Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildegardis Bingensis1098–1179
Subtilitates diversarum naturarum creaturum
Crea 23.18
Choose a text More by Hildegardis Bingensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11565 Sudinac
23.1.1
LIBER OCTAVUS. CAP. I.--DE DRACONE [IV, III, 38].
23.1.1
Draco quemdam siccum et alienum calorem et quamdam igneam intemperantiam in se habet, et caro ejus interius ignea non est. Sed flatus ejus tam fortis et acer est, ut cum emittit, statim ignescat, velut ignis, cum ex lapide elicitur; et hominem fortissime odit, atque velut quamdam naturam et diabolicas artes in se habet; unde cum interdum flatum suum emittit, aerei spiritus de emissione flatus illius aerem interdum commovent. Et quidquid in carne ac in ossibus ejus est, contrarium ad medicamenta hominis existit, excepto sagimine ejus, quia cum draco flatum suum emittit, sanguis exsiccatur nec fluidus est; cum vero flatum suum introrsum habet, sanguis ejus humidus est et fluit, unde etiam in sanguine ipsius medicina non invenitur.
23.1.2
Nam homo, qui calculum in se habet, de sanguine draconis accipiat et eum in humidum locum ponat ut modice humescat; et tunc ipsum sanguinem in puram et modicam aquam per brevem horam ponat, scilicet dum eadem aliquid caloris inde capiat, et sic sanguine eodem ablato, de aqua illa jejunus modice bibat, et mox aliquem cibum comedat, et ita cum sanguine et aqua per novem dies moderate faciat, et de fortitudine sanguinis illius calculus in eo frangitur, et sic homo ille liberabitur. Nullus autem homo de puro et simplice sanguine ejus comedat et bibat, quia si quis homo faceret, statim moreretur.
23.2
LIBER OCTAVUS. CAP. II.--DE QUODAM SERPENTE.
23.2
Quoddam genus serpentis est, quod valde calidum est et quod in terra et in aqua morari potest, et quod etiam diabolicas artes insidiis suis ad hominem habet. Nam istud genus serpentis homini inimicatur, et flatus suos contra hominem emittit, et plenum est mortifero veneno; unde etiam de veneno quod in se habet cutis ejus exspissatur, ita quod in rugas contrahitur et quod etiam de ardore solis eadem exterior cutis scinditur; et cum hoc idem senserit velut inde de ulceribus gravatur, et tunc angustum foramen petrae quaerit, et in illud se tamdiu fricat dum spumas illas abjicit, et tunc aliquantum minus asper est quam tunc fuisset, cum spumis illis premebatur. Et cum easdem spumas jam abjecerit, cutis ejus subtilis et lucida velut recens efficitur, et hoc idem serpens multum gaudet, et tunc etiam in veneno suo et insidiis suis aliquantum minus asper est. Sed homo, qui eum tunc invenerit occidat, et cor ejus caute tollat et ad solem exsiccet, et in aliquo tenui servando metallo obfirmet, et cum deinde aliqua magna tristitia et molestia opprimitur, illud in manu dextra teneat, et laetus efficietur, et quamdiu etiam in manu tenuerit, nullo veneno interius laedi poterit, quia si aliquod venenum interim comederit seu biberit, aut per sudorem, aut per nauseam, aut per secessum per eum transibit. Jecor autem ejus, et quae in eodem serpente sunt, mortifera existunt, nec ulli remedio hominis conveniunt. Aliud autem genus serpentis est, quod etiam calidum est, quod tantum in terra et non in aqua moratur, cujus venenum hominem aliquantum levius laedit si homo istud tetigerit seu gustaverit, quia aliquantum debile est. Et istud genus serpentis cum homine interdum moratur, et in domibus hominis aut in siccis locis, et minus homini insidias ponit. Sed cum viderit, cum homo ipsum ferire vult, linguam exerit et eum ad supplicandum movet, quia de genere isto est, quod Adam seduxit, et ideo etiam habitacula hominis saepe quaerit.
23.3
LIBER OCTAVUS. CAP. III.--DE BLINTSLEICH
23.3
Blintsleich frigidus est, et dum vivit, hominem non laedit, sed ad nullam utilitatem nec ad medicinam valet, sed postquam mortuus fuerit, veneno ejus homines laeduntur, si illud tetigerint aut gustaverint.
23.4
LIBER OCTAVUS. CAP. IV.--DE CREDDA [IV, III, 39].
