Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildegardis Bingensis1098–1179
Subtilitates diversarum naturarum creaturum
Crea 3
Choose a text More by Hildegardis Bingensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11565 Sudinac
1.1
PROLEGOMENA ET ADNOTATIONES.
1.1
Divini numinis gratiosa dos, medicina, sicut antiquissimis temporibus in Aegypto et Graecia, tanquam deorum inventum, in templis et a sacerdotibus colebatur, ita quoque, religio postquam Christiana varias Occidentis regiones penetraverat, earumque agros, pridem desertos, diversis frugum generibus recenter illatis, ferosque incolarum mores scientiarum artiumque cultura reddere coeperat mitiores, omne per Aevum medium in coenobiis et a monachis summa cum solertia exerceri consuevit. Quidquid de salubribus rerum naturalium virtutibus, quidquid de opifera, quae manu curat, arte sacra antiquitas tradiderat, id priorum coenobitarum, curiose naturam indagantium studiis religiose servatum et excultum debemus. Iidem Ecclesiae freti auctoritate, dum sanctos aliquot medicinae totius ceu tutelares venerarentur, ut Cosmam, Damianum et Pantaleonem viros, dum viverent, medendi arte clarissimos: complures quoque coelestes votis solebant vocare, praesentia tanquam in certis morborum generibus numina aegrorumque patronos, Christophorum scilicet, subitaneae mortis averruncum, cujus imago hinc inde vetustis in aedibus picta visitur cum epigraphe: Christophori faciem quacunque in luce videris, Isto namque die non morte mala morieris; Sive: Christophore sancte, virtutes sunt tibi tantae, Qui te mane videt, nocturno tempore ridet. Patricium contra canis rabidi et viperarum morsus, Liborium contra vesicae calculos in peste Rochum, in podagra Urbanum, colli in languoribus Blasium, in dentium torminibus Apolloniam, in syphilide Minum, nec non Crescentiam, quaslibet, si lepram excipias, infirmitates sanare potentem, aliosque permultos ut taceam innumeras, quae ad aras coelestiumque sepulcra ubique terrarum contigere, morborum curationes. Herbarum quoque varias species, quas vel ex arvis in coenobiorum hortos translatas, vel ab exteris exceptas alebant monachi, sanctis, ceu earum tutoribus dicavere, eorumque cognominibus fecere clariores, tam benigne gratiam memoria referente. Hujusmodi nomina sunt: Radix S. Spiritus= Angelica Archangelica. Oculus Christi= Myosotis scorpioides L. Rosa S. Mariae= Paeonia officinalis L. Flos S. Mariae= Bellis perennis L. Carduus S. Mariae= Carduus Marianus L. Calcelus S. Mariae= Cypripedium Calceolus L. Sigillum S. Mariae= Polypodium vulgare L. Stramentum S. Mariae= Galium Mollugo et verum L. Herba S. Barbarae= Erysimum Barbarea L. Herba S. Catharinae= Antirrhinum linaria L. Herba S. Margaretae= Anemone Silvestris L. Herba S. Cunegundis= Eupatorium cannabinum L. Herba S. Clarae= Valeriana officinalis L. Herba S. Pauli= Primula veris L. Herba S. Jacobi= Senecio Jacobaeus L. Herba S. Quirini= Tussilago Farfara L. Herba S. Gerhardi= Aegopodium Podagraria L. Herba S. Ruperti= Geranium Robertianum L. Herba S. Joannis= Hypericum perforatum L. Herba S. Antonii= Plumbago vulgaris L. Herba S. Zachariae= Centaurea Cyanus L. Herba S. Crucis= Nicotiana Tabacum L. Faba S. Ignatii= Strychnos nux vomica L. L. Lancea Christi= Ophioglossum vulgatum L. Herba boni Henrici= Chenopodium bonus Henricus L. Sigillum Salamonis= Convallaria polygonatum L. Carolo Magno, ut fert fama, ab angelo monstrata est Carlina acautis L., praestantissimum in peste remedium.
1.2
Contra, veterem humani generis hostem, daemonem, plantarum salubrium vires perdere ne opem aegrotis ferre queant, deprehendisse persuasum sibi habebant in herba quae vulgo Praemorsa sive Morsus diaboli appellatur, Scabiosa succisa L., teste Brunfelsio, Herbar. II, 50.« Morsus diaboli dicitur, eo quod praemorsam inferne radicem gerit, quam a cacodaemone fabulantur, extemplo ubi nasci coeperit vel fodi, praecerpi, ne in usum veniat vitae humanae.» Eumdem vero daemonem, domos infestantem, longe pellere credita est herba perforata sive S. Joannis, inde Fuga daemonum dicta, Hypericum perforatum L., magnae in veterum re magica auctoritatis, quasi φυτὸν ὑπὲρ εἰκόνας. Dioscorid. III, 146.
1.3
Plurimis quoque stirpibus nomina tribuebantur pro singulari earum natura et virtute, qualia sunt: Gratia Dei= Geranium Robertianum L. Gratiosa= Gratiola officinalis L. Centummorbia= Lysimachia nummularia L. Sanguisorba= Poterium Sanguisorba L. Ocularia= Euphrasia officinalis L. Urinaria= Ononis spinosa L. Rheumatica= Geranium pratense L. Ulceraria= Ballota nigra L. Herniaria= Herniaria glabra L. Cruciata= Gentiana cruciata L. Aquilina= Pteris aquilina L. Herba paralysis= Primula veris L. Et plures aliae.
1.4
Taraxaci flos Caput sive Corona monachi nuncupabatur. Ab ordine Carthusiensi nomen traxit Dianthus Carthusianorum L. Quarum virtutes herbarum versibus memorialibus leoninis praedicare monachi consueverunt, v. g.: Dicit Borago gaudia semper ago. Esula lactescit, sine lacte Linaria crescit; Foetet Amaristus, redolet similis Chamomilla; Sambucus est Actis, sed Ebulus est Chamoeactis; Pimpinella pilos, Saxifraga non gerit ullos; Iris purpureum florem gerit, Ireos album, Gladiolus croceum, sed Spathula foetida nullum; Non est in mundo praestantior herba Tabaco. Et similia.
1.5
Aevo Carolino quantopere monastica floruerit medicina, testatur lepidissimum Walafridi Strabi carmen, quod Hortulus inscribitur, placidam quasi spirans coenobitarum vitae studiique tranquillitatem. Ex eodem S. Benedicti ordine claruere Constantinus Africanus in monte Cassino monachus+ 1087, Aegidius Corboliensis, uroscopiae auctor peritissimus, Bartholomaeus Anglicus, aliique complures. Saeculari verum clero adscripti fuerunt Marbodus, Ecclesiae Redonensis praesul, nec non Theobaldus episcopus; S. Dominici Regulam professus est inclytus ille Albertus Magnus, Aristoteli Plinioque par polyhistor.
1.6
Omnes vero, quaecunque medio aevo medicinam exercuerunt, scriptisque illustrarunt, sanctimoniales supereminet S. Hildegardis, in qua quidem, Theodorico monacho teste, curationum tam potens gratia enituit, ut nullus fere aegrotus ad eam accesserit, quin continuo sanitatem receperit. Exstat inter libros virginis fatidicae superstites opus argumenti partim physici, partim medici, De natura hominis, elementorum diversarumque creaturarum, in quo, ut Theodoricus idem fusius exponit, secreta naturae prophetico spiritu manifestavit. Huiccine operi, in quo S. virgo, sacris naturae arcanis omnino initiata, quaecunque involuta quasi et in latebris recondita, acutissima contemplatione penitiorique rerum cognitione perscrutata erat, divinitus admonita enarrat, insignis semper locus debebitur in artis medicae rerumque naturalium historia. Constat, permulta S. Hildegardi nota jam fuisse, quae caeteri medii aevi scriptores nescierunt, quaeque sagaces demum recentiorum temporum indagatores reperierunt ac tanquam nova venditarunt. Verum ea non sine multo et assiduo studio perspectaque indole omnium S. Hildegardis operum, in quibus sua quadam quasi forma figuraque dicendi, pro more alios apud auctores insolito, universum totius orbis systema investigare solet, clarius demum perspici possunt in ejusdem libro divinorum Operum simplicis hominis, curiosa multa de totius mundi organismo, hominis natura, morbis, aeris siderumque influxu continente. Libros hosce de natura hominis, elementorum, diversarumque creaturarum, sive simplicis et compositae medicinae inscriptos, intra annos 1150- 1160 exaratos, genuinum S. Hildegardis opus esse, quanquam varii, variis temporibus id negare ausi sint, testatur locus in ejusdem libro vitae meritorum, in codice Wiesbad. ἀνεκδότῳ hisce verbis: Eadem visio subtilitates diversarum naturarum creaturarum mihi ad explanandum ostenderat. Loci quoque paralleli sive communes, concordantes sententiae, verbaque similia occurrunt creberrima in libris hisce medicis aeque ac in epistolis, aliisque, quae S. Hildegardis nomine exstant, operibus, cunctorumque unum eumdemque esse auctorem indicant. Medicum istud S. Hildegardis opus, cujus codices Bruno, canonicus Argentoratensis, in S. Ruperti monasterio, Albericus vero monachus Argentorati viderunt, optime novit permagnique habuit clarissimus J. Trithemius, S. Jacobi Scotor. Herbipolensis abbas, qui archetypum in S. Ruperti monte asservatum sibi transcribi curavit. Argentoratensis codex typis primum excusus est auctore J. Schotto, librario, Argentorati d. 14 Januar. 1533, in folio, cum titulo: Physica S. Hildegardis, Elementorum, Fluminum aliquot Germaniae, Metallorum, Leguminum, Fructuum, et Herbarum: Arborum, et Arbustorum: Piscium denique, Volatilium, et Animantium terrae naturas et operationes IV Libris mirabili experientia posteritati tradens.
