exisset foras, nisi flevisset, nisi Dominus respexisset[ eum qui vere dicere poterat cum Propheta:« Impulsus,» scilicet a leone,« eversus sum» de quo virtutum[ f. de fastigio virtutum], sed« Dominus suscepit me»,[ me] respiciendo. Bonus est iste respectus, quo peccator adjuvatur, non opprimitur; illustratur, non caecatur; sanatur, non damnatur. Iste respectus auxilium est, et lux, non infensi, sed propitii; non irascentis, sed miserentis. Non sic vidit Dominus peccatum Sodomorum et Gomorrhaeorum.« Descendam,» inquit,« et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint, vel non.» More irascentis et minantis loquitur Deus, non dubitantis, cujus ira sine perturbatione, quia ipse immutabilis est, sed humanae locutioni se coaptat Deus, ut hominem instruat; ut enim a praecipitatione judicii hominem compesceret, mala Sodomae prius voluit probare, quam judicare. Illos igitur peccatores videt Deus, sed quasi de longinquo, non de vicino; iratus, non placatus; ad peremptionem, non ad cautionem. Unde Propheta:« Excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.» De vicino autem respexit Petrum, et fecit illum timere, secundum illud:« Qui respicit terram, et facit eam tremere.» Terra est mens humana, quam respiciens, id est gratia sua tangens et illuminans, facit eam tremere fortitudine[ f. formidine] peccatorum, dum eam respiciens perturbatur et pavet. Respexit ergo Petrum, ut ille respiceret suum reatum, et inspectione horreret, horrore erubesceret, et erubescendo corrigeret. Salubris est iste respectus, quo peccator statuitur contra faciem suam, ut quod post tergum negligens postposuerat, ante faciem sollicitus ferat. Quod utique non faceret, nisi Dominus respiceret, id est gratia praeveniret et juvaret. De via enim iniquitatis scriptum est in Proverbiis:« Omnes qui ingrediuntur per eam, non revertentur, nec apprehendent semitas vitae.» Quod non ideo dicitur, quin multi post lapsum resurgant, et ab iniquitate redeant, et vitae semitas teneant, sed non hoc per se faciunt per se enim quidem possunt ingredi 376 ad iniquitatem, per se valent cadere, sed non redire, et in via recta ambulare. Unde Jeremias:« Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus meos.» Hinc et Apostolus ait:« Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei.»
36.4
Imploremus igitur, fratres, taliter respici a Domino, ut ejus gratia illustrati cum Petro foras exeamus. Sed quid est foras exire? Vulnus peccati absconditi detegere, morbum occultum prodere, accusare, non defendere. Unde Propheta:« Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi.» Et alibi:« Effundite coram illo corda vestra.» Et quid est foras exire? Veterem hominem cum suis actibus exuere, et novum hominem induere, ut cum Apostolo dicere valeat:« Vivo ego, jam non ego; vivit vero in me Christus.» Nisi enim quemque poeniteat veteris vitae, novam inchoare non potest, quia non assuitur pannus novus vestimento veteri, ne major fiat scissura; nec vinum novum mittitur in utres veteres, ne rumpantur, nec sponso placet vestis discolor. Sed iterum, quaeso, quid est foras exire? Hoc est a turbulentis tumultibus malarum cogitationum vacare, quibus peccator vigilans[ f. negligens] verbum Dei audire non valet, neque visionem cernere. In mentis enim quiete, ac tumultuum saecularium sollicitudine[ f. solitudine] Moyses vocem Domini audivit, et visum vidit, qui immistus Aegyptiis, vocem Domini non audiebat, sed exstincto Aegyptio, postquam in desertum fugit, et illic quadraginta annis deguit, quasi ab inquietis terrenorum desideriorum tumultibus obdormivit, et sic divinam vocem percipere meruit, quia per supernam gratiam, quanto magis ab appetitu terrenorum quis corruit, tanto verius ad cognitionem interiorum vigilat. Tunc enim verba Dei mens veracius penetrat, cum se ab externis actionibus et tumultibus separat. Male vero homo vigilat, cum eum saecularium curarum aestus insolenter inquietat. Aurem enim cordis cogitationum turba perstrepens claudit, quarum sonus quanto magis compescitur, tanto praesidentis judicis vox minus auditur. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, quia, dum exterius implicatur, interius obdurescit. Exeat ergo peccator foras a vetustate, novum hominem induendo; a silentio, peccatum confitendo, a strepenti tumultuositate, quieti solitudinis vacando: et sic flebit amare pro suis et aliorum peccatis quasi ab irriguo inferiori, et pro coelestis desiderio patriae tanquam ab irriguo superiori, 377 et inde sequetur trina dilectionis professio, ut quia Deus trinus est, tertio se amare profiteatur ipsum, non ipsos, quia etsi trinus, non est tamen nisi unus Deus. Et haec confessio laudis, qua Deum alacriter laudamus, sicut illa quae est in egressu peccati, qua peccata nostra humiliter plangimus.
