Hildegardis Bingensis1098–1179
Subtilitates diversarum naturarum creaturum
Crea 24
Choose a text
More by Hildegardis Bingensis
—
11565 Sudinac
23.8
LIBER OCTAVUS. CAP. VIII.--DE MOLL.
23.8
Moll plus calidus est quam frigidus, sed calor ejus cito infrigidatur, et venenum ejus mortiferum. Sed ipse moll hominem per se non multum laedit, dum vivit, sed veneno ejus homines occiduntur, si illud gustaverint. Caetera quae in eo sunt, ad medicinam non valent.
23.9
LIBER OCTAVUS. CAP. IX.--DE LACERTA [IV, III, 40].
23.9
Lacerta calida et sicca est, sed venenum ejus aliquantum debile est, et homini non multum nocivum. Sed ipsa lacerta aspera et acer in natura sua. Quae autem in ea sunt ad medicamenta non valent.
23.10
LIBER OCTAVUS. CAP. X.--DE ARANEA [IV, III, 41].
23.10
Aranea plus calida est, quam frigida, et est in periculo veneni sui fere ut scorpio, excepto quod scorpio grossum et pingue cor habet, aranea autem modicum et debile cor tenet. Et venenum araneae si carnem hominis exterius tetigerit, homini periculosum est. Si vero venenum ejus homo comederit et biberit, morietur, aut mortem vix evadet.
23.11
LIBER OCTAVUS. CAP. XI.--DE VIPERA.
23.11
Vipera velut ignis calida est, et totum quod in ea existit mortiferum est, nec aliquem juxta se vivere permittit quod superare potest, atque tantae malitiae est quod etiam vipera de alia vipera fugit usque ad tempus illud quo natura ejus est ut concipiat. In regione autem, in qua vipera habitat, si quis homo mortuam viperam reperierit, quia viventem habere non potest, magnum ignem in secreto loco, ubi homines non sunt, de forti ligno accendat, et ita mortuam in ignem illum proiciat, et tunc propere ab eodem loco recedat, ne venenum illius aut malus vapor ipsum tangat; et postquam in cineres redacta, si quid de ea residuum est, homo ille relinquat, et cineres ejus et cineres carbonum illorum per quos incensa est accipiat, et in lineo panno reservet. Deinde si quisquam homo in corpore suo intumescit, eumdem pannum cum ipsis cineribus super tumorem illum ponat, et statim tumor iste cessabit.
23.12
LIBER OCTAVUS. CAP. XII.--DE BASILISCO.
23.12
Basiliscus de quibusdam vermibus nascitur, qui aliquid de dyabolicis artibus in se habent, scilicet quod rubeta. Nam cum aliquando rubeta gravida est, et cum impraegnata est, quod pullos suos gignat, si tunc ovum serpentis aut gallinae viderit, illud amat, et super se extendit et fovet, usque dum foetus suos quos naturaliter conceperat, gignit; quos postquam produxerit, statim moriuntur, et mortuos videns, denuo super idem ovum se ponit et illud fovet, usque dum foetus in eodem ovo vivere inceperint. Et mox de dyabolica arte antiqui serpentis quaedam vis illam tangit qui etiam in Antechristo requiescit, ita ut sicut ille omnibus coelestibus resistit, sic etiam illud animal omnibus mortalibus repugnat eos occidendo. Sed postquam rubeta illud in ovo vivere senserit, statim de injusta consuetudine obstupescit et fugit, et istud testam ovi sui rumpit et egreditur, atque in natura sua fortissimum flatum emittit, qui in se acerrimum et fortissimum ignem qui etiam absque tartareis tormentis esse poterit, similem fulguri et tonitrui. Postquam autem de ovo suo egreditur, mox cum fortitudine flatus sui terram scindi facit usque fere ad profunditatem quinque cubitorum, et tunc ibi in humida terra jacet usque dum ad maturitatem suam creverit. Deinde ad terram sursum ascendit, et flatu suo omnia necat quae in vita reperit, nam nihil vivens pati vult nec potest. Cum autem aliquid viderit quod vivit, statim indignando praemittit frigus et deinde flatus sui, et sic creaturam illam necat quam afflat, ita quod statim cadit velut fulgore et tonitruo percussa sit. Si autem basiliscus in quolibet agro et vinea mortuus fuerit et ibi cadaver suum computruerit, locus ille infoecundus et sterilis efficitur; vel si in aliqua turre vel in aliqua domo moritur, et ibi computruerit, homines ibi morantes semper infirmi sunt, et animalia quae ibi sunt pestilentia, id est schelmo frequenter occupat, ita quod etiam inde saepius moriuntur.