1.7
Subjuncta sunt hac in editione Oribasii, Theodori et Esculapii opuscula medica, Latine versa, proxime insequentia Physicam, quatuor in libros digestam, quorum primus, 22 capitibus distinctus, continet Elementorum, Fluminumque aliquot Germaniae, Metallorum item naturas et operationes; secundus 179 capitibus, Leguminum, Fructuum et Herbarum; tertius 53 capitibus, Arborum et Arbustorum naturas et effectus. Quartus demum, tres in partes divisus, priori, 25 capita tenente, Piscium; altera 53 capitum, Volatilium; tertia denique 44 capitum, Animantium terrae historiam naturalem viresque medicas prosequitur. Anno deinde 1544 in Experimentario G. Krautii recusa est integra haec editio, in quam quidem e codice autographo vocabula permulta, lectu difficiliora, mendose librarius transcripsisse videtur. Quo vero autographum istud pervenerit, vel ubinam locorum nunc lateat, id nescire nos valde dolemus. Utraque- Physicae editio inter libros nunc temporis rariores numeratur.
1.8
Editionis vero nostrae textus ad normam potissimum adornatus est veteris codicis ms. chartacei saeculo XV exarati, foliorum 75, sub numero 6952 in Bibliotheca Imper. Parisiensi adservati, laudatique jam a cl. Hallero in Bibl. bot. I, 218, cujus apographum πλείστῃ σὺν ἀκριβείᾳ huncce in finem transcriptum, benevolentissime mecum communicavit Dr C. Daremberg, medicus item ac philologus praestantissimus, bibliothecae Mazarineae praefectus. Huic igitur gratiae sunt agendae, quod gravissimum S. Hildegardis opus genuinum atque integrum hocce primum volumine typis prodire queat. Scripturae codicis archaismos fere retinendos esse duxi, perpaucis tantummodo exceptis, uti comedere, comestus pro commedere, commestus, his pro hiis, vel apertis librarii mendis, ut hyeme, amentia, pro hieme, amendia, etc.
1.9
CAR. DAR.
2.1
INCIPIT LIBER BEATAE HILDEGARDIS SUBTILITATUM DIVERSARUM NATURARUM CREATURARUM ET SIC DE ALIIS QUAMMULTIS BONIS.
2.1
In creatione hominis de terra alia terra sumpta est, quae homo est, et omnia elementa ei serviebant, quia eum vivere sentiebant, et obviam omnibus conversationibus ejus cum illo operabantur, et ipse cum illis. Et terra dabat viriditatem suam, secundum genus et naturam et mores et omnem circumitionem hominis. Terra enim cum utilibus herbis ostendit circumitionem spiritalium morum hominis, eos discernendo; sed inutilibus herbis demonstrat inutiles et diabolicos mores ejus. Quaedam enim herbae sunt, quae cum quibusdam cibis decoquuntur, et hae hominem velocem ad pastum faciunt, et leves sunt, quia hominem non multum gravem faciunt, et istae carni hominis assimilantur. Et succus pomiferorum arborum incoctus nocivus, et coctus levis, et comparatur sanguini hominis. Infructifera autem ligna quae non generant, ligna sunt et non arbores, sed tantum folia habent, quae homini ad comedendum inutilia sunt, ita ut, si quis illa comederit, ei non multum prosunt, etiamsi eum non multum laedunt, et tabi hominis comparantur. Quod vero in arboribus et lignis est, unde funes fiunt, assimilatur venis hominis. Lapides etiam terrae ossibus hominis comparantur, et humiditas lapidum medullae ossium, quia lapis, cum humiditatem habeat, calorem etiam habet. Sed lapides cum quibus tecta teguntur, unguibus hominis in manibus et in pedibus assimilantur. Et quaedam herbae aereae crescunt, et hae etiam ad digestionem hominis leves sunt et laetae naturae, ita quod hominem qui eas comederit laetum faciunt, atque crinibus hominis assimilantur, quia semper ipsae leves sunt et aereae. Sed aliae quaedam herbae ventosae sunt, ita quod de vento crescunt, et etiam siccae sunt et graves ves ad digestionem hominis, ac tristis naturae, ita quod hominem, qui eas manducat, tristem faciunt; sed sudori hominis comparantur vel assimilantur. Succus autem inutilium herbarum, quae comedi non possunt, venenosus, quia ipsae mortiferae sunt ad cibum hominis, et egestioni hominis comparantur.
2.2
Et terra habet sudorem atque humorem et succum. Sudor enim terrae inutiles herbas profert, et humor ejus utiles herbas, quae comedi possunt et quae ad alios usus hominis valent. Succus autem ejus vindemiam et germinantes arbores producit. Herbae quae per laborem hominis seminantur, et paulatim surgunt et crescunt, velut domestica animalia, quae homo in domo sua cum sollicitudine enutrit, per laborem illum, quo ab homine exarantur et seminantur, acerbitatem et amaritudinem succorum suorum amittunt, ita quod humiditas eorumdem succorum qualitatem succi hominis aliquantum tangit, et quo in modo cibis et potibus ejus bonae et utiles sunt. Herbae autem quae, cadente suo semine, absque labore hominis crescunt, et repente ac festinanter ut indomitae bestiae surgunt, contrariae sunt homini ad comedendum, quia homo lactando, comedendo et[ crescendo] temperato tempore nutritur, quod in herbis praedictis non fit. Sed tamen noxios et infirmos humores in hominibus quaedam earum in medicina compescunt.
2.3
Omnis autem herba aut calida aut frigida est, et sic crescit, quia calor herbarum animam significat et frigus corpus: et in his secundum genus suum vigent, cum aut in calore, aut in frigore abundent. Si enim herbae omnes calidae essent, et nullae frigidae contrarietatem utentibus facerent. Si autem omnes frigidae essent, et nullae calidae, item hominibus inaequalitatem pararent, quia calidae frigori et frigidae calori hominis resistunt. Et quaedam herbae virtutem fortissimorum aromatum, austeritatem amarissimorum aromatum, in se habent. Unde et plurima mala compescunt, quoniam maligni spiritus haec faciunt et in indignationem habent. Sed et quaedam herbae sunt, quae velut spumam elementorum in se habent, in quibus homines decepti fortuita sua quaerere conantur; et has diabolus amat, et se his admiscet.
3
CAPITULA.
3
I II III IIII V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIIII XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI XXII XXIII XXIIII XXV XXVI XXVII XXVIII XXIX XXX XXXI XXXII XXXIII XXXIIII XXXV XXXVI XXXVII XXXVIII XXXIX XL XLI XLII XLIII XLIIII XLV XLVI XLVII XLVIII XLVIIII L LI LII LIII LIIII LV LVI LVII LVIII LIX LX LXI LXII LXIII LXIIII LXV LXVI LXVII LXVIII LXIX LXX LXXI LXXII LXXIII LXXIIII LXXV LXXVI LXXVII LXXVIII LXXIX LXXX LXXXI LXXXII LXXXIII LXXXIIII LXXXV LXXXVI LXXXVII LXXXVIII LXXXIX LXXXX LXXXXI LXXXXII LXXXXIII LXXXXIIII LXXXXV LXXXXVI LXXXXVII LXXXXVIII LXXXXIX C CI CII CIII CIIII CV CVI CVII CVIII CIX CX CXI CXII CXIII CXIIII CXV CXVI CXVII CXVIII CXIX CXX CXXI CXXII CXXIII CXXIIII CXXV CXXVI CXXVII CXXVIII CXXIX CXXX CXXXI CXXXII CXXXIII CXXXIIII CXXXV CXXXVI CXXXVII CXXXVlII CXXXIX CXL CXLI CXLII CXLIII CXLIIII CXLV CXLVI CXLVII CXLVIII CXLIX CL CLI CLII CLIII CLIIII CLV CLVI CLVII CLVIII CLIX CLX CLXI CLXII CLXIII CLXIIII CLXV. CLXVI CLXVII CLXVIII CLXIX CLXX CLXXI CLXXII CLXXIII CLXXIV CLXXV CLXXVI CLXXVII CLXXVIII CLXXIX CLXXX CLXXXI CLXXXII CLXXXIII CLXXXIV CLXXXV CLXXXVI CLXXXVII CLXXXVIII CLXXXIX CXC CXCI CXCII CXCIII CXCIV CXCV CXCVI CXCVII CXCVIII Triticum CXCIX Siligo CC Avena CCI Ordeum CCII Spelta CCIII Pisa CCIV Faba CCV Lens CCVI Hirse CCVII Venich CCVIII Hanff CCIXII Bato CCX Balgon CCXI Cituar CCXII Ingeber CCXIII
4.1.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. I.--DE TRITICO [ In edit., II, 1].
