De cognitione baptismi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hildefonsus-toletanus601-667" aria-label="More works by Hildefonsus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8578 Decoba
101
CAPUT C. Quomodo per columnam subsequentem et praecedentem liberum arbitrium ostenditur regi per gratiam praevenientem, et subsequentem misericordiam Dei.
101
Attendendum sane, et quomodo vel in nos vel in his qui renascuntur per nos, liberum arbitrium sine Dei gratia nihil boni possit. Nam ecce salvandum populum columna praecedens dimittit priora post tergum, et stat inter castra Aegyptiorum et castra Israel, obsistendo illis, prosperando istis; significans in eo quod primum praecessit, praeveniente gratia nolenti homini bene velle esse collatum; in eo quod a tergo posteriora tuetur, per subsequentem misericordiam adjuvari posse coepta perficere, et implere postrema servando. Illic columna iter liberationis ostendens praecessit populum, hic gratia praevenit liberum arbitrium. Illic columna tuetur extrema, hic misericordia subsequitur infirma. Illic quaesitum est ut liberarentur qui perire nolunt, hic datur ut nolentes bene velint. Illic pavor affertur, dum a tergo hostibus obviatur; hic subsequens misericordia occurrit, dum infirmitas adjuvatur. Nam nisi et praeiens et subsequens liberando populo adjutorium adesset, qui lumen vitae praestaret, cum ad excidium hostis subsequens irrueret, sicut et hic agitur; quid baptizandis praecedens fides proderit, nisi liberans a malo subsequens misericordia fidei opus implere concesserit? Bene ergo columnae lumen liberandum populum, et ne possit interire, praecedit; et sequitur, ne interimi possit, quia gratia Salvatoris liberum hominis arbitrium, ut bene velit, grate praevenit, et ut bene possit, illi miseranter attribuit.
102
CAPUT CI. De congressione itineris, et ingressu Rubri maris, quorum significantia tenetur in aquis fontis.
102
Est salvando Israeli dux Moyses. Factus est redimendo homini dux Jesus. Ille relinquit Aegyptum, iste mundum. Illum insequuntur Aegyptii, hunc insequitur multitudo delicti. Illic( mare) rubore littoris coloratum, unde et dicitur rubrum; hic est baptismus Christi sanguine consecratus. Illic virga vastitas dividitur maris, hic signo crucis reseratur aditus fontis. Illic ingreditur Israël, hic tinguitur homo. Illic inter aquas per siccum sine impedimento transitur, hic per aquas iter salutare peragitur. Illic insequentes Aegyptii cum Pharaone merguntur, hic peccata cum zabolo necantur, non perditione naturae, sed potestatis amissione. Nam in quantum zabolus est, constat; in quantum male potuit, jam non constat. Unum elementum utrisque exitium atque subsidium est, dum perituros perimit, et eruendos provehit; dum morituros necat, et vivituros juvat; dum exitiosos dejicit, et eximendos edicit. Exsultant qui liberati sunt in gloriam Liberatoris, et in gratiam liberationis. Post mare et post fontem dicitur: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est. Equum et ascensorem projecit in mare. Adjutor et protector meus Dominus, et factus est mihi in salutem.
103
CAPUT CII. De figura et typo baptismi in nube et mari a Paulo apostolo commendatis.
103
Figura et typum baptismi hujus bene Paulus commendans dicit: Nolo vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt. Ut quid per mare transierunt? quasi quaereres ab illo, secutus ait: Omnes per Moysen baptizati sunt in nube, et in mari. Si ergo figura maris tantum valuit, species baptismi quantum valebit? Si quod gestum est in figura trajectum populum ad manna perduxit, quid exhibebit Christus in veritate baptismi sui trajecto per eum populo suo?
104
CAPUT CIII. Quod transitus maris perveniendi ad manna significet, post baptismum venire ad Christi corporis sumptum.
104
Quo trajicit per baptismum Jesus, cujus figuram tunc gerebat Moyses, qui per mare trajiciebat, nisi ad manna? Quod est manna? Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Manna accipiunt fideles jam trajecti per mare Rubrum. Quia ergo, ut dictum est, omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et a Domino dicitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non videbit regnum Dei, bene habuit mare formam aquae, nubes vero Spiritus sancti, manna panis vitae. Quibus sacramentis purificatus, et vivificatus homo valeat in haereditatem terrae viventium intromitti. Jam fontis figuram mare habuisse patuit. Nunc ipsius sacri fontis mysteria demonstrentur.
105
CAPUT CIV. Quod uno tempore sit et generatio rerum, et regeneratio hominum.
105
Huic fonti ad novae regenerationis effectum illud tempus occurrit, quo habere mundus exordium coepit, ut generatio rerum et regeneratio animarum uno tempore sibimet inhaererent, dum veris tempore fieri utraque patescerent. Primo etenim mense initium mundi exoritur. Similiter in eodem mense fieri Pascha praecipitur. Sic inchoat novitas rerum, sic inchoat novitas animarum. Quae in mundo per novitatem creata sunt, mortalitatem attingunt. Quae post vetustatem in morte Christi consepulta resurgunt, ad aeternitatem perveniunt. Unde vero concurrit, ut eo tempore videatur in hanc generationem, atque in hos usus ingressus attribuitur[ F., attribui], quo tempore ex hac generatione in generationem est legitimus transitus. Siquidem verno tempore filii Israel Aegyptum reliquerunt, et per mare transierunt. Hoc tempore Domini nostri Jesu Christi Pascha celebratur. Hoc est animarum transitus a vitiis ad virtutem, a passionibus carnis ad gratiam sobrietatemque mentis, a malitiae nequitiaeque fermento ad veritatem atque sinceritatem. Regeneratis itaque dicitur: Mensis hic vobis initium mensium, primus est vobis in mensibus anni. Derelinquit enim et deserit, qui abluitur, intelligibilem illum Pharaonem principem istius mundi cum omnibus operibus suis.
106
CAPUT CV. Quod sustinere dicitur mysteriorum sacramentum, donec in superficie miraculum ostendatur aquarum.