23.13
LIBER OCTAVUS. CAP. XIII.--DE SCORPIONE.
23.13
Scorpio ardentem calorem et ardorem in se habet, nec non quamdam acerbitatem infernalium poenarum, et quidquam in eo est, totum mortiferum venenum est, et mors hominis et aliquando animalium; ita ut si quis hominum venenifica cum illo parare vult, et ille qui parat alicui ad gustandum vel ad tangendum daret, morti subjaceret. Et nulla medicamenta in eo sunt, nisi certissima mors.
23.14
LIBER OCTAVUS. CAP. XIV.--DE DARANT.
23.14
Darant valde calidus est et venenosus, et omne venenum suum caudae inmittit, ita quod cauda ejus veneno semper plena est velut ubera pecorum lacte, et veneno caudae suae mortem homini et animalibus infert, et nulla utilitas nec aliqua medicamenta in eo sunt.
23.15
LIBER OCTAVUS. CAP. XV.--DE TYRIACA.
23.15
Tyriaca vermis valde calidus est, et in natura siccum aerem quaerit; qui etiam sanam humiditatem habet, quia nec nimis calidus nec nimis frigidus est, sed sanus, et in eodem tempore ab omnibus noxiis humoribus suis se purgat. Alioquin valde periculosus homini esset. Et dum infirmus aer aut aura institerit, quasdam arenosas cavernulas quaerit et in illis interim se abscondit, et tunc etiam ibi quasdam herbulas comedit quae ad sanitatem respiciunt, et ex his sanus tunc perdurat. Sed in eo multa pretiosa unguenta non sunt, sed velut quemdam terrorem facit cum aliquo modo gustatus ab homine sudorem educit, interiores autem infirmitates hominis non multum expellit.
23.16
LIBER OCTAVUS. CAP. XVI.--DE SCHERZBEDRA.
23.16
Scherczbedra(?) calida est, et etiam humiditatem in se habet. Sed homo iste qui venenum comedit aut bibit, scherczbedern totam in pulverem redigat, et modicum farinae similae addat, ita ut pulvis iste quinquies farinam excedat, et etiam aquam commisceat, et sic tortellas faciat, et eas ad solem aut in calidum fornacem aliquantum infrigiditatum coquat, et tunc ipsas tortellas denuo in pulverem redigat, et in ovo de pulvere isto ipse sumat, et venenum aut per nauseam aut per secessum ab eo purgat.
23.17.1
LIBER OCTAVUS. CAP. XVII.--DE ULWURM [IV, III, 42].
23.17.1
Ulwurm valde calidus est, et in viriditate illa crescit, qua gramina germinare incipiunt, et in strepitu ejusdem viriditatis crescit, et propter mundam naturam suam nulla ossa habet, atque velut aliae utiles, velut cynamomum, bonus et utilis est. Terra enim quamdam humiditatem in se habet, per quam velut per venas, continetur, ne diffluat, et cum pluvia de aere descensura, eadem humiditas terrae pluviam venturam sentit, de qua venae terrae impleantur, et hoc ulwurm per naturam suam intelligentes procedunt propter repletionem venarum terrae.
23.17.2
Homo autem, qui orfimas habet, illa hora cum ad descensionem pluviae Ulwurm procedunt, sufficienter de eis accipiat, et in testam aut in ollam ponat, atque eos cum hordeaceis straminibus modice subfumiget, ut moriantur, et tunc eis farinam de tritico addat, et cum ligno de quercu simul fortiter commisceat, et tunc etiam modicum vini et aceti aequali mensura addat, et sic iterum commisceat, et tunc etiam modicum vini et aceti aequali mensura addat, et sic iterum commisceat, quasi pastam, id est deick faciendo; et deinde de isto deick super orfimas, antequam rumpantur, per tres dies ponat et munditia istorum mundorum vermium immunditiam carnis illius minuit, nec ibi diutius durare poterit. Quod si scrofulae et orfimae ruptae sunt, praefatam pastam, id est deick, eodem modo paratam ut praedictum est insuper in rensc eminentiam acerbae lixiviae[ in supereminentia acerbae lixiviae ed.] intinge, et ita fractae orfimae impone, et putredinem illarum aufert et sanat. Et qui in stomacho dolet, idem stercus ulwurmes in testeo vase, ut praediximus calefacto super broscleffel, et super stomachum suum ponat et hoc saepe faciat, et stomachus ejus purgabitur et levis erit. Quod si ulwurm in tempore illo habere non potes in quo eos libenter haberes, et si non pluit, ita quod ipsi de terra non egrediuntur, tunc in humido loco terram fode, et eos quaere, et praedictas medicinas cum eis fac; sed tamen ad praefatas medicinas multo utiliores sunt cum descensu pluviae per se procedunt.