4.1.1
Triticum calidum est, et plenus fructus, ita quod in eo nullus defectus est; et cum recta farina de tritico fit, tunc panis ex eadem farina factus sanis et infirmis bonus est, et rectam carnem et rectum sanguinem in homine parat. Sed qui donst medullam, id est simelam griesz, ab eadem farina excutit, et de eodem donft panes facit, panis ille infirmior et debilior est quam si ex ipsa de recta farina factus esset, quia donft[ eadem medulla ed.] vires suas aliquantum perdet, et plus de slim[ plus livoris ed. et sic infra] in homine parat, quam ipsa recta farinatritici. Qui autem triticum absque integris granis coquit, et non in molendino tritum, et sic velut alium cibum comedit, iste nec rectum sanguinem, nec rectam carnem in se parat, sed multum slim, ita quod vix digeritur; et sic infirmo omnino non valet, etiamsi sanus hoc comestum superare poterit. Sed tamen si quis vacuum cerebrum habet, et ob hoc ita in amentia fatigatur, velut freneticus sit, accipe integra grana tritici, et ea in aqua coque, et deinde eisdem granis de aqua ablatis totum caput illius calidis circumpone, et pannum desuper liga, et sic cerebrum illius de succo illo replebitur, et vires suas et sanitatem recipiet; et hoc fac usque dum ille ad mentem suam redeat. Et qui in dorso et in lumbis dolet, grana tritici in aqua coquat, et ita calida super locum illum ponat ubi dolet, et calor tritici vires illius pestis fugabit.
4.1.2
[ Si autem canis dentibus hominem mordet, ille pastam farinae similae, cum albugine ovi paratam accipiat, et super morsum canis per tres dies et totidem noctes ponat, ut eumdem venenosum morsum extrahat; qui morsus de halitu illius venenosior est quam alterius animalis; postea pastam auferat, et millefolium cum albugine ovi contundat, et super eumdem morsum per tres aut duos dies ponat et postea auferat, et deinde unguentis sanet ut aliud vulnus sanari solet. Add. ed.]
4.2.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. II.--DE SILIGINE [II, 2].
4.2.1
Siligo calida est, sed tamen frigidior est tritico, et multas vires habet. Panis autem ex ea factus, sanis hominibus bonus est et eos fortes facit; et illis qui pingues carnes habent, bonus, quoniam carnes eorum minuit, sed tamen eos fortes facit. Sed illis qui frigidum stomachum habent, et multum ex hoc infirmantur, contrarius est, quoniam ipsorum debilitas illum ad digestionem superare non valet, et ideo plurimam tempestatem in eis parat, quia eum vix digerere possunt.
4.2.2
[ Qui autem glandes in corpore suo habet, cujus cunque generis sint, siligineum panem ad ignem calefactum, vel de fornace calidum allatum et ruptum super glandes ponat, et calor virium ejus illas consumit et evanescere facit: et hoc faciat usque dum evanescant. Et si quis scabiem in capite habet, crustam siliginei panis in pulverem redigat, et pulverem ibi immittat, quia hoc malum aufert. Et post tres dies eumdem locum oleo olivae inungat, quoniam illud calidum est, et sanat. Sic autem faciat usque dum sanetur. Et si cancri, scilicet gracillimi vermiculi, carnem hominis comedunt, calida mica panis superponatur; et hoc saepe faciat, et de calore illius peribunt. Add. ed.]
4.3
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. III.--DE AVENA [II, 3].
4.3
Avena calida acuti gustus existit et fortis fumi, et laetus ac sanus cibus est sanis hominibus, et laetam mentem ac purum et clarum intellectum eis parat, atque bonum colorem ac sanam carnem eis facit. Et illis qui aliquantulum et modice infirmantur bona est, tam in pane quam in farina ad comedendum, et eos non laedit. Istis autem qui multum infirmi et frigidi sunt ad comedendum non valet, quia avena semper calorem quaerit. Et si iste aut panem aut farinam avenae comederit, in ventre ipsorum se simul wollent et slim in eis pararet, atque vires eis non daret, quoniam frigidae sunt. Sed qui virgichtiget est[ paralysi fatigatur ed.], et inde divisam mentem ac vanas cogitationes habet, ita quod sic aliquantulum amens efficitur, in asso balneo, cum avena in aqua in qua cocta est, ignitos lapides perfundat, et hoc saepe faciat, et ad se revertetur, et sanitatem recipiet.
4.4
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. IV.--DE HORDEO [II, 4].
4.4
Hordeum frigidum est, ita quod frigidius et debilius est praefatis frugibus; et si comedatur aut in pane aut in farina, tam sanos quam infirmos laedit, quia tantas vires non habet ut caetera genera frugum. Sed infirmus qui jam toto corpore deficit, hordeum in aqua fortiter coquat, et aquam illam in dolium fundat, et in ipsam balneum recipiat, et hoc saepe faciat dum sanetur, et carnes corporis sui recipiet, et ad sanitatem perveniet. Et qui etiam tam valde infirmatur quod panem comedere non potest, hordeum et avenam aequali pondere recipiat, et modicum feniculi addat, et simul in aqua coquat, et, postquam coquitur, succum illum per pannum colat, et ipsum, velut jus pro comestione panis, bibat, et hoc faciat dum convalescat. Sed qui in facie duram et asperam cutem habet, et quae de vento faciliter se schebet[ in asperitatem ducitur ed.], hordeum in aqua coquat, et tunc cum aqua illa per pannum colatum et temperate calida in facie leniter se lavet, et cutis ejus sibi lenis et suavis erit, et pulchrum colorem habebit. Et si caput hominis infirmum est, ista aqua saepe lavetur, et sanum erit.
4.5
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. V.--DE SPELTA [II, 5].
4.5
Spelta optimum granum est, et calida, et pinguis et virtuosa est, et suavior aliis granis est, et eam comedenti rectam carnem facit, et rectum sanguinem parat, atque laetam mentem et gaudium in mente hominis facit; et quomodocunque comedant, sive in pane, sive in aliis cibis, bona et suavis est. Et si quis ita infirmus est quod prae infirmitate comedere non potest, accipe integra grana speltarum, et ea in aqua coque, sagimine addito, aut vitello ovi, ita ut propter meliorem saporem libenter comedi possit, et da hoc infirmo comedendum, et eum, ut bonum et sanum unguentum, interius sanat.
4.6.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. VI.--DE PISA [II, 6].
4.6.1
Pisa frigida et aliquantulum flegmatica existit. Pulmonem aliquantulum demphet[ deprimit ed.]. Sed tamen homini qui calidae naturae est bona est ad comedendum, et ferocem illum facit. Ille autem qui frigidae naturae est, infirmis non valet, quia in comestione in eo mulslim parat.
4.6.2
[ Pisa etiam omnibus infirmitatibus nociva est, nec ullas vires in se habet ut infirmitates expellat. Attamen qui de superfluo suo flegmate in fronte capitis dolet, pisam albam dentibus masticando terat, et hanc purissimo melle contemperet, et sic temporibus apponat et ligamine comprimat; et sic faciat usque dum melius habeat. Sed et qui viscera interius infirma habet, jus pisae calidum saepe sorbeat, et melius habebit. Add. ed.]
4.7.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. VII.--DE FABA [II, 7].
4.7.1
Faba calida est, et sanis et fortibus hominibus bona est ad comedendum, et est melior quam pisa. Nam si infirmi fabam comedunt, eos non multum laedit, quia tantum livorem et slim in eis non parat sicut pisa facit. Farina enim fabae bona est et utilis tam infirmo quam sano homini, quia levis est et faciliter digeri potest. Sed qui in visceribus dolet, fabam in aqua coquat, modico sagimine aut oleo addito, et separata faba, soff ejus calidum sorbeat, haec saepe faciat, et eum interius sanat.
4.7.2
[ Et qui ebullientem dolorem, et scabiem, ac ulcera, cujuscunque naturae sint, in carne sua habet, farinam fabae accipiat, et modicum de pulvere seminis feniculi addat, et haec cum minima farinula tritici in aqua contemperet, ut cohaerere possit; et sic tortellos, aut ad ignem, aut ad solem paret, et eos desuper saepe ponat, et dolorem illius extrahet et sanabitur. Add. ed.]
4.8.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. VIII.--DE LENTE [II, 8, 9].
4.8.1
Lens frigida est, et comesta nec medullam hominis, nec sanguinem, nec carnem ejus auget, nec vires ei tribuit, sed tantum satiat ventrem, et vanitate implet; infirmos humores ad procellam in hominibus excitat.
4.8.2
[ Si cui maculae scabiei, et immundi crines, qui radicem ulcerum in se habent, in capite hominis crescunt, lentem super ignito lapide in pulverem leniter redigat, et concham testudinis cum livore, quae in ea est, in pulverem redigat, et aequo pondere pulveri lentis addat, et super maculas ponat; et livorem ejusdem doloris absterget, et sic sanabitur.-- Cap. IX.-- De Vichbona.-- Vichbona frigida est. Qui in visceribus dolet, ita ut quasi interius intumescat, vichbonam in farinam redigat, et huic modicum panis in pulverem redacti addat, et modicum seminis foeniculi, seu de succo levistici, et ita cum aqua velut cibum coquat et aliquantum calidum comedat; et haec saepe faciat, et infirma viscera sanat. Add. ed.]
