Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hildefonsus-toletanus601-667" aria-label="More works by Hildefonsus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8582 Episto145
3.1
ALTERA QUIRICI EPISTOLA AD EUMDEM HILDEFONSUM. Eum ut scripturis interpretandis operam det hortatur.
3.1
Domno sanctissimo et vere mihi specialiter pertimendo Hildefonso archiepiscopo Quiricus servulus vester.
3.1
Cum ad omnia nova, ut nostis, omnipotens Deus non novo, sed sempiterno utatur consilio, ad egestatem nostri temporis talentorum vobis summam distribuens, ne plurimum inedia labefactaremur, vestri oris pabulo nos sustentare curavit. Ac proinde quia summo Patrifamilias duplicatione eorumdem talentorum rationis summam referre curatis, obsecro ut si qua in opacitatibus divinarum Scripturarum ad utilitatem matris charissimae, quae et nunc nobiscum gemit in terra, et ad quam suspiramus in coelo, sedula revolutione invenitis, et invenire intenditis, ad profectum ejusdem sanctae matris styli oraculo promere non cessetis decenter: et in eo prosit ut tu, domine, qui in cubiculum Regis aeterni introduceris, sacrarum Scripturarum vestem aperias, atque illa quae senioribus tegmine vestimentorum adoperta latebant, palam facere solito labore intendas. Nam ex distributione gratiae supernae, ut confidimus, aperitur vobis ostium sermonis ad loquendum mysterium suum. Erit enim respectus operis vestri cum retributione aeternae mercedis, cum infirmantium mentes ad salutem interioris hominis per vos Christus provexerit, ut tibi, quae animae salutem initiaverant, pleno robore convalescant; jactuque seminum spiritalium per doctrinam sanctae praedicationis, cum alios ab errore pertraxeris, aliosque ne errent servaveris, collectis manipulis sancti laboris post cursum longioris aevi eas ad conspectum aeterni judicis potiturus gaudia sempiterna.
3.2
Me igitur, quem torpore mentis obtusum, et sermone praedicationis ignarum tu, mi domine sanctissime, nosti, ut ministrante gratia Spiritus sancti quaecunque dixeris pie, quaecunque deprompseris sancte, quaecunque manifestaveris recte, quo et idem sanctus Spiritus agnoscat, et omnes qui illo pleni sunt diligant, ut me munire his donis non dedigneris, suggero. Sic glorificetis et portetis Christum in confessionibus vestris et praesentibus et aeternitate saeculis permansuris.
3.3
De caetero his excursis, ut manu sanctae orationis erigas imbecillum, atque ut jugitate precum apud communem Dominum obtineas, ut donec me perficiat suae pietatis curatione, meis languoribus suam medicinam non subtrahat, precor. Christi gratia incolumem servet dominum meum in longaevitate perennis aevi. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note