23.18
LIBER OCTAVUS. CAP. XVIII.--DE TESTUDINE [IV, III, 43, 44].
23.18
Testudo quae in testa est super terram incedit; frigidae naturae est. Sed testudo quae non in testa est non multum ad medicinam valet. Attamen si vermes aliquem hominem comedunt, testam hujus testudinis accipiat, et eam in pulverem redigat, et pulverem istum super locum projiciat ubi vermes eum comedunt, et vermes morientur, et homo ille sanabitur. Testudo autem, quae absque testa est. frigida fere ad eadem medicamenta valet, si eam ita paraveris quemadmodum de ulwurm dictum est, excepto quod medicamentum de ulwurm factum multo melius et fortius est quam medicamentum de testudine ista factum. Nam cum ulwurm habere non poteris, tunc medicamenta, quae de eo praedicta sunt, cum testudine ista, quae absque testa est, para, quamvis debiliora sint illis, quae de ulwurm parantur. Et sic homo ille curabitur, qui de eis utitur ut praefatum est.
24
LIBER NONUS. PRAEFATIO. DE GENERE METALLORUM.
24
De genere metallorum. Cum initio spiritus Domini ferebatur super aquas, et cum aqua mundum inundaret, et cum sine fluctuatione inundationis manerent spiritus, ex spiratione sua eas fluere fecit, et sic etiam eaedem aquae terram transfuderunt et eam confirmaverunt ne dissiparetur. Et cum ibi ignea vis quae in aqua fluit terram pertransivit, ubi ignis ejusdem aquae in aeramentum auri ipsam terram transfudit. Ubi autem puritas inundationis aquae terram pertransivit, ibi ipsa puritas inundationis in aeramentum argenti cum eadem terra de se perfusa facta est. Sed ubi fluctuatio aquae a ventis commota terram pertransivit, ibi eadem fluctuatio in aeramentum calibis et ferri cum ipsa terra quam transfudit versa est, et ideo etiam calibs et ferrum caeteris aeramentis fortiora, sicut etiam fluctuatio aquae a ventis commota fortior quietudine aurarum est, et ut spiritus Domini aquas primo inundare fecit, ita et etiam hominem vivificat, atque herbis et arboribus et lapidibus viriditatem dedit.
26.1
LIBER NONUS. DE METALLIS. CAP. I.--DE AURO [I, 15].
26.1
Aurum calidum est, et quamdam naturam velut sol, et quasi de aere est. Homo autem qui virgichtiget est, aurum accipiat et illud ita coquat, quod nihil sordis in eo sit, et ut ei nichil abege, et sic in pulverem redigat, id est male, et tunc accipiat modicum farinae similae ad quantitatem medietatis palmae et eam cum aqua knede, et huic deick de pulvere illo auri ad pondus unius obuli addat, et eum in mane diei jejunus comedat, et iterum secunda die eodem modo cum farina et cum eodem pondere auri tortellum faciat, et eum ipso die jejunus comedat, et tortellus iste hoc modo paratus et comestus ab illo gicht per annum compescit. Et aurum istud in stomacho illius per duos menses jacet, et ipsum stomachum non exacerbat, nec exulcerat, sed si frigidus est et slimechte, eum absque periculo ejusdem hominis calefacit et purgat. Sed si sanus homo istud facit, ei sanitatem retinebit, et si infirmus est, sanus erit. Et iterum purum aurum accipe, et illud in olla aut in testa ghiwe( gluwe?), et ita ignitum in purum vinum pone ut ab eo incalescat, et ita calidum bibe, et hoc saepe fac, et gicht a te cessabit. Sed et qui fiber in stomacho habet, ita cum ignito auro purum vinum calefaciat et sic bibat, et fiber eum derelinquet. Et si alicubi in corpore tuo tumor exsurgit, aurum ad solem calefaciat et ita circa geswolst ejusdem tumoris bestriche, et tumor ille evanescet. Et qui surdas aures habet cum gemalem auro et farina similae deick paret ut supra dictum est, et modicum de eo in aures suas figat, quatenus calor ejus in aurem transeat, et hoc saepe faciet, et auditum recipiet.
