Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 49.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10940 Sermon36
49.1
XLV. IN ROGATIONIBUS. SERMO PRIMUS.
49.1
« Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei.»
49.2
Cum faciem Dei nostri semper quaerere debeamus, secundum illud Prophetae:« Quaerite faciem ejus semper,» sunt tamen quidam dies specialiter ad Deum quaerendum nobis propositi, qui dies Litaniarum dicuntur, id est Rogationum, in quibus peccata confiteri, et jejuniis et eleemosynis praecipue instare debemus, ut sine obstaculo coelum penetrare valeat oratio nostra. Ait enim Jeremias:« Opposuisti nubem ne transeat oratio.» Non est ista nubes lucida, qua impeditur oratio, sed tenebrosa; non est nubes levis, sed ponderosa; talentum plumbi, super quod sedet iniquitas pressa. Ut ergo iniquitatis facies dissolvatur, juxta consilium Jacobi faciamus, dicentis:« Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. Si quis autem ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum ab errore viae suae, scire debet quoniam salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.» Oratio ergo necessaria, sed praemittenda confessio. In qua distinctio est attendenda. Est confessio venialium, et est confessio mortalium peccatorum. Sunt peccata occulta, sunt et manifesta. Majora peccata seu delicta illis confiteri debemus qui claves acceperunt, quibus dictum est:« Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; quorum retinueritis, retenta sunt.» Hi sunt praelati atque doctores sanctae Ecclesiae, quibus graviora delicta sunt detegenda, sicut in veteri lege sacerdotibus lepra ostendebatur, juxta quorum arbitrium de ejus mundatione agebatur. Eorum enim erat de lepra mundanda consulere, vel de mundata judicare. Sunt autem quaedam levia et venialia peccata, quae coaequalibus confiteri licet, de quibus Jacobus: Confitemini alterutrum peccata vestra. Post confessionem subdit de oratione: Et orate pro invicem, ut salvemini. 459 Non enim pura est oratio sine confessione cordis, vel oris, si habeatur tempus. Unde Sponsus myrrham et thus conjungit, dicens:« Ibo ad montem myrrhae et ad collem thuris, et ibi loquar dilectae meae: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te.» Non vadit sponsus ad sponsam, nec loquitur dilectae, nisi in monte myrrhae et thuris: ibi pulchritudinem ejus commendat. Habuit quidem uxorem sponsam, quae erat pulchra ut luna, electa ut sol, et concupierunt eam alieni, et violenter ablatam diu tenuerunt. Tandem post longam nuntiorum seriem, quos praemiserat, venit ipse, et de manu hostium liberavit eam. Hic est Christus, de quo Joannes:« Qui habet sponsam, sponsus est.» Et Apostolus:« Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.» Christus est sponsus; sponsa Ecclesia, quam sibi desponsavit tertio, sicut per Osee ait:« Sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in justitia et misericordia, et sponsabo te mihi in fide.» Ter dicit, sponsabit, quia ter eam despondit; primo in patriarchis, qui annulum suum inviolate habuerunt; et dotem legis naturalis et quorumdam coelestium praeceptorum perceperunt, ut Noe de arca, Abraham de circumcisione; secundo, tempore prophetarum, dans eis pro sponsalibus justificationes et judicia legis Mosaicae, quibus addidit misericordiam, monens ad poenitentiam, ut captivitatis evaderent miseriam; tertio sponsavit eam in adventu Filii, cum per Evangelium fidem declaravit Trinitatis, ubi in dotem accepit evangelica praecepta ac sacramenta: et tunc liberavit eam de manu hostium, id est daemonum, qui eam totam constupraverant, id est idololatriae reatu polluerant. Sed ipse veniens, et tertio sponsans eam, mundavit eam a peccatorum sanguine, et immaculatam exhibuit, sicut per Ezechielem ait:« Lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo, et calceavi te anthino( sic), et cinxi te bysso, et ornavi te ornamento, et coronam dedi in capite tuo, et facta es mihi uxor.» Ecce quibus ornamentis decoratur sponsa, prius cum multis amatoribus polluta, ut uni ac vero placeat sponso, qui ejus jam concupiscit decorem, cujus ante abominabatur fetorem. Sed praemittitur aqua, qua sanguis mundetur ex ea. Haec aqua baptismi, aqua compunctionis, qua sanguis, id est peccata abluuntur, ut sic oleum, id est unctio gratiae spiritualis infundatur.