4.9
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. IX.--DE HIRS [II, 13].
4.9
Hirs frigidum est, modicum calidum est, quia nec sanguinem, nec carnem auget in homine, nec vires eis tribuit, sed tantummodo ventrem ejus implet, et tantum famem in eo minuit quia gustum refocillationis non habet. Sed et cerebrum hominis aquosum facit. Et stomachum ejus tepidum ac tardum parat, et humoribus qui in homine sunt procellam incutit, et est fere ut unkrut, nec sanum homini ad comedendum.
4.10
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. X.--DE VENICH [II, 14].
4.10
Venich frigidum est, et modicum calorem habet, et parum valet, quia modicam refocillationem habet, et modicas vires comedenti tribuit, sed tamen eum non laedit, quantum milium illum laedere solet, nec etiam malos humores et pestes in homine commovet tam valide, ut milium facit.[ Qui autem ardentes febres habet, venich in vino coquat et vinum illud calidum saepe bibat, et curabitur. Ad. edd.]
4.11.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XI.--DE HANFF [II, 16].
4.11.1
Hanff[ Cannabus ed.] calidum existit, et cum aer nec multum calidus nec multum frigidus est crescit, et ita etiam natura ipsius est, et semen ejus sanitatem habet, et sanabile est sanis hominibus ad comedendum, et in stomacho eorum leve est et utile, ita quod slim de stomacho ejus aliquantulum aufert, et faciliter digeri potest, atque malos humores minuit, et humores bonos fortes facit. Sed tamen qui in capite infirmus est et qui vacuum cerebrum habet, si hanff comederit, illum facile aliquantulum dolere facit in capite. Illum autem, qui sanum caput habet et plenum cerebrum in capite, non laedit. Sed qui valde infirmatur, illum etiam in stomacho aliquantulum dolere facit. Eum autem, qui moderate infirmus est, comestum non laedit.
4.11.2
[ Qui autem frigidum stomachum habet, cannabum in aqua coquat, et expressa aqua, panniolo involvat; et ita calidum stomacho saepe superponat: et illum confortat, et loco suo restituit. Et qui etiam vacuum cerebrum habet, si cannabum comederit, aliquantum in capite dolere facit; sed sanum caput et plenum cerebrum non laedit. Pannus quoque ex cannabo factus ad ulcera et vulnera liganda valet, quia calor in eo temperatus est. Add. ed.]
4.12
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XII.--DE RATDE [II, 64].
4.12
Ratde[ Zizania ed.] calida et sicca est, et nulli homini in cibo valet, quia inde dolorem haberet. Pecoribus autem nec prodest, nec multum obest. Si quis autem in capite ulcera habet, ita tamen quod scabies non sit, ratden tundat et tunso assum lardum commisceat, et cum illo ulcera, quae in capite sunt, saepe perungat, et ulcera sua emordet, ac sanatur. Sed et radten tunde et mel ei commisce; et ubi multae muscae sunt, in parietem linias, id est striche, et muscae, quae ex hoc gustaverint, infirmabuntur, et cadent et deficient.
4.13.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XIII.--DE GALGAN [II, 17].
4.13.1
Galgan[ Galanga ed.] totum calidum est, frigiditatem in se non habet et virtuosum est. Homo, qui ardentem febrem in se habet, galgan pulverizatum et pulverem istum in fonte bibat, et ardentem febrem exstinguet. Et qui in dorso aut in latere de malis humoribus dolet, galgan in vino welle et calidum saepe bibat, et dolor cessabit. Et qui in corde dolet, et cui in corde unmecht, ille mox de galgan comedat satis, et melius habebit.
4.13.2
[ Homo quoque qui foetentem halitum patitur, qui ad pulmonem transit, ita ut etiam aliquando raucam vocem habeat, galangam et foeniculum aequali pondere accipiat, et bis tantum de nuce muscata et de piretro, ut istorum duorum est, et haec pulverizet, et simul commisceat, et de pulvere isto ad pondus duorum nummorum cum tenui buccella panis quotidie jejunus comedat; et mox modicum calidi vini bibat, et alias nobiles herbas, quae bonum odorem habent, tam pransus quam jejunus, frequenter comedat, ut bonus odor earum foetentem halitum compescat.
4.13.3
Qui vero quolibet modo in pulmone dolet, pingues carnes devitet, et a cibo qui multo sanguine perfusus est et incocto cibo se abstineat, quia tabem circa pulmonem faciunt. Sed et pisam, et lentem, cruda poma, cruda olera, nuces et oleum devitet, quoniam livorem pulmoni inferunt. Quod si carnes comedere vult, macras comedat; et si caseum, non coctum, nec crudum, sed aridum comedat, quia mali livores in eo sedati sunt. Et si oleum comedere vult, modice comedat, ne inde pulmoni livores contrahat. Aquam vero non bibat, quoniam circa pulmonem livorem parat. Sed et novum mustum, quod nondum in fervore ebulliendo sordes ejecit, non bibat quia nondum purgatum est. Cervisia autem eum non multum laedit, quoniam cocta est. Vinum vero bibat, quoniam bono calore suo pulmonem juvat; et ab humida et a nebulosa aura se observet, quia haec humiditate sua pulmonem laedit. Si mali humores in visceribus et in splene hominis superabundaverint, et cordi multas passiones per melancholiam intulerint, ille galangam et piretrum aequali pondere accipiat, et album piper ad quartam partem unius istorum; vel si album piper non habuerit, accipiat pfeffertruch quater tantum ut albi piperis est, et haec in pulverem redigat. Deinde farinam fabae tollat, et ei praedictum pulverem addat, atque haec omnia cum succo foenugreci, absque aqua et vino, alioque liquore commisceat. Quo facto, ex omnibus his tortellos paret, et eos ad calorem solis exsiccet; unde in aestate, dum solem habere potest, eos faciat, quatenus in hieme eos habeat. Deinde eosdem tortellos tam pransus quam jejunus comedat. Postea liquiricium tollat, et quinquies plus de foeniculo et zuccaro, ad pondus liquiricii, et modicum mellis, et ex his potum faciat, et tam pransus quam jejunus contra dolorem cordis bibat. Sed et homo cui flegma fumum in capite facit, et auditum ejus confundit, galangam accipiat, et ad ejus tertiam partem aloe et origani, bis tantum ut galangae, et folia persici, ejusdem ponderis ut origani est; et ex his pulverem faciat et eo tam pransus quam jejunus quotidie utatur. Qui autem in pectore, in corde, et in splene dolet, et qui stomachum de flegmate infrigidatum habet, galangam accipiat, et bis tantum origani, et semen apii ponderis ut origanum est, et parum albi piperis; et haec in pulverem redigat, et huic modicum cocti mellis addat, et inde electuarium faciat, ita ut illud absque repentino fervore leniter coquatur; et idem electuarium saepe comedat; et puro, leni et bono vino frequenter utatur. Sed et qui a paralysi fatigatur, galangam accipiat, et ad ejus medietatem nucem muscatam, et spicam ad medietatem nucis muscatae, et githerut, et levisticum aequalis ponderis, sed utriusque singillatim plus quam spicae; et his saxifricam et polypodium aequalis ponderis addat; sed eorumdem duorum simul tantum erit quantum quinque superiorum; et haec in pulverem simul redigat. Et si sanus, pulverem istum in pane comedat; si autem infirmus, inde electuarium faciat, et comedat. Add. ed]
4.14
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XIV.--DE ZITUAR [II, 18].
4.14
Zituar temperate calidus, et magnam virtutem in se habet. Nam homo, qui in membris suis tremet, id est bibet, et in quo virtus deficit, zituar in vinum incidat et parum minus galgan addat, et hoc cum modico melle in vino coquat, et sic calidum, id est melch bibat, et tremor ab eo abscedit, et virtutem recipit. Et qui multam salivam et multas spumas in se habet, zituar pulverizet et pulverem istum in panniolum liget, et ita in vasculum, aqua infusa, ponat, ut aqua saporem inde habeat, et sic in aqua per noctem dimittat, ac jejunus in mane saepe bibat, et saliva et spuma cessabit. Sed qui in capite multum dolet, cum eodem pulvere in panno ligato et in aqua madefacto frontem et tempora madefaciat, et melius habebit. Et cui stomachus malis cibis repletus est et multum gravatus est, zituar pulverizet, et cum pulvere isto et modica farina similae et aqua tortellum faciat, et eum in sole aut in fornace fere frigidata coquat, et tunc eumdem tortellum in pulverem redigat, et pulverem istum jejunus in manu sua saepe lingat, id est lecke, ac etiam[ cum] ad dormitum vadit per noctem stomachus ejus molestet.
4.15.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XV.--DE INGEBER. [II, 19].
