Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 45.2
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis1056-1133
—
10940 Sermon36
45.1
XLI. IN PASSIONE DOMINI SERMO PRIMUS.
45.1
Dominus noster Jesus Christus, fratres charissimi, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est: Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.»
45.2
Satis, fratres charissimi, audivistis ordinem redemptionis nostrae; sed dignum est tamen multoties hoc beneficium commemorare. Quanto enim saepius beneficium memoratur, tanto plus in amore benefactoris animus inflammatur. Recordari igitur debemus quantum improperium pro nobis passus est Dominus, quia scilicet, cum ad turpem mortem duceretur, quasi vilis et contemptibilis extra civitatem ejectus est, et crucem suam portavit, et inter latrones crucifixus est in loco Calvariae, et ubi rei decollabantur interfectus est. Videbatur enim« opprobrium hominum,» ut ait David,« et abjectio plebis.» Sed cum prava intentione Judaei ita haec fecissent, pius Dominus magna dispensatione hoc fieri voluit. Non enim solum hoc genere mortis voluit redemptionem dare hominibus, sed etiam vitam nostram informare. Non enim sine causa voluit potius crucifigi quam lapidari, vel alio genere supplicii; sed quod aliquid debeat in ejectione et crucifixione intelligi, docet Apostolus, cum dicit: Exeamus ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Videamus ergo quomodo debeamus exire, et e quibus castris, et improperium portare. Quandiu in hoc mortali corpore vivimus, a Domino peregrinamur. Sumus in hoc corpore quasi in castris bellantes contra spiritualem inimicum. Sed in his castris delectandum non est, quia, ut ait Apostolus:« Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini.» Exeundum est ergo ab his castris, ut non subjiciamur[ quasi] domino, carni. Debet enim servire, non imperare. Unde Apostolus:« Castigo corpus meum, et in servitutem redigo,» id est, ut serviat animae. Hoc exire est illud quod ait Dominus in Evangelio:« Qui vult venire post me, abneget semetipsum.» Abnegare quippe debemus, non quod ibi Dominus fecit, sed quod nos ipsi 436 fecimus. Quodcunque bonum habemus, ex Deo est. Quod malum, ex homine. Ergo qui furabatur, jam non furetur. Audivistis quid est exire extra castra. Modo videamus quid est improperium Christi portare. Hoc idem est quod per aliud Dominicum dicitur:« Et tollat crucem suam.» Dominus voluit hoc genus tormentorum eligere, ut inde sumamus formam vitae. Sicut enim aliquis crucifixus non potest membra sua ad aliquas actiones dirigere, eodem modo veterem hominem cum vitiis et concupiscentiis debemus crucifigere, ut neque pes, neque manus, neque aliud membrum possit aliquam nequitiam peragere, nec cogitare. Unde Apostolus:« Per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.» Tollamus ergo crucem, et in nobis crucifigamus vitia. Duobus autem modis crux tollitur, vel cum caro propter vitia maceratur, vel cum proximo patienti condoletur. Sed non sufficit tollere crucem, nisi sequamur eum. Unde postea subjecit in Evangelio:« Et sequatur me.» Non omnes qui portant crucem sequuntur Dominum. Ille sequendo Dominum portat crucem, qui se macerat spontanea voluntate, et moritur vitiis. Non enim[ similiter] portatores fuerunt crucis Christus et Simon Cyrenaeus. Christus sponte portavit, et mortuus est in ea. Simon in angaria, nec mortuus est in ea. Simon significat eos qui non sponte jejunant, nec sponte carnem suam macerant, sed coacti, nec moriuntur vitiis. Christus e contrario. Audivistis improperium Christi propter vos susceptum. Hoc a multis Patribus fuit praefiguratum.