23.4
Credda[ Rubeta ed.] ex parte magnum calorem habet et ex parte magnam acerbitatem in se habet, velut periculosa aura cum fulgura et tonitrua ac grando procedunt, atque quasi diabolicam artem in viriditate sua habet, et mansionem in terra et sub terra quaerit, et ideo aliquam societatem cum homine tenet, et interdum, periculo hominis, cum eo est. Homo autem qui orfimas in se habet, jecor bufonis[ Rubetae ed.] accipiat, et illud in humida terra involvat, et tunc cum eadem humida terra in alia qualibet terra per novem dies sepeliat, et decima die ipsum jecor abjiciat, et illam humidam terram, in qua idem jecor involutum fuit tollat, et eam in testa calefaciat, et sic super orfime, quae diruptae non sunt, per tres dies ponat, et sine dubio evanescent, nisi aut mors hominis illius sit, aut nisi Deus nolit. Quod si orfime diruptae sunt, tunc eamdem terram, quam supradiximus, ad ignem calefaciat, et in vetus lineum pannum ponat qui aliquando sudorem hominis in se recipit, sed telam araneae prius super eadem ulcera ponat, et tunc eumdem pannum, ipsa calida terra in illo consuta, desuper ponat; cum calorem perdiderit, iterum calefaciat et desuper ponat, et hoc bis vel ter in die per tres noctes faciat, et orfime exsiccabuntur. Eadem quippe terra in lineum pannum propter munditiam lini ponatur, quia linum livorem sibi attrahit, quod lina( sic) non facit; et in veterem pannum, quoniam ille sudorem hominis esse debet magis perfusus quam novus; in quo sudor hominis esse debet ut putredines sudorem illum, qui etiam foetidus est, fugiant, quia quod malum est, multotiens malum depellit.
23.5
LIBER OCTAVUS. CAP. V.--DE FROSCH.
23.5
Frosch frigidus est et aliquantum aquosus, et ideo tam malas vires in se non habet quemadmodum bufo. Si quis a gicht alicubi in corpore suo, excepto capite, fatigatur, frosch accipiat, et eum super herbulam aut sub alia quadam herba suffocet, et mox calidum pannum super membrum, in quo gicht furit, ponat, et frosch jan morientem super eumdem pannum per modicam horam ponat, et gicht in loco illo per annum unum aut per annum dimidium cessabit.
23.6
LIBER OCTAVUS. CAP. VI.--DE LAUBFROSCH.
23.6
Laubfrosch plus calidus quam frigidus est, et de aere illo crescit, per quem arbores viriditates et flores suos producunt. Et cum viriditates et flores suos producunt, eo tempore aerei spiritus hominibus magis quam in alio tempore insidiantur, quia tunc etiam mentes homini magis in vanitatem ludendi et ridendi exsurgunt, velut etiam tunc viriditas arborum crescit, et tunc etiam homines idololatriam et multas vanitates cum eodem verme per diabolicas artes faciunt. Sed si quis irretire vult, ne diabolicae artes per eum fiant, ipsum in unum queckbronen projiciat ut madidus fiat, deinceps nullus cum eo quidquam diabolice perficere poterit. Ad medicamenta vero non valet.
23.7
LIBER OCTAVUS. CAP. VII.--DE HARUMNA.
23.7
Harumna frigida est, et calores, quos in se habet livor et venenum sunt. Sed idem venenum tam forte non est, quod homo multum inde laedatur. Et medicina in eo non est.
23.8
LIBER OCTAVUS. CAP. VIII.--DE MOLL.
23.8
Moll plus calidus est quam frigidus, sed calor ejus cito infrigidatur, et venenum ejus mortiferum. Sed ipse moll hominem per se non multum laedit, dum vivit, sed veneno ejus homines occiduntur, si illud gustaverint. Caetera quae in eo sunt, ad medicinam non valent.
23.9
LIBER OCTAVUS. CAP. IX.--DE LACERTA [IV, III, 40].
23.9
Lacerta calida et sicca est, sed venenum ejus aliquantum debile est, et homini non multum nocivum. Sed ipsa lacerta aspera et acer in natura sua. Quae autem in ea sunt ad medicamenta non valent.
23.10
LIBER OCTAVUS. CAP. X.--DE ARANEA [IV, III, 41].
23.10
Aranea plus calida est, quam frigida, et est in periculo veneni sui fere ut scorpio, excepto quod scorpio grossum et pingue cor habet, aranea autem modicum et debile cor tenet. Et venenum araneae si carnem hominis exterius tetigerit, homini periculosum est. Si vero venenum ejus homo comederit et biberit, morietur, aut mortem vix evadet.