106
Fontis hujus, cui divinae sanctificationis illabitur virtus, et ex superficie miraculum, et ex mysterio pandamus arcanum. Contemplamur in hoc fonte numero suorum miraculorum insignia, et aspicitur operatio ex divina institutione pavenda. Est enim in eo similitudo prophetiae virtutis, certitudinis tempus, veritatis status, odor ignotus, humor in sicco profluus, sine lapsu fluctus erectus, sine exhauriente cito vacuus, situs ad copiam indeficiens, fluxus renascentis ad vitam aditus, perimendis delictis interitus, abrenuntiatio impietatis, confessio divinae et unicae Trinitatis, in libertatem justitiae aeterna memoria, in opere peccati perennis oblivio, in remunerationem gloriae perpetua plenitudo. Habet itaque similitudinem prophetiae virtutis, quia quinta feria Paschae odorem denuntiat, quod post triduum paschali Sabbato visione praesentat. Habet certitudinis tempus, quia ad testimonium dominicae resurrectionis nullo eventu variatur erroris. Habet veritatis statum, quia individuum cum festo paschali servat eventum. Habet odorem ignotum, quia dissimilem gratiae flagrantiam manat odorum. Habet humorem in sicco profluentem, quia inter ariditatem saxorum sine ullo illapsu exundantia invenitur aquarum. Habet sine lapsu fluctum erectum, quia cum nullius motionis sed tantum suae quietis se moveat undis, oram non transgreditur limitis. Habet sine exhauriente cito vacuum situm, quia sicut sine cognitione ubertas irruit, ita sine evacuatione siccitas occurrit. Habet in copiam indeficientem fluxum, quia potui repositione quae e liquore diviti persistente, plus ablatio tollit, quam capacitas retentat. Habet renascendi ad vitam aditum, quia congressi illum morte dempta transferuntur in vitam. Habet perimendorum delictorum interitum, quia illic demersus ex vetustate peccati purificatus homo consurgit in gratiam novitatis. Habet abrenuntiationem impietatis, quia nemo illum aggreditur, nisi qui abrenuntiaverit diabolo, et angelis, ejusque operibus cunctis. Habet confessionem divinae et unicae Trinitatis, quia omnis qui eum aggreditur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizatur. Habet in libertate justitiae aeternam memoriam, quia is qui tinguitur, liberatus a servitute peccati, transit in libertatem gloriae filiorum Dei. Habet in opere peccati perennem oblivionem, quia obliviscens pristinae conversationis, quae retro est, extendit se per beatam spem ad aeternorum munera praemiorum. Habet in remuneratione gloriae perpetuam plenitudinem, quia liberatus homo a corruptione laborum, exsultationis jubilo laudabit Deum in saecula saeculorum.
107.1
CAPUT CVI. De descriptione efficientiarum aquae fontis. De patentis admiratione miraculi.
107.1
Verum ut evidentius rei species demonstretur, pleniori affatu est actio exsequenda. Ecce videmus locum fontis constructum arentibus saxis, marmorisque obductum crustulis siccis, quem ita construentis industria juncturis tabularum gypso, et calce, cera quoque, et marmoris pulvere, compsit et solidavit, ut nullo pateat vel accessu vel spiramine pervium, nullo derivationis alicujus humore susceptum. Et unde post totius anni recursus annales hodierna gloria visionis? Unde post annuam siccitatem viror repens? Unde inter saxa latices? Unde inter marmora aquae? Unde in sicco flumina? Unde in arenti lapide exundantia lymphae? Non aditus rivuli, non imber pluviae patet, non minimum ros, non madens nebula supervenit; laquearia tectorum integra sistunt, fores clausi inventi sunt, signacula salva reperta sunt, nullus infidelis ad illudendum fidei accessit, nullus fidelis ad providendum fidei introivit, nullus prorsus, qui tantum miraculum vel simularet vel impediret, accessit. Attendatur ergo auctor ille ineffabilis, et opera ejus admirabilis. Atque ita ex effectibus operationis ipsius cognosci poterit virtus operis ejus.
107.2
Nudiustertius miraculi hujus aer nuntius fuit. Et quia sera claustrorum aspectum oculis negavit, virtus odorationem odoratui patefecit. Longe, inquam, longe procul odor exiit, et futurae visioni fidem dedit. Ecce ventum est in praesenti et patenti obtutu; omnes illic admirantes infigimus visus, aspicimus fontem affatim aquis exuberantem, quem noveramus arentem. Videmus exsultantes gurgites aura nulla commotos. In cumulum aquae subriguntur, et transgressus luminis[ F., limitis] nullus aspicitur. Nullo tacta flatu elata movetur; et tumore motionis, dum non transgreditur oram, continet exaestuantem in exaggeratione procellam. Videas illidi undas, versare globos, rotare fluctus, et situ loci cum statu elementi luctante, alteri cedere nescit alter. Tenent incognitum saxa liquorem, et gratulantur sua sterilitate genitum, quem aliena fecunditate nesciunt infusum. Compellunt marmora continere quod acceperunt. Sed lex illa vetat obsistere, cur non ad mensuram tenet capacitas quod ad copiam inflexit ubertas. Item aquae transiliunt aequitatem, sed conglobatae non transeunt limitem. Suis motibus modo insultat in verticem, modo relabitur ad quietem, modo crispantem efficit superficiem, modo crispantis varietatis planitiem reddit aequalem. Comminatur egressum, nec tamen deserit situm. Omni tempestate quiescit, sola quiete movetur. Omni perturbationis commotione carens, suae tantum ad mirationis motibus arridet et plaudit. In augmento miraculi non satis est quod arentium situm lapidum aquae in pulvere nascentes, nisi tanta constet ubertas, ut considerari nequeat statu constante, quanta vasorum millia referta fidelium populorum auferat fides. Praeeunte fidei amore violenter aggreditur, certatim incumbitur, ubertim aufertur, et obviante sibi itu vel reditu, ab innumerositate concurrentium, dum pietas vincit, fides injuriam non sentit. Insistente pressura illiduntur vascula, et tam indite haustus liquor effunditur, ut in lutum pavimenta vertantur. Exempto unicuique remedio, quo vel quisque bibit, vel per latitudinem orbis terrae asportata et reponenda servatur ubertas. Cujus abundantiae admiratio immensa, mensurae consideratio nulla est. Hoc solum potest intelligi quod plus potuit auferri quam inveniri. Color hujus luce clarior lymphae, aere purior. Sapor cunctis aquae saporibus ignotus et gratior. Virtus placida, species decora, novitas admiranda, vetustas tanta diuturnitate durabilis, ut annis exempta nullo vitio sit corrupta. Caeterarum porro aquarum sola novitas grata est, et illa jucundior, quae odore nullo respirat. Nam quamvis nitidis tenta vasis, si reposita mane, a primum exhausto limpore fit crassior, concepto fetoris olfatu, cujus grassedo pinguescet in faecem, sed post humorem redit in terram. Haec autem nunquam limporis, nunquam odoris, nunquam saporis gratia caret. Sic in admiratione nova, in creatione antiqua, in usibus salutis probatur assidua. Jam quia defertur in miraculo, et hoc mirum est, quod nequit stare semper in miraculi statu, sed quia mirabiliter venit, nonnisi mirabiliter abscedit. Nam sicut nullus est in accedendo infusionis aditus, ita nullus in recedendo meatus. Ex incognito plenus inventus, ex incognito vacuus aspicitur locus. Ubi elapsa, sicut et unde illapsa sit aqua, non invenitur. Quid ergo, nisi quia omnipotentia Dei, quae hanc mirabiliter infusit, mirabiliter exhaurit? Ex toto prima, media, et extrema constitutis in miro, dum in sicco nascitur, dum fluctuare latet nec labitur, dum sine evacuatione siccatur. Nam stat plenus fontis loculus. Et postquam a sacerdote exstiterit benedictus, sustinet omnes concurrentium conventus, quantumve ex illo corporaliter bibatur, quantum ex impetu convenientium humi vertatur, quantum in diversas terras religioni convenientibus vasculis asportata servetur, nulla aestimatione colligitur. Stat certe tam indeficiens haurientibus, ut plus ablato quam capuit, nesciat minorari. At ubi baptizans infantulum sacerdos immerserit, mox quies est; sicque visibiliter redit in nullo, quae invisibiliter crevit ex nullo. Haec sunt in isto speciali propter aquae novitatem fonte mirabili. In illo autem mirabiliter universali, et singulariter generali, cum quo et iste unus est qui significatus est propheta dicente: Erit in die illa fons patens domui David et habitantibus in Jerusalem in ablutionem peccatorum et menstruatae. Qui ideo patens quia nulli clausus. Quare omnes in eo renascimur, per quem et peccatorum delicta purgantur, et menstruatae sordes, hoc est, immundae animae salutari lavacro abluuntur; qui ita unus est ad regenerationis gratiam, sicut et una fides et una Ecclesia Dei vivi, quae significatur per domum David. Haec ex ordine sacramenta complentur.
