Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 98.1
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis1056-1133
—
10940 Sermon36
98.1
XCIV [ De diversis VII]. SYNODICUS AD SACERDOTES, SEU PASTORES.
98.1
« Posuit Moyses in tabernaculo labrum aeneum, in quo lavarentur Aaron et filii ejus, cum ingrederentur in Sancta sanctorum, quod fecit de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi.»
98.2
Hujus rei figura, o vos sacerdotes, ad vos pertinet, docens quomodo in domo Domini purgari debeatis. Quidquid enim sub lege antiqua in templo efficiebatur, aliquid futurum praesignabat, quod in Ecclesia Dei sub figura tegebatur. Moyses, 690 ut dictum est, posuit labrum, secundum quosdam de aere factum, in tabernaculum Domini, in quo lavabat se Aaron, qui erat summus sacerdos, et filii ejus, qui erant inferioris gradus, quod fecit de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi. Non enim intrabant mulieres in tabernaculum, sed stabant ante ostium tabernaculi. Aaron ille summus sacerdos summos sacerdotes Ecclesiae praefiguravit, et filii ejus alios sacerdotes minores. Per labrum aeneum lex Christi intelligitur, in qua tam sacerdotes, quam episcopi, studendo et legendo, et opere complendo, in munditiam cordis per compunctionem mundari debent, ut ad Sancta sanctorum, id est ad secreta Dei penetranda, per purificationem digni inveniantur. Specula vero mulierum sunt praecepta Dei. Mulieres vero, animae sanctorum. Speculis ideo praecepta Domini comparantur, quia sicut mulieres per speculum pulchritudinem et foeditatem faciei deprehendunt, ita sanctae animae in Dei praeceptis intelligunt si quid in actibus earum reprehensibile, vel si quid fecerint dignum laude, quandiu in hac vita sunt. Aeternum tabernaculum, id est aeternam gloriam ingredi nequeunt, sed tamen[ f. tantum] ad ostia tabernaculi mulieres excubant, quia sanctae animae cum infirmitate adhuc carnis gravantur, amore continuo ingressum aeterni tabernaculi observant. Ecce, fratres charissimi, habetis vas paratum, in quo oportet vos foeditatem mentis abluere, et abstractione vitiorum munditiam animae et nitorem temperare[ f. comparare]. Lex enim Domini exposita est omnibus, quae doceat vos a vitiis mundari, et virtutibus decorari. Legite ergo Scripturas, vacate lectioni, et ut vobis aedificationem inveniatis, et pascua copiosa gregi vestro suggeratis:« Quaecunque enim, ut ait Apostolus, scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.» Non enim tantopere antiqui Patres praeterita voluissent scriptis memoriae commendare; nisi laborassent posteros per exemplum aedificare. Aliter, sicut ait Dominus, eritis caeci duces caecorum, nisi viam cognoscatis qua fiat ducatus ovium.« Et valde periculosum est, ut ait Gregorius, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, judex fiat alienae.» Caecitate enim in viis[ f. unius] multitudo caecorum peribit. Nam,« si caecus caecum ducat, ambo in foveam cadunt.» Ecce fovea, ecce praecipitium ante faciem vestram. Ecce inimicus spiritualis quotidie vobis ruinam machinatur, et vos tenebras erroris vestri discendo, legendo, non curatis expellere. Proh dolor! cum deberetis esse exemplum bonitatis, estis exempla erroris. Nam, si sacerdos cadit, quanto 691 magis populus peribit? Unde in Job legitur:« Si Deus in angelis suis reperit pravitatem, quanto magis hi qui habitant domus luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?» Hic per angelos Dei intelliguntur sacerdotes, qui salutem hominibus nuntiant: angelus enim nuntius interpretatur. Quod sacerdos angelus dicatur, audite Malachiam dicentem:« Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.» Saeculares autem homines domos luteas habitare dicuntur, quia corpora eorum luto vitiorum omnino foedantur; et si Dominus in angelis suis reperit pravitatem, quanto magis hi qui habitant domos luteas, videlicet saeculares homines, consumentur velut a tinea vitiorum.