23.11
LIBER OCTAVUS. CAP. XI.--DE VIPERA.
23.11
Vipera velut ignis calida est, et totum quod in ea existit mortiferum est, nec aliquem juxta se vivere permittit quod superare potest, atque tantae malitiae est quod etiam vipera de alia vipera fugit usque ad tempus illud quo natura ejus est ut concipiat. In regione autem, in qua vipera habitat, si quis homo mortuam viperam reperierit, quia viventem habere non potest, magnum ignem in secreto loco, ubi homines non sunt, de forti ligno accendat, et ita mortuam in ignem illum proiciat, et tunc propere ab eodem loco recedat, ne venenum illius aut malus vapor ipsum tangat; et postquam in cineres redacta, si quid de ea residuum est, homo ille relinquat, et cineres ejus et cineres carbonum illorum per quos incensa est accipiat, et in lineo panno reservet. Deinde si quisquam homo in corpore suo intumescit, eumdem pannum cum ipsis cineribus super tumorem illum ponat, et statim tumor iste cessabit.
23.12
LIBER OCTAVUS. CAP. XII.--DE BASILISCO.
23.12
Basiliscus de quibusdam vermibus nascitur, qui aliquid de dyabolicis artibus in se habent, scilicet quod rubeta. Nam cum aliquando rubeta gravida est, et cum impraegnata est, quod pullos suos gignat, si tunc ovum serpentis aut gallinae viderit, illud amat, et super se extendit et fovet, usque dum foetus suos quos naturaliter conceperat, gignit; quos postquam produxerit, statim moriuntur, et mortuos videns, denuo super idem ovum se ponit et illud fovet, usque dum foetus in eodem ovo vivere inceperint. Et mox de dyabolica arte antiqui serpentis quaedam vis illam tangit qui etiam in Antechristo requiescit, ita ut sicut ille omnibus coelestibus resistit, sic etiam illud animal omnibus mortalibus repugnat eos occidendo. Sed postquam rubeta illud in ovo vivere senserit, statim de injusta consuetudine obstupescit et fugit, et istud testam ovi sui rumpit et egreditur, atque in natura sua fortissimum flatum emittit, qui in se acerrimum et fortissimum ignem qui etiam absque tartareis tormentis esse poterit, similem fulguri et tonitrui. Postquam autem de ovo suo egreditur, mox cum fortitudine flatus sui terram scindi facit usque fere ad profunditatem quinque cubitorum, et tunc ibi in humida terra jacet usque dum ad maturitatem suam creverit. Deinde ad terram sursum ascendit, et flatu suo omnia necat quae in vita reperit, nam nihil vivens pati vult nec potest. Cum autem aliquid viderit quod vivit, statim indignando praemittit frigus et deinde flatus sui, et sic creaturam illam necat quam afflat, ita quod statim cadit velut fulgore et tonitruo percussa sit. Si autem basiliscus in quolibet agro et vinea mortuus fuerit et ibi cadaver suum computruerit, locus ille infoecundus et sterilis efficitur; vel si in aliqua turre vel in aliqua domo moritur, et ibi computruerit, homines ibi morantes semper infirmi sunt, et animalia quae ibi sunt pestilentia, id est schelmo frequenter occupat, ita quod etiam inde saepius moriuntur.
23.13
LIBER OCTAVUS. CAP. XIII.--DE SCORPIONE.
23.13
Scorpio ardentem calorem et ardorem in se habet, nec non quamdam acerbitatem infernalium poenarum, et quidquam in eo est, totum mortiferum venenum est, et mors hominis et aliquando animalium; ita ut si quis hominum venenifica cum illo parare vult, et ille qui parat alicui ad gustandum vel ad tangendum daret, morti subjaceret. Et nulla medicamenta in eo sunt, nisi certissima mors.
23.14
LIBER OCTAVUS. CAP. XIV.--DE DARANT.
23.14
Darant valde calidus est et venenosus, et omne venenum suum caudae inmittit, ita quod cauda ejus veneno semper plena est velut ubera pecorum lacte, et veneno caudae suae mortem homini et animalibus infert, et nulla utilitas nec aliqua medicamenta in eo sunt.
23.15
LIBER OCTAVUS. CAP. XV.--DE TYRIACA.