108
CAPUT CVII. Quare et unde fons in Quadragesima clauditur, et in Pascha reseratur.
108
Hic fons, quia plenus est mysteriis humanae salutis, bene sub dispositione pontificali signatus clauditur, et signatur ut reseretur. Clauditur autem diebus Quadragesimae, aperitur tempore Paschae. Quod Quadragesima obsignatur, ostendit, excepto gravissimae necessitatis obventu, his diebus per totum orbem fieri baptismum omnimode non licere. Quod vero in Pascha per sanctificationem pontificis aperitur, demonstrat dominicae patere mysterium resurrectionis, in quo ad vitam factus est aditus homini, ut per baptismum consepultus in morte Christi, resurgat cum eo in gloria Dei. Et sicut hoc est ubique cohibere baptismum, quod in loco claudere fontem, ita quoque est aperire fontem; dare baptizandi licentiam generalem. Clauditur autem fons signaculo annuli, aperitur vero benedictione sacerdotis, et mysteriis sacramenti.
109
CAPUT CVIII. De tempore et loco baptizandi.
109
Quam baptismi celebritatem duobus tantum temporibus Pascha et Pentecosten, apud legitimorum sedes episcoporum coram ipsis fieri, et apostolica et paterna sanxit antiquitas. In subjacentibus autem vicinis episcopis ecclesiis id effici non debere, ne dum passim per diversa loca conventus dividitur populorum, vel non sit quibus conferatur gratia doctrinarum, vel minoretur sublimitas veneranda pontificum. Per parochiarum autem ecclesias longe positas convenienter licet ut fiat; ne dum prolixa itineris longitudo distenditur, desiderabilis et cito perficienda gratia differatur. Extra haec duo tempora propter solam necessitatem mortis omni tempore libere conceditur baptizare.
110
CAPUT CIX. De expositione mysteriorum fontis.
110
Accedit deinde sacerdos ad fontem; et sicut Moyses ibat in nomine Domini, ita iste Deum exorans aquis officia sanctificationis infundit. Moyses illic virga percussit aquas, et salutare patuit iter. Sacerdos hic signaculo ligni crucis contingit aquas, et reseratur ad salutem ingressus. Alioquin nisi Moyses virga percuteret aquas, non pateret inter fluctus aditus libertatis. Et nunc nisi nomine et cruce ligni Christi fontis aquae tangantur, nullum salvationis remedium obtinetur. Exorcismum apponit, ne quid illic lateat ex contagione sinistrae partis admistum. Oleum infundit, ut sacramento illi, quo in exordio creationis super aquas Dei spiritus ferebatur, sanctificationis infusione particeps approbetur. Benedictionem profert, ut eum abolere maledictum potentem efficiat.
111
CAPUT CX. De gradibus fontis.
111
Hic fons origo est omnium gloriarum. Qui habet septem gradus; tres in descensum propter tria quibus renuntiatio fit, id est, in quibus renuntiatur diabolo, et angelis ejus, et operibus ejus, et imperiis ejus. Tres alii in ascensum propter tria, quae confitemur, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, qui est unus in Trinitate Deus. Septimus vero iste est qui et quartus, id est, similis filio hominis, exstinguens fornacem ignis, stabilimentum pedum, fundamentum aquae, in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter. Per tria itaque baptizandus descendit, quando tribus abrenuntiavit. Relinquendo enim diabolicam altitudinem, descendit ad baptismi Christi humilitatem. Atque ita in quarto gradu solidamentum inveniens, ex his quibus abrenuntiavit liberatus stat. Dehinc ascendit per Trinitatis confessionem. Et ipse est septimus ad summam liberationis, qui fuit quartus ad requiem libertatis.
112
CAPUT CXI. De duabus pactionibus abrenuntiationis et credulitatis.
112
Duae autem sunt pactiones. Prima, in qua diabolo renuntiatur, cum dicitur: Abrenuntio tibi, diabole, et angelis tuis, operibus tuis, et imperiis tuis, ne jam serviat ei vel terrenis corporis passionibus, vel depravatae mentis erroribus, qui dimersa omni malitia vice plumbi, bonis operibus dextra laevaque munitus, saeculi hujus freta inoffenso studeat vestigio pertransire. Secunda, in qua creditur Deo in nomine Trinitatis, ut tenens virtutem ejus dilectionis permaneat cum illo in laudibus ejus saeculis sempiternis.
113
CAPUT CXII. Quod in nomine Trinitatis detur baptismum, et quod in baptismo quaecunque persona Trinitatis omissa sit, nihil baptismi celebritas agat; quodque Christi baptismum in Trinitate exstiterit actum.
113
Dein secundum praeceptum Domini dicentis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, subinferente sacerdote, ut habeas vitam aeternam, tingitur homo aquis; ac tunc ostenditur ei firma promissio, quam Dominus dixit: Qui credit in me, habet vitam aeternam. Quod si omissa qualibet Trinitatis persona baptismum conferatur, omnino nihil egisse baptismi solemnitas deputetur, nisi tota Trinitatis veraciter invocetur. Nam et baptismus Domini, quando a Joanne baptizabatur, in Trinitatis veritate celebratus agnoscitur. Cum enim diceretur a Deo: Hic est Filius meus, ecce Pater in voce, Filius in corporis veritate, Spiritus sanctus in specie columbae.
114
CAPUT CXIII. Quod baptismum et originale et actuale peccatum tollat, et quod non nisi renatus habeat vitam aeternam; et quare vel abrenuntiationem vel confessionem alii propter alios profitentur.