98.3
Tinea de veste nascitur, et eamdem vestem de qua nascitur rodendo corrumpit. Eodem modo caro vestis est animae. Sed haec vestis habet tineam suam, quia de ipsa vitium nascitur, quo caro jugiter laniatur. Itaque oportet ut sacerdotes, bene vivendo, sibi caveant, ne male vivendo sibi et aliis noceant. Nam, si negligenti providentia eorum, vel mala exhortatione oves Domini pereant, dignum est ut« oculum pro oculo» amittant, ut praeceptum est in lege. Quomodo autem in Ecclesia oculus pro oculo datur, scire debetis. Sacerdos oculus est et provisor commissae Ecclesiae, ne lupus, subitis morsibus oves Domini dilaniet; sed, cum oculum intelligentiae alicujus simplicis et idiotae, vel falsa praedicando, vel male vivendo praevertit[ seu pervertit], debet et suum oculum amittere, id est provisionis officium, nec oculus Ecclesiae esse permittitur ulterius. Itaque desinat esse oculus aliorum, qui exstinxit oculos subjectorum. Si enim est aliquis ignarus et idiota, non debet falsa praedicatione perturbari, sed debet ad meliora converti, vel instrui. Unde scriptum est in lege:« Non maledicas surdo, nec coram caeco pones offendiculum.» Surdo maledicit, qui absenti detrahit; caeco offendiculum ponit, qui aliquem ignorantem et ignarum falsa praedicando offendit. Unde alibi Moyses ait:« Non seres agrum diverso semine.» Ager est Ecclesia Dei, quem praedicatores semine verbi reficiunt, ut ait Apostolus, ad subjectos Dei. Agrum autem Dei serit diverso semine, qui falsa commiscet veritati in praedicatione. Quales autem sacerdotes esse convenit, quam fortes, quam audaces circa agrum Domini custodiendum describit Salomon in Canticis suis, dicens:« Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt, ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi. Uniuscujusque ensis super femur 692 suum, propter timores nocturnos.» Verus Salomon Christus esse intelligitur, quia revera pacificus est, qui Patrem suum cum omnibus[ supp. hominibus] pacificavit, ut ait Apostolus:« Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii sui.» Salomon autem interpretatur pacificus. Lectulus Salomonis congregatio fidelium est, in qua Dominus habitat et requiescit. Lectulum vero ambiunt sexaginta fortes, scilicet praelati Ecclesiae et sacerdotes, qui defendendo circumeunt civitatem Domini, et nituntur contra vitia et contra spirituales inimicos, qui ideo sexaginta dicuntur esse, quia perfecti veniunt in praeceptorum Domini observatione. Sexaginta ex senario et denario conficiuntur. Senarius vero perfectionem designat, quia sex diebus opera sua perfecit Deus, et septimo requievit. Denarius vero decem praecepta legis significat. Itaque per sexagenarium numerum, perfecti in praesenti intelliguntur. Illi accepti sunt de fortissimis Israel. Omnes fideles Israel appellantur tanquam Deum videntes. Israel autem, vir videns Deum interpretatur. Fortissimi Israel Ecclesiam tuentur praedicando, et ab incursu daemonum, et ab impugnatione haereticorum defendere noverunt.
98.4
Sequitur: Omnes gladios tenentes, id est spirituale verbum Dei. Verbum Dei ideo gladius vocatur, quia sicut gladius hostes impugnat, et ex utraque parte secat, sic et verbum Dei spiritualibus inimicis objicitur, et vitia praedicantis pariter secat et audientis. Ad bella sunt fortissimi, quia necesse est ut spiritualis praelii arte sint instructi, qui adversus spirituales hostes sunt pugnaturi. Sequitur: Uniuscujusque ensis super femur suum. Per femur, carnales voluptates intelliguntur. Sacerdotes enim super femur enses tenent, quia non solum verbo Dei subjectos debent defendere, sed etiam voluptates, quae in eis dominantur, eodem modo opprimere; et haec omnia sunt propter timores nocturnos, id est propter occultas insidias maligni spiritus, qui nocte hujus saeculi sanctis, maxime qui in Ecclesia praeeminent, insidiantur, ut illis deceptis, lectulum Salomonis, id est requiem sanctorum foedare possint.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).