Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 69.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10940 Sermon36
69.1
LXV. IN FESTO NATIVITATIS SANCTI JOANNIS BAPTISTAE SERMO UNICUS.
69.1
« Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret[ Vulg. factum].»
69.2
Fratres charissimi, magna dispensatione voluit Dominus humanum genus redimere, 557 et quodam mirabili exemplo humilitatis Filium suum ad nostram liberationem mittere providit. Diligenti consilio idonea missio fuit, postquam homines essent convicti[ quod] nihil salutis ex se possent habere, neque per naturalem legem, neque per legem scriptam. Permisit enim duo tempora transire, scilicet ante legem, et sub lege. Et in tempore gratiae ante scriptam legem lex naturalis, et ducatus rationis, quo nequaquam potuit genus humanum salvari, quia pro fragilitate hominum coepit excaecari, et ad idololatriam converti. Lex vero scripta postea data, ipsa potius coepit nocere, quam juvare. Nam prohibendo peccata:« Non occides; non moechaberis»[ etc.], magis animos hominum ad ea peccata inflammabat. Ubi vero venit plenitudo temporis, seu adimpletio temporis, quod Deus providerat, misit Filium suum, ut quod neutra lex facere poterat, gratia Christi suppleret, id est humanum genus liberaret; et cum multis temporibus exspectatus et praenuntiatus esset, tandem venturus, praemissus est Joannes praecursor tanti imperatoris adventum nuntiaturus. Audite ordinem, audite dispositionem.
69.3
Filius Dei veniebat contra diabolum et mundum sibi pugnaturus[ f. in se pugnaturum]. Praemisit fortem militem, qui mundum invaderet, et denuntiando adventum ejus, regis inimicos deterreret, et quoscunque posset Domino[ f. dominio] alliceret suo fortis princeps, fortis miles, et per fortem militem uterque praenuntiatus est. Angelus enim Gabriel, qui fortitudo Dei interpretatur, adventum utriusque praenuntiavit. Fortes erant, et fortia facere veniebant, et fortitudinem Dei, id est Gabrielem nuntium habebant. Natus est miles, et multi in nativitate ejus gavisi sunt. Sed o quantum gaudium futurum erat in nativitate imperatoris, cum tantum praemittebatur in nativitate praecursoris! Audivistis gaudium nascentis, audite gaudium praecurrentis.
69.4
Venit Joannes in desertum Judaeae, praedicans, et dicens:« Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum.» Ideo in desertum venire dicitur, quia deserti erant a Deo quos hortatur. Dum poenitentiam agere praecipit, non deterret eos, sed Domino suo allicit; allicit[ autem] modum reconciliationis promittendo, cum dicit:« Appropinquabit enim regnum coelorum;» ac si diceret: Appropinquabit enim regnum vitae. Ita quosdam alliciebat. Audite quomodo inimicos deterrebat. Videns Pharisaeos, dixit eis:« Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?» Ecce quomodo Domino suo viam praeparabat, alios deterrendo, alios attrahendo. De hoc dictum 558 est per prophetam:« Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri.» Via est lata, semita stricta. Via significat latiora praecepta scientiae, ubi consilio vel conjugio, et mundanis rebus licite utentur saeculares; semita designat strictorem viam, ut est monachorum et cremitarum; utramque jubet parari Domino, et viam et semitam, quia et per activam et per contemplativam itur ad Dominum. Jam hortatur praedicatione homines, et praedicationem suam decorabat operibus bonis et vita. Ecce qualia opera habebat:« Vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos.» Zona pellicea erat de pelle animalis mortui.« Esca autem erant ei locustae et mel silvestre;» asperis vestibus induebatur, qui asperis carnem domabat, et asperis correctionibus impios refragabat[ seu refutabat]. Lumbos cingebat, quia luxuriam, quae in lumbis morabatur, castitatis continentia confringebat. Locustae sunt muta animalia per agros silentia, quorum alacer volatus, et cito deciduus. Mel comedebat, quia praedicatio auditoribus sapuit dulciter; locustas edebat, quia dum praedicabat, Christus putabatur esse. Quaerebant enim:« Esne tu Christus?» Ecce volando exaltabatur sicut locusta; sed respondens:« Non sum ego Christus,» ab illa exaltatione cito decidebat sicut locusta, quae volando cito decidit. Itaque in tanto praedicatore exemplum vitae nostrae possumus reperire. Cum asperis induitur, ad domandam carnem laboribus informat. Cum lumbos zona cingit, ad castitatem invitat. Cum se Christum non recognoscit, et inferiorem se praedicat, dicens:« Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus,» humiliare nos insinuat. Cum aliis praedicando laborat, ad salutem fratrum acquirendam nos invitat. Cum fugit in desertum, hinc nos exuere mundum invitat. Et quis est perfectior Joanne, testante Domino, qui ait:« Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista.» Christus enim natus mulieris non est, sed virginis. Et ideo non asseritur Christus minor vel par fuisse, sed major. Unde dicitur in Evangelio:« Qui autem minor est in regno coelorum, major est illo.» Christus enim fuit in praesenti Ecclesia, quae est regnum coelorum, quia in eo regnat Deus per humilitatem, quia ipse venerat, non ministrari, sed ministrare. Major vero fuit Joanne potentia, et virtutis Dei dignitate. Gaudeamus igitur in nativitate tanti praecursoris, ut dictum est:« Et multi in nativitate ejus gaudebunt,» ut Joannes, qui gratia Dei interpretatur, gratiam Dei suis meritis nobis conferat, morbos repellat, tempestates dimoveat, et fructuum copiam 559 tribuat, auxiliante Domino Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat.

Intertext edge

Open linked passage

Note