Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildegardis Bingensis1098–1179
Subtilitates diversarum naturarum creaturum
Crea 11.1
Choose a text More by Hildegardis Bingensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11565 Sudinac
11.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. I.--DE SMARAGDO.
11.1
Smaragdus in mane diei crescit et in ortu solis, cum sol in circulo suo potenter positus est ad peragendum iter suum, et tunc viriditas terrae et gramina maxime vigent, quia aer tunc adhuc frigidus est et sol jam calidus; et tunc herbae viriditatem tam fortiter sugunt, ut agnus qui lac sugit, ita quod aestus diei vix ad hoc sufficit ut viriditatem diei illius coquat et nutriat quatenus fertiles fiat ad producendum fructus. Et ideo smaragdus fortis est contra omnes debilitates et infirmitates hominis, quia sol eum parat et quia omnis materia ejus de viriditate aeris est. Unde qui in corde, aut in stomacho, aut in latere dolet, smaragdum apud se habeat, ut caro corporis sui ab illo incalescat, et melius habebit. Sed si pestes illae in eo ita inundent quod a procella sua se continere non possunt, tunc homo ille smaragdum mox in os suum ponat, ut de saliva ejus madidus fiat et ita, ut ipsam salivam de lapide illo calefactam, et corpus suum saepe inducat et emittat, et repentinae inundationes pestium illarum absque dubio cessabunt. Et si quis de caduco morbo fatigatus cadit, cum ita prostratus jaceat, smaragdum in os ejus pone, et spiritus ejus reviviscit; et postquam ille surrexerit et postquam eumdem lapidem ex ore suo abstulerit, eum attente aspiciat et dicat:« Sicut spiritus Domini replevit orbem terrarum, sic domum corporis mei sua gratia repleat ne ea unquam moveri possit;» et sic etiam per novem sequentes dies in mane diei faciat, et curabitur. Sed et eumdem lapidem semper apud se habeat, et eum cottidie in mane diei inspiciat, et interim, dum eum inspicit, praedicta verba dicat, et sanabitur. Et qui in capite valde dolet, eum ad os suum teneat et spiramine suo calefaciat, ita ut de eodem spiramine madidus fiat, et sic madido tympora et frontem suum liniat, et deinde in os suum ponat, et ita eum per brevem horam in ore teneat et melius habebit. Et qui etiam plurimum flecma et plurimam salivam in se habet, bonum vinum calefaciat, et tunc lineum pannum super vasculum aliquod ponat, et super pannum illum smaragdum, et vinum ita calidum super eundem lapidem fundat, ut ipsum vinum per pannum transeat, et hoc iterum et iterum faciat, velut ille qui lixiviam parat, et tunc cum illo vino et cum farina fabarum, et eam saepe comedat, atque idem vinum sic paratum saepe bibat, et cerebrum illius purgat, et flecma et salivam in eo minuit. Et si quem vermes comedunt, super ulcus lineum pannum ponat, et desuper smaragdum et super alios panniculos liget, velut ille qui cocturam operat, et hoc propterea faciat, ut idem lapis ita in calescat, et sic per tres dies faciat, et vermes morientur.
11.2
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. II.--DE JACINCTO.
11.2
Jacinctus in prima hora diei ab igne oritur, cum aer mites illos calores habet; et plus aereus est quam ignitus, et ideo etiam aerem sentit et calorem suum aliquando secundum aerem habet; et tamen etiam igneus est, quia ab igne gignitur. Et homo qui caliginem in oculis patitur, aut cui oculi turbidi sunt aut swerent, jachant ad solem teneat, et ille statim reminiscitur quia de igne genitus est, et cito incalescit, et mox in saliva eum parum permade, et ita oculis citissime apponat, ut inde calefiat, et sic saepe faciat, et oculi clarificabuntur et sani erunt. Et si quis per fantasmata aut per magica verba bezaubert est, ita quod amens efficitur, accipe siligineum panem calidum, et eum in superiori crusta in modum crucis scinde, non tamen eum per totum frangens, et lapidem istum per scissuram istam deorsum trahe et dic:« Deus, qui omnem pretiositatem lapidum de dyabolo abjecit, cum praeceptum ejus transgressus est, de te, N., omnia fantasmata et omnia magica verba abjiciat, et de te dolorem amentiae hujus absolvat.» Et iterum eumdem lapidem per calidum panem illum transversum trahens, dic:« Sicut splendor quem dyabolus in se habuit propter transgressionem suam ab eo ablatus est, sic etiam haec amentia quae N. per diversas fantasias et per diversa magica fatigat, a te auferatur et a te deficiat;» et eumdem panem circa scissuram illam, per quam jachant traxisti, illi qui dolet ad comedendum dabis. Quod si ille siligineum panem per debilitatem corporis comedere non poterit, tunc azymum panem calidum, id est der brot cum jacincto et praefatis verbis benedices, ut praedictum est, et ipsi ad comedendum tribues. Sed etiam eumdem ad modum crucis per omnes calidos cibos quos ille comesturus est trahes, scilicet per carnes, per warmuse, et per reliquos cibos ejus, et ipsos, cum cruces in eis facis, cum praefatis verbis benedices, et hoc saepe facies, et curabitur. Sed et qui in corde dolet, cum jacincto signum crucis super cor suum faciat, et praedicta verba dicat, et melius habebit.
11.3.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. III.--DE ONYCHINO.
11.3.1
Onychinus calidus est, et circa tertiam horam diei in spissa nube crescit, cum sol valde ardet, et cum tamen diversae nubes super solem ascendant, ita quod sol per inundationem aquarum per eas apparere non potest; nec ipse magnum ardorem ignis habet, sed calorem aeris tenet et radice solis oritur, atque de diversis nubibus conglutinatur. Ideo magnam virtutem contra infirmita es habet quae de aere oriuntur. Et cui oculi caligant, vel aliquo modo, scilicet de augswern, infirmantur, in vas aeneum vel cupreum vel in calibineum purum et bonum vinum ponat, onychinum in illud vinum ponat, et in eo aut per quindecim aut per triginta dies beysze, et tunc lapidem istum auferat, et idem vinum in vase illo relinquat, et per singulas noctes eodem vino oculos suos modice tangat, et clarificabuntur, et sani erunt. Sed et qui in corde dolet aut in latere, onychinum in manibus suis vel ad cutem corporis sui calefaciat, et etiam vinum iterum ad ignem vasculo calefaciat, et tunc idem vas de igne auferat, et onychinum super fumigans vinum illud teneat, ut sudor de eo egrediens vino illi commisceatur, et deinde eum in idem vinum calidum ponat, et illud mox ita bibat, et calor cordis et lateris cessabit.
