Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 37.1
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis
—
10940 Sermon36
37.1
XXXIII. IN DOMINICA PALMARUM SERMO QUINTUS.
37.1
Electione praesentis diei, fratres charissimi, mysteria quibus fulget, debetis agnoscere, solliciti ut unde oriuntur laetitiae gaudia, quae celebramus exterius, docta mens discutiat interius. Sed ne superfluitas verborum animis vestris gignat taedium, maxime cum hujus diei officium in longissimis protrahatur cantibus, et gratissimis de Deo nostro jubilationibus, de ejusdem nomine, quod diversis vocabulis distinguitur, pauca vobis primum praelibare studebo. Dicitur enim dies Palmarum, sive florum et ramorum, nec non et Hosanna, Pascha Petitum, seu Competentium, et Capitalavantium, quae licet vulgari more ita nominentur, omnia tamen certam et convenientem retinent significationem. Dies itaque Palmarum ideo vocatur, quia in eo Dominus noster in asello sedens, pro salute generis humani passurus, Jerosolymam perrexit; cui occurrit plurima turba gaudentis populi cum ramis palmarum et diversarum arborum, clamando:« Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini.» Dies etiam Florum ideo dicitur, eo quod sancta mater Ecclesia, in commemorationem tanti gaudii, hac die prae caeteris, annua revolutione flores benedictos et consecratos cantando portare voluit, ut Redemptori suo gaudens occurrere possit. Nec non etiam dies Ramorum dicitur, quia ob eamdem causam non solum palmae, sed etiam virentes rami ab Ecclesiae filiis hodie portantur. Hosanna, siquidem hodie vocatur, quia plebs Hebraeorum 387 praecedentium et sequentium Dominum, Hosanna, quod interpretatur salvifica, eidem Domino cantare videbatur. Pascha Petitum, sive Competentium dicitur, quia hodie symbolum, sive fidei sanctae credulitas competentibus neophytis tradebatur, ut qui ad Dei gratiam percipiendam in paschali solemnitate festinabant, fidem quam confiteri deberent agnoscerent. Competentes enim dicuntur, quasi simul petentes, id est gratiam Dei petentes. Capitalavantium hunc diem appellat vulgus, quia hodie mos erat lavandi capita infantium, qui ungendi erant Sabbato sancto,« ne forte Quadragesimae observatione sordidati, accederent ad unctionem.» Haec hebdomada ideo major dicitur, vel quia major sobrietas in ea servatur, vel quia majus quam in caeteris hebdomadibus officium celebratur.
37.2
Haec de nominibus hujusce diei breviter dicta sufficiant, quorum quaedam, ut ad litteram intellecta sunt, ita permanent, quaedam aliud allegorice significant. In omni enim scriptura Veteris et Novi Testamenti, palma semper victoriam significat. Per ramos igitur palmarum, illa victoria designatur, qua Dominus noster per mortem suam, mortem animae nostrae destruxit, et per trophaeum crucis principem mortis diabolum superavit. Per flores odor virtutis exprimitur, quo captae fideles animae, Regem suum ad Jerusalem, id est sanctam Ecclesiam tendentem comitantur, ut cum eo Pascha, id est transitum celebrantes, cum eo ad coelestia resurgere mereantur. Per ramos arborum dicta significantur veterum prophetarum, quos ille collectos in via sternit, qui simplicia corda fratrum, et minus erudita, exemplis instruit, ne in via veritatis oberrent. Illud Hosanna toties a plebe repetitum et ingeminatum, fidei nostrae unitatem, qua vivere debemus, significat, quia licet sit in plebe fidelium tam ordinis quam sexus et aetatis diversitas, uno tamen ore, et una confessionis laude, Salvatorem nostrum clamare debemus, dicendo: Hosanna, id est salvifica. Etenim Hebraeum verbum, Latine expressum, sonat salvifica, sive salvum fac populum tuum, sive totum mundum. Quia vero huic diei talia nomina ex convenientibus ministrorum[ f. magistrorum] nostrorum significationibus aptantur, quamlibet breviloquio demonstrandum vobis est quibus operibus nostri Salvatoris illustratur. Etenim sicut sanctus evangelista refert. Ante sex dies veteris Paschae, qui ab hesterna die computantur, venit Jesus Bethaniam in domo Simonis leprosi, ubi Lazarum suscitaverat, et fecerunt ei coenam ibi, quo etiam Maria accipiens libram unguenti, 388 unxit pedes Domini, et capillis suis