Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 52.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10940 Sermon36
52.1
XLVIII. IN ROGATIONIBUS. SERMO QUARTUS.
52.1
« Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate provinvicem, ut salvemini..... Si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.»
52.2
Cum in aliis diebus, fratres charissimi, ad confessionem et poenitentiam debeatis invitari, in jejuniis praecipue, quae[ pro] peccatorum piamine inventa sunt, admonemur culpas confiteri. Dicit ergo Jacobus apostolus, qui frater Domini dictus est, quia cognatus ejus erat( Domini enim mater et ejus mater sorores Mariae fuerunt): Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. Sed est discretio adhibenda quae sint peccata, et cui sint confitenda. Non enim cuilibet confitenda, quia non cuilibet data est potestas remittendi peccata, sed illis tantum data est, quibus dictum est:« Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis;» sicut apostolis, et vicem eorum obtinentibus, id est episcopis et sacerdotibus. Si tamen sunt levia peccata, quae quotidie facimus, illa coaequalibus nostris invicem confiteri possumus, quia orationibus proximorum purgantur. Unde clerici quotidie inter se in Ecclesia, Confiteor dicunt, et facta confessione orationes pro se invicem impendunt. De hac confessione ait apostolus Jacobus: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. Sed si graviora sunt peccata, sacerdotibus sunt ostendenda, et juxta arbitrium eorum, jejuniis, orationibus, et eleemosynis punienda, et purificanda. Ista autem graviora peccata, quae per lepram sunt in antiqua lege designata, ostendi sacerdotibus praecipiebantur. 470 Unde Dominus in Evangelio praecepit leprosis:« Ite, ostendite vos sacerdotibus.» Nec solum, fratres charissimi, confiteri debetis levia inter vos, et graviora sacerdotibus; sed etiam si noluerit quis confiteri, et ab errore converti, debetis alter alterum a via sua mala reducere, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam ejus, imo et suam. Si enim magnum est eripere carnem, id est proximum a morte temporali, multo magis est liberare animam ejus a morte gehennali. Unusquisque ergo potest esse praedicator proximo suo; unusquisque debet admonere fratrem suum in via, in Ecclesia, in domo, sive verbo, sive exemplo. Admonet enim fratrem converti, cum in conspectu ejus bene agit. Hortatur eleemosynam facere, cum pauperi aliquid tribuit proximo vidente. Cum hospitem recipit, ad hospitalitatem invitat. Nemo solus velit salvari, ne videatur aliorum invidere saluti. Alius alium secum trahat, dum de hoc sterquilinio ad superna festinat. Sicut enim unusquisque vestrum proficisci volens Jerusalem, secum fratrem suum studiose venire invitat et hortatur, ita et desiderabilius vobiscum ad coelestem Jerusalem, ubi non est angustia, ubi non est timor; sed vera pax et gloria, modis omnibus fratres vestros consepelire[ f. conducere] debetis. Est enim ad illam Jerusalem parata via per eum qui dicit:« Vado parare vobis locum.» Non enim[ antea] locus erat homini in coelo; sed Jesus Redemptor noster paravit ei locum pretioso sanguine suo. Positus erat peccatorum murus inter Deum et hominem, et ideo non poterat transire ad Deum. Unde ait ante passionem discipulis suis:« Quo ego vado vos non potestis venire modo,» quod dicitur: Ideo dico, modo, quia quando fractus erit murus, venire quo ego vado poteritis. Quod praeviderat Spiritus[ f. David], cum dicit:« Et in Deo meo transgrediar murum.» Murum destruxit, cum duas nostras mortes sua simplici morte delevit. Mortem enim peccati, quae erat in anima, et mortem inferni, quae erat peccati poena, utramque sua simplici corporali morte exstinxit. Unde Gregorius:« Unam ad nos suam mortem detulit, et duas nostras, quas reperit, solvit.» Simplicem suam duplici nostrae contulit, et duplicem nostram moriens subegit. Unde non immerito