11.3.2
Et qui in stomacho dolet vinum cum onychino, ut praedictum est, paret, et tunc cum eodem vino et cum ovis gallinarum et farinula suffen faciat, et hoc saepe faciat et comedat, et stomachum ejus purgabit, et sanat. Sed et qui in splene dolet. hircinas vel juvenes ovinas carnes coquat, et coctas in vino et cum onychino, ut supradictum est, parato intinctas comedat, velut aliquis cibus in aceto intingi solet, et haec saepe faciat, et splen sanabitur, et amplius intumescet. Et qui fortes fiber habet, onychinum per quinque dies in acetum ponat, e tunc ablato cum eodem aceto omnes cibos suos temperet et condiat, et eos ita comedat, et fiber cessabit et leviter evanescet, quia bonus calor onychini, calori aceti commistus, noxios humores de quibus febres oriuntur fugat. Sed et si tristitia oppressus es, eum attente inspice, et eum etiam mox in os tuum pone, et oppressio mentis tuae cessabit. Quod si etiam schelmo boves infestat et occidit, aquam ad ignem in vase calefac, et de igne ablata, onychinum super eamdem fumigatam aquam tene, ut sudor de eo exiens illi commisceatur, et tunc eum in aquam illam per tres dies pone, et deinde ablato, eamdem aquam bobus ad potandum saepe tribue, et pabulum eorum cum ipsa aqua asperge, atque furfures cum eadem aqua commisce, et eis ad comedendum propone, et hoc saepe fac, et melius habebunt.
11.4
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. IV.--DE BERYLLO.
11.4
Beryllus calidus est, et per singulos dies inter tertiam horam diei et inter mediam diem crescit de spuma aquae, cum sol ipsam fortiter incendit; et vis ejus magis de aere et de aqua est quam de igne, sed tamen aliquantulum igneus. Et si quis homo venenum jam comedit aut bibit, mox de beryllo in queckbronen aut in aliam aquam modice schabe, et statim bibat, et sic per quinque dies faciat, semel in die jejunus bibens, et venenum aut per nauseam spumabit, aut per eum in posterioribus transibit. Et qui eum apud se semper habet, et saepe in manu sua tenet, et saepe inspicit, cum aliis hominibus faciliter non certat, nec stridig est, sed tranquillus manet.
11.5
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. V.--DE SARDONICE.
11.5
Sardonix calidus est, et per singulos dies crescit, cum sexta hora jam defecit, et cum linea una nonae horae diei transiit; et tunc de puro sole fovetur, cum sol in puritate sua lucet, quia aer tunc infrigescere incipit, et ideo magis de igne quam de aere aut quam de aqua est; et validas vires in natura sua habet, et quinque sensibus hominis aliquam virtutem tribuit, et eis est quoddam remedium, quia in puritate solis nascitur, cum nulla foetiditas in claritate solis apparet. Nam cum homo eum apud se ad nudam cutem suam ponat, et etiam ori suo saepe imponat, ita quod spiramen ejus illum tangat, eum ipsum extra emittit se, et tunc eum in se tollit, et tunc ex hoc intellectus, et scientia, et omnes sensus corporis sui confortantur, et ita ab eodem homine magna ira, et stultitia, et indisciplinatio auferuntur, et dyabolus propter munditiam hanc odit et fugit. Et si vir aut mulier de natura in gestu carnis fortiter ardet, tunc sardonicem ad lanchen suos ponat, femina autem super umbilicum suum, et de libidine illa remedium habebunt. Sed et cum quilibet homo acutam sucht habet, et postquam de ea sudaverit melius se habendo, mox eumdem lapidem in annulo imponat digito suo, et denuo in sucht non cadit.
11.6.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. VI.--DE SAPPHIRO.
11.6.1
Sapphirus calidus est; secundum tempus meridianum crescit, cum sol in ardore suo tam fortiter ardet quod aer aliquantum de ardore ejus obstruatur, et tunc splendor solis de nimio ardore, quem tunc habet, aerem ita transverberat, quod idem splendor tunc tam pleniter non apparet ut tunc facit cum aera liquantum temperatus est; et ideo etiam turbidus est, et etiam magis igneus, quam aereus aut quam aquosus; et plenam charitatem sapientiae designat. Et homo qui vell in oculo habet, sapphirum in manu sua teneat, et eum in ipsa sive igne calefaciat, et vell in oculo suo cum lapide madido tangat, et sic per tres dies in mane et in nocte faciat, et vell minorabitur, et evanescet. Et si alicui oculi prae dolore rubent et seregent, aut cui caligant, sapphirum jejunus in os suum ponat, et de saliva oris sui madidus fiat, et tunc de eadem saliva qua idem lapis madefactus est digito accipiat, et oculos suos circumliniat, ita quod etiam oculos interius tangat, et sanabuntur, et clari erunt. Sed et homo qui totus virgichtiget est, ita quod in capite et in reliquo corpore suo per nimiam oppressionem patientiam habere non potest, eumdem lapidem in os suum ponat, et gicht in eo cessabit.