114
Majoribus autem et perfectis aetate baptismus vel ad purgationem originalis noxae, vel ad abolitionem actualis proficit eulpae, ut uno beneficio salutari deleatur simul originale, et actuale peccatum. Parvulis vero ad hoc solum valet, ut delictum, quod ab Adam generatio traxit, hac regeneratione solvatur; qui si antequam regenerentur, e saeculo transierint, in regno Dei haeredes Christi non erunt, dicente Domino: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non videbit regnum Dei. Denique iidem parvuli ideo alio profitente, vel abrenuntiant zabolo, vel credunt Deo, quia per se loqui non possunt, sicut aegri, muti, et surdi aliis profitentibus propter eos ipsi.... baptizantur.
115
CAPUT CXIV. De his qui de fonte baptizatos excipiunt, et quid cum eis agere debeant.
115
Illi sane, qui ex utero matris Ecclesiae, id est ex lavacri fonte per Spiritum sanctum genitos in adoptionem filiorum religioso amore excipiunt, et ante quam baptizantur, et postquam baptizati fuerint, non solum exemplis, sed etiam verbis eos admonere prorsus oportet. Et sicut uterque sexus ex eodem fonte renascitur, sic uterque sexus renatos excipiens doctrinae salutaris usum habere debet. Qui etiam cognoscant se fidejussores existere. Pro ipsis enim respondent quod abrenuntient diabolo, angelis et operibus ejus, affirmantes credere eos in nomine Trinitatis. Ideoque tam illi qui excipiunt quam qui excipiuntur ab eis, pactum quod cum Deo in sacramento baptismatis pepigerunt omni custodire vigilantia debent, ut dum servant quod in regeneratione praeceptum est, accipiant quod in remuneratione promissum est.
116
CAPUT CXV. Quod pro spe futurae beatitudinis regeneratio detur, non ut temporalis mortis poena tollatur.
116
Licet vero per beneficium regenerationis delictum solvatur originis, manet tamen poena mortis in eos quos a reatu solvit gratia Salvatoris, ut noverit homo pro spe futurae beatitudinis regenerationem accipere, non ut poena temporalis mortis possit evadere; quia etsi aeternae gloriae vitam gratia contulit, temporalis mortis poenam illata sententia non resolvit.
117
CAPUT CXVI. Quod solis sacerdotibus liceat dare baptismum, excepta necessitate periculi.
117
Sane dare baptismum non diaconibus, non clericis, non quibuscunque licere, nisi sacerdotibus solis, dicente Domino discipulis tantum: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Et item ad discipulos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Patet ergo solis sacerdotibus dare baptisma esse permissum. Cujus rei ministerium absque episcopo, vel presbytero, nec diaconibus est concessum, nisi, illis longe positis, ultima necessitas vel languoris, vel periculi cogat. Quod clericis et fidelibus laicis fieri utcunque conceditur, ut nullus e saeculo sine vitali remedio transiisse videatur.
118
CAPUT CXVII. Quid significat, quod infans aquis immergitur ad similitudinem mortis Christi. De simpla quoque et trina baptismatis mersione.
118
Quod aquis infans mergitur, in Christi morte baptizatur, dicente Paulo: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte. Item quod infans ab aquis educitur, resurgi cum Christo monstratur, subsequente eodem Apostolo: Ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Quod autem semel mergitur, in unius Deitatis nomine tingitur. Si autem tertio mergatur, trium dierum sepulturae Domini numerus demonstratur. Unde in una fide nihil contrarium habet consuetudo diversa. Sed quia haeretici in hoc numero mersionis unitatem solent scindere Deitatis, a Deo potius est quod Ecclesia Dei unius usum observat tantummodo tinctionis.
119
CAPUT CXVIII. De non iterando baptismo.
119
Semel acceptum baptismum nullatenus iterare ex quacunque causa licere. Nam sicut unus Deus, et una fides, ita unum est et baptisma. Et sicut idem narrat Apostolus, scientes quod Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur; ita nec baptismus unquam aliquatenus repetetur. Item cum duae sint nativitates, una de terra, alia de coelo, una de carne, alia de spiritu, una de mortalitate, alia de aeternitate, una de masculo et femina, alia de Deo et de Ecclesia, ipsae duae singulae sint; nec illa potest repeti, nec illa. Proinde sicut jam natus de Adam non potest iterum generari de Adam, ita natum de Christo non potest iterum generare Christus, quia sicut non potest repeti matris uterus, sic nec Ecclesiae baptismus.
120
CAPUT CXIX. Quod primum baptisma aquae sit, secundum sanguinis.
120
Tria sunt genera baptismi. Primum baptismum est aquae et spiritus, de quo huc usque disputatum est, quo per regenerationem originalia peccata delentur. Secundum est, quo per martyrium quisque suo sanguine baptizatur. Eodem certe baptismo et Christus est baptizatus, ut credentibus in se, sicut in aliis, sic et in hoc, daret exemplum. Dicit enim discipulis suis filiis Zebedaei: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum, et baptizari baptismo quo ego baptizabor? id est: Potestis bibere calicem amaritudinis passionis, et baptizari effusione vestri cruoris, sicut ego tolerabo ignominiam crucis, et emittam undam sanguinis profluentis? Aqua ergo et sanguis est gemina baptismatis figura. Nam uno ex lavacro regeneramur, altero ex sanguine consecramur.
121
CAPUT CXX. Quod tertium baptismum poenitentiae sit in alluvio lacrymarum.
121
Tertium est alluvium lacrymarum, quod fit in poenitentia peccatorum, laboriose quidem actum, sed per copiosam Redemptoris pietatem ad indulgentiam certum. Sic Maria illa in civitate peccatrix ad pedes Domini sedens, quod voluptatibus in se sordidavit, lacrymis lavit. O plenum pietate baptismum! copiosa Redemptoris indulgentia exundantem, qui tam veternosum aggerem criminum tam citatim fluenti alluvione delevit! Intuere quisquis ille peccatores[ F., peccator es], imo intuemini omnes homines, quia omnis homo peccator est, et hujus baptismi perpende potentiam. Sic ubertim supra peccatricem fons lacrymarum erupit, ut ad pedes peccata remittentis Domini perveniret. Sic ab imo cordis se in cumulum fluctus lamentationis erexit, ut coelestis Domini vestigia irrigaret. Sic amaritudo vim detulit afflictionis, ut dulcedinem adipisceretur pietatis. Hinc et ille per singulas noctes stratum suum lacrymis rigat. Hinc Ninivitae, dum se lamentationis imbre perfundunt, ultionis incendia exstinxerunt. Sed gratiae hujus copiam ille gratissimus miserator supra miseros agit, qui et peccatoribus poenitentiam dat, et peccatis veniam praeparat; qui peccatum poenitentia punit, et poenitentiae fructum attribuit; qui ad se per gratiam convertendo venire jubet impium, et per misericordiam exsultando a se facit abire justificatum.
122
CAPUT CXXI. Quod nec in haereticos licet iterare baptismum.