36.5
Praemissis exemplis jam liquet quam splendidas epulas quaerat leo fortis, qui quasi anceps insidiatur, laqueos ponit et pedicas ad capiendos viros, quorum alios mactat et manducat, quos scilicet post lapsum ne resurgant, quasi vinculis plaustri coarctat. Alios mactat, sed non manducat, quos scilicet quasi triticum cribrat, et conterendo praecipitat; sed gratia adjuvans relevat. Unde in Canticis:« Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere. Aquilo immundus spiritus est, durus et frigidus. Auster, spiritus scilicet mitis et placidus igne charitatis algidas mentes calefaciens. Unde:« Surge, Aquilo, et veni, Auster, et perfla hortum sponsae, ut fluant aromata.» Quasi diceret: Discede, immunde spiritus, et tu, sancte Spiritus, recrea. Dicam ergo Aquiloni: Da, quia diabolum cohibeo, ne captos tenere valeat; et Austro, id est Spiritui sancto: Noli prohibere, id est gratiam subtrahere, sine qua non valent redire. Illum ergo compescam, ut desistat; hunc mittam, ut assistat et reducat. Alios nec mactat, nec manducat, quia in criminali macula eorum sinceritatem[ f. sanctitatem] non labefactat, qui cum Propheta dicere possunt:« Circumdantes circumdederunt me sicut ignis in spinis, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos;» quia eorum in me insurgentia castra non timui, sed ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Isti sunt qui cantant carmen, illi vero lamentum, et alii vae. Vidit enim Ezechiel volumen, ubi scripta erant haec intus et foris, tria, scilicet:« Carmen, lamentum, et vae.» Et dictum est ei:« Accipe volumen, et devora illud.» Hoc volumen sacra est Scriptura, quae spiritualiter intelligentibus intus et foris, id est ante Christi adventum, et post, triplicem vitam hominis depingit. Alia enim habet carmen; alia, lamentum; alia, vae. Carmen cantant illi qui a prima hora, gratia praeveniente, damnabiles corruptelas criminum devitaverunt, nullis mortalium peccaminum faecibus polluti, nec arenarum acervis obruti, ut Joannes Baptista, Mater Domini. Alii cantant lamentum, qui, etsi mortaliter peccaverint, per gratiam tamen excitati revixerunt, ut Petrus. Alii, vae, qui crimina lacrymis non diluerunt, sed in profundum venientes contempserunt, secundum illud:« Peccator, cum in profundum venerit, contemnit.» 378 Et illud:« Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum.» Quam horrenda sunt ista et tremenda, fratres. Horrendum est enim incidere in profundum, ubi vae cantatur. Hoc est enim perire in Aegypto. Nam et filiorum Israel alii in Aegypto perierunt, hi scilicet qui cantant vae. Alii qui in deserto obierunt, scilicet, qui cantant lamentum. Alii in terra sancta, qui scilicet carmen decantant. Ut igitur in Aegypto non pereatis, ut vae perpetuum evadatis, accingite vos ciliciis, et ululate, id est in vehementi cordis compunctione facite dignos poenitentiae fructus. Cinis quidem et cilicium sunt arma poenitentium. Ideo vos accingite, quia praedo gentium se levavit, ut ponat terminum in solitudinem.
