Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 90.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10940 Sermon36
90.1
LXXXVI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE SERMO QUINTUS.
90.1
« Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.»
90.2
In templi dedicatione, fratres mei, Ecclesia propositum verbum frequentare consuevit. Idcirco diligentius ejus perquirenda est intelligentia, ut ex ea reficiatur intus devotio vestra. Videndum est ergo quis haec verba dixerit, et ubi, et quando, et quare. Quis? Jacob patriarcha legitur in Genesi haec protulisse. Ubi? In Bethel. Quando? Cum exiret de Bersabee, et pergeret in Aram[ Vulg. Haran]. Quare? Ostensa sunt angelica visione. Cum enim egressus de Bersabee pergeret in Aram, volens nocte quiescere in quodam loco, supposuit lapidem capiti suo, et vidit in somnis scalam et angelos ascendentes et descendentes, et Dominum innixum scalae. Cumque evigilasset, ait: Vere Dominus est in loco isto.[ Unde pater] quatenus angelicam societatem quis possit ingredi, egrediendum est primo a corporis voluptatibus et carnis corruptibilis affectibus, juxta illud dictum a Domino Abrahae:« Egredere de terra tua, et de cognatione tua.» Et Moyses inquit in Exodo:« Transibo, et videbo[ Vulg. vadam et videbo, etc.] visionem hanc magnam.» Transeundum quippe est, ut videri valeat visio magna. Et David:« Effudi animam meam; ingrediar[ Vulg. transibo] in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.» Jacob supplantator interpretatur; Bersabee puteus. In hoc autem itinere Jacob, vita Christiani exprimitur, scilicet unde incipere, qualiter proficere, et quo debeat pervenire. Ibidem fidelium principium, et progressus, et finis demonstrantur. Est autem puteus bonus, et puteus malus: puteus bonus satietatis, profunditatis et ubertatis, de quo salientes aquae in vitam aeternam, et hic puteus altus est, de cujus aqua qui biberit, non sitiet iterum. Haec est gratia Spiritus septiformis, vel scriptura Spiritu septiformi edita. Quem puteum foderunt principes, et excluderunt duces[ Vulg. paraverunt duces], ut legitur in libro Numeri. Est et puteus diaboli, puteus voraginis, et iniquitatis, et desperationis. De quo justus orat:« Non urgeat super me puteus os suum.» Puteus etiam cupiditatis est, de quo qui biberit, sitiet iterum. Cupiditas enim non satiatur habitu, sed magis inhiat ad quaerendum. Per hunc puteum venitur in puteum interitus, et est iste contrarius praecedenti; 655 puteus contra puteum, id est septem spiritus nequiores, virtutes septem a Deo datas impugnantes. De hoc puteo egreditur, et recedit, quicunque virtutum passibus spirituale iter ingredi proponit. Ita egressus est Abraham avus nostri mediatoris de Ur Chaldaeorum, id est de potestate daemonum, et incendio vitiorum. Profectus itaque de Bersabee pergebat Aram, quod interpretatur sublimis, et vitam coelestem significat, ad quam bonus viator pervenire desiderat. Sed laborans inter eundum, pausat et dormit in loco qui dicitur Bethel, id est domus Dei, quae significat Ecclesiam praesentem, id est militantem, de qua venitur ad futuram, id est triumphantem. In itinere autem dormire est, in praesentis vitae transitu, a rerum temporalium amore quiescere, et in dierum labentium cursu, ab appetitu visibilium claudere mentis oculos, quos ante peccatum bene clausos, primis parentibus seductor aperuit. Culpa enim concupiscentiae reseravit oculos, quos innocentia tenebat clausos.