11.6.2
Homo quoque qui bonum intellectum et bonam scientiam habere desiderat, sapphirum in mane diei, cottidie cum de lecto surgit, jejunus in os suum ponat, et eum ita per brevem horam, scilicet tam diu in ore teneat dum de saliva qua ille madefactus est sufficienter in se trahat, ac eum deinde de ore suo tollat, et modicum vini teneat ad ignem et in vasculo calefaciat, atque ipsum in fumum ejusdem vini teneat, ut inde sudando madefiat, et sic lingua sua de humiditate illius linguat, ac etiam de eodem vino salivam, de qua idem lapis incaluit, in ventrem illius hominis ducit, et sic ille purum intellectum et puram scientiam habebit, et etiam stomachus ejus ex hoc sanus erit. Sed et qui stultus est, ita quod omnis scientia in eo deficit, sed tamen prudens esse vellet et prudens esse non potest, nec post maliciam respicit, nec se ad eam extendit, iste linguam sapphiro jejunus saepe ungat, quod calor et virtus cum calida humiditate salivae noxios humores qui intellectum hominis opprimunt fugant, et sic homo bonum intellectum capit. Et qui in ira valde movetur, sapphirum in os suum mox ponat, et ita exstinguetur, et ab eo cessabit. Quod si lapis iste in purissimum, scilicet gebrant golt, annulum, absque blech mal positus est, et si etiam sub eodem lapide nihil aliud est, quam aurum, tunc homo eumdem absque blechmal, in quem lapis iste positus est, in os suum pro medicina ponat, et ei non oberit; si autem quidquam aliud ibi est quam aurum, tunc non valet, et eum in os suum non ponat, quia diversitas ibi in annulo est.
11.6.3
Et si aliquis homo in maligno spiritu possessus est, alius homo faciat sapphirum in terram poni, et terram illam in corio sue, et ita ad collum illius suspende et dic:« O tu, turpissime spiritus, ab hoc homine festinanter recede, sicut in primo casu tuo gloria splendoris tui a te citissime cecidit;» et malignus ipse spiritus multum torquebitur, et ab eodem homine recedet, nisi acerrimus et nequissimus spiritus sit: et melius habebit. Quod si etiam dyabolus virum aliquem ad amorem alicujus feminae instigaverit, ita quod, absque magicis et absque invocationibus daemonum, in amorem illius insanire inceperit, et si mulieri hoc molestum fuerit, ipsa modicum vini super sapphirum ter fundat, et totiens dicat:« Ego vinum hoc in ardentibus viribus super te fundo, sicut Deus splendorem tuum, praevaricante angelo, abstraxit, ut ita amorem libidinis ardentis viri hujus de me abstrahas.» Quod si femina illa hoc facere noluerit, alius homo, cui amor ille molestus est, pro ipsa idem faciat, et viro illo, jejuno aut pranso, et aut scienti aut ignoranti, per tres dies aut plures, ad bibendum det. Sed si etiam femina in amore alicujus viri ardet, et viro hoc molestum est, ipse eaedem feminae cum vino et sapphiro faciat, ut praedictum est, incensus amor ille cessabit.
11.7.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. VII.--DE SARDIO.
11.7.1
Sardius post meridiem crescit inundatione pluviarum, cum folia laubrorum arborum in autumpnali tempore destruuntur, scilicet dum sol valde calidus est et aer frigidus, et sol illum in rubedine sua fovet. Et ideo ipse de aere et de aqua purus est, et in bona temperie caloris bene temperatus, et virtute sua adversitates pestilentiae avertit. Quod si homo de pluribus pestibus et infirmitatibus in capite dolet, ita quod inde velut amens efficitur, sardium aut in pilleo, aut in panno, aut in corio super verticem ejus liget, et dicat:« Sicut Deus primum angelum in abissum dejecit, ita insaniam hanc de te N, abscidat et bonam scientiam mihi reddat,» et curabitur. Et cui auditus aliqua infirmitate obduratus est, ipsum lapidem puro vino intingat, et madidum gracili lineo panno imponat, et surdae auri infigat, et gracillimum werck exterius super panno illo imponat, et calor ejus in ipsam aurem intret, et hoc saepe faciat, et auditum recipiet.
11.7.2
Sed et qui gelsucht habet, simili modo in nocte cum urina et sardio, ut praefatum est, faciat, et praedicta verba dicat, et hoc per tres noctes faciat, et curabitur. Et si aliqua mulier praegnans cum dolore oppressa non poterit, sardium circa ambas lenden ejus striche et dic:« Sicut tu, lapis, jussione Dei in primo angelo fulsisti, sic tu, infans, procede fulgens homo et manens in Deo,» et statim eumdem lapidem ad exitum infantis tene, scilicet ad muliebre membrum, et die:« Aperite vos, viae et porta, in apparitione illa qua Christus Deus et homo apparuit et claustra inferni aperuit, ita et tu infans ad portam istam exeas absque morte tua et absque morte matris tuae.» Et tunc etiam eumdem lapidem in cingulum liga, et ipso cingulo et eodem lapide eam ita circumcinge, et curabitur.
11.8.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. VIII.--DE TOPAZIO.
11.8.1
Topazius circa nonam horam diei crescit in ardore solis, cum jam fere ante nonam horam est, quia sol de calore diei et diverso aere tunc purissimus est et calidus, atque modicum aeris et aquae in se habet, et clarus est, et illa claritudo assimilatur aquae, atque color ejus auro similior est quam gelo, calori et veneno, id est virgibuisse ac seichmisse resistit, nec ea patitur, sicut nec mare nec ullas pravitates in se pati potest. Nam si in pane aut in carne, aut in pisce, aut in aliquo cibo, aut in aqua, aut in vino, seu in aliquo potu venenum est, et si topazius ibi prope et praesens est, statim swadet, velut mare schumet, cum foeditas in ipso est. Et ideo cum homo comedit et bibit, topazium in digito juxta cibum et potum teneat, et eum saepe inspiciat, etsi illi in cibo aut in potu venenum est, statim sudat.