49.3
Lavatur ergo sponsa aqua vivifica, ut veteris praevaricationis aboleatur error; ungitur oleo, ut virtutum infundatur candor; calceatur hyacinthino, id est spe coelestium, quia hyacinthus habet 460 speciem similem Dei throno. Cingitur bysso, id est castitate, restringente lumbos continentiae vinculo; ornatur ornamento charitatis; coronatur diademate aeterni decoris et ita facta est sponso amabilis. Ornamenta haec sponsus dilectae contulit in tertia desponsatione, ubi locutus est ad cor ejus, et hoc in monte myrrhae et thuris. In myrrha amaritudo poenitentiae; in thure, oratio designatur, secundum illud:« Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.» Et sic dirigitur oratio nostra ad Deum velut incensum, si ei addatur amaritudinis myrrha, id est poenitentia, quae sine jejunio et eleemosyna non est vera. Addatur ergo orationi jejunium et eleemosyna. Haec est enim justitia hominis in hac vita, jejunium, eleemosyna et oratio.« Non ejicitur genus daemoniorum nisi in oratione et jejunio,» sicut Veritas dicit in Evangelio, nec vincuntur peccata, nisi per eleemosynam, quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. Vis orationem tuam volare ad coelum, et ad Dominum? facilli duas alas, jejunii et eleemosynae, quibus volet ad Deum. Jejunium[ carnem] castigat, eleemosyna proximum reficit. Aliis ergo da[ quod] tibi jejunio denegasti, ne tuo jejunio marsupium augeas, sed fratrem reficias. Ita ergo jejuna, ut alio manducante quod tu pranderes, gaudeas; hilarem enim datorem diligit Deus. Si panem dederis tristis, tunc et meritum perdidisti. Ergo ex animo fac; hilariter da, et insta orationibus, quia celeriter audiuntur a Deo orationes bene operantium, quibus adhuc loquentibus dicit: Ecce adsum. Quanta jucunditas et exsultatio, de bono nostro, Domino Deo nostro; qui ante adest ad exaudiendum, quam perficiatur vox ad precandum.« Oculi enim Domini super justos, et aures ejus in preces eorum,» ut quod petunt det, scilicet gratiam pro gratia, gratiam glorificationis pro gratia justificationis, non autem ad preces, sed in preces, ut velocitas audiendi notetur. Vere ergo bonus est Dominus sperantibus in eum, et animae quaerenti illum. Sed videndum quem quaerant, et quando quaerere debeant, et qua justitia, et quem petere. Quaerunt qui adorant, adorare, quaerere; sic ergo quaerunt, quando adorant, si quando adorare debeant. Veritas docet:« Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate.» Et David ait:« Prope est omnibus invocantibus eum;» et determinans subdit:« Omnibus invocantibus eum in veritate.» Veris ergo adoratoribus prope est Dominus, qui eum adorant in spiritu, id est puro affectu ac munda intentione, et veritate, quia verum bonum quaerunt, id 461 est, aeternum, non temporale et transitorium. Regnum quaerunt coeleste, et quae ad ipsum ducunt, sicut Veritas in Evangelio loquitur:« Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.» Non dicit: et post quaerite ista, sed, adjicientur, aperte ostendens ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria sint in via. Regnum vero petendum est, et in eo finis noster ponendus. Primum ergo quaerite regnum Dei, id est regnum Dei, quod est caeteris omnibus pretiosius, solum quaerite: et justitiam ejus, id est ea quae ad regnum perducunt, quorum tria trina similitudine Dominus in Evangelio designat, scilicet, panem, piscem, ovum, dicens:« Quis ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? Aut piscem, nunquid serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem?» Tria ponit quae Pater coelestis porrigit filiis, quibus econtrario alia tria objicit quae ipse dare non novit. Panis Christus est, quia sicut absque pane inops est mensa, ita sine charitate nihil sunt caetera. Cui opponitur lapis, id est duritia cordis, rigor scilicet odiorum. Piscis, fides invisibilium; sicut enim piscis sub tegumento aquarum nascitur et alitur, et maris fluctibus tunsus non frangitur, ita fides de