4.15.1
Ingeber[ Zinziber ed.] valde calidum est et diffusum, id est zufloszlich, et sano et pingui homini comestum obest, quia eum inscium et ignarum ac tepidum et lascivum facit. Sed qui in corpore aridus est, et jam fere deficit, ingewer pulverizet, et in suffen pulverem istum jejunus modice sumat, et etiam cum pane ejus interdum modice comedat, et meliorabitur. Sed mox, cum melius habuerit, eum amodo non comedat, ne inde laedatur. Et qui ulcerosus, id est suerecht, et turbidos oculos habet, ingeber pulverizet et pulverem istum in pannum liget, et in vinum ponat, ut vinum inde atrum, id est zanger, fiat, et in nocte cum dormitum vadit, circa palpebras et oculos liniat de vino isto; et si modicum ex eo oculos intraverit, non nocebit; et ita eyther[ ulcerosum venenum ed.] et turbulenciam de oculis aufert.[ Quia dum homo visum oculorum habet, oculis sic subvenire potest; postquam autem visum perdiderit, oculis hoc modo prodesse non poterit. Et cui oculi caligant, succum rutae et hysopi aequali mensura accipiat, et huic ter tantum de praedicto vino addat, et hoc in aereum vas fundat, ut in illo virtutem suam retineat; et ad noctem, cum dormitum vadit, oculos et palpebras exterius cum illo circumliniat; et si oculos interius aliquantulum tetigerit, non eos nocebit; et hoc saepe faciat, et caliginem oculorum fugabit. Sed et qui constipationem in stomacho et in ventre patitur, zinziberum pulverizet, et cum modico succo ancusae pulverem istum commisceat, et ex eodem pulvere, et farina fabae tortellos faciat, et eos in fornace, qui jam in calore ignis aliquantum cessavit, coquat. Et sic tortellos istos tam pransus quam jejunus saepe comedat, et foeditatem stomachi minuit, et hominem confortat. Item homo qui in stomacho quemlibet dolorem patitur, zinziber, et bis tantum galangae, et zituaris ad mediam partem pulverizet, et post cibum pulverem istum in vinum ponat; et sic bibat, et etiam ad noctem, cum dormitum vadit; et sic saepe faciat, et in stomacho melius habebit. Add. ed.]
4.15.2
Et si quis citerdrose in corpore suo habet, de eodem praedicto pulvere ligato in panno in aceto ponat, et modicum vini, si habet, addat, ne nimis acrum, id est zanger fiat, et cutem cum panno illo et pulvere locum illum ubi citerdrosae sunt in eo liniet, et sanabitur.
4.15.3
[ Homo autem quem vich fatigat, modicum zinziberi et plurimum cinnamomi accipiat et haec pulverizet. Deinde tollat salviae minus quam zinziberis et foeniculi plus quam salviae, et tanaceti plus quam salviae, et haec in mortario ad succum terat, et per pannum colet. Deinde mel modice in vino coquat, et ei parum albi piperis addat; vel si illud non habuerit, parum de nimmolo, et praedictum pulverem et praedictum succum immittat. Postea merlinsen sumat, et tormentillae bis tantum, et synape, quod in campo crescit, tantum ut tormentillae, sed minus quam merlinsen sit; et haec in mortario ad succum terat, et in saccellum ponat, et praefatum mellitum et pulverizatum vinum superfundat, et ex his clarum potum faciat. Qui autem praedictum dolorem patitur, potum istum quantum uno halitu bibere potest jejunus bibat, et simili modo ad noctem cum se in lectum reponit: et hoc faciat usque dum sanetur. Sed et homo qui potiones facere et sumere vult, zinziberum et dimidiam partem tantum de liquiricio, et tertiam partem de zituare quantum de zinzibero pulverizet et colet; et deinde eumdem pulverem simul penset; postea sumat tantum de zucharo quantum pulvis iste pensat. Omnia haec simul penset ad pondus triginta nummorum. Deinde accipiat de purissima farinula similae quantum dimidia testa nucis capit, et tantum lactis citocatiae quantum incisa penna scriptoris in incisione tenere potest, et sic de praedicto pulvere, et de farina, et lacte citocatiae tenuissimam massam, vel tortellum faciat; et hanc massam in quatuor partes dividat, et ad solem in martio vel in aprili siccet, quoniam in mensibus istis radius solis ita temperatus est quod nec nimis calidus nec nimis frigidus, et ideo sanitatem praecipue affert. Quod si in istis mensibus lac de praedicta citocatia habere non poterit, ita quod eum oportet differre ad maium: tunc etiam praefato tortello in maio facto, ad solem etiam maii exsiccet, et sic ad opportunum tempus observet. Et qui tunc potionem sumere voluerit, quartam partem de praedicta massa jejunus sumat. Quod si stomachus illius tam fortis et spissus est ut tactum potionis hujus non sentiat, iterum dimidiam partem tertiae partis praefati tortelli accipiat, et denuo totam cum lacte citocatiae illiniat; et sic iterum in sole siccatam jejunus sumat. Sed antequam aliquis potionem istam accipiat, si frigus est, se calefaciat, et sic sumat: et postquam eam sumpserit, in lecto vigilando modicum requiescat, et deinde surgens, hac et illac modice deambulet, ita tamen ne frigus patiatur; post solutionem autem, triticeum panem, non siccum, sed in sorbiciuncula intinctum comedat, et pullos gallinarum, et porcinas carnes atque alias suaves carnes edat. Grossum autem panem, et bovinas carnes, et pisces, et alios grossos cibos et assos, exceptis assis pyris, devitet; et a caseo et a crudis oleribus et pomis se abstineat. Vinum autem, sed tamen modice, bibat et aquam dimittat. Claritatem quoque solis fugiat et sic per tres dies haec observet. Add. ed.]
4.16
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XVI.--DE PIPERE [III, 4].
4.16
Piper valde calidum est et aridum, et quamdam praecipitationem in se habet, et multum comestum laedit hominem, et pleurisim in eo parat, et humores in eo destituit, ac malos humores in eo facit. Si quis spleneticus est, et qui cibos in fastidio habet, ita quod eum non libet comedere, iste in aliquo cibo cum pane piper modice comedat, et in splene melius habebit, et fastidium comedendi ponet.
4.17.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XVII.--DE KUMEL [II, 20].
4.17.1
Kumel[ Cyminum ed.] temperati caloris est et siccum; homini qui danphet bonum et utile et sanum est ad comedendum, quocunque modo comedatur; sed illum laedit qui in corde dolet, si comederit[ quia cor perfecte non calefacit, quod semper calidum esse debet add. ed.] Sano autem bonum est ad comedendum, quia bonum ingenium ei parat et temperiem ei infert, qui nimis calidus est; sed unumquemque laedit, qui infirmus est si comederit, quia pestem in eo excitat, praeter illum qui in pulmone dolet.
4.17.2
[ Homo qui coctum vel assum caseum comedere vult, ne inde doleat, ciminum superponat, et sic comedat. Qui vero nauseam patitur, ciminum accipiat, et ad ejus tertiam partem piper et bibinellam, velut quartam partem cimini, et haec pulverizet et puram farinam similae accipiat, et pulverem istum farinae huic immittat; et sic cum vitello ovi et modica aqua tortellos, aut in calido fornace, aut sub calidis cineribus faciat, et tortellos istos comedat. Sed et praedictum pulverem super panem positum manducet, et in visceribus calidos et frigidos humores, qui nauseam homini inferunt, compescunt. Add. ed.]
4.18
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XVIII.--DE BERTRAM [II, 21].
4.18
Bertram[ Piretrum ed.] temperati caloris et aliquantum sicci, et eadem temperies pura est, et bonam viriditatem tenet. Nam sano homini bonus est comestus, quia tabem in eo minuit ac bonum sanguinem in eo auget, et purum intellectum in homine facit. Sed et infirmum, qui jam fere in corpore defecit, ad vires reducit, et in homine nihil indigestum dimittit; sed bonam digestionem illi parat. Et homo, qui multum flecma in capite habet, si eum frequenter comedit, flecma in capite ejus minuit. Sed et saepe comestus pleurisim ab homine depellit, et puros humores in homine parat, et oculos ejus clarificat. Et quocunque modo comedatur, scilicet aut siccus aut in cibo, utilis et bonus est tam infirmo quam sano homini. Nam si homo eum frequenter comedit, ab eo infirmitatem fugat et eum infirmari prohibet. Quod autem comestus in ore humiditatem et salivam educit, hoc ideo est, quia malos humores extrahit, et sanitatem reddit.
4.19
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XIX.--DE LIQUIRICIO [II, 22].
4.19
Liquiricium temperati caloris est, et homini claram vocem parat quomodocunque comedatur, et mentem ejus suavem facit, et oculos ejus clarificat, et stomachum ejus ad digestionem mollificat. Sed et frenetico multum prodest, si illud saepe comedat, quia furorem qui cerebro ejus est exstinguit.
4.20
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XX.--DE CYNAMOMO [III, 3].
4.20
Cynamomum etiam valde calidum est et fortes vires habet, et etiam modicam humiditatem in se tenet; sed calor ejus tam fortis quod humiditatem illam deprimit, et qui eum saepe comedit, malos humores in eo minuit ac bonos humores in eo parat.
4.21
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXI.--DE NUCE MUSCATA [III, 2].