11.8.2
Sed et qui in oculis caligat, topazium per tres dies et noctes in purum vinum ponat, et tunc ad noctem, cum dormitum vadit, cum topazio ita madido oculos suos bestriche, sic quod etiam liquor ille oculos interius modice tangat, et ipso lapide ablato, vinum illud per quinque dies servare potest, et quoties deinde ad noctem oculis suis bestrichen vult, eumdem lapidem in praefato vino intingat, et ita madido oculos, ut praefatum est, circumliniat; et hoc saepe faciat, semper vinum per quinque dies cum topazio renovando, et oculos velut optimum collyrium clarificat. Et si aliquis homo febres, id est fiber, habet, cum topazio inque molli pane tres modicas fossas faciat, et purum vinum in illas fundat. et si vinum illud evanescit, aliud vinum de novo infundat, et faciem suam in eodem vino quod fossis illis infudit, velut in speculo consideret et dicat:« Ego inspicio me, quasi in speculo illo cherubin et seraphin Deum aspiciunt, ita quod has febres de me abjiciat;» et ita ille saepe faciat, et sanabitur. Et qui leprosus est, laterem valde calefaciat, et paleas, id est spru avenae desuper ponat ut fumigent, id est demphe, et topazium super fumum illum, id est damph, teneat, ut sudet, et sudorem illum super locum leprae striche; et cum hoc fecerit, baumoleum accipiat, et ei tertiam partem de succo violae commisceat, et locum leprae qui sudore topazii tinctus est cum eodem oleo ungat, et saepe faciat, et lepra illa rumpetur, et homo ille melius habebit, nisi mors ejus sit. Et qui in splene dolet, aut qui putredines interius habet, quasi in corpore suo interius putrescat, topazium in rectum morach(?) per quinque dies ponat, et deinde topazium auferat, et vinum illud fervere faciat, ut fumiget, et ipsum topazium super fumum illum teneat ut sudet, ita quod sudor ejus vino illi commisceatur, et tunc etiam ipsum lapidem in idem calefactum vinum per brevem horam ponat, et eum tunc auferat, atque cum vino illo aut suffen aut jussal absque sagimine paret, et illud saepe faciat, et sorbeat, et splen ejus sanabitur, et putredo ejus interior minuetur. Sed et per singulos dies in mane diei, topazium super cor tuum pone, et dic:« Deus, qui super omnia et in omnibus magnificatus est, in honore suo me non abjiciat, sed in benedictione me conservet, confirmet et constituat;» et quandiu hoc feceris, malum abhorret te. Nam a Deo fortissimus lapis topazius virtutem hanc habet quod in declinatione solis crescit, quod contumelias ab homine declinare facit.
11.9
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. IX.--DE CHRYSOLITHO.
11.9
Chrysolithus de ardore solis et de humiditate aeris post meridiem ad nonam horam diei crescit, et fere quasi vitalem virtutem in se habet, ita ut si jaceret circa pullum ovis aut bestiae, cum jam nascitur, de virtute ejus ita confortatur, quod jam ante tempus suum abire inciperet. Et homo qui fiber habet, vinum calefaciat, et chrysolithum super fumum ejusdem vini habeat, et sudor ejus vino illi commisceatur, ut vinum illud ita calidum bibat, atque eumdem lapidem per modicam horam in os suum ponat, et sic saepe faciat, et melius habebit. Et qui in corde dolet, ipsum lapidem baumoleo intingat, et tunc ita oleo intinctum super locum ubi dolet striche, et melius habebit. Et idem lapis scientiam in homine firmat, qui eum apud se habeat, ita ut qui bonam scientiam et bonam artem habet, ipsum lapidem super cor suum ponat, et quandiu ibi jacet, scientia et bona ars in eo non deficit. Nam chrysolithus de septem horis diei quasdam virtutes habet, ut etiam in eisdem. Sed et aerei spiritus eumdem lapidem aliquantulum abhorrent.
11.10.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. X.--DE JASPIDE.
11.10.1
Jaspis crescit, cum sol post nonam horam diei jam ad occasum inclinatur, et de igne solis fovetur; sed tamen magis de aere quam de aqua vel de igne, et ideo etiam diversum calorem habet, quia cum sol post nonam horam ad occasum inclinatur, calor solis jam nube saepe varius apparet. Homo autem qui in aure surdus est, jaspidem ad os porrigat, et calido spiramine suo in eum exspiret, quatenus ex hoc calidus et humidus fiat; et mox ita in aurem proponat, et gracile werck super lapidem illum ponat, et ita aurem concludat, quatenus calor ejusdem lapidis in aure illa transeat; et quomodo lapis iste de viridi aere crescit, etiam varias infirmitates humorum solvit, et ita ille auditum recipiet. Et qui nasebosz valde habet, jaspidem ad os ponat, et calido spiramine suo eum inspiret, et calidus et humidus fiat, et ita eum in foramina narium figat, et nares manu comprimat, ut calor ejus in caput intret, et humores capitis tanto citius et lenius solvuntur, et melius habebit.
11.10.2
Et cui in corde aut in lenden, aut in alio quocunque membro hominis tempestates humorum, id est gicht, insurgunt, jaspidem super locum illum ponat et premat usque dum ibi incalescat, et gicht cessabit, quoniam bonus calor et bona virtus injuste calidos frigidos humores illos sanat et sedat. Et cum fulgura et tonitrua apparent in somnis, bonum est ut homo jaspidem apud se habeat, quia fantasiae et gedrognuze eum tunc fugiunt et dimittunt. Et cum mulier infantem parit, ab illa hora cumeum jam gignit, per omnes dies ejusdem knicbeke kindbette? jaspidem in manu sua habeat, ut( et) maligni aerei spiritus tanto minus eam et infantem interim nocere poterunt, quia lingua antiqui serpentis extendit se ad sudorem infantis de vulva matris egredientis; et ideo tam infanti quam matri eo tempore insidiatur. Sed et si serpens in aliquo loco flatum suum emittit, ibi jaspidem pone, et flatus illius ita debilitatur quod minus nocivus erit, et quod ibidem flare serpens desistit.
11.11
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XI.--DE PRASIO.
11.11
Prasius crescit, cum sol radios suos circa vesperas a superioribus terrae subtrahit et cum ros jam appropinquat, et quod sol paulatim super lapidem praefati montis cadit et eum fortiter incendit, et ita de ardore solis et de humiditate aeris et aquae ac de viriditate roris prasius ibi nascitur. Qui ardentem fiber habet, prasium in modico siligineo pane deicht involvat, et ita involutum in panno liget, et sic per tres dies et noctes, super umbilicum suum eum ligatum habeat, et fiber ab eo cessabit. Sed et qui in casu aut ictu alicubi in corpore suo contritus, veterem arvinam accipiat, et ei salviam et reynefanem aequali pondere commisceat, et his prasium imprimat, et tunc ad solem aut ad ignem ita calefaciat, et sic omnia haec cum eodem lapide commixta ita calida super locum ubi dolet ponat, et melius habebit.