26.2.1
LIBER NONUS. DE METALLIS. CAP. II.--DE ARGENTO [I, 16].
26.2.1
Argentum frigidum est[ quia frigidum ventum illum habet, qui etiam terram frigidam facit ad. ed.]. Homo autem qui superfluitatem humorum in se habet et illos[ per excreationem add. ed.] saepe ejicit, argentum valde purum factum in igne gluwe, et ita calidum in bonum vinum ponat, et hoc ter aut quater faciat ut vinum illud ab eo incalescat, et sic jejunus et ad noctem saepe bibat, et superfluos humores in eo minuit, id est swendet.
26.2.2
[ Fortis enim natura frigiditatis argenti, calidos et frigidos, ac humidos humores, acumine suo, cum ardore ignis, et cum calore alterati vini minuit, ut praefatum est. Si autem in argenteo vase cibum, sed potum accipit, nec ipsi multum prodest, nec ipsi ad sanitatem corporis obest add. ed.]
26.2.3
Si autem aliquis argentum in pulverem redactum comederet, nimis frigidum et nimis gravis in stomacho ejus esset, et etiam inde postea laederetur, etiam si tunc eum contra aliquam infirmitatem juvaret.
26.3
LIBER NONUS. DE METALLIS. CAP. III.--DE PLUMBO [I, 17].
26.3
Plumbum frigidum est, et hominem laederet, si illud aliquo modo in corpus suum duceret,[ et hoc quidem faceret propter frigus quod in se habet, et quia etiam aliquando crudosum est et quasi despumatio et purgamentum aliorum aeramentorum add. ed.] Sed si mortuus homo intumescit, et si ei plumbum supponitur, tumorem illum aliquantum restringit[ quoniam ille vitalem halitum non habet add. ed.]. Si autem super vivum hominem poneretur qui intumesceret, totus scinderetur nec vivere posset[ quoniam frigiditas ejus pertransit illum et scinderet quia velut despumatio aliorum aeramentorum est. Sed nec cibus nec potus in plumbeo vase valet propter frigiditatem quam in se habet. Add. ed.].
26.4
LIBER NONUS. DE METALLIS. CAP. IV.--DE STAGNO [I, 20].
26.4
Stangnum plus frigidum est quam calidum. Et si aliquis homo stangnum super cutem suam ponit, ita quod cutis et caro ejus inde incalescat, infirmitatem corpori suo aufert propter frigiditatem suam. Vel si quis homo in stagneo vase comedit aut bibit, infirmitatem inde contrahit, ita quod fere velut venenum ei est. Sed cui caro circa oculos uszwilezet, stannum in cineres redigat et illos in purum vinum ponat, et ad noctem, cum dormitum vadit, cum vino isto augleder qui se uszwelczent circumlineat, et augleder sani et pulchri fient, nam frigiditas stanni cum calore vini temperata carnem quam calidi humores excutiunt et emittunt sanat et componit. Sed caliginem oculorum non fugat.
26.5
LIBER NONUS. DE METALLIS. CAP. V.--DE CUPRO [I, 18].