in sepulcro uno die et duabus noctibus jacuit, id est tenebras duplicis nostrae mortis exstinxit. Et cum post duas noctes et unum diem quo mortuus erat, ad vitam resurgendo rediisset, ostendit effectum suae mortis, quae duas mortes nostras destruendo, vitam a nobis amissam restauravit, et sic amaritudo 471 mortis suae conversa est in gaudium vitae. Quod praedixerat apostolis, dum dicebat:« Tristitia implevit cor vestrum, sed tristitia vestra vertetur in gaudium», quia prospera tristitia majoris gaudii vicem recompensavit. Jacuit enim mortuus per quadraginta horas, qui in nona sextae feriae emisit spiritum, et in prima Dominicae diei resumpsit corpus suum. Itaque fuit mortuus per quatuor horas in feria sexta, per duodecim horas sequentis noctis, per duodecim horas Sabbati, et per duodecim horas secundae noctis, quae omnes faciunt quadraginta. Sed quantum Dominus vicem gaudii recompensavit, propter hoc spatium tristitiae videamus. Qui fecit per quadraginta horas discipulos contristari moriendo, fecit et eosdem quadraginta diebus resurgendo laetari, vitam mori, diem horae recompensando. Et quia per hos quadraginta dies in mundo moratus est, gaudio resurrectionis suae apostolos exhilaravit. Ideo adhuc hos dies cum magno gaudio, remota abstinentia catholica, celebrari constituit Ecclesia. Nec in illis quadraginta diebus, quibus cum discipulis legitur conversari, nec oportet jejunare, nec lugere quia tempus est laetitiae, non abstinentiae. Auctoritas enim haec accepit a Christo testimonium, de quo legitur in Evangelio, quod cum Judaei quaererent, quare discipuli non jejunarent, respondit eis:« Nunquid possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus. Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt.»
52.3
Itaque ante Ascensionem voluerunt sancti Patres jejuniorum abstinentiam non indicare, sed quibusdam causis cogentibus Litania major in Romana Ecclesia constituta est. Pestis maxima eo tempore homines affligebat, exigente peccatorum magnitudine. Propter impetrandam igitur misericordiam Dei, hoc tempore sancto jejunium stabilitum est, et per universum orbem singulis Ecclesiis fieri illud sancti Patres constituerunt,« non equitando, sed nudis pedibus incedendo, non eo die vestes pretiosas induendo, sed cilicia assumendo, et cinerem capiti aspergendo.» Haec Litania Graeco nomine Rogatio interpretatur quia eo die misericordiam Dei, et suffragia sanctorum implorare debemus, ut a morte aeterna liberet nos divina pietas, exorando pro pace, pro peste, et conservatione frugum, et pro caeteris necessitatibus, ut Dominus, qui nobis flagella sua, sive ad vindictam, sive ad correctionem aliquando incutit, non secundum peccata nostra retribuat nobis, 472 sed secundum misericordiam suam nobis parcat. Jejunando etiam debemus a Ninivitis exemplum accipere quia cum secundum divinam scientiam[ f. sententiam] ejus civitatis subversio immineret, abjectis copiosis epulis ad jejunia se verterunt, facientes secum jejunare pecudes et pueros. Cum animalia jejunarent, quibus natura preces denegavit, mugitibus suis tamen poenitentium lacrymas adjuvabant; pueri ab uberibus matrum separabantur, ut fierent in poenitentia consortes, qui non fuerant in peccato participes. Debent igitur Christiani pro salute sua facere quod leguntur pecudes pro salute hominum fecisse. Sed nihil valet carnem abstinere a cibis, nisi anima abstineat a peccatis; nec valet abstinentia, nisi concedatur eleemosyna. Unde Dominus per prophetam:« Nonne hoc est majus jejunium quod elegi: Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagosque induc in domum tuam.» Date igitur pauperi de substantia vestra, ut de beneficiis vobis collatis Deo gratiarum actionem reddatis, et de frugum conservatione spem habeatis. quia qui in benedictionibus seminat, de benedictionibus et metet, concedente Domino, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note