23.15
Tyriaca vermis valde calidus est, et in natura siccum aerem quaerit; qui etiam sanam humiditatem habet, quia nec nimis calidus nec nimis frigidus est, sed sanus, et in eodem tempore ab omnibus noxiis humoribus suis se purgat. Alioquin valde periculosus homini esset. Et dum infirmus aer aut aura institerit, quasdam arenosas cavernulas quaerit et in illis interim se abscondit, et tunc etiam ibi quasdam herbulas comedit quae ad sanitatem respiciunt, et ex his sanus tunc perdurat. Sed in eo multa pretiosa unguenta non sunt, sed velut quemdam terrorem facit cum aliquo modo gustatus ab homine sudorem educit, interiores autem infirmitates hominis non multum expellit.
23.16
LIBER OCTAVUS. CAP. XVI.--DE SCHERZBEDRA.
23.16
Scherczbedra(?) calida est, et etiam humiditatem in se habet. Sed homo iste qui venenum comedit aut bibit, scherczbedern totam in pulverem redigat, et modicum farinae similae addat, ita ut pulvis iste quinquies farinam excedat, et etiam aquam commisceat, et sic tortellas faciat, et eas ad solem aut in calidum fornacem aliquantum infrigiditatum coquat, et tunc ipsas tortellas denuo in pulverem redigat, et in ovo de pulvere isto ipse sumat, et venenum aut per nauseam aut per secessum ab eo purgat.
23.17.1
LIBER OCTAVUS. CAP. XVII.--DE ULWURM [IV, III, 42].
23.17.1
Ulwurm valde calidus est, et in viriditate illa crescit, qua gramina germinare incipiunt, et in strepitu ejusdem viriditatis crescit, et propter mundam naturam suam nulla ossa habet, atque velut aliae utiles, velut cynamomum, bonus et utilis est. Terra enim quamdam humiditatem in se habet, per quam velut per venas, continetur, ne diffluat, et cum pluvia de aere descensura, eadem humiditas terrae pluviam venturam sentit, de qua venae terrae impleantur, et hoc ulwurm per naturam suam intelligentes procedunt propter repletionem venarum terrae.
23.17.2
Homo autem, qui orfimas habet, illa hora cum ad descensionem pluviae Ulwurm procedunt, sufficienter de eis accipiat, et in testam aut in ollam ponat, atque eos cum hordeaceis straminibus modice subfumiget, ut moriantur, et tunc eis farinam de tritico addat, et cum ligno de quercu simul fortiter commisceat, et tunc etiam modicum vini et aceti aequali mensura addat, et sic iterum commisceat, et tunc etiam modicum vini et aceti aequali mensura addat, et sic iterum commisceat, quasi pastam, id est deick faciendo; et deinde de isto deick super orfimas, antequam rumpantur, per tres dies ponat et munditia istorum mundorum vermium immunditiam carnis illius minuit, nec ibi diutius durare poterit. Quod si scrofulae et orfimae ruptae sunt, praefatam pastam, id est deick, eodem modo paratam ut praedictum est insuper in rensc eminentiam acerbae lixiviae[ in supereminentia acerbae lixiviae ed.] intinge, et ita fractae orfimae impone, et putredinem illarum aufert et sanat. Et qui in stomacho dolet, idem stercus ulwurmes in testeo vase, ut praediximus calefacto super broscleffel, et super stomachum suum ponat et hoc saepe faciat, et stomachus ejus purgabitur et levis erit. Quod si ulwurm in tempore illo habere non potes in quo eos libenter haberes, et si non pluit, ita quod ipsi de terra non egrediuntur, tunc in humido loco terram fode, et eos quaere, et praedictas medicinas cum eis fac; sed tamen ad praefatas medicinas multo utiliores sunt cum descensu pluviae per se procedunt.
23.18
LIBER OCTAVUS. CAP. XVIII.--DE TESTUDINE [IV, III, 43, 44].
23.18
Testudo quae in testa est super terram incedit; frigidae naturae est. Sed testudo quae non in testa est non multum ad medicinam valet. Attamen si vermes aliquem hominem comedunt, testam hujus testudinis accipiat, et eam in pulverem redigat, et pulverem istum super locum projiciat ubi vermes eum comedunt, et vermes morientur, et homo ille sanabitur. Testudo autem, quae absque testa est. frigida fere ad eadem medicamenta valet, si eam ita paraveris quemadmodum de ulwurm dictum est, excepto quod medicamentum de ulwurm factum multo melius et fortius est quam medicamentum de testudine ista factum. Nam cum ulwurm habere non poteris, tunc medicamenta, quae de eo praedicta sunt, cum testudine ista, quae absque testa est, para, quamvis debiliora sint illis, quae de ulwurm parantur. Et sic homo ille curabitur, qui de eis utitur ut praefatum est.

Intertext edge

Open linked passage

Note