11.12
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XII.--DE CALCEDONIO.
11.12
Calcedonius cum sol post vesperas jam pene subtractus est, crescit, cum etiam aer adhuc aliquantum calidus est. Et ideo ipse plus de aere quam de sole calorem trahit, et bonas vires habet. Et si lapis iste ab aliquo homine portatur, sic eum apud se habeat, ut cutem ejus tangat, ita quod etiam super aliquam venam corporis ejus positus sit, et vena illa et sanguis qui calorem et virtutem ejus recipiunt, vires illas caeteris venis et reliquo sanguini deferunt. Et sic lapis ille infirmitates ab homine avertit, et fortissimam mentem contra iracundiam ei tribuit, ita quod tam mansuetus in moribus erit quod fere nullus homo invenire poterit unde juste in ira provocatus ipsum per injustitiam laedere valeat. Et qui constantem modum ad loquendum habere voluerit, et sapienter ea proferre quae loquitur, calcedonium in manu sua teneat, et eum spiramine suo calefaciat, ut etiam madidus inde fiat, et tunc cum lingua sua lingat, et constantius hominibus loqui poterit.
11.13
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XIII.--DE CHRYSOPRASO.
11.13
Crisopassus( sic) illa hora crescit, cum sol se jam totum subtrahit, et tunc aer et aqua magis turbidum et grunfar colorem habet. Et ideo lapis iste nocturnam vim habet, cum luna de sole fortissima est, scilicet cum media est, et nondum plena est; et etiam magnas vires in temperato et aequali calore est, ita quod nimis calidus non est, sed temperatus. Et in quocunque membro hominem gicht fatigat, ille super nudam cutem suam crisopassum ponat, et gicht cessabit. Et si quis homo valde irascitur, idem lapis ad guttur illius tam diu ponatur dum incalescat, et illa verba irae proferre non poterit usque dum ira ejus quiescat. Sed in quocunque loco idem lapis est, ubi mortiferum venenum est, vires suas amittit, ita quod absque viribus velut aqua debile fit, id est unkrefftig, et quod calorem suum in debilitatem mittat, et ita minus nocivum erit. Homo autem caducum morbum habens crisopassum apud se semper habeat, et nocturna pestis, scilicet caducus morbus, eum minus laedet, quia aerei spiritus circa eum irrisionem hanc interim parare non poterunt, quin ex ore suo spumam dolens eiciat. Et si aliquis homo a dyabulo possessus est, modicum aquae super eum funde, et dic:« Ego, o aqua, super istum lapidem in virtute illa te fundo, qua Deus solem cum currente luna fecit;» et aquam istam illi possesso ad bibendum dabis quocunque modo poteris, quoniam invitus eam bibit; et tota die illa dyabulus in eo torquebitur, et debilior in eo erit, nec vires suas tunc in eo ostendit, ut prius fecit; et sic per quinque dies fac; in quinta autem die, cum eadem aqua super ipsum modicum tortellum para, velut der broit, et quocunque modo poteris illi ad comedendum dabis; et si acer daemon non est, ab homine illo recedet. Et hoc modo cognoscendum est, utrum aereus, lenis an amarus daemon sit. Nam si homo libenter ridet, et si homines benevole, id est holtselich, videt, et si interdum dentibus frendit, id est griszgramet, ibi aereus spiritus lenis est. Si autem homo ille invitus loquitur et si libenter obmutescit, et si non libenter ridet, et si manibus fortiter krymet, et spumas ex ore eicit, ille amarus et acer daemon est, et ad amarum daemonem illum expellendum lapis iste non multum prodest, quia daemon ille amarus et acer, sed tamen eum in homine illo torquet, et eum debilem reddit. Et iste alio modo expellendus erit, cum Deus voluerit.
11.14
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XIV.--DE CARBUNCULO.
11.14
Carbunculus in eclipsi lunae crescit. Nam cum jam in taedio est, velut deficere velit, quia interdum se deficere ostendit, cum divina jussione aut famem, aut pestilentiam, aut mutationes regnorum fieri ostendat, et tunc sol omnes vires suas in firmamentum mergit, et lunam calore suo fovet et eam igne suo suscitat et erigit, et eam iterum splendere facit, quae linguam suam in os alterius ponit, ut illam a morte exsuscitet quae jam mortua est; et tunc in illa hora carbunculus nascitur; et ideo de igne solis in incremento lunae, splendorem habet, ita quod magis in nocte quam in die lucet, et ita crescit usque dum calor solis eum eicit. Et quia eclipsis lunae raro est, lapis iste etiam rarus est, et virtus ejus rara est, et timenda ita, quod multo timore et sollicitudine exercenda est. Nam si sucht, aut riddo, quae fiber, aut gicht, aut alia quaelibet infirmitas hominem invaserit, in mutatione humorum ejus, carbunculum circa mediam noctem, quia virtus ejus tunc praecipue viget, super umbilicum dolentis pone, ut non diutius super umbilicum ejus dimittas quam homo ille aliquantulum ab eo calefactum senserit, et eum mox auferas, quoniam virtus ejus tunc hominem illum et omnia viscera ejus pertransivit plus quam ulla medicina ullorum unguentorum facere posset. Nam statim ut homo ille vel modicam motionem in corpore suo senserit, carbunculum ab eo auferes, quia si eum super umbilicum ejus tunc diutius jacere permiseris, virtus ejus totum corpus illius pertransit, ita quod arescet. Et sic lapis iste quaslibet pestes ab homine depellit et compescit. Et si quis in capite dolet, carbunculum super verticem suum per brevem horam ponat, scilicet tam diu quod caro ejus ab illo ibi incalescat, et statim auferat, quoniam virtus ejusdem lapidis caput illius citius et plus pertransivit, quam pretiosissimum unguentum, vel quam balsamum faciat, et sic in capite melius habebit. Sed et si eumdem lapidem ad vestes seu ad alias quaslibet res ponis, diu durare possunt, et difficiliter putrescunt. Et in quocunque loco carbunculus est, ibi aeri spiritus fantasmata sua ad plenum perficere non possunt, quia eum fugiunt et ab eo declinant.