36.6
Haec est terra sancta, civitas justi, urbs fidelis, quam praedo gentium contaminare et in solitudinem conatur redigere: sed non valet. Unde Ecclesiastes:« Est civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, extruxitque munitionem per gyrum, et perfecta est obsidio. Inventus est autem in ea vir pauper et sapiens, qui liberavit urbem per sapientiam suam.» Civitas parva, sancta est Ecclesia, quae numero, non merito parva est comparatione majoris numeri reproborum. Unde dicitur in Evangelio:« Nolite timere, pusillus grex.» Et alibi:« Multi vocati, pauci vero electi» Parva est per exiguitatem electorum, non ob multitudinem vocatorum. Licet autem sit parva, inexpugnabilis tamen est, et invincibilis, quia firmamentis est munita; fundamentum enim tenet in petra, id est in Christo:« Petra enim erat Christus.» Unde ad Petrum Dominus ait:« Et ego dico tibi quia tu es Petrus,» a me petra ita dictus, et super hanc petram, a qua tu diceris Petrus, et super me, non super te, aedificabo Ecclesiam meam. Haec est parva civitas illa, ideo parva, quia pauci in ea viri. Multi quidem in ea carnales et imperiti, ut aliquando videatur obscura luna, id est Ecclesia, sed pauci in ea viri et viriliter agentes. Unde Isaias:« Vidit Dominus quia non est vir, et apporiatus est, quia non est qui occurrat ei,» scilicet interveniens pro aliis, sicut Moyses in deserto, pro fratribus dicens:« Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro vitae.» Pauci sunt in hac civitate tales viri, qui se opponant murum pro domo Israel. Sunt tamen in ea nonnulli. Haec est enim civitas Jerusalem, ad quam Dominus ait:« Et erunt reges nutritii tui,» scilicet apostoli et apostolici viri, quorum corda in manu Dei sunt, qui se et alios spiritualiter regunt. Unde Abrahae dicit Abimelech rex:« Ad Deum 379 tu nobis es.» De talibus alibi Isaias ait:« Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient.» Recte utique dicit:« Sperant in Domino,» non in se, quia« maledictus,» ut Jeremias ait:« qui ponit carnem brachium suum» Mutabunt fortitudinem, quia sicut debiles in mundo, ut fiant fortes in Deo; sicut stulti apud saeculum, ut sint sapientes apud Deum, secundum illud Apostoli:« Si quis videtur inter vos sapiens in hoc saeculo, stultus sit ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum.» Hi ergo mutabunt fortitudinem; et hic secundum qualitatem morum, et post mortem, cum fient immortales; et assument pennas virtutum, quibus volent ad Deum, et requiescant. Unde Propheta:« Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam.» Has pennas hi sument sicut aquilae, id est innovati. Aquila enim, ut fertur, alliso ad silicem rostro vetustate nimia aduncato renovatur; sic qui vetustatem peccati, per petram Christum innovati, mortificant, mortui mundo innovantur Deo. Unde:« Renovabitur ut aquilae juventus tua.»