122
Quicunque haeretici diversum schisma sequentes, si in Patris, et Filii, et Spiritus sancti, attestatione approbantur suscepisse baptismum, non erunt iterum baptizandi, sed chrismate solo, et manus impositione purgandi. Baptismus enim non est hominis, ut iteretur per hominem; sed Christi, ut permaneat per Christum. Nam sicut unus est, et non alius Deus, sicut una in Deo, et non alia fides, ita unum Christi et non aliud baptismum. Quod si ex homine esset, iterari posset; quia vero ex Christo incommutabiliter datum est, iterari non potest. Deus enim solus est qui baptizat, ut fieri possint Filii Dei et qui baptizantur ab eo. Ideoque non interest an fidelis, an haereticus, det baptismum. Tantum est ne baptizari cupiens incuria Christianorum ad haereticos deducatur. Sed etsi in hoc incuriae negligentia habeat culpam, baptismus iterari nunquam poterit habere licentiam. Quod sacramentum tam sanctum est et beatum, ut nec sceleratissimo ministrante pollui possit. Nam habet et baptismum Christi haereticus. Sed nihil illi prosperat, qui hoc extra unitatem fidei acceptum portat. Jam quando Ecclesiam introierit, mox baptismum, quod foris habuerat ad exitium, prosperum habere incipit ad salutem. Unde quod acceptum est, fidei reverentia probatur. Proinde cum accesserit, non mutari convenit, sed agnosci. Nam quia signum est regis Dei mei, non sacrilegium fit cum desertor corrigitur, et signum Domini non mutatur.
123
CAPUT CXXII. Quod post baptismum gloriae cantico decantato ad unctionem provehendus est homo.
123
Postquam in similitudine mortis Christi aquis immersus homo rursus fuerit ad spem resurrectionis ab aquis eductus, ob liberationem sui gratulationis cantico decantato, provehitur ad sancti chrismatis tactum, ut unguatur spiritu Dei, et sit atque vocetur ex Christi unctione et nomine Christianus.
124
CAPUT CXXIII. De unguento chrismatis, et institutione ejus.
124
Chrismatis unguentum in Levitico, jubente Domino, primum Moses et composuit, et effecit. Quae unctio primum in Aaron et filios ejus in testimonium sacerdotii et sanctitatis insigne ab eodem Mose habetur illapsa. Deinde in honorem gloriae reges eodem chrismate ungebantur. Unde pro illis dicitur: Nolite tangere christos meos. In sacerdotibus autem et regibus erat haec mystica unctio tantum, qua Christus Rex et Sacerdos futurus figurabatur. Christi enim nomen a chrismate ducitur, quia chrisma unctio vocatur. Postquam vero Dominus noster Jesus Christus, Rex verus, et Sacerdos aeternus, a Deo Patre coelesti et mystico est delibutus unguento, juxta quod dicitur ad eum: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis, non jam soli pontifices et reges, sed omnis Ecclesia sancti unguenti chrismate consecratur, propter quod aeterni Regis et Sacerdotis est sanctissimum membrum. Quia ergo genus electum, et regale sacerdotium sumus, ideo post lavacrum aquae unguimur chrismate, ut Christiani Christi vocemur ex nomine.
125
CAPUT CXXIV. Quod per visibilem unctionem corporis invisibiliter Spiritus sanctus operetur animae unctionem.
125
Sancto itaque hoc chrismate extrinsecus unguitur homo, et intrinsecus illabitur sancti Spiritus virtus, ut totus homo lavacro purgatus, totus ex spiritus unctione pinguescat; accipiente anima virtutem ex eadem sancti Spiritus unctione, ut cognoscat Deum habitatorem suum, ut diligat quem in se recepit, ut sit cum illo semper, ut regatur ab illo, et faciat voluntatem ejus, ut non contristet eum, quoniam in ipso signatus est homo in die redemptionis suae, ut sit in membris Christi cum Christo unum, dum vegetatur ac regitur spiritu Christi.
126
CAPUT CXXV. Quod non Christo, sed hominibus datur spiritus ad mensuram.
126
Hanc unctionem commendat Joannes dicens: Ut sciatis quia unctionem habetis, et nos unctionem quam accepimus ab eo, permaneat in nobis. Unctionis hujus sacramentum est virtus ipsa invisibilis, unctio invisibilis Spiritus sanctus, unctio invisibilis charitas illa est, quae in quocunque fuerit, tanquam radix vitae illi erit quamvis ardente persecutionis sole arescere non potest. Omne quod radicatum est in charitate, nutritur, et calore adversitatis nunquam arescit. Spiritus sanctus Christo non datus est ad mensuram, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. In hominibus autem datur ad mensuram discretionis et gratiae, ut quia multa membra Christi unum corpus efficiunt per multarum operationum munera, et in omnes unus spiritus dominetur, et in singulos idem diversorum donorum gratia operetur, dicente Paulo: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae in eodem spiritu, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetiae, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
127
CAPUT CXXVI. De discretione qua sanctus Spiritus ad mensuram datur hominibus.
127
Fit autem haec discretio donorum, dum omnipotens Deus interni judicii secreto moderamine sic cuncta moderatur, ut cum per impensam gratiam unumquemque sublevat, et jam[ F., etiam] per disparem alteri alterum subdat, et meliorem quisque dono alio eum qui sibi subjicitur attendat; ac licet se praeire ex aliis sentiat, eidem tamen quem superat se in aliis postponat. Sic cuncta moderatur, et dum singula quaeque sunt omnium, interposita quadam charitatis necessitudine fiant omnia singulorum; et unusquisque sic quod non accipit in altero possideat, ut ipse alteri possidendum quod accepit humiliter impendat.
128
CAPUT CXXVII. De Spiritu septiformi interpretatio sancti Gregorii papae.
