Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 68.1
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis
—
10940 Sermon36
68.1
LXIV. IN FESTO SANCTI JACOBI APOSTOLI, SANCTI CHRISTOPHORI MARTYRIS, ET SANCTI GERMANI SENIS EPISCOPI PARISIENSIS SERMO SECUNDUS.
68.1
« Fili, sedisti ad mensam divitis, vide quae tibi apponuntur, et scito debere te praeparare similia.»
68.2
In hac verborum superficie manifeste ostenditur quod pater ad filium loquitur. Sunt duo patres, scilicet carnalis et spiritualis. Sicut enim a carnali patre per carnalem generationem sunt filii contracti[ f. procreati], sic per Spiritum sanctum baptismi regeneratione filii sunt innovati. Quis pater ergo hic loquitur? Carnalis, an spiritualis? Certe non sic alloquitur filium pater carnalis; imo diceret: Fili, si sederis ad mensam divitis, vide ut supponas pulvinaria cubito suo; adulare ei; ride cum ridebit; lauda eum cum malefecerit, ut tibi recompenset. Talis ergo pater hic non loquitur, sed pater spiritualis, quod ex sequentibus potuit perpendi. Sed habet pater iste( Christum loquor) duos filios, unum minorem, alterum majorem. Minor est activus; major est contemplativus. Minor est vagus, discurrens huc illuc; in partes est divisus; partim cogitat quae Dei sunt; partim quae sunt mundi. Nunc providet liberis, nunc fratri, nunc uxori. Ecce divisus est iste et vagus. Sed alius est stationarius; hic soli divinae contemplationi est deditus; hic figit pedem; hic non movetur. Primus ergo turbatur et satagit; major pascitur et quiescit. Minor est Martha, quae turbatur et satagit circa plurima. Major est Maria, quae sedens ad pedes Domini, pascitur lectione divina; et quiescit in contemplatione suprema. Ad 551 minorem dicitur:« Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit.» Sed major audet dicere:« Quis dabit mihi pennas sicut columbae? Et volabo et requiescam.» Item primus dicit:« Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.» Sed major dicit:« Posuisti pedes meos tanquam cervorum, et super excelsa statues me.» Quamvis autem uterque sit filius patris, contemplativus tamen filius hic loquitur. Vobis ergo loquor, fratres; non enim estis per particulas divisi, sed sola contemplatione contenti. Dicit ergo: Fili, sedisti ad mensam divitis, etc. Revera vos sedetis ad mensam divitis, quia in obedientia estis; fratres, non immerito praelati nostri abbates dicuntur a beato Benedicto, quod interpretatur Patres; unde clamamus:« Abba, Pater.» Patres utique nostri sunt; provident enim nobis non solum in administratione temporalium, sed quotidie generant nos per doctrinam spiritualium et per instructionem moralium. Audito ergo nomine abbatis, statim nominis filii recordari debetis, ut ejus filii sitis, id est vere obedientes. Recte ergo quia filii estis vobis pater loquitur. Sed quid per mensam hic significetur sancti doctores nobis exponunt, quorum expositionem mutare non possumus.