11.15
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XV.--DE AMETHYSTO.
11.15
Amethystus crescit cum sol circulum suum ostendit quasi coronatus sit, et hoc facit cum aliquam mutationem in vestimento Domini, scilicet in Ecclesia, fieri praesignat. Et cum crescit ut flius, et ideo multi sunt. Et calidus et igneus est, et aliquantum aereus est, quia tempore illo cum sol circulum suum ostendit, ut praefatum est, aer aliquantum tepidus est. Homo autem qui maculas in facie sua habet, amethystum saliva sua madidum faciat, et ita madido maculas bestriche; et etiam ad ignem aquam calefaciat, et eumdem lapidem super ipsam aquam teneat, et sudor de eo egrediens aqua illi commisceatur, et tunc eum etiam in ipsam aquam ponat, atque cum eadem aqua faciem suam lavet, et hoc saepe faciat, et lenem cutem ac pulchrum colorem in facie habebit. Sed si homo recente tumore alicubi in corpore suo intumuit, eumdem lapidem saliva sua madidum faciat, et ita madido loco tumoris ubique tangat, et tumor ille minorabitur et evanescet. Et ubi aranea hominem in corpore suo fixerit, ipsum lapidem super fixuram striche, et curabitur. Sed et serpens et vipera, id est nater, eumdem lapidem fugiunt, et locum devitant, ubi eum esse sciunt.
11.16.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XVI.--DE ACHATE.
11.16.1
Achates de quadam arena aquae nascitur, ab oriente usque ad meridiem extenditur, et calidus et igneus est. Sed tamen majorem vim de aere et de aqua habet quam de igne. Nam cum aqua illa minorabitur ubi ita arena sine aqua apparet, tunc quaedam pars ejusdem arenae de ardore solis et de puritate aeris perfunditur, ita quod in lapidem fulgescit. Sed cum deinde inundatio aquarum excreverit, ipsum lapidem de arena tollit et ad alias terras ducit. Et si aranea aut alius vermis venenum suum super hominem fudit, ita tamen, quod in corpus illius non intrat, achatem ad solem aut super ignitum laterem fortiter calefaciat, et ita calidum super locum doloris ponat, et ipse lapis venenum illud aufert; et deinde iterum de eodem modo calefaciat, atque eum super fumum calidae aquae teneat, ut sudor ejus aquae illi commisceatur, et tunc eum in aquam illam per brevem horam ponat, et tunc lineum pannum ipsi aquae intingat, atque locum corporis sui ubi fixura araneae est aut ubi aliud venenum desuper fusum est, cum eodem panno berre, et curabitur.
11.16.2
Et si quis homo lapidem istum secum portat, eum ad nudam cutem suam ponat ut ita incalescat, et natura ejus hominem illum idoneum facit et sensatum, atque prudentem in sermone, quia de igne et de aere atque de aqua nascitur. Nam sicut aliqua mala herba quae ad cutem hominis ponitur ibi interdum pustulam aut ulcus exsurgere facit, sic etiam quidam pretiosi lapides, ad cutem hominis positi, eum sanum et sensatum sua virtute faciunt. Et homo qui caducum morbum habet et qui lunaticus est, achatem ad cutem suam positum semper habeat, et deinde melius habebit. Nam homines cum infirmitatibus istis multoties nascuntur, etiam de superfluitate malorum humorum et pestium eas sibi attrahunt. Et qui caducum morbum habet, achatem per tres dies in aqua ponat, cum jam luna plena est, et in quarta die eum auferat, et aquam illam modice coquat, ita ut non ferveat, et eam sic servet atque cum ea coquat omnes cibos quos interim comedit, dum luna tota decrescat; ac quidquam interim biberit, sive vinum, sive aquam, sic achatem imponat ei, et sic bibat, et sic per decem menses faciat, et curabitur, nisi Deus non velit. Sed et qui lunaticus est, ante triduum cum tempus insaniae suae instare cognoverit, eumdem lapidem per tres dies in aqua ponat, et in quarta die eum auferat, et tunc aquam illam modice calefaciat, atque omnes cibos, quos interim comedit, dum in amentia est, cum ea coquat, ac eum in omnem potum suum interim ponat, et desuper bibat, et sic per quinque menses faciat, et sensum suum et sanitatem recipiet, nisi Deus prohibeat. Nam cum per virtutem ejusdem lapidis modice calefacta aqua suscitatus, ne per fervorem illius infirmetur, cibi ejusdem hominis cum ipsa aqua condiantur, et potus illius eodem modo, ut praefatum est, et ita per virtutem eorumdem temperamentorum, et in virtute Dei, humores, qui insaniam illi inferunt, sedantur. Sed et per singulas noctes, antequam homo in lectum suum se collocet, achatem in aperto per longitudinem domus suae ferat et deinde per latitudinem ejusdem domus, in modum crucis, et fures per voluntates suas exercere et proficere minus praevalebunt, et in furando minus habebunt.
11.17.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XVII.--DE ADAMANTE.
11.17.1
Adamas calidus est, de quibusdam montibus meridianae plagae nascitur qui sunt quasi legechte[ leymechte?] et velut quaedam cristallus glasechte, et ex eadem leym quoddam gedosze quasi cor aliquando oritur magnae fortitudinis. Et quia forte et durum est, antequam magnum fiat, ipsa leym ejusdem montis circa positum scinditur, et ita velut in aquam cadit in modum et ad magnitudinem krisolo, sed postea in eodem loco ejusdem leym debilior priori est. Et cum deinde aliqua inundatio fluviorum excreverit, illum lapidem ad alias provincias educit. Et quidam homines sunt, qui ex natura sua et per diabolicam malitiosi sunt, et ob hoc libenter tacent, sed cum loquuntur, et acrem visum habent, ac interdum mentem suam fere excedunt, velut insania ducantur, et iterum cito ad se redeunt; isti saepe vel semper adamantem in os suum ponant, et virtus ejus talis et tam fortis est, ut malignitatem et malum hoc quod in eis est exstinguat. Sed et qui freneticus est, et mendax, et iracundus, et ipsum lapidem in ore suo semper teneat, et vi ejus haec mala ab ipso avertuntur. Et qui jejunare non potest, eumdem lapidem in os suum ponat, et esuriem ei minuit, ita quod tanto diutius jejunare poterit.