128
Est autem hic spiritus septiformis, dicente Isaia: Et requiescet super eum spiritus Domini; spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replevit eum spiritus timoris Domini. Quos scilicet gradus, ut sanctus Gregorius refert de coelestibus loquens, descendendo magis quam ascendendo propheta numeravit, videlicet sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem. Et cum scriptum sit: Initium sapientiae timor Domini, constat procul dubio quia a timore ad sapientiam ascenditur, non autem a sapientia ad timorem reditur; quia nimirum perfectam habet sapientia charitatem, et scriptum est: Perfecta charitas foras mittit timorem. Propheta ergo, qui de coelestibus ad ima loquebatur, coepit magis a sapientia, et descendit ad timorem. Sed nos, quia a terrenis ad coelestia tendimus, eosdem gradus ascendendo numeremus, ut a timore ad sapientiam pervenire valeamus. In mente etenim nostra primus ascensionis gradus est timor Domini, secundus pietas, tertius scientia, quartus fortitudo, quintus consilium, sextus intellectus, septimus sapientia. Est enim timor Domini in mente. Sed qualis iste timor est, si cum eo pietas non est? Qui enim misereri proximo ignorat, qui compati ejus tribulationi dissimulat, hujus timor ante omnipotentis Dei oculos nullus est, qui non sublevatur ad pietatem. Sed saepe pietas per inordinatam misericordiam errare solet, si fortasse pepercerit quae parcenda non sunt. Peccata enim quae feriri gehennae ignibus possunt, disciplinae sunt verbere corrigenda. Sed inordinata pietas, cum temporaliter parcit, ad aeternum supplicium pertrahit. Ut ergo vera et ordinata sit pietas, ad gradum est alium sublevanda, id est, ad scientiam, ut sciat vel quid ex misericordia puniat, vel quid ex misericordia dimittat. Sed quid, si sciat quid agere quisque debeat, virtutem vero agendi non habeat? Scientia ergo nostra crescat ad fortitudinem, ut cum videt quid agendum sit, hoc agere per mentis fortitudinem possit; ne timore trepidet, et pavore collapsa non valeat bona defendere quae sentit. Sed saepe fortitudo, si improvida fuerit, et minus contra vitia circumspecta, ipsa sui praesumptione incassum ruit. Ascendat ergo ad consilium, ut providendo praemuniat omne quod agere fortiter potest. Sed esse consilium non potest, si intellectus deest, quia qui non intelligit malum, quod agentem gravat, quomodo potest bonum solidare, quod adjuvat? Itaque a consilio ascendamus ad intellectum. Sed quid, si intellectus magno quidem acumine vigilet, et moderari se nesciat per maturitatem? Ab intellectu ergo ascendatur ad sapientiam, ut hoc quod acute intellectus invenit, sapientia mature disponat. Quia igitur per timorem surgimus ad pietatem, per pietatem ad scientiam ducimur, per scientiam ad fortitudinem roboramur, per fortitudinem ad consilium tendimus, per consilium ad intellectum proficimus, per intellectum ad maturitatem sapientiae venimus, septem gradibus ad portam ascendimus, per quam nobis aditus vitae spiritalis aperitur.
129
CAPUT CXXVIII. De impositione manus.
129
Manus impositionis ipsa veritas, quae per se viam ad se vitam vocat, per se dedit exemplum. Nam dicente Marco: Cum offerrent ei parvulos, ut illos tangeret, ille complexans eos, et imponens manus super eos, benedicebat illos. Cujus rei actio haec est, ut cum verbis benedicitur, spiritus infundatur; cum manibus tangitur, spiritalis virtutis operatio designetur. Ita manus impositionis forma in sacris officiis ex hac divina imitatione processit, ut omnis parvulus, id est, fide et spiritali obedientia humilis, per sacerdotem a Deo percipiat virtutem sanctificationis. Benedicit itaque Jesus ex potestate divinitatis; imponit manus, ut assumpta humanitas operetur effectum salutis. Benedicit ore Jesus, et manibus tangit, quia ex eo quod Verbum est, sanctificat; ex eo quod caro factum est, sanctificationis potentiam administrat. Benedicit, et manus imponit Jesus; quia quod Deitatis virtus significat, redimentis humanitas complet. Idem unus Jesus ex divinitate justificandos vocat, ex humanitate vocatos firmat. Nihil de opere salvationis illi deest, quando divinitas humanitati connexa imperat, et humanitas in divinitatem assumpta virtutem format. Unus Christus Deus et homo hoc agit, dum invisibili naturae cuncta deferunt servitutem, et visibilis natura invisibilis virtutis exsequitur potestatem. Salubriter ergo ad exemplum Christi a sacerdote fidelibus cum benedictione manus imponitur, quia illi est potestas auctoritate divina collata, ut in benedictione oris ejus spiritus infusio prodeat, et in manus impositione tactus spiritalis gratiae convalescat.
130
CAPUT CXXIX. Rursum de impositione manus, et de Spiritu sancto.
130
Post baptismum opportune datur cum manus impositione Spiritus sanctus. Ita enim in apostolorum Actis Apostolus fecisse monstratur. Nam sic dicit: Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos, et dixit ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismate poenitentiae populum, dicens, in eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, Jesum. His autem auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu; et cum imposuisset illis manus Paulus, continuo venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. Item alias: Cum audissent autem apostoli, qui erant Jerosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum.
131
CAPUT CXXX. Spiritus sanctus datur a Deo.
131
Spiritum sanctum, sicut verum est quia ex divino munere accipere possumus, ita ex nostra potestate dare non possumus. Ut tamen detur, ejusdem gratiae largitorem Dominum invocamus, quo in ministerio nostrae obsecrationis conferatur gratia divinae virtutis; Deo tota cooperante, cum et nos orare facit, et is qui benedicitur sanctificationem percipit, et ille plenitudinem sanctificationis infundit.
132
CAPUT CXXXI. De chrismate.
132
Hoc autem a quo potissimum fiat, sicut sanctus papa Innocentius attestatur, sic dicit non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri, licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem solis pontificibus deberi, ut vel consignent, vel Paracletum Spiritum tradant; quod non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et superior illa lectio Actuum apostolorum, quae asserit Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum sanctum. Nam presbyteris seu extra episcopum, sive praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos unguere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum Paracletum.
133
CAPUT CXXXII. Quomodo docendus est baptizatus, ut discat orare.
133
Post lavationem fontis, post vitae novitatem, post Spiritus unctionem, docendus est homo verbis veritatis orare, ut is qui in veteri homine erat filius irae, jam in coelesti regeneratione Patrem invocet pietate. Nec in multiloquio, quo non poterit effugere peccatum, prosecutionem exeret, sed in affectu sanctae intentionis orationem effundet, habens regulam doctrinae Domini, cujus virtutem si orando expedibiliter tenet, in delectando copiosius auget, dicente psalmo: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Ac per hoc sancta intentio sicut non est obtendenda, si perdurare non potest, ita si perduraverit, non cito est rumpenda. Absit enim ab oratione multa locutio; sed non desit multa precatio, si fervens perseveret intentio. Nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis agere verbis. Multum autem precari est ad eum quem precamur diuturna et pia cordis excitatione pulsare. Nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam effectu. Ponit autem lacrymas nostras in conspectu suo, et gemitus noster non est absconditus ab eo, qui omnia per Verbum condidit, et humana verba non quaerit. Nobis ergo verba necessaria sunt, quibus commoneamur, et inspiciamus quid petamus, non quibus Deum seu docendum, seu flectendum esse credimus.
134
CAPUT CXXXIII. De oratione Dominica.