68.3
Mensa ergo ista est Eucharistia nobis in mensa altaris proposita, id est corpus et sanguis Dominicus, qui in cruce pro nobis effusus est. Vos ergo ad hanc mensam sedere debetis, id est parati esse debetis suscipere digne quod in mensa altaris vobis proponitur, et debetis ei similia praeparare, ut sicut suum sanguinem pro vobis effudit, sic et vos pro nomine ejus parati sitis[ vestrum] effundere, etsi tantummodo non sit locus Deo gratias effundendi, tamen sitis corde et animo parati hanc habere. Quam durus est hic sermo! revera durus. Quis enim vestrum adeo perfectus, quod si venerit spiculator gladio evaginato super cervicem, et dicat, non dico negandum[ Deum]( quod inauditum est) sed: Pecca criminaliter( quod certe idem est), vel: Ingredere ad hanc mulierem; vel: Profer mendacium. Quis, inquam, est qui respondeat ei, et dicat: Percute, spiculator;« nunquam faciam membrum Christi, membrum meretricis, quia qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur cum ea;» nunquam polluam os meum proferendo mendacium. Quis, inquam, hoc dicat? Nullus; ergo nullus ei praeparat similia. Nullus ergo videtur sedere 552 ad mensam divitis, cum nullus videatur esse paratus subire martyrium pro nomine Christi. Quid ergo dicemus ad haec? Nolite, fratres timere. Prius enim Pater vester vobis fecit remedium. Cum enim ob multiplices causas sanguis et aqua de ejus latere dicantur exiisse, haec tamen una fuit causa, ut qui non poterant pro nomine ejus pati, et sanguinem fundere, saltem haberent aquam, quam significavit aqua exiens cum sanguine de ejus latere, quae possit martyrio aequivalere. Sed aquae tria sunt genera: aqua lacrymarum, aqua sudoris, aqua fontis. Prima est contritionis; secunda, mortificationis vel laboris; tertia, refectionis. De prima dicitur:« Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.» Et alibi:« Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte.» De secunda dicitur:« In sudore vultus tui vesceris pane tuo.» De tertia dicitur:« Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.» Aquam vero lacrymarum habere potestis, quae, si venerit de contritione, valet martyrium, quod non potestis subire. Hoc etiam possumus perpendere ex verbis quae dicit Dominus in Evangelio. Cum enim mater filiorum Zebedaei Dominum rogaret, ut filiorum suorum unus ad dexteram, alter ad sinistram sederet, dixit ei Dominus:« Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Qui responderunt: Possumus; et ait: Calicem quidem meum bibetis.» Et de Jacobo quidem verum est, qui ab Herode interfectus est; Joannes vero in quiete vitam finivit. Quid est ergo quod dictum est eis a Domino: Calicem quidem meum bibetis, nisi quod aqua lacrymarum et voluntas Joannis aequipollet, sive reputatur pro martyrio? Hinc etiam est quod, cum Dominus etiam unum iota in Ecclesia fieri non sinat sine ratione, quod cum festivitas Jacobi et Christophori celebretur, non immerito et festivitas confessoris, scilicet beati Germani, celebretur, ut quasi diceretur ei a Jacobo: Ne timeas, Germane, quamvis enim sanguis tuus non sit martyrio effusus, tamen aliquam voluntatem habuisti, per quam aequipolles martyrio, quod inde patet quod tuam festivitatem cum nostra voluit celebrari. Ergo, fratres, etsi quidem martyrium subire non potestis, saltem aquam lacrymarum habere potestis, ut sic ad mensam divitis sedeatis, et per aquam contritionis ei similia praeparetis; id est sicut aquam[ e latere] pro vobis effudit, sic et vos pro eo aquam lacrymarum habeatis. Sed tamen, fratres, 553 quamvis locus iste sic exponatur, sine hujus expositionis praejudicio, non derogantes sanctorum auctoritatibus, aliter praesumimus exponere, nec tamen mutabitur quin sit sermo patris ad filium. Sed quae sequuntur aliter exponemus.
68.4
Quantum ergo ex sacris locis sacrae Scripturae possumus perpendere, mensa quinque modis accipitur. Est itaque prima mensa, pauperis; secunda, orbis; tertia, daemonis; quarta, divitis; quinta, patris. Item: prima est necessitatis; secunda, vanitatis; tertia, iniquitatis; quarta, veritatis; quinta, consummationis. Videte eorum differentias. Primam ponit natura; secundam, avaritia; tertiam, perfidia; quartam, gratia; quintam, vita. Item, prima refocillat, secunda irritat, tertia suffocat, quarta satiat, quinta consummat. Item, ad primam sedent pecudes; ad secundam, serpentes; ad tertiam, canes; ad quartam, volucres, ad quintam haeredes. De prima habes in Evangelio: Nonne« catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum?» De secunda in Isaia:« Mensa Babylonis, calix autem est in illa.» De tertia habes in Apostolo:« Non potestis participare mensae daemoniorum.» De quarta habes hic: Fili, sedisti ad mensam divitis. De quinta in Evangelio:« Cum sederitis ad mensam Patris.»