4.21
Nux muscata magnum calorem habet et bonum temperamentum in viribus suis. Et si homo nucem muscatam comedit, cor ejus aperit et sensum ejus purificat, ac bonum ingenium illi infert. Accipe quocunque nucem muscatam et aequali pondere cynamomi et modicum gariofiles, id est nelchin, et haec pulveriza, et tunc eum pulvere isto ac cum simila farinae et modica aqua tortellos fac, et eos saepe comede, et omnem amaritudinem cordis et mentis tuae sedat, et cor tuum et obtusos sensus tuos aperit, et mentem tuam laetam facit, et sensus tuos purificat, ac omnes nocivos humores in te minuit, et bonum succum sanguini tuo tribuit, et fortem te facit.
4.22
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXII--DE ROSA [II, 76].
4.22
Rosa frigida est, et idem frigus utile temperamentum in se habet. In mane aut orto jam die, folium rosae tolle, illud oculis tuis superpone, humorem, id est trieffen ejus extrahit, ac eos clarificat. Sed et qui modica ulcera in corpore suo habet, eis folia rosae superponat, et livorem illis extrahit. Sed et rosa ad potiones et ad unguenta atque ad omnia medicamenta valet, si eis addatur; et tanto meliora sunt, si eis aliquantum de rosa additum fuerit, quamvis parum, hoc est de bonis viribus illius, ut praedictum est.
4.23.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXIII.--DE LILIO [II, 77].
4.23.1
Lilium plus frigidum quam calidum est. Accipe ergo caput radicis lilii, et illud cum veteri arvina fortiter tunde, et tunc in patella zulasse, et sic in vasculum pone; et deinde qui albam lepram, scilicet quedick, habet, cum eo frequenter unge, prius calefacto unguento, et sanabitur. Sed rubea lepra de simili curari potest.
4.23.2
Et qui uzslecht habet, caprinum lac saepe bibat, et uzslechte ab eo perfecte exeant; et tunc stam et folia liliorum accipiat, et ea tundat, ac succum eorum exprimat, et eumdem succum eorum cum farina insimul knede, et ubi in corpore ab uzslecht dolet, semper ungat; sed tamen antequam hoc unguento se ungat, lac caprinum semper bibat. Odor etiam primae eruptionis, id est blut, liliorum, ac etiam odor florum eorum cor hominis laetificat ac rectos cogitatus ei parat.
4.24
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXIV.--DE PSILLIO [II, 78].
4.24
Psillium frigidae naturae est, et in illa frigiditate dulce temperamentum habet; et qui illud in vino coquit, et vinum ita calidum bibit, fortes febres, id est fiber, ab eo compescit. Et oppressam mentem hominis per dulce temperamentum suum laetificat, et cerebrum ejus tam frigore quam temperamento suo ad sanitatem juvat et confortat. Sed et qui febres in stomacho habet, psillium in vino coquat, et vino effuso, psillium illud in pannum ponat, et ita calidum super stomachum suum liget, et febres de stomacho suo fugabit.
4.25
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXV.--DE SPICA [II, 79].
4.25
Spica calida et sicca, et calor ejus sanus est. Et qui spicam cum vino coquit, vel, si vinum non habet, cum melle et aqua coquat, et ita tepidum saepe bibat, et dolorem jecoris et pulmonis, et dumphedinem in pectore ejus mitigat, et scientiam puram ac purum ingenium facit.
4.26
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXVI.--DE CUBEBO [II, 23].
4.26
Cubebo calidum est, et calor ille temperamentum in se habet, et etiam siccum est. Et si quis cubebo comedit, indignus ardor ille, qui in ipso est, temperatur; sed et mentem ejus laetam parat ac ingenium et scientiam illius puram facit,[ quoniam utilis et temperatus calor ejus indignos ardores libidinis, in quibus foetidi et limosi livores latent, exstinguit, et mentem hominis et ingenium ejus accendendo clarificat. Add. ed.]
4.27
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXVII.--DE GARIOFILES [II, 24].
4.27
Gariofiles nelchin valde calidum est, et etiam quamdam humiditatem in se habet qua se suaviter extendit ut ipsa suavis humiditas mellis. Et si quis in capite dolet, ita quod ei caput dumet, velut surdus sit, gariofiles saepe comedat, et dume quae in capite est minuit. Et cum infirma viscera aliquando in homine tumescunt, tunc multoties fit quod tumor ille viscerum hydropem morbum in eo crescere facit. Unde jam cum hydropis in homine crescere incipit, ille gariofiles saepe comedat, et illa vitium morbi compescunt, quia virtus eorum in viscera hominis illius transit ac tumorem eorum minuit, et hydropem morbum sic fugat, nec eum ulterius crescere permittit. Sed et calor medullae hominis multoties exsudat, podagram in eo parat. Quae cum jam in homine crescere incipit, si tunc ille saepe gariofiles comedit, virtus eorum in medullam hominis illius vadit et prohibet ne podagra crescat et ne ulterius in eo procedat, cum jam in initio est.[ Et qui singultum patitur garyofillum frequenter manducet. Sed et zituar pransus frequenter comedat, et haec etiam per mensem unum faciat. Add. ed.]
4.28
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXVIII.--DE CRISTIANA [II, 25].
4.28
Cristiana et igneum calorem et frigiditatem in se habet. Et homo, in quo pessimi et mortiferi humores eriguntur, ita quod in aliquo membro ejus ebulliunt, sic quod dicunt freischlich, cristianam semper comedat, et meliorabitur. Sed et qui quartanas habet, eam in ipso accessu earum comedat, et melius habebit. Et qui de gicht valde fatigatur, in ipsa fatigatione comedat, ac meliorabitur. Et qui ardentes febres habet in stomacho, eam in vinum incidat, et vinum hoc calefaciat, et ita calidum bibat, et curabitur.
4.29
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXIX.--DE LUNCKWURCZ [II, 80].
4.29
Lunckwurcz frigida est et modicum arida, nec multum ad utilitatem hominis valet. Sed tamen homo cui pulmo inflatus est, ita quod ipse hustet et quod spiramen vix trahit, lunckwurtz in vino coquat et jejunus saepe bibat, et sanabitur. Et si oves eam frequenter comedunt, sanae et pingues fiunt, nec etiam lacti earum obest. Et cum pulmo inflatus est, si lunckwurtz in vino coctam saepe bibit, ut praediximus, pulmo ejus ad sanitatem recuperatur, quia pulmo naturam ovis fere habet.
4.30
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXX.--DE HIRTZUNGE [II, 81].
4.30
Hirtzunge calida existit, et jecori ac pulmoni et dolentibus visceribus valet. Accipe ergo hirtzunge, et eam in vino fortiter coque, et tunc purum mel adde, et ita iterum tunc fac semel fervere, deinde longum piper et bis tantum cynamomi pulveriza, et ita cum praedicto vino fac iterum semel fervere, et per pannum cola, et sic fac luterdranck, et tam pransus quam jejunus saepe bibe, et jecori prodest, et pulmonem purgat, atque dolentia viscera sanat, atque interiores putredines et slim aufert. Et iterum hirtzunga in fervente sole aut super calidum laterem suaviter aridam fac, et ita pulveriza, et pulverem istum jejunus et pransus in manu tua saepe linge, id est lecke, et dolorem capitis et pectoris compescit, atque alios dolores qui in corpore tuo sunt sedat. Sed et homo qui de aliquo dolore valde et repente unmechtig, mox et de eodem pulvere in calido vino bibat, et melius habebit.
4.31
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXXI.--DE GENTIANA [II, 80 bis].
4.31
Gentiana satis calida exsistit. Qui autem dolorem cordis ita patitur velut chordis ejus vix haereat[ velut cor ejus vix subsistat ed.], gentianam pulverizet, et ipsum pulverem in suffen comedat, et cor ejus confortat. Sed et qui fiber in stomacho habet, de eodem pulvere in calido vino cum ignito calido calibe calefacto saepe bibat, et stomachus ejus de febre purgabitur.
4.32
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXXII.--DE QUENULA [II, 81 bis].
4.32
Quenula calida est et temperata. Et homo qui infirmas carnes habet corporis, ita quod caro ejus velut scabies uszbluet, quenulam aut cum carnibus aut in muse coctam saepe comedat, et carnes corporis ejus interius sanantur et purgabuntur. Sed qui minutam scabiem, id est cleynengriut, habet, quenulam cum nova arvina tundat, et sic ex ea unguentum faciat, et se cum illo ungat, et sanitatem habebit. Et cum cerebrum infirmum et velut vacuum est, quenulam pulverizet, et pulverem istum farinae similae commisceat in aqua, et ita tortellos faciat, et eos saepe comedat, et cerebrum ejus melius habebit.
4.33
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXXIII.--DE ANDRON [II. 82].
4.33
Andron[ Marrubium ed.] calida est, et satis de succo habet, et contra diversas infirmitates valet. Nam qui surdas aures habet, andron in aqua coquat, et eam de aqua auferat, et donft[ fumum ed.] ejus, calidum in aures suas ire permittat, et etiam ita calidam auribus et omni capiti circumponat, et auditum melius capiet. Et qui in gutture infirmatur, andron in aqua coquat, et aquam illam coctam per pannum colet, et bis tantum vini addat, et iterum in patella fervere faciat satis sagiminis addito, et ita saepe bibat, et in gutture sanabitur. Sed et qui tussim habet, feniculum de dille aequalis ponderis accipiat, et tertiam partem de andron addat, et haec cum vino coquat, et tunc per pannum colet, et bibat, et tussis cessabit. Et qui infirma et fracta viscera habet, cum vino andron, de melle satis addito, coquat, et ista cocta in olla dimittat, et infrigidatum saepe bibat, et viscera sanantur.
