De itinere deserti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hildefonsus-toletanus601-667" aria-label="More works by Hildefonsus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8579 Deitde
89.1
CAPUT XC. De charitate et nomine ejus.
89.1
De charitatis bono quantum quisque dicere poterit, cum satis Paulum dixisse sufficiat? qui prosequens virtutes ejus tanta numerositate complexus est, quanta et ubertate fructus ejus opimos esse pensavit. Nomen charitatis Graecum est, quod Latine dilectio dicitur. Haec a duobus incipit, vel ab homine et Deo, vel coram Deo ab homine et proximo. In uno enim experimentum dilectionis minime patet, quia cui se, vel quid sibi quisque connectat, singularitas non habet. Haec primum a Deo ad homines venit, dicente Joanne: Non quia nos dileximus Deum, sed quia Deus prior dilexit nos, dans nobis pignus spiritus, ut diligamus eum in operibus pietatis. Dehinc ut demonstretur dilectio Dei, ostenditur dilectio proximi. Nam denuntiante apostolo: Si proximum, quem videmus, non diligimus, quomodo Deum, quem non videmus, diligere poterimus. Testimonium ergo dilectionis Dei est dilectio proximi. Et tunc vere diligi probabitur Deus, quando in Deum amicus, propter Deum dilectus convincitur inimicus. Haec ubi vera consistit, intercidi nescit; quia interruptionem non habet quod permanebit in aeternitatis haereditate: tantum effectu suae operationis idonea, ut non quaerens quae sua sunt, sese periculis ingerat proximorum, atque quidquid lucrandum asciverit, aut propriae prosperitatis communione refoveat, aut susceptae adversitatis expugnatione defendat: robustis exercitiis invida, dum semper avida proximi salutis aut quod lucraverit non amittit, aut quod lucrare nequiverit compassione simplici dolet, nunquam bonitatis vacuata mercede.
89.2
Explicit liber de Progressu spiritalis deserti.