Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 85.1
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis
—
10940 Sermon36
85.1
LXXXI. IN FESTO SANCTI JOANNIS EVANGELISTAE. SERMO SECUNDUS.
85.1
« Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.»
85.2
De impietate hominum Dominus et Redemptor noster, fratres, querimoniam facien, nobiscum hospitari quaerit, nec ullum habitaculum invenit. Nolunt homines hospitari eum; malunt recipere adversarios Dei. Et qui sunt adversarii Dei? Vulpes et volucres coeli. Ait enim: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos. Vulpes enim fraudulentum est animal, et ideo fraudulentiam significat, Volucres superbiae et elationis significationem gerunt. Superbus enim volat alis jactantiae se sublimando ad astra. Foveas vocat pectora hominum, in quibus pravae cogitationes parant aliis praecipitium. Nidi volucrum sunt similiter in eorum animis, quia pulli, id est opera superbiae ibi nutriuntur et elationes. Aliud autem est superbia, aliud elatio. Superbia est, quando 636 aliquis super omnes desiderat esse; elatio est, quando aliquis superioribus laborat se parificare. Superbus Pompeius, qui nolebat habere priorem. Inveniunt itaque in nobis receptacula fraus et superbia. Filius autem hominis, id est Virginis, non habet ubi, id est non invenit ubi se, qui est caput nostrum, reclinet, quia« Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt.» Agamus ergo nunc de fraude, et videamus si in aliquo hominum locum inveniatur habere. Fraus est cum aliud agitur et aliud simulatur. Unde ergo fraudulenter agunt homines, de quibus Psalmista ait:« Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.» Et iterum:« Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde et corde locuti sunt.» Gemina corda videntur habere, qui aliud promittunt, aliud faciunt. Et iterum dicit:« Non est in ore eorum veritas, cor eorum vanum est.» Nonne, fratres charissimi, hoc genus odii usitatum est inter homines, ut quanto magis odio[ quis] fratrem habet, tanto magis in reconciliationem festinet, non ut eum diligat, sed ut astutius decipiendo opprimat? Uberius enim potest ei nocere, cum ejus consilii conscius factus est. Est et aliud genus fraudis. Juramenta secure faciunt, quod fidem servent amicis, et tunc melius nocent et foedius improvisis. Juramento se negant habere quod acceperunt, nec sufficit semel perjurare, sed bis et perjuri redduntur de eadem re. Omnia faciunt libenter illis quos volunt decipere, ut sibi dominus ab homine suo, non praecaveat, et homo suo domino maleficium facilius irroget. Itaque perit fides, perit reverentia. Nec patri filius, nec pater filio servat fidem, et cum omnia mala amici amicis attulerunt, sub juramento se innoxios asserere parati sunt.« Narraverunt» itaque« ut absconderent laqueos, dixerunt: Quis videbit eos?.» Est iterum aliud genus fraudis, quod vocatur hypocrisis. Quidam sunt qui jejunant et affligunt se coram hominibus, ut boni videantur, et hoc nomine gaudent, cum ab eo omnino devient. Haec breviter de fraude perstrinximus. Nunc ad superbiam transeamus. Superbia est origo omnium vitiorum. Haec enim de coelo angelum praecipitavit, cum se aequalem Deo facere voluit. Haec facit hominem suae fragilitatis oblivisci. Haec facit eum ultro se extendere. Haec facit omnia ad laudes fieri. Haec vult omnia videri. Haec in omnibus manum ponit. Si sapiens est, gloriatur, contra quos propheta:« Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis 637 prudentes;» sed potentiam vestram malefaciendi habere gloriamini. Contra quos Psalmista:« Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?» Hi gloriantur in factis[ pessimis,] et de magnis majora loquuntur, quos arguit Scriptura, dicens:« Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes.» Audet et superbia contra Deum et servos ejus. Negligunt enim intrare ecclesiam, et parvipendunt divinum officium. Sacerdotes Domini viles deputant. Omnis habitus religionis a superbis conculcatur; et, ut ait Apostolus,« tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus.» Sed consolatur nos Deus qui dixit:« Si mundus vos odit, scitote quia me priorem odio habuit. Si me persecuti sunt, et vos persequentur.» Sed sciatis quia« qui vos spernit, et me spernit.»