11.17.2
Et qui virgichtiget est, vel apoplexiam habet, id est hanc pestem, quae medietatem corporis apprehendit, ita quod se movere non potest, adamantem per totam diem unam in vinum aut in aquam ponat, et desuper bibat, et gicht ab eo cessabit, etiam si tam valida est ita quod membra illius dirumpere minantur, et etiam apoplexia minuetur. Sed et qui gelsucht habet, eumdem lapidem in vinum aut in aquam ponat, et desuper bibat, et curabitur. Sed adamas tantae duritiae est quod nulla duritia eum vincere potest, et ideo ipse ferrum impetit et fodit; unde cum nec ferrum nec calybs duritiam ejus incidere poterunt, calybem ita corroborat quod nec cedit nec frangitur antequam illum incidat. Et dyabulus eidem lapillo inimicatur, quia fortitudini resistit, ideo tam in nocte quam in die dyabulus eum dedignatur.
11.18
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XVIII.--DE MAGNETE.
11.18
Magnes calidus est et de spuma quorumdam venenosorum vermium nascitur qui in quadam arena et in quadam aqua habitant, sed tamen magis in arena quam in aqua. Nam quidam venenosus vermis est, velut snecko, circa quamdam aquam, et in aqua manens, qui aliquando spumam suam in quemdam locum cujusdam terrae emittit, et qua ferrum conflari solet. Quod dum alius quidam venenosus vermis viderit, qui etiam circa aquam ipsam et in ipsa aqua manet, et qui de terra illa pascitur de qua ferrum paratur, ad spumam illam ardenter currit, et venenum suum, scilicet nigrum ad eamdem spumam fundit, et venenum hoc spumam illam fortitudine sua pertransit, ita quod in lapidem durescit, et ideo magnes ferrugineum colorem habet, et ferrum naturaliter post se trahit, quia de veneno illo coagulatur, quod de terra illa nutritur de qua ferrum paratur. Sed aqua illa juxta quam idem lapis jacet, frequenti inundatione sua desuper inundans, maximum venenum quod in eo est attenuat et minuit. Et si homo furit, aut si aliquo modo fantasiae virgogelecht est, magnetem saliva sua bestriche, et verticem furentis ipso lapide ita madido bestriche, atque frontem ejus in transversum, et dic:« Tu furens malum cede in virtute illa qua Deus virtutem de coelo ruentis dyabuli in bonitate hominis mutavit;» et ille sensus suos recipiet. Nam utilis et inutilis ignis ejusdem lapidis, quia ignis, quem de ferruginea terra habet, utilis est; ignis autem quem de veneno vermium habet, mutilis est. Cum salubri et calida humiditate salivae hominis suscitatur, noxios humores qui intellectum hominis evertunt.
11.19
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XIX.--DE LIGURIO.
11.19
Ligurius calidus est. De quadam urina et non de omni urina lincis nascitur. Nam linx non est lascivum nec libidinosum, nec immundum animal, sed uno modo temperatum. Et virtus ejus tam fortis est, quod etiam lapides penetrat, unde etiam acutum visum habet, nec facile in oculis caligat. Et de urina ejus lapis iste non semper nascitur, sed tunc cum sol valde ardet et cum aura levis est et blanda et bene temperata. Nam animal hoc tunc aliquando propter calorem et puritatem solis et propter suavitatem pulchrae aurae laetatur, et tunc cum urinam emittere vult, pede in terram fodit, et in fossam illam urinam emittit, et sic de ardore solis ligurius coagulatur et crescit. De puritate enim solis et blanda aura quae animal istud tangendo perfulsit et de laetitia animi ejus, et de magna vi quam habet urina in eo calet, et cum ita emittitur, in lapidem istum coagulatur, ita quod coagulatio ista pulchri lapidis in terra fit qui est tenerior lapidibus aliis. Et homo qui in stomacho valde dolet, ligurium aut in vinum, aut in cerviseam, aut in aquam per brevem horam ponat et tunc auferat, et liquor ille viribus lapidis hujus perfunditur, ita quod inde vires accipit; et sic per quindecim dies faciat, et da illi modice ad bibendum parum pranso, et non jejuno, et nulla febris nec pestis tam fortis in stomacho illius est absque morte, quin stomachus ejus purgetur et purificetur et salvetur praeter instantem mortem. Nullus autem alius homo pro ulla causa istud condimentum bibat, nisi contra dolorem stomachi: vivere non posset, quia fortitudo ejus tanta est quod cor illius virseriget et quod caput ejus scindendo divideret. Sed quem difficultas urinae constringit, ita quod urinam facere non potest, ligurium in lac vaccarum aut ovium, non autem in lac caprarum, per diem unum ponat, et secunda die auferat, et lac illud calefaciat, id est welle, et ita sorbeat, et sic per quinque dies faciat, et urinam in eo solvit.
11.20
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XX.--DE CRYSTALLO.
11.20
Crystallus de quibusdam frigidis aquis nascitur, quae subnigri coloris, ex aere veniens aquam illam tetigerit, ipsa aqua in aliquo loco, velut quaedam massa, per frigus coagulatur, et quasi cor aquae in fortitudinem coagulatur, et cum deinde calor aeris aut solis eamdem tetigerit, eidem massae spissam albedinem quam tunc habet, ardore suo aufert, ita quod aliquantum pura fit, sed tamen per calorem illum dissolvi non poterit; sed deinde frigus iterum superveniens eamdem massam magis et magis coagulare facit, et purius; et illud tantae fortitudinis est quod per calorem ipsum non potest solvi, quamvis tota circumposita glacies dissolvatur, et sic cristallus exsurgit, et cristallus est. Et cui oculi caligant, cristallum ad solem calefaciat, et ita calidam oculis suis saepe superponat; et quia de aquae natura est, malos humores ab oculis extrahit, et sic ille melius videbit. Et si drusae aut orfimae in collo hominis nascuntur, eumdem lapidem ad solem calefaciat, et ita calidum super druse aut super orfimas per diem aut per noctem ligando constringat, et sic saepe faciat, et evanescent. Sed et cui hubo in gutture crescit seu intumescit, cristallum ad solem calefaciat, et ita calida vinum desuper fundat, et de illo saepe bibat, et etiam cristallum ad solem calefactam ad guttur super hubin calidum saepe ponat, et minorabitur. Sed et qui in corde, aut in stomacho, aut in ventre dolet, cristallum ad solem calefaciat, et ita calidae aquam desuper fundat, et tunc etiam per brevem horam in ipsam aquam eamdem cristallum ponat et deinde auferat, et ita aquam illam saepe bibat, et in corde, aut in stomacho, aut in ventre melius habebit. Et qui a nesseden fatigatur, eumdem lapidem ad solem calefaciat et ita calidum super locum illum ubi dolet ponat, et nessia fugabitur.