45.3
Legitur enim de Eliseo propheta quod cum ascenderet in montem, sequebantur eum quidam pueri male garrientes, et clamabant: Ascende, calve.» Oratione autem justi viri, venerunt duo ursi de silva, et devoraverunt quadraginta duos pueros. Eliseus vero Christum significat, qui fuit calvus, id est sine vitiis superfluis. Capilli enim, quia sunt sine sensu, superflua significant; pueri, Judaeos qui deridebant Christum exaltatum in cruce. Duo ursi de silva, Titum et Vespasianum de gentilitate venientes, qui dissipaverunt Judaeos qui nutriti fuerunt[ supp. in deserto] per quadraginta duos annos. Hoc enim fuit spatium a passione Domini ad destructionem Jerusalem. Sed quamvis dicatur improperium Christi, non quantum ad nos, sed quantum ad Judaeos, sic est vocandum. Putaverunt enim maximam esse debilitatem, Christi mortem. Nos autem dicimus esse maximam virtutem Christi, et maximum exemplum patientiae, 437 et humilitatis, et misericordiae. Unde ait Apostolus:« Verbum crucis pereuntibus stultitia est, credentibus autem, virtus Dei.» Nos autem virtutem Dei hoc esse credamus, ne maledictionem subeamus. Legitur enim quod Noe habuit tres filios, Sem, Cham et Japhet. Iste plantavit vineam, et de vino illius inebriatus est, et obdormivit in tabernaculo detectis pudendis. Videns autem Cham filius ejus patrem sic detectum derisit, et illud nuntiavit fratribus suis. Duo autem fratres hoc audientes protexerunt pallio patrem suum, non considerantes nuditatem. Patet autem, ut hoc didicit, maledixit, non Cham, sed Chanaan filium ejus. Ait enim:« Maledictus sit Chanaan, sit servus Sem et fratrum suorum.» Noe, qui interpretatur requies, Christum significat, vinea, Judaeos, qui dederunt ei vinum passionis, quo obdormivit in cruce, et apparuit nuda et quasi impotens humanitas ejus. Cham significat Judaeos, qui deriserunt Christum nudum in cruce, et mortuum. Duo fratres sunt credentes de utroque populo, qui excusant infirmitatem Christi. Vindicavit Dominus, non solum in patres, sed etiam in filios, modo faciens eos servos nostros. Egimus, fratres charissimi, vobiscum de improprio Christi. Egimus et de exitu castrorum, et de cruce portanda. Hujus autem mysterii in hac festivitate quamdam speciem repraesentamus. Etenim extra civitatem eximus, crucem materialem portamus. Sicut ergo figuram gerimus, ita rem opere compleamus. Sed quidam nostrum sunt qui nimis in castris pigritantur, quia scilicet carnalibus delectantur. Alii enim sunt solliciti circa divitias, alii vacant libidini, alii gulositati, alii inani gloriae, et alii aliis vitiis. Sed modo agamus de divitibus. Divites hujus saeculi sunt qui superbiunt, qui extollunt se, et putant se beatos esse; 438 sed, ut ait Augustinus,« nihil est infelicius felicitate peccantium,» et dum de nimia prosperitate laetantur, non praevidentes sempiternam ruinam, excaecantur. Audite quomodo sunt caeci. David enim ait de hujusmodi excaecatis:« Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec; cum exorti fuerint peccatores sicut fenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem.» Ut, id est qualiter intereant in saeculum saeculi. Exoriri dicuntur peccatores, quando in magnas divitias provehuntur vel potentiam appetere dicuntur, qui indumentis insignibus fulgent, sed haec sicut fenum, quod modo floret, et statim arescit. Sicut ipse alibi dicit:« Homo, sicut fenum dies ejus, sicut flos agri, sic praeteribit[ Vulg. efflorebit].» Similes sunt hominibus quaerentibus argentum, qui invenientes plumbum, reversi sunt in patriam suam. Similes sunt somnianti reperire divitias, et habere eas, qui cum evigilat, invenit se deceptum, ut ait David:« Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt viri divitiarum in manibus suis.»
45.4
O vos, fratres, timete, quia tempus est, et utramque beatitudinem non potestis habere. Audite quod dictum est diviti ardenti in flamma:« Recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc vero hic consolatur, tu vero cruciaris,» quia regnum coelorum datum est pauperibus. Unde ait Dominus:« Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.» Et David:« Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.»« Facite» igitur« vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.» Est aliud genus hominum, qui cum non sint divites, divites esse cupiunt, et bonis aliorum invident, sicut sunt raptores, qui semper miseri, et in futuro miseriores erunt, quia utraque bona amittunt. Sed quid promittit eis Dominus?« Vae qui praedaris, quia tu ipse praedaberis!» 439 Qui in praesenti factus est lupus, in futuro erit esca lupo. Isti lupi non solum homines, sed etiam Deum et Domini res aggrediuntur. Domum enim Domino consecratam, ubi corpus et sanguis Domini offertur, ubi orationes effunduntur, violant et incendunt. Sed, ut ait Apostolus:« Qui violaverit templum Dei, disperdet eum Deus.» Res vero ecclesiasticas pro redemptione peccatorum Deo attributas, eripiunt, et peccata populi comedunt. Illos sacrilegos raptores, istos lupos pastores debent abjicere ab Ecclesia, quia inter oves lupi esse non debent. Si Dominus in futuro damnaturus est illos qui sua non tribuunt, quid ergo facturus est illis qui rapiunt aliena? Quid amplius dicerem? Diabolica instrumenta sunt, quibus diabolus Ecclesiam assilit[ f. affligit] innocentes opprimit. Sunt quasi leo quaerens quem devoret, surgit mane cupiens saturare famem suam, nec habet quod comedat, nisi rapiat. Quid de libidine? Illa omnia contaminat, omnia commiscet. Illa David et adulterum et homicidam fecit, Salomonem corrupit, Samsonem interfecit. Haec coinquinat corpus et animam. Alia scelera sunt horrida, sed ista est fetida. Haec vertit homines in reprobum sensum. Haec libido adulteria generat, et incestus parit. Non cavent homines sibi a parentibus, non a commistis, non a commatre, non a filia spirituali, quod, ut ait Gregorius, magnum est peccatum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).