36.7
Hi tales currunt ad Deum pedibus geminae charitatis; et non laborabunt, quia omnia facilia sunt amanti. Ambulabunt proficiendo de virtute in virtutem. Et non deficient, donec videant Deum deorum in Sion. Tales sunt viri hujus civitatis, sed pauci sunt. Insuperabiles habent bellatores, qui occidi possunt, flecti nequeunt, quia ducem habent invictum, scilicet domus fulicae. Unde Propheta:« Fulicae domus dux est eorum.» Domus fulicae, quae est avis marina, vel stagnensis; petra est in aqua, quae tunsa fluctibus frangit eos, sed non frangitur. Fortis est haec domus, sed non est in excelsis. Haec est nostra petra, id est Christus, qui tanta passus a Judaeis integer mansit, quo nihil fortius, nihil humilius. Elisi sunt in illum Judaei, fracti sunt; ille integer mansit. Ille ergo merito dux est hujus urbis civium. Dignissima est haec civitas, quae tali duce regitur, et talibus civibus inhabitatur, quae fundamentum habet in petra, humili quidem, sed invincibili. Quatuor habet latera: Est enim quadrangula, scilicet quatuor principalium virtutum, quae sunt justitia, fortitudo, prudentia, temperantia. Unde in Apocalypsi:« Civitas in quadro posita est. Longitudo ejus tanta est quanta et latitudo,» quia in quocunque sunt virtutes, pares sunt. Quatuor habet portas, quatuor evangelistas; et duodecim turres, duodecim apostolos, de quibus:« Narrate» Domino« in turribus ejus,» id est praedicate in 380 concordia apostolorum. In superioribus autem Spiritus sancti tegmen habet. Tecta enim domorum hujus civitatis, charismata sunt Spiritus sancti, secundum illud:« Qui tegit aquis superiora ejus.» Hae sunt aquae de quibus Veritas ait:« Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.» Quod exponens evangelista subjungit: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum, qui et ipsi domus sunt hujus civitatis, in qua agnoscitur Deus, secundum illud:« Deus in domibus ejus cognoscetur, cum suscipiet eam..» Sed per quid cognoscitur in illis domibus? Per tegmen scilicet, id est per gratiam Spiritus sancti, ut ait Apostolus:« Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem,» id est gratia Spiritus sancti, per quam apparet Deus in eo.
36.8
Gloriosa igitur est haeccivitas. Unde David:« Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.» Inexpugnabilis, licet terrena, contra quam venit rex magnus. Hic est rex Babylonis, id est confusionis, quem non sua virtus magnum fecit et fortem, sed infirmitas nostra. Hic multis stipatus spiritualibus nequitiis venit contra civitatem Dei, ut poneret eam in solitudinem. Sed unde venit? De Babylone, cujus rex est. Unde Veritas ait:« Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.» Quasi duae civitates sunt, Jerusalem et Babylonia, permistae corpore, sed divisae mente. Una bonorum, scilicet nostra Jerusalem, cujus princeps Christus est, quae incipit a primo justo; altera malorum, cujus princeps diabolus est, a qua requiritur omnis sanguis injuste fusus. Et haec dicitur Babylonia. Hujus cives, cives Jerusalem affligunt et persequuntur. Duo ista regna contraria sunt, et valde adversa. Duae istae familiae sunt plurimum inunitae et discordantes, justorum scilicet et injustorum. Alia enim tendit in vitam, alia in mortem. Cives Jerusalem in libro viventium scripti sunt. Cives Babylonis, cum his qui in inferno sunt, deputantur: de quibus dicitur:« Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.» Acquiescite ergo, fratres mei, consilio Jeremiae dicentis:« Fugite de medio Babylonis,» id est vitiorum et confusionis, ut salvet unusquisque animam suam. Qui enim non recesserit de medio ejus, morietur. In hac enim urbe non est vita, quia in ea non habitat Deus, sed in Jerusalem, id est in civitate justorum, sicut per prophetam Osee ait:« Ego Deus, et non homo, in medio tui sanctus, et non ingredior civitatem,» scilicet malorum, seu Babylonem. In medio ergo Jerusalem, id est civitatis sanctorum, Deus sanctus est et fortis; sed malorum 381 non ingreditur civitatem, quia odit Ecclesiam malignantium. Illa est igitur civitas morientium; haec autem viventium.
