Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildegardis Bingensis1098–1179
Subtilitates diversarum naturarum creaturum
Crea 14.36
Choose a text More by Hildegardis Bingensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11565 Sudinac
14.36.1
LIBER QUINTUS. CAP. XXXVI.--DE LAMPREDA.
14.36.1
Unde Lumpreda sit. Quidam serpens qui, cum ova aquatilis anguis viderit, mox anguem illam depellit, et se super eadem ova complicat, et ea fovet, et sic ex ovis illis murenae nascuntur. Lampreda autem plus de calido aere quam de frigido est, et invederslage naturam piscium habet, et etiam naturam serpentum tenet, quia venenosa est, et in cauda sua aliquod veneni est; et duos tantum oculos habet, quia foramina quae quasi oculi in ea videntur, oculi non sunt, sed tantum caeca foramina. Et noctem diligit, et in cavernulis et in paludibus aquarum libenter moratur, et immundis pascuis utitur. Et tam sanis quam infirmis hominibus ad comedendum mala est, et malam digestionem in stomacho hominis parat, atque in omnibus venis tempestates excitat. Nec ulla utilitas medicinae in ea est.
14.36.2
EXPLICIT QUARTUS( QUINTUS) LIBER DE PISCIBUS.

Intertext edge

Open linked passage

Note