tersit, pro qua re indignante Juda proditore, Jesus in laudem mulieris ita respondit:« Opus bonum operata est in me,» et caetera quae in passione Domini de hujusmodi causa prosequuntur. Quam boni operis consuetudinem sequens vir sanctus Gregorius, hac ipsa die Iresterna videlicet se totum dandis eleemosynis, pedibusque pauperum lavandis, occupabat, ut quod devotissima mulier capiti, id est Christo, iste membris ejus, id est pauperibus, faceret. Unde dies eadem absque officio proprio manens, ita intitulatur in Sacramentario:« Sabbatum vacat a statione publica, quando dominus papa eleemosynam facit.» De quo facto si florem allegoriarum capere vultis, scitote quia unguentum justitiam significat, ideoque libra fuisse perhibetur. Qui enim justitiam perfecte servat, pedes Domini sine dubio lavat, et qui misericordiam bene vivendo diligit, pedes illius unguento perungit, et qui abundanter pauperibus tribuunt, capillis suis pedes Domini tergunt. Domus ergo repleta est ex odore unguenti, id est omnis mundus fama tam devotissimae mulieris, et virtute fidelium illam in talibus imitantium. Nam quod ante sex dies Paschae Dominus Bethaniam venit, significat quod hominem, quem sexta feria conditum serpentina fraus perdiderat, per Bethaniam, id est domum obedientiae transiens, eadem sexta feria proprio sanguine redimere properabat. A qua praedicta civitate Bethania exiens crastina die, quinto videlicet die ante Pascha, quae est hodie,« misit duos discipulos in Jerusalem, dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est, et invenietis asinam et pullum; solvite, et adducite mihi. Qui solventes adduxerunt illum ad Jesum, et posuerunt super eos vestimenta sua, et cum desuper sedere fecerunt. Cum audisset[ autem] turba quae venerat ad diem festum, quod Jesus pergeret Jerusalem, acceperunt ramos palmarum, et venerunt obviam ei, et clamabant:« Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini.
37.3
Sed quia haec facta Domini verbis evangelistae commemorata, ad litteram satis patent, quoniam ita fuerunt, ut sonant, mysticus sensus pro brevitate pandendus est. Duo namque discipuli duos ordines praedicatorum, unum in circumcisione, alterum in gentibus, significant; vel Petrum et Philippum, quos misit Jesus Jerusalem, id est in sanctam Ecclesiam, quorum alter, id est Philippus, Samariam quasi asinam, alter id est Petrus, Cornelium ex gentibus quasi pullum ad fidem Christi perduxit. Item per duo animalia, duo populi, Judaicus 389 scilicet et gentilis, figurantur; quae in adventu discipulorum ligati erant, quia uterque populus vinculis peccatorum suorum constrictus erat. Vestimenta apostolorum, vel doctrinae sunt virtutum, vel opera justitiae; unde Psalmista:« Sacerdotes tui induantur justitiam.» Turba autem plurima, quae vestimenta sua in via stravit, innumerabilem multitudinem martyrum significat, qui se proprio exuentes vestimento, simplicioribus viam faciunt, qua ad visionem pacis pervenire valeant. Per asellum in quo sedebat Dominus, simplicia gentilitatis corda figurantur, quae velut indomita, nullis disciplinae retinaculis ligata manebat, ad simulacra muta, prout ducebatur, incedens, quam Dominus praesidendo et regendo, perducebat ad visionem pacis aeternae. Denique non absque magni causa sacramenti factum esse creditur, quod hac die specialiter Dominus Jerosolymam tendens, ministeria jumentorum sibi adhibuerit, palmarum quoque et ramorum, seu florum varia ornamenta circa se portari, Regemque et Dominum se appellari voluerit, quae omnia saepe Jerusalem veniens, antea fieri recusabat. Ideo namque cum tanta gloria est ingressus, ut quia tempus passionis suae jam instare sciebat, Judaeorum animos contra se excitari cogeret, ut per mortem corporis sui mortem animarum nostrarum destrueret. Ergo, fratres dilectissimi, quia passionem illius recolimus; et si pro illo mori non possumus, quia, pacificatis Ecclesiae calumniatoribus bellum cum eis non habemus, vitia tamen membrorum nostrorum mortificare curemus, ut post luctum passionis, gaudia resurrectionis capientes, cum eo de vitiis ad virtutum celsitudinem resurgere queamus. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).