36.9
Unde per Jeremiam Dominus ait:« Ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis; qui habitaverit in urbe hac morietur, qui vero egressus fuerit vivet.» Illa est enim civitas supra quam non venit ros, neque pluvia, sed super Jerusalem urbem fidei; nec ipsa tamen Jerusalem ex toto compluitur, quia in ea sunt Babyloniae cives, quos imber gratiae non irrorat. Unde per Amos prophetam Dominus ait:« Plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.» Civitas Babylonis est quae imbre divino non compluitur, quia civitas justi Jerusalem irrigatur; sed ex parte scilicet granorum, non ex parte palearum. Haec est de qua Amos ait:« Venerunt duae vel tres civitates ad unam civitatem, ut biberent aquam, et non sunt satiatae.» Isti sunt fideles de gentibus et Judaeis, vel de tribus filiis Noe orti, qui veniunt ad civitatem unam, scilicet sanctam Ecclesiam, ut bibant aquam vivam salientem in vitam aeternam, et non satiantur; hic scilicet, quia qui esuriunt et sitiunt justitiam, non hic, sed in futuro satiabuntur. Quanto enim quis hic amplius bibit, tanto avidius sitit; quanto perfectius gustat, tanto vehementius desiderat. Contra hanc venit Rex magnus, scilicet diabolus, praedo gentium, et posuit obsidionem in gyro, vallans eam septem vitiorum muris, septem spiritibus Domini oppositorum, et exstruens munitiones blandientis prosperitatis ac saevientis adversitatis.
36.10
Hae munitiones sunt portae inferni, de quibus Dominus, hanc civitatem Petro commendans, ait:« Et portae inferi non praevalebunt adversus eam.» Portae sunt peccata; minae, blandimenta haereseos, quibus infirmi ruunt in mortem; qui non supra petram, sed super arenam domum professionis suae aedificaverunt, quia non simplici et vera intentione Christum sequuntur. Qui enim intimo cordis amore, fidem percepit, omne quod ingerit[ f. ingruit], facile vincit. Talis longe fit a portis mortis, et locatur in portis vitae, ut annuntiet Dei laudationes. Unde Propheta:« Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion.» Ecce portae contra portas; portae Sion contra portas Babylonis: portae paradisi contra portas inferi. Hae enim portae sunt virtutes, et quaeque optima studia, per quae ad visionem pacis pervenitur. Has nisi propheticus sibi aperiri cupit, dicens:« Aperite mihi portas justitiae.» Ad quid?« Ingressus in eas, confitebor Domino,» id est laudem Domini annuntiabo.
36.11
382 State ergo in his portis, fratres, et non praevalebunt apud vos portae inferi, neque capiet vos Rex magnus, scilicet leo ascendens de cubili; imo de cubilibus leonis coronas vobis comparabitis. Unde ad sponsam sponsus ait in Canticis:« Veni de Libano, sponsa mea, veni coronaberis, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.» Unde supra memorabatur leo. Hic jam plures non modo leones, sed et pardi nominantur, quibus daemonum multitudo significatur, qui leonibus ob superbiam vel violentiam; pardis vero propter crudelitatem, vel insidiarum variationem comparantur. Leoni singulariter comparatur Lucifer, inter alios beneficio conditionis gloriosior; sed initio electionis[ f. defectionis] deformior. De quo Isaias:« Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris?»« Omnis lapis pretiosus operimentum tuum.» Et Job:« Ipse est initium viarum Domini.» Et de eodem:« Draco iste quem formasti ad illudendum ei.» Hic est enim draco ille qui de coelo cadens, traxit secum, ut ait Joannes, tertiam partem stellarum, id est angelorum. Talium leonum et pardorum sunt cubilia montes, id est superba hominum corda: Sed coronatur sponsa de cubilibus eorum, dum ejus praedicatione et industria, illi convertuntur ad Christum, in quibus ante regnabat diabolus, ut eo de cordibus eorum expulso et expugnato, et vero rege Christo ingresso, victoriae coronam obtineant. Unde Apostolus:« Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus.» Hoc non hortatur Apostolus, ut non contra hominem, imo pro illo, sed contra diabolum, qui cum illo operatur et in illo. Oremus, et quidquid possumus faciamus, ut diabolus expellatur cum angelis suis, et homines liberentur. Ipsi enim daemones quasi equites pugnant in equis[ cum] hominibus. Equites igitur occidamus, et equos possideamus, ut simus equitatus salutis. Unde et equitatus ejus salus. Et alibi:« Qui ascendis super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio.» Habentes igitur equitem Christum, et ascensorem, ducem et rectorem, stemus in acie. Non cedamus quia dicit Sapientia tibi:« Si spiritus potestatem habentis super te ascenderit, locum tuum ne deseras,» et ei ne dimiseris; quod utique potes, auxiliante tibi