68.5
Pauperes, quorum est mensa prima, genus est humanum, quia pauper et inops, quia sibi non sufficit, et alieno indiget auxilio. In illa tria fercula ponuntur; panis, sai, et aqua, vel panis, pulmentum et potus. Nomine enim salis, pulmentum intelligimus, nomine aquae potum. Quod autem nomine salis, pulmentum intelligatur, habes in Esdra, ubi legitur quod cum principes Israelitarum reaedificarent muros civitatis Jerusalem, nuntiatum est a vicinis Artaxerxi regi Persarum et Medorum, quod ita filii Israel reaedificarent muros, a quibus subjungitur:« Putas tu quod immemores simus salis quod comedimus in aula tua?» Ecce quod nomine salis accipitur pulmentum. Quod per aquam potus, habes ubi Abraham Agar vas aquae imposuit. Et Moyses:« Cum transiremus desertum, emimus aquam in auro et argento.» Haec ergo tria ad refocillandum, quia naturalia sunt, et bene haec tria primae mensae congruunt; mensa enim a mensura dicitur. Daedalus enim adinventor mensae et sellae fuit. Mensam enim fecit tripodem ad mensuram. Vidit enim inter homines quosdam infirmos, quosdam sanos; et qui infirmi erant; non poterant convivari 554 cum aliis, et propter hoc fecit mensam tripodem ad mensuram hominis unius, ut qui more aliorum non poterat convivari, sic refocillaretur. Sic prius extensa est in superfluitatem, quae tantum facta fuit ad necessitatem, et pluribus quam tribus pedibus sustentatur. Et certe modo quibusdam non sufficiunt tria fercula praedicta; modo enim rogatur pistor ut omnem industriam et attentionem ponat ad faciendum panem inauditum; pisces maris, volatilia coeli non sufficiunt cum bestiis terrae. Vinum diversis speciebus confusum, pristinum mutat colorem. Ubi talia ponuntur, potius est immensa, quam mensa; superfluitatis, quam necessitatis; gulae, quam naturae. Ad primam, ut dictum est, sederunt pecudes, homines scilicet in sensualitate pecudibus similes, secundum carnem sicut pecudes insatiabiles, non secundum spiritum, cujus cibus[ f. non ita qui secundum spiritum ambulant, quibus cibus, etc.] est divina contemplatio. Sed hanc mensam vos attenuatis; minus enim accipitis quam ibi positum sit, ut pauperibus erogetur. In secunda, quae est vanitatis et orbis, quinque apponuntur, quae semper suadent vana, ad quam sedent serpentes. Illa enim Boetius enumerat in libro De consolatione. Ea enim sunt favor humanus, opes, dignitates, gloria, potentia. Sed haec irritant, non satiant, sed potius famem provocant; quod ex simili patebit. Sint enim quinque homines, et ponatur unus supra pinnaculum, et habeat in manu flabellum, et ut refocilletur auram trahat, quid de isto dices? Certe plus esurit quam prius. Talis ergo est deridendus. Item ponatur alter in arena, et ut famem restinguat, arenam masticet et evomat; et iste potius famem irritat quam reficiat. Ponatur tertius in ardentem fornacem, et scintillas transglutire cupiat, et iste animo inardescit. Quartus lambat gemmas, putans humorem attrahere; nec famem expellet: potius obest quam prosit. Lambat quintus singula membra, non ideo coarctatur[ f. satiatur]. Per auram ergo humanum intelligit favorem; per arenam, cupiditatem opum, per scintillas potestatum optionem[ f. appetitionem], ad quam ardent qui deprimunt alios; per gemmas, gloriam divitiarum; per membra, voluptatem luxuriae et vitiorum. Videte ergo si haec satiant; imo[ supp. si non] irritant. Ad haec sedent serpentes, id est qui serpunt, qui captant ut ad gradum altiorem ascendant, divitiis abundent, et hujusmodi. In tertia apponuntur tria, quae est daemonis, et suffocat, ut seneciae, siliquae, 555 quisquiliae. Sene est animal immundum; inde seneciae, quilibet cibi immundi. Nec vos moveat illud quod in prologo in Ezechiel a quibusdam corrigitur dicentibus debere ibi esse sinantias, non senecias; aliud enim sinantia, aliud senecia est. Sinantia namque est quaedam pellicula in ore, quam solent semper Indi manducare. Senecia vero dictus est quilibet cibus immundus, ut idolotitum. Siliquae