90.3
Angelos ascendentes et descendentes cernere est, supernae patriae cives contemplari, quanto amore auctori suo inhaereant, vel quanta compassione charitatis, nostris infirmitatibus condescendant. Ex quorum similitudine debemus formam nostram[ sumere] et pro posse[ proximorum] sublevare miseriam. Notandum autem quod angelos ille dormiens conspicit, qui in lapide caput ponit, quia ab exterioribus cessans, interiora penetrat is qui intenta mente imitationem Redemptoris observat. Caput ponit in lapide, qui Christo inhaeret mente. Qui enim a praesentis vitae actione remoti sunt, et ad superna non intendunt, dormire possunt, sed videre angelos nequeunt, quia caput, non in lapide, sed in terra posuerunt. Plerumque enim, quanto securius ab exterioribus cessant, tanto latius immundae sibi cogitationis strepitum cumulant[ f. tumulant, seu comprimunt]. Unde vere de Synagoga:« Viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata ejus.» Hostes, id est daemones, quorumdam derident Sabbata, cum ipsas vacationes pertrahunt ad illicita. Sancti autem laboriosius dormiunt, quam vigilant, quia in eo quod actiones saeculi deserentes superant, quotidie contra se ipsos pugnant, ne mens per negligentiam torpeat; ne sub arcto otio ad desideria superna frigescat; ne ipsis plus justo deserviat; ne sub discretionis specie sibi parcendo, a perfectione languescat. Unde in Cantico canticorum:« Ego dormio, et cor meum vigilat.» Et:« Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem.» Videt etiam Dominum innixum scalae, quia quaelibet contemplatio in errorem 656 tendit, nisi eam Dominus moderetur et regat. Istud quoque iter designat exitus Hebraei populi ex Aegypto. Hebraeus enim transitor interpretatur, Aegyptus, tenebrae. De Aegypto venit in desertum, ubi fabricatur tabernaculum. Bonus viator, excussis tenebris erroris et peccati, mente petens coelum, mundum istum sibi reputat desertum, non thalamum, sed stabulum, tanquam non habens hic manentem civitatem, sed futuram inquirens. Habet hic tabernaculum quod frequentat, id est Ecclesiam, ubi Deo militat, extra quam non est locus veri sacrificii; ubi Trinitas digne et pure colitur, et per fidem mundato corde videtur. Hoc est desertum Idumeae, sicut in titulo psalmi legitur, id est terrenae, saeculi videlicet, ubi sititur et esuritur; sed protectione et umbraculo tabernaculi transitur. Fit tabernaculum de lignis sethim, similibus albae spinae, dolatis et planatis, id est sanctis, in praesenti ab omni asperitate et enormitate peccati mundatis, tabulis erectis, vectibus et aliis modis contextis, cortinis, sagis et pellibus suppositis[ f. superpositis], quae praeter diversitatem et virtutum decorem significat, et erat mutabile et portabile. Sumus enim advenae et peregrini, ubi auditur sonitus mallei et securis, dum tanquam mare confragosum sonant diversa vota populorum. Inde sub Josue venerunt in terram promissionis, ubi templum aedificatum est de lapidibus quadratis, politis, clavis et caemento conjunctis, ubi nec securis, nec malleus audita sunt; et hoc immobile. Sanctis enim in resurrectione plene mundatis, et in aeternum victuris, sine labore et sine miseria, omnia pacifica erunt et tranquilla, et nulla deinceps inquietudine perturbanda; utrumque aedificium, domus Dei, et utrumque consecratum et inunctum. Facta sunt haec duo ad litteram ab antiquo populo. Fiunt etiam hodie templa materialia a Christiano[ populo,] et consecrantur et dedicantur in quibus Deo serviant sicut in illis, licet excellentiori modo. In ipsa autem dedicatione multa mystice aguntur, litterarum scilicet inscriptionibus, aspersionibus, et aliis multis. Sed tam ista quam illa facta sunt propter homines.« Non enim homines propter Sabbatum, sed Sabbatum propter homines;» et ideo et illa destructa sunt, et haec destruentur, ut alia, id est spiritualia, construantur. De his Apostolus:« Templum Dei sanctum est.» Et alibi:« Dei aedificatio est.» Et: Anima justi sedes est sapientiae; haec est vere domus Dei, et locus Dei, in quo vere est Dominus. Unde in Psalmista:« Dominus in templo sancto suo.» Et:« Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in 657 loco[ Vulg. monte] sancto ejus.» Sed qui ubique est essentialiter et veraciter, quare hic vere dicitur esse? Hic est gratuiter; hic est salubriter; hic est perseveranter, juxta illud:« Mansionem apud eum faciemus;» quod non in his qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Ideo his vere Dominus; ille enim vere est dominus qui ejus est servus; alii, non. Unde in Malachia:« Si ego Dominus, ubi est timor meus?» Unde:« Beata gens, cujus Dominus Deus ejus.» Beatus populus de ejus dominio; beatus nihilominus de ejus servitio, cui servire regnare est. Nec est pertranseundum quod iste viator de Jacob fit Israel. Per quid? Quia praevaluit angelo in lucta. Angelus est sermo angelicus, id est divinus, id est lex Dei, quae voluptatibus carnis contradicit, cui praevalet in lucta, quia convalescit ad implenda mandata, ut pro eis postpositis nihil formidet de poena. Qui etiam victori benedicit, quia ei benedictionem aeternam acquirit. Sed tacto femore claudicat, quia dum ad dexteram, id est ad superna ardenter anhelat, de sinistro, id est temporalibus minus curat. Inde etiam fit Israel in futuro, id est videns Deum per speciem, quia hic intuebatur per fidem. In Aram vel Jerusalem est Israel, qui hic fuit Jacob dum pugnaret, ut ibi dicat: Vere Dominus est in loco isto, quando Deus erit omnia in omnibus in abscondito faciei suae a contradictione, vel conturbatione hominum. Unde addi convenienter potest, quia evigilans hoc dicit, quoniam qui in hac vita a strepitu mundi dormivit, in resurrectione vel morte evigilans, quam jucundum sit Deum videre et ab eo inhabitari perfecte cognoscit. Unde:« Satiabor cum apparuerit gloria tua.» Dominus autem templi sui aedificator, consecrator et inhabitator, sine quo nihil sumus aut possumus, talem in praesenti de nobis et in nobis sibi faciat domum, quam ad gloriam suae visionis et aeternae mansionis perducat qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note