85.3
Non est curandus contemptus iste patientibus, sed facientibus, quia Dominus vindictam faciet de contumelia sua et suorum. Refert Lucas Dominum dixisse quamdam parobolam de vindicta suorum. Ait enim:« Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. Vidua autem erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo; et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit judex intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia violenta[ al. molesta] est mihi haec vidua, vindicabo illam. Haec fecit judex iniquitatis, et Deus non faciet vindictam electorum suorum? Dico vobis quia cito faciet vindictam suorum.» Haec est parabola quam Dominus ait de ultione suorum. Ipse enim deponet potentes de sede, et exaltabit humiles. Exaltavit enim David humilem, et deposuit Saul superbum. Non est aliquod vitium adeo odiosum Deo et hominibus, ut superbia. Frangit enim Deus omnem superbum. Est et aliud vitium, quod valde omnes Christianos occupat et polluit: libido scilicet, quae utrumque sexum invadit, et florem illum virginitatis aufert, quo omnis anima Deo placet, quo iste Joannes, de quo hodie festivitas celebratur, a Deo dilectus est. Hunc enim, quia virgo erat, Dominus prae caeteris familiarem habebat. Ex quadam enim familiaritate super pectus Domini in coena recubuit. Commendavit etiam ei matrem, quasi Virginem virgini. Adeo dilexit eum, et charum habuit discipulum incorruptum, 638 quod cum omnes alii apostoli occumberent martyrio, solus Joannes ad Dominum migravit suaviter, et sine sanguine, sicut Dominus in Evangelio promiserat ei. Cum enim ait Petro:« Sequere me,» id est imitare me moriendo in cruce, conversus Petrus vidit illum discipulum sequentem se, et ait:« Domine, hic autem quid?» id est quid faciet, qua morte morietur? Dicit ei Jesus:« Sic eum volo manere donec veniam,» et vivum et integrum volo eum esse donec ei cum aliis fratribus appaream. Profert enim historia quod cum Joannes nonaginta septem annorum esset, apparuit ei Dominus cum discipulis suis, et dixit ei:« Veni ad me, quia jam tempus est ut epuleris mecum in convivio cum fratribus tuis.» Surgens autem Joannes, coepit ire. Sed Dominus dixit ei:« Dominica die post septem dies, quae est futura, ita venies ad me, et cum hoc dixisset, receptus est in coelum.» Veniente itaque Dominica die, convenit universa multitudo in Ecclesiam, et a primo gallorum cantu agens mysteria Domini, omnem populum usque ad horam tertiam allocutus est, et confortavit, et instruxit eum. Finito sermone, oravit pro populo suo, et cum omnia complesset, fecit sibi dari panem, et respiciens in coelum, benedixit eum, et fractum erogavit omnibus, dicens:« Pars mea sit vobiscum, et vestra mecum,» et tunc fecit parari foveam tumuli sui, et stravit vestimenta sua ibi. Tunc apparuit lux tanta super populum per unam fere horam, ut nullus posset eam ferre, et signans se totum astitit, et ait:« Tu mecum, Domine Jesu, solus;» et projecit se super tumulum, et benedicens omnes, se deposuit in sepulcro suo, et jussit se operiri, et statim reddidit spiritum. Et protinus manna exiens de sepulcro apparuit, quod usque hodie glunit locus ille. Hunc igitur, fratres, studete imitari, ut possitis cum aliis virginibus canticum novum psallere, et Agnum sequi quocunque ierit. Hic est ille cujus caro nulla pollutione contaminata est. Et in juventute cum vellet nubere, dixit ei Dominus:« Necessarius es mihi, Joannes, operam tuam quaero.» Et iterum, cum alia vice nubere vellet, intulit ei infirmitatem qua eum revocavit. Hunc ergo habere patronum vestrum, ut cum eo in coelo regnare possitis, juvante Domino nostro Jesu Christo. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).