vero est quoddam genus leguminum latos habens folliculos, sed intus vacuos. Quisquiliae vero sunt purgamenta canabi et lini. Seneciae ergo sunt cibi gentilium idolotita comedentium. Siliquae, Judaeorum cortici litterae adhaerentium, nihil spiritualis sensus habentium. Quisquiliae, haereticorum, qui veras sententias dimittunt, quae sunt verum lumen animarum, et quisquilias, id est pravas sententias ad suum errorem eligunt. Seneciae ergo sunt, siliquae sunt superficies litterae[ Judaeorum]. Quisquiliae haereticorum errores. Ad hanc mensam sedent canes immundi, id est gentiles, Judaei, et haeretici, qui suffocantur, qui merito istorum tendunt in infernum. In quinta, quae est mensa divitis tria apponuntur; vitulus saginatus, bona terrae, medulla tritici. Vitulus saginatus est corpus et sanguis Dominicus. Hic est ille vitulus saginatus, quem interfecit pater pro filio redeunte de longinqua regione. Bona terrae sunt lectio. Unde Moyses:« Vetustissima veterum comedetis, et novis supervenientibus vetera projicietis.» Vetustissima veterum, naturalia et moralia sunt praecepta, quae servando manducamus. Vetera, id est legalia projicietis venientibus novis, id est gratia Evangelii. Ecce bona terrae. Medulla tritici est illa purgatissima farina, quae in sacrificiis ponebatur. Haec autem est oratio. Haec autem tria apponit Dominus nobis contra alia tria; contra carnem, contra mundum, contra diabolum.
68.6
Contra carnis incentiva dat Dominus vitulum saginatum, id est corpus et sanguinem Domini. Debemus igitur esse parati suscipere divinum corpus in quolibet[ tempore]. Si sacerdotes estis, ita carnem vestram domare debetis, ut nihil impediat quin semper et in omni tempore possitis digne suscipere. Similiter et aliis inferioris ordinis. Aliter non sedebitis ad mensam divitis. Deinde apponit lectionem contra mundum. Saepe enim dicit nobis mundus: Vah! tota die es in claustro, ubi aer est inclusus: bonum esset tibi ut foras exires, et ires ad aliquam obedientiam, ubi haberes aerem secretum[ f. serenum], 556 et hujusmodi. Responde, frater: Vade retro, Satanas, non exeam, melius est enim in claustro legere, quam foras exire. Contra daemonem appone rationem. Multoties enim aggreditur diabolus tentare nos, cum non potest nos extrahere ab oratione, et praecipue praelatum, et alios qui habent curam fratrum. Cum enim videt eos diabolus orare, suggillat eos: Quid facis hic, et quare oras? Quid manducabunt hodie, fratres? Surge, vade, tu praelate, et tu cancellare[ cellerarie]; tibi commissum est, compara quod manducent. Non. Vade retro, Satana. Est tempus orandi, est tempus administrandi. Similiter aggreditur simplicem claustralem. Cum enim videt eum prolixe orantem, suggerit ei: Quid valet haec ruminatio psalmorum; tota die psalmos ruminas. Brevis oratio penetrat coelos. Nonne debes orare sicut Dominus docuit in illa oratione brevi et compendiosa. Non exibo certe( dices), quia tu mihi semper insidiaris, et me tentas; et ideo quia non desistis a tentatione, non cessabo ab oratione. Ad hanc mensam divitis sedent volucres, id est sancti homines sperantes se volare ab hac quarta ad quintam. Dives iste Christus, qui simul in unum dives et pauper. Dives, quia Deus; pauper, quia homo. Vos estis qui ad hanc mensam sedetis, qui primam[ f. primam mensam per jejunia vestra] attenuatis, carnem propriam domatis, mundo abrenuntiatis, cum diabolo pugnatis. In ultima, quae est Patris, ad quam sedent haeredes, unum tantum apponitur, non plus, visio Dei. Unde et Marthae dictum est:« Porro unum est necessarium,» non plus; et David:« Unam petii a Domino,» non plus. Vos ergo qui nobiscum ad primam mensam communiter estis, et praecipue ad quartam sedetis exspectantes sedere ut haeredes ad quintam, orate ut meritis beati Germani, cujus translationem hodie celebramus, mereamini sedere ut haeredes ad mensam Patris, cujus est regnum et imperium in saecula saeculorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).