134
Cum ergo dicimus: Pater noster, qui es in coelis, cognoscimus ordine Creatorem, veneramur jure Dominum, invocamus pietate Patrem. Nec jam sub servitutis metu tabescimus, quando de pietate paterna confidimus. Ad totam tamen Trinitatem orationis hujus verba dirigimus; quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso et nos et omnia sumus. Fatendum itaque est ubique esse Deum per divinitatis praesentiam, sed non ubique per habitationis gratiam. Propter hanc enim habitationem, ubi procul dubio gratia dilectionis ejus agnoscitur, non dicimus: Pater noster, qui es ubique, cum hoc verum sit, sed Pater noster, qui es in coelis, ut templum ejus potius in oratione commemoremus, quod et nos ipsi esse debemus, et in quantum sumus, in tantum ad ejus societatem et adoptionis familiam pertinemus. Si enim populus Dei nondum factus aequalis angelis ejus, adhuc in ista peregrinatione dicitur templum ejus; quanto magis est templum ejus in coelis, ubi est populus angelorum, quibus aggregandi et coaequandi sumus, cum finita peregrinatione, quod promissum est sumpserimus. Item cum dicimus: Sanctificetur nomen tuum, nos admonemus desiderare ut nomen ejus, quod semper sanctum est, etiam apud homines sanctum habeatur, hoc est, non contemnatur, quod non Deo, sed hominibus prodest. Et in eo, quod dicimus: Adveniat regnum tuum, quod seu velimus, seu nolimus utique veniet, desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis veniat, atque in eo regnare mereamur. Cum dicimus: Fiat voluntas tua sicut in coelo, sic et in terra, nobis ab illo precamur ipsam obedientiam, ut sic in nobis fiat voluntas ejus, quemadmodum fit in coelestibus angelis ejus. Cum dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, per id quod dicitur hodie, significatur hoc tempore; ubi vel sufficientiam illam petimus a parte qua excellit, id est, nomine panis totum significantes; vel Sacramentum fidelium, quod in hoc tempore necessarium est, non tamen ad hujus temporis, sed ad illam aeternam felicitatem assequendam. Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, nos admonemus et quid petamus, et quid faciamus, ut accipere mereamur. Cum dicimus: Ne nos inferas in tentationem, nos admonemus hoc petere, ne deserti ejus adjutorio alicui tentationi vel consentiamus decepti, vel cedamus afflicti. Cum dicimus: Libera nos a malo, nos admonemus cogitare nondum nos esse in eo bono ubi nullum patimur malum. Et hoc quidem ultimum, quod in oratione Dominica positum est, tam late patet, ut homo Christianus in qualibet tribulatione constitutus in hoc gemitus edat, in hoc lacrymas fundat, hinc exordiatur, in hoc immoretur, ad hoc terminet orationem. His enim verbis res ipsas memoriae nostrae commendari oportebat.
135
CAPUT CXXXIV. De oratione non longa.
135
Nam quaelibet alia verba dicamus, quae affectus orantis vel praecedendo format ut clareat, vel consequendo attendit ut crescat, nihil aliud dicimus, quam quod in ista Dominica oratione positum est, si recte et congruenter oramus. Quisquis autem id dicit, quod ad istam evangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non illicite orat, carnaliter orat. Quod nescio quemadmodum non dicatur illicite, quandoquidem spiritu renatos non nisi spiritaliter decet orare.
136
CAPUT CXXXV. De omni petitione quod petit, qui orationem Dominicam orat.
136
Qui enim dicit, verbi gratia, Clarificare in omnibus gentibus sicut clarificatus es in nobis, et prophetae tui fideles inveniantur, quid aliud dicit quam: Sanctificetur nomen tuum? Qui dicit: Deus virtutum converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus, quid aliud dicit quam: Veniat regnum tuum? Qui dicit: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas, quid aliud dicit quam: Fiat voluntas tua in coelo et in terra? Qui dicit: Paupertatem et divitias ne dederis mihi, quid aliud dicit quam: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie? Qui dicit: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus, aut: Domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, quid aliud dicit quam: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Qui dicit: Aufer a me concupiscentias ventris, et desiderium concubitus, ne apprehendat me, quid aliud dicit quam: Ne nos inferas in tentationem? Qui dicit: Erue me de inimicis meis, et ab insurgentibus super me libera me, quid aliud dicit quam: Libera nos a malo? Et si per omnia praeceptionum sanctarum verba discurrat, quantum aestimo, nihil inveniet quod non ista Dominica contineat et concludat oratio. Unde liberum est aliis atque aliis verbis, eadem tamen in orando dicere; sed non esse liberum alia dicere. Haec et pro nobis, et pro nostris, et pro alienis, atque ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt; quamvis alius pro isto, alius pro illo, sicut se habent propinquitates, vel longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur, aut excellat affectus.
137
CAPUT CXXXVI. De veritate corporis Christi in Eucharistia.
137
Post regenerationem nativitatis spiritalis, post gratiam coelestis unctionis, post doctrinam Dominicae orationis, post invocationem divinae Paternitatis, convenit jam pervenire ad participationem coelestis refectionis. Eorum enim est dicere: Pater noster, qui es in coelis, qui jam Patre tali regenerati sunt ex aqua et spiritu, ut confidenter petant dicentes: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Hic ergo quia panis vivus Christus est, qui de coelo descendit, et vitam dat mundo, bene in hac oratione Dominica panem nostrum hunc ipsum Christum dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus, a sanctificatione et corpore ejus non recedamus. Quid enim tam vult Deus, quam ut quotidie Christus habitet in nobis, qui est panis vitae, et panis e coelo? Hunc panem significavit manna illud, quod qui liberati sunt, post maris Rubri transitum manducaverunt. Nam sicut illic, postquam mare transitum est, panem coeli, id est manna, comederunt, ita hic post fontem, qui figuram maris habuit, comedimus carnem Christi, et bibimus sanguinem ejus qui dixit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Hinc Paulus dicit: Omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari; et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt; spiritalem utique, quia figura mannae illius veritas fuit corporis Christi, quod nunc comedimus. Et ideo spiritaliter eadem esca est, corporaliter autem altera, quia illi manna manducaverunt, nos aliud manducamus. Adjungit autem: Et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Aliud illi, aliud nos; sed specie visibili, quod tamen hoc idem significaret virtute spiritali. Quomodo enim eumdem potum? Bibebant, inquit, de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus in Verbo, et in carne. Et quomodo biberunt? percussa est petra de virga. Bis gemina percussio duo ligna crucis significat. Percussa illic petra de virga, fluxit aqua, et biberunt. Suspenso hic Christo crucis ligno, manavit aqua et sanguis; et haec bibimus, ut vitam aeternam habeamus. Quod autem idem Dominus ait: Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, ipse in me manet, et ego in illo, exposuit quid dixisset. Hoc enim est manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat ejus carnem, nec bibit ejus sanguinem, etiamsi tantae rei sacramentum ad judicium sibi manducet et bibat.
138
CAPUT CXXXVII. Quod est corpus Christi intelligere, vel sanguis.