4.34
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXXIV.--DE HIRTZSWAM.
4.34
Hirtzswam frigidus et durus est, ac nocivus est homini ad comedendum et pecori, quod nulla infirmitas laedit, quoniam has vires in se habet, quod hominem sanum et sanum pecus intus ulcerat, cum nullam infirmitatem invenit. Ubi autem tam periculosi humores in homine erumpunt, quod homo in membris suis ita de gicht fatigatur, quasi membra ejus frangi videantur, et si tunc hirtzswam comedit, periculum humorum illorum fugat, et uszbieszet et educit, quoniam natura ejus talis est, quod semper frangere solet ubi est, et ita quod foetidum est, effringit, ubi illud invenit. Sed et praegnantem mulierem cum periculo corporis sui abortire facit, si eum comederit.
4.35
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXXV.--DE LAVENDULA [II, 83].
4.35
Lavendula calida et arida est, quia modicum succi habet, et homini ad comedendum non valet, sed tamen fortem odorem habet; et homo qui multos habet pediculos, si lavendulam frequenter odorat, pediculi in eo morientur. Et odor ejus oculos clarificat,[ quia quamdam virtutem fortissimorum et etiam utilitatem amarissimorum aromatum in se habet, et ideo etiam plurimas malas res constringit, et ex hoc maligni spiritus exterrentur add. ed.]
4.36
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXXVI.--DE FENUGRAECO [II, 84].
4.36
Fenugraecum plus frigidum quam calidum; et homo qui quotidianas febres habet, quae sudorem saepe de eo educunt, et quem cibus molestat, id est laedit, gramen fenigraeci in aestate accipiet, et semen ejus in vino calefaciat, et illud calidum jejunus saepe bibat, et melius habebit. Sed qui quartanas febres habet, fenigraecum in aqua coquat, et expressa aqua, illud utrisque pedibus in tibiis saepe ad noctem calidum circumponat, et pannum desuper liget, atque fenigraecum in vino calefactum, ut supra dictum est, saepe bibat, et sanabitur.
4.37
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXXVII.--DE SYSEMERA.
4.37
Sysemera calida existit. Et qui venenum comedit aut bibit, accipiat sysemeram et rutham atque bathemam aequali pondere, et in mortario tunsis, succum eorum exprimat, et tunc etiam de succo springwurtz bis tantum sumat ut unius istorum est, et praedicto succo addat, et simul commisceat, ac ita per pannum colet, et jejunus bibat. Sed cum bibit, in calido loco sedeat, ne infrigescat, quia si frigus tunc haberet, periculosum ei esset. Et postquam biberit, huneckwurtz bibat, et venenum per nauseam spumabit, aut per eum in inferioribus locis transibit, et sic liberatur. Et qui multos pediculos habet, sysemeram cum arvina tundat, et simul commisceat, et tunc cum illo circa collum suum et sub assellis suis se ungat, et pediculi morientur, et ille inde non laeditur. Sed homo in quo lepra crescere videtur, sysemeram in aqua coquat, et sagiminis addat, et sic mus parat, et saepe comedat, et lepram ab eo fugat
4.38
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXXVIII.--DE PEFFERKRUT [II, 26].
4.38
Pefferkrut calida et humida est, et eadem humiditas temperamentum in se habet, et sanis et infirmis bona et utilis est ad comedendum. Et illud quod sur, id est amarum, in ea est, hominem interius non mordet, sed eum sanat. Et homo qui debile cor et infirmum stomachum habet, eam crudam comedat, et illum confortat. Sed et tristem mentem qui habet, si eam comedit, eum laetum facit; et etiam comesta oculos hominis sanat et clarificat.
4.39
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XXXIX.--DE SCHERLING [II, 85].
4.39
Scherling calida est, et periculum in se habet, ita ut si homo eam comederet, omnia et bene ei recte instituta in sanguine et in humoribus ejus destrueret, et malas inundationes in eo faceret, quae ad modum procellae inquietudines in aqua parant; et postquam haec procella cessaret, pessimos livores et pessimas infirmitates in homine relinqueret. Sed ille, qui contis et fustibus valde percussus est, aut qui de aliqua altitudine cecidit, ita quod caro et membra ejus contrita sunt, scherling in aqua coquat, et expressam aquam illam super membra in quibus dolet, ponat, et pannum desuper ligat, et sic humores qui illic collecti sunt, dissipabit, quia scherling quoque dissipare solet. Et etiam homo, qui a stosze aut ictu, aut jactu inter cutem et carnem intumet, scherling in aqua calefaciat, et eam super tumorem liget, et tumorem fugabit. Qui autem in aliquo membro de aliqua infirmitate de se ipso tumet, ad tumorem illum expellendum, scherling non valet, quia si super illum poneretur, humores illos, qui per infirmitatem ulcerum procedere et de carne exire deberent, introrsum in homine cum periculo redire compelleret.
4.40
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XL.--DE GANPHORA [III, 9].
4.40
Ganphora, scilicet gummi, puram frigiditatem in se habet, sed arbor, de qua ganphora sudat, acutam et mundam; et si quis homo ganphoram simplicem comederet et non temperatam cum his herbis, tunc ignis qui in homine est, a frigore illius impeditur. Et etiam frigus, quod in homine est, virtute ejus irruit, ita quod homo ille velut lignum, quod olemechte est, ita quod nec frigidus nec calidus in corpore suo. Et ideo nullus homo eam simplicem comedat. Accipe autem aloe et mirrham pondere pari, et de ganphora modicum minus quam de uno istorum sit, et haec in patella fac simul confluere, id est zulasze, et modicum wilde lactuca adde, et tunc de his cum farina similae tortellas fac, aut super lapidem ab igne calefactum sicca, aut eas in sole sicca, et siccatos ut pulverem tere, ac de pulvere isto in calida hunigwurtz modicum saepe jejunus sume; et si sanus et fortis es, sanior et fortior mirabiliter eris, et vires tuae isto modo constituentur; et si infirmus es, miro modo te attollit et confortat, velut sol turbidum diem illuminat.
4.41
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XLI.--DE AMPHORA [II, 27].
4.41
Amphora nec calida nec frigida in recta mensura, unde homini ad comedendum non valet, qui contra naturam ejus sollicitus est. Et si homo illam comederet, eum tristem faceret, et naturam ejus in injustam mensuram in visceribus ipsius diffunderet; sed ad pabulum pecoribus et bobus utile est,[ quoniam quod in ea debile est ad vires hominis, hoc viribus pecorum utile est add. ed.].
4.42
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XLII.--DE HUSZWURTZ [II, 86].
4.42
Huszwurtz frigida est, et utilis non est homini ad comedendum, quia pinguis naturae est; nam si quis homo eam comederet qui sanus in genitali natura esset, totus in libidine arderet, quod velut amens fieret. Et si quis masculus in semine suo aridus esset, ita quod absque senio semen in eo deficit, huszwurtz in caprinum lac tandiu ponat, dum tota lacte illo perfundatur, et tunc eum in eodem lacte coquat, aliquibus etiam ovis additis, ut cibus esse possit, et sic aut per tres dies, aut per quinque comedat, et semen ejus vires ad gignendum recipiet et ad prolem florebit. Sed cibus iste hoc modo paratus contra sterilitatem feminae non prodest, sed si femina comederit eum, ipsam ad libidinem provocaret et sterilitatem illi non auferret. Et qui surdus in auribus est, ita quod non audit, lac feminae tollat, quae masculum peperit, cum jam decem aut duodecim septimanae sunt quod filium genuit, et de succo huszwurtz illi addat, atque in aurem illius aut tres aut quatuor guttas molliter instillet et hoc saepe faciat, et auditum recipiet.
4.43
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XLIII.--DE STICHWURTZ [II, 87].
4.43
Stichwurtz[ Brionia ed.] calida est et inutilis ad usum hominis velut unkrut, quod inutile est. Et calor ejus periculosus est, nisi in loco illo ubi venenum paratur. Nam si ibi in igne incenditur, ita quod calor et ejus odor idem venenum tangit, vires illius minuit, sicut etiam vinum vires suas amittit, quod per noctem in scypho dimittitur. Et si in ignem mittitur, et velut rapa assetur, et tunc ita calida ab igne tollitur, et in frusta inciditur, odorem emittit; et odor ille si serpentem aut rubetam tetigerit, eos ita laedit, quod serpens spumat, et quod rubeta inde ita dolet, quod de loco suo fugit. Sed et si odor ejus hominem tetigerit, eum dolere facit, nisi rutam prius comederit quia tam indignos et molestos humores in se habet, quod tam hominem quam pravos vermes occidit. Quod si pedes hominis per ulcera vulnerati sunt, id est uszgebrochen, stichvurtz in aqua coquat, et aqua effusa stichwurtz ita calida super pedes illius, ubi fracti sunt, pone, et eos cum ea bewe; tunc putredinem eorum aufert, et sanabitur
4.44
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XLIV.--DE WUNTWURTZ [II, 89].