11.21
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XXI.--DE MARGARITIS.
11.21
Quaedam aquae sunt fluminum, quae salsae sunt, de quibus margaritae nascuntur. Nam pinguedo eorumdem fluviorum cum salsugine sua ad harenam cadit, ita quod superior aqua purificatur, et pinguedo haec cum salsugine sua in margaritas coagulatur, et hae margaritae mundae sunt. Accipe ergo margaritas istas, et eas in aquam pone, et totus livor et slim quae in eadem aqua est circa easdem margaritas congregatur, et superior aqua purificatur et emundatur. Et homo qui fiber habet, eamdem superiorem aquam saepe bibat. et melius habebit. Sed et qui in capite dolet, margaritas ad solem calefaciat, et ita calidas tymporibus suis circumponat et panno desuper constringat, et curabitur.
11.22
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XXII.--DE BERLIN.
11.22
Berlin de quibusdam conchis animalibus nascuntur, scilicet quae in conchis jacent, et quae in mari et in quibusdam magnis fluminibus manent. Nam quaedam istorum conchatorum animalium circa fundum fluviorum istorum versantur, et ibi pascua sua quaerunt, et aliquantulum venenosa, et de sordibus quas in fundo illo in se trahunt, et de veneno suo, cum hoc exspuunt, quaedam berlir coagulantur et ita nascuntur; quae aliquando turbidae sunt, quia ipsa animalia circa fundum earumdem aquarum versantur, et fere nulla utilitas in eis est. Sed de eisdem conchatis animalibus quaedam in medietate eorumdem fluviorum versare solent, ubi ipsae aquae purae sunt, et ibi eadem animalia minus sordium in se trahunt, et ideo etiam modicum veneni in se habent. Unde etiam berlin illae quae nascuntur de eisdem aquis quas ipsa animalia in se trahunt, et de veneno hoc quod illa exspuunt, ibi lucidae fiunt, quoniam ibi in mediis fluminibus quaedam puritas aquarum est. Sed tamen fere nulla utilitas medicinae in ipsis est, nisi quod tantum alii lucidiores sunt, et quod minus quam aliae venenum in se habent. Quaedam autem eorumdem conchatorum animalium in summitate ipsorum fluminum versantur, ubi spumae et multae sortes earumdem aquarum fluunt, et de ipsis spumis et de superioribus sordibus illis cum veneno ipsorum animalium quaedam berlin coagulantur, quae etiam aliquantum turbidae sunt, quia de spumis de collectionibus sordium illarum nascuntur, nec ad ullam utilitatem medicinae valent, quia plus infirmitatem quam sanitatem hominibus inferunt. Nam si quis homo in os suum poneret, inde talem infirmitatem sibi fere attraheret et ita Infirmaretur velut aliquod venenum sumpsisset; et si eas etiam ad cutem suam poneret, ita quod caro ejus ab ipsis incalesceret, venenum ex eis in se traheret, et hoc modo infirmus efficeretur et doleret.
11.23
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XXIII.--DE CORNELIONE.
11.23
Cornelion plus de calido aere quam de frigido est, et in arena reperitur. Et si alicui sanguis de naribus fluit, vinum calefac, et calefacto cornelion impone, et sic illi ad bibendum da, et sanguis effluere cessabit.
11.24
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XXIV.--DE ALABASTRO.
11.24
Alabastrum nec rectum calorem, nec rectum frigus in se habet, sed in utroque quasi tepidum est, ita quod etiam medicina in eo fere non reperitur.
11.25
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XXV.--DE CALCE.
11.25
Calx calidus est, de quo creta fit, cum incensus fuerit, unde et creta calida. Nam cum calx per ignem in pulverem redigitur, magis roboratur, et terram ac arenam igne suo conglutinat, Sed si homo aut pecus de calce comederit, fortitudo caloris illius comedentem destruit et infirmari facit. Homo autem, quem vermis in aliquo loco suo comederit, cretam accipiat et bis tantum de criden, et ex his cum aceto seu vino velut tenue caementum faciat, atque istud loco, ubi vermem patitur, cum penna emittat, et hoc per singulos dies usque ad quintam diem faciat; postea sumat aloe, et secundum ejus tertiam partem myrram, et simul terat, atque ex his cum recenti cera eyn plaster paret, et canabineo panno superponat, et ita super locum doloris per duodecim dies liget. Nam creta calida est et crida frigida, et sic calor cretae cum frigiditate cridae et cum calore et acumine vini temperatus vermes commortificat. Sed calor aloe myrrhae augmentat, putredines eorumdem ulcerum extrahit, et eumdem locum sanat.
11.26.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XXVI.--DE CAETERIS LAPIDIBUS.
11.26.1
Caeteri lapides qui in diversa terra et diversis regionibus orti sunt, et diversas naturas atque diversos colores de terris in quibus nati sunt, sibi contrahunt, ad medicamenta non multum valent, ut marmor, grieszstein, calckstein, ducksteyn, wacken, et similes, quia nimia humiditas aut nimia siccitas in eis est, quae recta siccitate non temperatur, aut in quibus nimia siccitas est quae recta humiditate non humectatur.
11.26.2
EXPLICIT LIBER TERTIUS( QUARTUS) DE LAPIDIBUS.

Intertext edge

Open linked passage

Note