invisibilibus locis rapitur, et tunsa hujus mundi fluctibus non vincitur. Cui contrarius est serpens, id est infidelitatis venenum. In ovo spes accipitur, quia in eo non perfectus foetus cernitur, sed fovendo speratur. Spei opponitur scorpio, cujus aculeus retro timendus. Spei igitur contrarium est, retro respicere, cum spes in anteriora se debeat extendere. Satis audistis qui Deum quaerant, scilicet veri adoratores, et quid petere debeant, scilicet regnum Dei, et justitiam ejus, id est panem, piscem et ovum; et quomodo, scilicet in spiritu et veritate. Spiritus enim Deus est, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare, ut spiritum spiritualiter spirituales, veritatem veri vere adorent. Sed qua instantia Apostolus docet:« Sine intermissione orate.» Et Jacobus:« Multum valet oratio justi assidua( Jac. V, 16).» Dominus quoque in parabola de judice iniquitatis, et de vidua, aperte docet, quoniam« oportet semper orare, et non deficere.» Similiter in illa, ubi amicus amico commodat tres panes, si non propter amicitiam, tamen propter improbitatem ejus. Hic tres exprimuntur panes; supra unus, quia unus in tres dividitur, dum charitas, quae una est in Deum, et in amicum, et in inimicum, 462 dilatatur. Oremus ergo assidue et sine intermissione, intus vel extra, ore vel opere. Est enim oratio cordis, oratio oris, oratio operis. Moyses tacens, in Exodo legitur clamasse ad Deum, quia licet ore sileret, corde tamen clamabat. Ita et Susanna, dum accusaretur a duobus iniquis presbyteris. Cordis clamor, etiam silente corporis voce, ab eo auditur. Clamor iste est magna cogitationis intentio, quae fit cogitationis sublimitate, concentuque virtutum. Clamor autem vocis non semper auditur, quia:« Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum,» quia non est magnum diligere verbo et lingua, sed opere et veritate. Moyses opere orabat, qui manus graves, sustentantibus Hur et Aaron, ad Deum levabat. Levatio cordium et manuum, vocem facit audibilem apud Deum. Ideo Jeremias corda cum manibus monet levare, dicens:« Scrutemur vias nostras, et quaeremus, et revertamur ad Dominum, et levemus corda nostra cum manibus ad Deum in coelos.» Qui ergo vult audiri a Deo, cujus sedes coelum est, magis enitatur levare ad Deum cordis intentionem, et manus operationem, quam vocis clamorem.
49.4
His ergo tribus modis clamemus ad Dominum, quia trinus est ad quem clamamus, et trina sunt quae postulantur. Iterum ad instantissimam petitionem tertio nos hortatur, dicens:« Petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis.» Omnis enim qui sic petit, accipit, quia in nomine Jesu petit. De quo et Veriritas dicit:« Quidquid petieritis in nomine meo, fiet vobis.» Sed in hoc infirmamur, et saepe erramus, nisi spiritus adjuvet infirmitatem nostram, quia teste Apostolo, nec« quid oramus scimus, nisi Spiritus nos adjuvet, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.» Ipso ergo pro nobis postulante, id est nos postulare faciente, sine intermissione oremus. Non enim desinit orare, qui non desinit benefacere, et justus esse, et praecipue ubi communis pestis mortalitatis, vel alicujus mali, sive gladius hostium irruit, ad orationis auxilium confugiamus, sicut Ezechias et alii sancti Patres fecisse leguntur. Unde et Litaniae istae a Patribus institutae fuerunt, cum luporum rabie, exigentibus peccatis, Dei populus acriter interimeretur, ut per hoc triduanum jejunium, et triduanas Rogationes, et illi qui tunc erant, a morsibus luporum visibilium, id est daemonum, liberarentur, et nos a spiritualium luporum, id est daemonum dentibus eruamur. Unde et hi dies in consuetudinem 463 celebritatis venerunt. Agamus igitur hos dies et nos, juxta Patrum instituta, cum reverentia et devotione, in carnis abstinentia, et cordis humilitate, ut spiritualium luporum tentamenta vincere, et salutare Dei, quod praestolamur, invenire valeamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note