26.5
Cuprum calidum existit, et cito infrigescit, et est velut favillae auri, scilicet ut favillae quae de ardentibus prunis cadunt. Et qui quaslibet febres habet, et febres illas quae in stomacho nascuntur, et non cottidianas, aut tertianas, aut quartanas, riddo, id est quod homo oscitat et qui tardus est et fastidium ciborum habet, purum cuprum ad pondus quinque nummorum accipiat et in vinum franconicum ponat, quantum picarium capit, et ita vinum illud fortiter coquat, scilicet usque dum minorari incipiat, et sic de igne auferat, et postea per novem dies jejunus modice bibat, et febres illae cessabunt. Sed et si quis virgichtiget est, ita quod se totum contrahit, idem crymphet, accipe purum cuprum et in ignem proice usque dum ignescat, et denuo in ignem proice ut iterum incalescat, et iterum ab igne aufer et denuo frigescat, et tertia vice in ignem proice, et cum tunc ignescat, ita ignitum in bonum vinum pone, et vasculum superius tege, ne calor aut vapor ejus egrediatur, et tunc illi qui virgichtigit est ita modice calidum ad bibendum da, et gicht in eo cessabit. Sed et si equi, aut asini, aut boves, aut caprae, aut oves, aut porci, aut alia quaelibet animalia strengel aut heuptsichtum habent, magnum frustum cupri in caldarium seu in ollam seu in patinam ponat, et aquam desuper fundat, et tunc ipsam aquam ad ignem cum eodem cupro calefac ut ferveat, ac sic cum ipsa calida aqua pabulum jumentorum illorum, sive avena, sive fenum sit, semel vel bis asperge, ut ita aspersum comedant, et pestis ab eis cessabit.
26.6
LIBER NONUS. DE METALLIS. CAP. VI.--DE MESSING [I, 19].
26.6
Messing[ Auricalcum ed.] calidum est, et de alio factum velut kalg de lapide, et quia ex natura sua messing non est, sed ex alio metallo factum, velut miles, qui de genere suo miles non est, sed factus est miles. Ideo ad medicamenta non valet, sed hominem magis laedit quam ei prosit, ita ut si homo velut in digito annulum gestaverit, aut si alia caro corporis ejus incaluerit ex hoc, magis infirmitatem quam sanitatem sibi attrahit[ quia idem metallum per se nullam virtutem habet add. ed.]
26.7
LIBER NONUS. DE METALLIS. CAP. VII.--DE FERRO [I, 21]
26.7
Ferrum valde calidum in sua natura est, et ideo forte est. Fortitudo ejus ad plurima utilis est. Et si quis ferrum juxta se habet, quod caro ejus in illo incalescit, minus ab eo laeditur quam de stanno[ quia ferrum calidum et recti temperamenti est cum calor ejus ad ignem excitatur, et stomacho hominis superponitur, frigidos humores, de quibus stomachus dolet fugat, ut praedictum est add. ed.]. Cui autem stomachus infrigidatus est ita quod inde dolet, blech[ laminam ed.] tenuem de ferro accipiat, et illud ad ignem calefaciat, et ita calidum super stomachum suum ponat, et iterum auferat, ac denuo calefaciat et stomacho suo iterum calidum superponat, et hoc saepe faciat, et melius habebit.[ Quoniam idem ferrum calorem in se habet et quoniam rectum aeramentum est add. ed.]
26.8.1
LIBER NONUS. DE METALLIS. CAP. VIII.--DE CALYBE [I, 22]
26.8.1
Calybs valde calidus est, et quod fortissimum est in aeramento ferri. Et fere quasi divinitatem Dei significat, unde et dyabulus eum fugit et devitat. Et si vencnum aut in cibo aut in potu esse suspicaris, aut si cibus humidus est velut warmume aut velut suffen, clam ignitum calibem ei impone, et si venenum in eo est, illud debilitando attenuat, vel si cibus siccus est, velut carnes aut pisces aut ova, ignitum calibem vino impone, et vinum istud super eundem cibum funde, et si venenum in illo est, siccum cibum vino ignito calibe calefacto impone; et si venenum in eo fuerit, in ipso deprimitur, ita quod hominem istud comedentem minus laedit. Et etiam ignitum calibem potui impone, sive vino, sive cervisia, sive aqua, sive alio quolibet potu, et si venenum in eo est, statim debilitatur. Nam si calibs ad ignem ignitus ita in cibum aut in potum positus fuerit, vel si vinum cum ignito calibe calefactum super cibum, sive panis, sive caro, sive piscis aut alii hujusmodi cibi sunt, perfundatur, et si venenum in illo est, tunc fortitudo ejusdem veneni constringitur et debilitatur, quia tanta vis calibis est quod venenum illud hoc modo arescere facit, quia comedentem et bibentem minus laedere potest, ita ut si aliquis homo idem venenum sic gustaverit, eum minime ad mortem perducere poterit, etiamsi ille intumescat aut aliquantum diu infirmatur, tamen mortem evadere potest, si venenum illud cum ignito calibe debilitatum fuerit, ut praedictum est.
26.8.2
Explicit liber beatae Hildegardis subtilitatum diversarum naturarum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).