paupere, qui de manu forti liberavit civitatem, de qua subdit:« Inventus est in ea vir pauper et sapiens, qui liberavit urbem per sapientiam suam.» Sed quis est vir iste? Iste de quo Zacharias:« Ecce vir, Oriens nomen ejus.» Hic est enim unigenitus Patris Filius, ante tempora de eo ineffabiliter ortus, qui cum esset dives., Deus apud 383 Deum Patrem, per quem omnia facta sunt, dignatus est fieri pro nobis homo, pauper adeo, ut non haberet ubi caput reclinaret; sed licet pauper, erat tamen sapiens, imo Sapientia ipsa, quae ex ore Altissimi prodiit, primogenita, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Hic est pauper ille de quo Zacharias ait:« Exsulta satis, filia Sion, jubila, filia Jerusalem. Ecce Rex tuus venit tibi justus et Salvator, ipse pauper ascendens super asinam et pullum asinae; loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare.» Filia Sion et Jerusalem Ecclesia est, quae nunc per fidem speculatur et videt pacem, quam in futuro videbit. In specie enim dicitur exsultatio et jubilus pro hoc solemnitatis mysterio, quia Salvator noster super asinam ascendens, et Jerusalem veniens, tanquam pauper et mansuetus, a turbis cum ingenti gaudio et gloria est exceptus. Soluto enim a discipulis in castellum missis asino, eoque ad Dominum adducto, eorumque vestibus super eum positis, eoque desuper sedente, plurima occurrit turba, quae stravit vestimenta sua in via. Alii caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Qui autem praecedebant, et qui sequebantur, clamabant:« Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini, Hosanna in excelsis.» Verba Christi et opera quae corporali exhibuit praesentia, religiose et summa cum veneratione sunt accipienda. Qui enim audit ea aure audiendi, non negligenti, ex Deo natus est. Qui autem contemnit, non ex Deo, sed ex patre diabolo est. Unde Veritas ad Judaeos loquens ait:« Qui ex Deo est, verba Dei audit,» id est intelligendo opera quae facit.« Propterea vos non audistis, quia ex Deo non estis.»
36.12
Dominus igitur et Salvator noster, spiritualiter Jerusalem, quae est visio pacis, appropinquavit, et ad Bethphage, quae interpretatur, domus buccae, venit, quando incarnatus sanctam Ecclesiam, in qua est visio pacis, visitavit, eamque per confessionem sibi reconciliavit. Et misit duos discipulos, id est duos praedicatorum ordines, alterum in gentes, alterum in circumcisionem. Duo autem missi sunt propter scientiam veritatis, et munditiam operis, vel in sacramento geminae dilectionis, quibus bene fulgere debent Ecclesiae doctores, et dixit eis:« Ite in castellum quod contra vos est,» id est penetrate barbara et indocta mundi loca, quasi contra positi castelli moenia. Erat enim mundus prophetica[ f. philosophica] ratione, et pharisaica traditione adversus Christum armatus. Et invenietis asinam et pullum cum ea. In asina significantur 384 Judaei jugo legis domiti, sed tamen peccatis irretiti. In pullo populus gentium liber et lascivus, cui nullus rationabilium doctorum frenum doctrinae et correctionis imposuerat. Ideoque vinculis peccatorum irretitus erat, sed apostoli solverunt, peccatorum vincula dissipantes, secundum illud:« Quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis.» Et adduxerunt eum ad Jesum, et imposuerunt vestimenta sua super eum, ut desuper sederet; quia divinis praeceptis et gratia spirituali utriusque populi corda prius virtutibus nuda, ac vitiorum squalore aspera ornaverunt, ut Christum[ f. add. susciperent]... Minor autem turba ponit vestimenta in via. Hi sunt qui corpora sua domant, mortificantes carnem cum vitiis et concupiscentiis, ut Christo iter ad mentem parent, quia non habitat sapientia in terra suaviter viventium, nec in corpore subdito peccatis. Alii caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Hi sunt qui a sanctis Patribus bona sumentes exempla, aliis etiam normam[ bene] vivendi proponunt.« Omnes, et qui praecedebant et qui sequebantur, clamabant: Hosanna filio David.» Hosanna, id est salus; et praecedentes igitur Patres, et qui moderni fideliter credunt salutem omnibus praestitam in filio David. Nemo enim sine fide Mediatoris Dei et hominum, vel ante incarnationem, vel post, salvus esse potuit. Ipse enim est benedictus, qui a peccato singulariter immunis, et gratia ac veritate plenus, qui venit in nomine Domini, id est Patris, quia non suam singularem, sed Patris gloriam quaesivit. Huic ergo omnes dicunt: Hosanna, id est salva, obsecro, in excelsis, ut scilicet nos ab inferis ad coelestia perducat, et angelicae ruinae dispendium restituat, terrena conjungens coelestibus.