138
Quod ergo videtis, panis est; et calix, quod vobis etiam oculi vestri renuntiant. Quod autem fides vestra postulat instruenda, panis corpus est Christi, calix sanguis Christi. Breviter quidem hoc dictum est, quod fidei forte sufficiat. Sed fides instructionem desiderat; dicit enim propheta: Nisi credideritis, non intelligetis. Potestis ergo dicere mihi: Praecepisti ut credamus, expone ut intelligamus. Potest enim in animo cujusquam cogitatio talis oboriri: Dominus noster Jesus Christus novimus unde acceperit carnem de virgine Maria. Infans lactatus est, nutritus est, crevit, ad juvenilem aetatem perductus est, a Judaeis persecutionem passus est, ligno suspensus est, in ligno interfectus est, sepultus est, tertia die resurrexit, quo die voluit in coelum ascendit, illuc levavit corpus suum, inde est venturus, ut judicet vivos et mortuos, ibi est modo sedens ad dexteram Patris. Quomodo est panis corpus ejus, vel quod habet calix, quomodo est sanguis ejus? Ista, fratres, ideo dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem; quod intelligitur, fructum habet spiritalem. Corpus ergo Christi si vis intelligere, Apostolum audi dicentem fidelibus: Vos estis corpus Christi, et membra. Si ergo estis corpus Christi et membra, mysterium in mensa Domini positum est; mysterium vestrum accepistis ad id quod estis, amen respondistis, et respondendo subscribitis. Audis ergo corpus Christi, et respondes amen; esto membrum corporis Christi, ut verum sit amen. Quare ergo in pane nihil hic de nostro afferamus, ipsum Apostolum identidem audiamus. Cum ergo de isto sacramento loqueretur, ait: Unus panis, unum corpus multi sumus. Intelligite, et gaudete. Unitas, pietas, veritas carnis, unus panis, unum corpus multi.
139
CAPUT CXXXVIII. Sicut de pane, sic et de vino.
139
Recolite enim quia panis non fit de uno grano, sed de multis. Quando indicta est nobis abstinentia carnalis, et coepistis relinquere conversationem gentilitatis, ut abstineretis a peccatis, mundantes vos in jejuniis, remotis aliquandiu conjugibus, spectaculis et lautioribus escis, atque ita exorcizabamini, amota vetustae conversationis inutili palea, quam tunc molebamini; quando abjecistis paleam immundae operationis, tunc venistis in candorem novae confessionis. Quando baptizati estis, quasi consparsi estis. Quando Spiritus sancti ignem accepistis, quasi cocti estis. Estote quod videtis, et accipite quod estis. Hoc Apostolus de pane dixit. Jam de calice quid intelligeremus, etiam non dictum satis ostendit. Sicut enim ut sit species visibilis panis, multa grana in unum consparguntur, tanquam illud fiat, quod de fidelibus ait Scriptura sancta: Erat illis anima una, et cor unum in Domino; sic et de vino. Fratres, recolite unde fit vinum. Grana multa pendent ad botrum, sed liquor granorum in unitatem infunditur. Ita Dominus Christus ut significaret nos ad se pertinere, voluit mysterium pacis et unitatis nostrae in sua mensa consecrari. Qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se.
140
CAPUT CXXXIX. De aedificatione hominis per poenitentiam et lacrymas.
140
Praemissis ex toto sacramentis expletis, erit aliquibus diebus renatus homo indesinenter ecclesiae conventui et choris adhaerens, indutus vestibus albis; agens et signum et festa sanctae celebritatis, in qua liberatus a vetustate primi hominis, et solutus a reatu damnatae conditionis, intret in conspectu Domini in exsultatione, et inter electos suos in laetitia deducatur; memor deinceps vitiatae naturae, cujus etsi damnationem evasit, fragilitatem penitus non amisit. Maneat in timore Domini, faciens voluntatem ejus, diligens Deum, et delectans in illo; atque quia sine peccato esse non potest, et peccare caveat, et poenitentiae affectu insistens fletibus, deleri peccata semper studeat, donec divinae bonitatis larga miseratio, sicut originale peccatum delevit in lavacro, actuale quoque deleat in lamento. Atque ita in spe futurae beatitudinis securus solvens conditionem mortis quiescat in pace, et resurgat ex omni parte renatus, in incorruptione sua et in Redemptoris laudibus permansurus.
141
CAPUT CXL. Oratio propter albas tollendas.
141
Domine Jesu Christe, Redemptor mundi, quem verum hominem veraciter ex homine natum, Deus Pater suum Filium esse signavit, confirma in hanc familiam tuam, quod tuo nomine signata, atque sacro liquore mundata, tuoque spiritu plena existit, etiam tuo jam corpore et sanguine satiatam se gaudeat, atque redemptam; ut haec sacramenta, quae in novitatem vitae perceperunt, ita ad usum salutis indesinenter obtineant, ut ad remunerationem beatitudinis ex hoc securi accedant.
142
CAPUT CXLI. Item Benedictio.
142
Dominus Jesus Christus, qui vos lavit aqua sui lateris, et redemit effusione cruoris, ipse in vos confirmet gratiam adeptae redemptionis. Per quem renati estis ex aqua et Spiritu sancto, ipse vos coelesti consociet regno. Qui dedit vobis initia sanctae fidei, ipse conferat et perfectionem operis, et plenitudinem charitatis. Amen.
143
CAPUT CXLII. Sermo dicendus ad infantes die tertia post Pascha propter albas tollendas.
143
Sermo ad vos est, modo nati infantes, parvuli in Christo, nova proles Ecclesiae, gratia Patris, fecunditas matris, germen pium, examen novellum, fons nutriti honoris, et fructus laboris, gaudium, et corona mea. Omnes, qui statis in Domino, apostolicis verbis vos alloquor: Ecce nox praecessit, et dies appropinquavit. Abjicite opera tenebrarum, et induite vos arma lucis; sicut in die honeste ambulate; non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis, ut et vita induatis quem sacramento induistis. Quotquot ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus et Graecus, non est servus et liber, non est masculus et femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Hoc enim habent ipsa viscera sacramenti. Sacramentum est enim vitae novae, quae in hoc tempore incipit a remissione praeteritorum omnium peccatorum, perficietur autem in resurrectione mortuorum. Consepulti estis Christo per baptismum in morte, ut quemadmodum Christus surrexit a mortuis, sic et vos in novitate vitae ambuletis. Ambulatis autem nunc per fidem, quandiu in hoc mortali corpore peregrinamini. Sed via vobis certa ipse, ad quam intenditis, factus est Christus Jesus secundum hominem, quod pro nobis fieri dignatus est. Servabit enim multam dulcedinem timentibus se, aperturus et perfecturus eam sperantibus in se, cum id quod in spe cepimus, etiam luce acceperimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Hoc in Evangelio ipse promisit. Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi. Utique videbant eum quibus loquebatur; sed in forma servi, qua major est Pater, non forma Dei, qua aequalis est Patri. Hanc ostendebat timentibus, illam servabat sperantibus in se. Ipse ergo vos illuminet qui redemit, ipse custodiat qui illuminavit, ut et in hac peregrinatione tutos ab omni malo defendat, et in futura remuneratione sibi glorificandos exhibeat; praestante gloriosa Trinitate, Deo nostro, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.