Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 83.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10940 Sermon36
83.1
LXXXIX. IN FESTO SANCTI STEPHANI PROTOMARTYRIS SERMO SECUNDUS.
83.1
« Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est.»
83.2
Dominus ac Redemptor noster, fratres charissimi, venerat in mundum ex sola dilectione; et ideo voluit suos in dilectione confirmare. In Veteri Testamento pro fragilitate 628 rudis populi praecipiebatur:« Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.» Ecce jam dilatatur[ praeceptum illud]. Jam inimici sub dilectione includuntur; nec solum vero praecepit, sed quod praecepit, implevit; ductus est ad passionnem; fuit derisus et flagellatus. In ipsa tamen passione oravit pro persequentibus, dicens: Domine« Pater, ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt.» Sed dicet aliquis: Grandis est labor inimicos diligere, pro persequentibus supplicare. Nec nos negamus. Non est parvus labor in hoc saeculo; sed grande praemium in futuro. Audi quantum praemium. Stephanus, cujus hodie festivitas celebratur, unus de septem diaconibus ab apostolis ordinatus intravit in synagogam, et coepit cum Judaeis disputare, et nullus spiritui, qui loquebatur, poterat resistere. Ejecerunt autem eum extra civitatem, et lapidabant eum. Ipse vero aspiciens in coelum, ait:« Video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris Dei.» Et unde hoc praemium? Quia positis genibus clamabat, dicens:« Domine, ne statuas illis hoc peccatum.» Vidit coelos apertos, quia via erat parata, et Christus erat paratus ad recipiendum, ad auxiliandum, unde ei assurrexerit, quia vidit eum stantem. Sedere est judicantis et regnantis; stare vero, auxiliantis. Cum ergo clamemus quotidie:« Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis,» modo Stephanus videt eum stantem, quia honorem martyri suo volebat deferre, et ad auxiliandum se paratum esse ostendere. Stephanus primus martyr fuit post ascensionem ejus, et primus secutus est eum orando pro inimicis cum imitatione. Oravit Dominus in passione pro persequentibus; oravit Stephanus pro lapidantibus. In illa ruina lapidum, quando alius oblivisci poterat charissimos, ille Domino commendabat inimicos. Voluit Dominus primo martyri coelos patenter aperire, ut sequaces ejus securi essent de remuneratione. Voluit stans videri, ut omnes posteri crederent se similiter a Domino adjuvari; nec fuit ejus inaudita oratio, quia quidam de persequentibus, conversi sunt ad Dominum. Saulus enim, qui et modo Paulus dicitur, pessimus persecutor custodiebat vestimenta omnium, ut participaret sceleribus omnium ferientium: Qui postea conversus est, et de lupo factus est agnus, de inimico amicus, de persecutore pessimo praedicator fidelissimus. Ecce Paulus cum Stephano Christi claritate perfruitur; cum Stephano exsultat et cum eo regnat. Iste dat exemplum orandi pro persecutoribus; ille dat exemplum veniae convertentibus. Hujus, fratres charissimi, celebranda solemnitas, 629 praecellit meritis, magna devotione martyris, quia praecellit in exemplis. Cui sancto legitur unquam datum fuisse sex mortuos post mortem resuscitasse? Suscitavit enim beatus Stephanus post mortem in Africa, sicut beato Augustino referente didicimus, sex mortuos; primo quemdam presbyterum, deinde puerum, postea quamdam sanctimonialem, dehinc quamdam puellam, postea juvenem, ac denique quemdam infantulum. Eucharius etiam presbyter, veteri morbo calculi laborabat; per memoriam vero hujus martyris salvus factus est; ipse vero postea, morbo alio praevalescente, mortuus est, sed tunica hujus presbyteri postquam ad memoriam ejusdem martyris delata est et reportata, et super mortui jacentis corpus posita est, meritis beati martyris resuscitatus est. De puero vero legimus quia, cum in area luderet, exorbitantes boves qui vehiculum trahebant, rotis eum obtriverunt, et confestim palpitans exspiravit. Hunc mater arreptum ad eamdem memoriam posuit, et non solum revixit, verum etiam illaesus apparuit. Sanctimonialis vero cum aegritudine laboraret, ad eam memoriam tunica sanctimonialis allata est; sed antequam tunica reportaretur, illa defuncta est. Hac tamen tunica operuerunt parentes cadaver ejus, et, recepto spiritu, salva facta est. Quadam autem die, cum banus quidam Syrus ad memoriam ejusdem martyris pro filia aegrotante oraret, et vestem puellae huc detulisset, ecce duo pueri de domo accurrerunt ei, qui mortuam nuntiaverunt; sed amici qui erant cum eo, prohibuerunt pueros illi dicere, ne per publicum plangeret; qui, cum domum rediisset, nimio dolore commotus, mortuae filiae puellae vestem quam ferebat, super eam projecit, et vitae reddita est. Filius iterum cujusdam exstinctus erat, cujus corpus amici oleo perunxerunt martyris et statim revixit. Sextus vero qui superest, hoc modo suscitatus est: Eleusius vir tribunicius, habens infantulum infirmitate mortuum,[ illum] super memoriam martyris posuit, et post multam orationem cum lacrymis fusam, juvenem levavit. Haec et alia similia Dominus per martyrem operatus est. Sed de multis ista legimus, quia majora esse videntur. In hac ergo tanti patroni festivitate, fratres, gaudeamus. Oremus eum, ut, sicut oravit pro inimicis, ita pro nobis oret amicis. Imitemur charitatem ejus, ut virtutis consortes simus et praemii participes. Imitemur eum, qui plus dolebat persequentium peccata, quam vulnera sua, plus illorum impietatem quam suam mortem. Et recte plus. In illorum quippe iniquitate multa 630 erant quae poterant plangi. In illius morte nil erat quod debuisset doleri. Illorum impietatem mors sequebatur aeterna; hujus autem mortem vita perpetua. Imitemur ergo saltem in aliquo hujus tam praeclari magistri dilectionem. Diligamus in Ecclesia hoc animo fratres nostros, quo ille tunc dilexit inimicos suos. Scitis enim quia sine dilectione nulla virtus valet. Ait enim Joannes:« Omnis qui non diligit fratrem suum, manet in morte.» Et verum:« Qui oderit fratrem suum, homicida est.» Charitas est radix omnium virtutum. Pereunte itaque radice, pereunt et rami... Nihil martyrium valet sine dilectione, nihil eleemosyna sine ea. Unde Apostolus:« Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, et si distribuero facultates meas in cibos pauperum, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest.» Deus autem qui prior dilexit nos, ipse inspiret eam in cordibus nostris. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note