36.13
Jubilet igitur filia Sion, et exsultent mentes fidelium, quoniam talem habemus Regem, in cujus nomine flectitur omne genu coelestium, terrestrium et infernorum; qui praecinctus humilitate venit ad nos pauper, sed tamen sapiens, qui per sapientiam liberavit urbem. Hic enim fortior ille evangelicus, qui fortem armatum, id est diabolum alligavit, id est a seductione compescuit, et vasa ejus diripuit, quia captivam ducens captivitatem cum triumpho, spolia ejus detraxit, secundum illud:« Laetabor ego sicut qui invenit spolia multa.» Ad hoc autem magis usus est sapientia et justitia, quam potentia. Qui enim aequissimo jure, virtute poterat diabolum religare et vincere, postposuit quod potuit, ut ageret quod oportuit. Temperavit potentiam, exhibuit justitiam per suam sapientiam.
36.14
385 Sapientia igitur fecit ut justitia vinceretur Rex magnus, non potentia. Diabolus enim vitio suae perversitatis amator est potentiae, et desertor oppugnatorque justitiae, in quo homines magni eum imitantur. Ideo non potentia, sed justitia vincere voluit, ut in hoc homo eum imitari disceret. Sed qua justitia vicit superbum? Ecce. Apparuit Christus infirmus et humilis, in quo cum nihil morte dignum superbus invenerit, cum tamen occidit. Ideoque debitores quos tenebat juste perdidit, liberosque dimisit in eum credentes, quem sine ullo debito occidit. Sapienter itaque et callide tyrannum ac praedonem gentium expugnavit, et hominem liberavit. Unde et praesago spiritu, et diaboli et mortis triumphatori, ac vitae largitori, lactentes infantes, id est simplices et innocentes, ad locum passionis suae venienti cum palmis occurrentes, imperiales cecinerunt laudes, dicentes:« Benedictus qui venit in nomine Domini Rex Israel.» Cujus triumphi gloriam hodie sancta recolens Ecclesia, in signo crucis et vexillo celebrat solemnem processionem, virentes arborum ramos ac flores cum palmis post vexillum sanctae crucis in manibus gestans, ut quae in figura repraesentat, secundo opere spiritualiter impleat. Habemus igitur virorem immarcescibilis fidei, et flores fulgentium virtutum, et frondes[ f. fructus] bonorum operum; et sic in simplicitate et innocentia velut pueri, triumphalem Christi passionem efficaci memoria recolentes in Sion levemus signum, passionis Christi vestigia imitantes. Hoc est signum, cujus meminit Ezechiel, dicens:« Signum Thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus.» Thau interpretatur consummavit, et habet figuram crucis, ideoque per thau intelligitur signum crucis, in qua est consummatio nostra. Hoc ergo signum levetur, non abscondatur, quia« non venit lucerna ut ponatur sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.» Et levetur, inquam, in Sion, id est in anima Deum speculante, quae 386 gemit et dolet super suis et aliorum abominationibus, ut sicut frontibus signum crucis exterius imprimitur, sic intra animam insinuetur fides passionis, ac studium imitationis; et per hoc consummabitur et perficietur, hic in justitia, in futuro vero in gloria aeterna, quam nobis praestet Rex gloriae. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note