4.44
Wuntwurtz[ Frasica ed.] plus frigida quam calida, et tam periculosum succum prae quibusdam aliis herbis habet, sicut etiam aliquis vermis pejor et acerbior est prae aliis. Ubi autem homo magna et eminentia ulcera habet in se, id est uszgedroszenser, wuntwurtz in aqua coquat, ac ita calidam super ulcera illa ponat, et ea saepe hoc modo bewe, et sanabitur. Si autem homo ferro vulneratus est, et si tunc Wuntwurtz vulneri superponit, periculosum est ipsi, quia in superficie cutem exterius repente sanat, et tabem interius dimittit[ quia facta ulcera praecipitanter exterius contrahit, et sic interius laedit nisi prius aliis bonis aromatibus et unguentis interius curentur add. ed.] Sed si inter cutem et carnem hominis maculae et pustulae, id est blatern erumpunt, id est uszbrechent, tunc wuntwurtz in aqua coquatur et calida superponatur et ille sanabitur. Et pecoribus similiter fiat, si hujusmodi ulcera habuerint.
4.45
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XLV.--DE SANICULA [II, 90].
4.45
Sanicula calida est, et plus munditiae in se est, et succus ejus suavis et sanus est, id est heylsam, et infirmo stomacho ac infirmis visceribus valde bona est. Nam in aestate, cum viridis est, eam radicibus eradica, et in aqua coque, et tunc aquam istam per pannum cola, et deinde huic aquae mel et modicum laquiricii adde, et sic fac honigwurtz, et pransus saepe bibe; et de stomacho tuo slim aufert, atque infirma viscera sanat. Sed et saniculam paulatim in sole sicca, ne vires ejus minuantur, quod sol herbarum vires non aufert, cum in eo siccantur sed ignis, et siccatam modice pulveriza, ne per totum comminuatur, et pulverem istum ad hyemem serva; et tunc in hyeme vinum cum modico melle et laquiricio fervere fac, id est welle, et pulverem istum in aquam mitte, et ita pransus saepe bibe, et a stomacho slim purgat, et dolentia viscera ad sanitatem reducit. Qui autem ferro vulneratus est, succum saniculae exprimat, et eum in aqua fundat, et sic pransus bibat; aut si in hyeme est, pulverem ejus in aquam mittat, et pransus saepe bibat, et vulnera interius purgat, et paulatim et bene sanat.
4.46
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XLVI.--DE HEYLHEUBT [II, 91].
4.46
Heylheubt[ Hermodactylus ed.] frigidus est et aridus, et in eo nec salus nec sanitas, et nulli homini ad comedendum valet, quia si comederet, in eo defectum bonorum operum faceret atque ariditatem. Et si quis homo eam comederit, ad modicum et ad breve tempus, caro ejus inde quidem[ ex erius crescit, quia vis ejus interius deficit, quae carnem aliquantum extollit quasi crescat, et quod inde etiam suppl. ex ed.] saepe moritur, quia plus venenum quam sanitas est. Sed si pecus heylheubt comederit, non inde quidem morietur sed tamen tardum et pravum erit.
4.47
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XLVII.--DE FARN [II, 92].
4.47
Farn valde calida est et arida, et modicum de succo in se habet; sed multam virtutem in se tenet, et talem scilicet virtutem, quod diabolus ipsam fugit[ et etiam quasdam virtutes tenet quae virtuti solis assimilantur, quia ut sol obscura illuminat, sic ipsa fantasias fugat, et ideo maligni spiritus eam dedignantur add. ed.] Et in loco illo, ubi crescit, diabolus illusiones suas raro exercet, et domum et locum, in quo est diabolus, devitat et abhorret, et fulgura, et tonitrua ac grando ibi raro cadunt, atque in agro ubi crescit, grando raro cadit. Sed et hominem, qui apud se portat, magica et incantationes daemonum, atque diabolica verba et alia fantasmata devitant. Et si aliqua imago secundum aliquem paratur ad laesionem et ad mortem illius, et si tunc ille farn apud se habet, et nocere non valet. Nam homo interdum per imaginem maledicitur, ita quod inde laeditur et amens fit. Cum enim diabolus hominem in paradiso sibi attraxit, quoddam signum memoriale in diabolo factum est, quod in eo usque ad novissimum diem. Et tunc ipse per aliqua verba, quae per deceptiones ejus aliquando facta sunt, interdum ab homine advocatus, signum quod in eo remansit tangitur, et ita ille, provocatus et electus, multoties per verba illa aut hominem laedit, aut voluntatem ejus implet, super quem dicuntur. Interdum etiam homo per factam imaginem benedicitur, ita quod ei ad prosperitatem et ad sanitatem prodest. Malum autem per odium et per invidiam paratur, et malum malo conjungitur. Et diabolica suggestio coagulationem hominis inspicit, et se ad illam conjungit, et ita semper homini insidiatur, atque sic malum malo conjungitur. Et sicut homo bonam et malam scientiam habet, ita etiam bonae et malae herbae creatae sunt ad hominem. Succus autem farn positus est ad sapientiam, et in honestate naturae est in significationem boni et sanctitatis; ac ideo omnia mala et magica illa fugiunt et devitant. Nam in quacunque domo est, ibi venenum, id est virgilnisse, et fantasiae ad perfectum fieri non possunt. Unde etiam mulier, cum infantem parit, farn illi circumponatur, etiam in cunis infantis circa infantem, et diabolus tanto minus insidiatur, quia cum diabolus faciem infantis primum inspexerit, illum valde odit, ac ei insidiatur. Ad has quoque medicinas valet: Nam qui virgichtiget est, farn accipiat, cum viridis est, et eam in aqua coquat, et in ipsa aqua saepe balneet, gicht cessabit. Et etiam in aestate, cum viridis est, folia ejus super oculos tuos saepe pone et dormi, et oculos tuos purificat et caliginem ab eis aufert. Sed et qui surdus est, ita quod non audit, semen farn in paniolum liget, et ita in aurem saepe ponat cavens ne in caput per aurem intret: auditum recipiet. Et qui virgichtiget in lingua, ita quod loqui non potest, semen ejus super linguam suam ponat, et gicht in lingua cessabit et loquitur. Sed etiam, si quis homo immemor ac inscius est, semen farn in manu sua tenet, ad memoriam sui redit, et intellectum recipiet; ita intelligibilis erit, qui unverstentlich est.
4.48
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XLVIII.--DE HASELWURTZ [II, 95].
4.48
Haselwurtz valde calida est, et periculosam vim in se habet, et eadem timenda est, et valde atra est, et inde instabilis naturae est, ac similis tempestati, quia calor et periculositas ejus ad periculum currunt. Et ideo naturam hominis magis destituit, quam ei ad sanitatem prosit. Nam si homini ad comedendum daretur, qui aut sucht ad vidden haberet, aut vergichtiget esset, majorem dolorem illi inferret; et si praegnans mulier eam comederit, aut morietur, aut infantem cum periculo corporis sui abortiret, aut si eo tempore cum menstrua non haberet, plus indoleret.
4.49
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. XLIX.--DE HERBA AARON [II, 96].
4.49
Herba Aaron nec tepida, nec nimis fortis est, sed aequalem et temperatum calorem habet, quemadmodum sol post auroram suavem calorem tenet, et etiam habet, ut ros in aestate ante diem suavis est, et ideo ad quaeque flecti potest, ut suavis vir, qui et periculum sufferre potest et prosperitatem recte tenet. Et cum in aliquo homine tabes ejus in nigram pustulam vertitur, in qua mors hominis est quae dicitur seltega, tunc illi aut folia, aut radicem herbae hujus ad comedendum detur, et nimium ardorem et nimium frigus, quae in eadem pustula sunt, mitigat, ita quod suaviter deficit. Et si homo ita vergichtiget est, quod omnia membra deficiendo cadunt, et quod lingua ejus in loquendo deficit, folia herbae Aaron mox cum modico sale ei ad comedendum dentur, et gicht cessabit; vel si adhuc non cessat, tunc radix ejus in cocto melle intinguatur, et illi statim ad comedendum detur, et melius habebit. Sed et homo qui slimecht fiber in stomacho habet, de quo diversus riddo crescit, radicem herbae Aaron in puro vino coquat, et tunc infrigescere permittat, et postea ignitum calibem in idem vinum mittat, et sic denuo calefiat, et ita calidum bibat, et slim qui in stomacho ejus est fiber ab eo aufert, ut ignis nivem defluere facit. Et homo in quo melancolia furit, ille acrem animum habet, et semper tristis est; et iste vinum cum radice Aaron coctum saepe bibat, et melancoliam in eo minuit, id est virswindet, et febrem.
4.50
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. L.--DE HUMELA [II, 94].
4.50
Humela tepidum frigus in se habet et quemdam torporem caloris, qui luxuriam in homine excitat, ita quod hominem infatuat. Nam in homine illo, qui eam comederit, aut in potu sumpserit, luxuriam parat, quemadmodum vinum forte facit si illud biberit, et eum etiam velut fatuum facit; ac in homine plus tabem quam sanguinem parat, et ideo pene ad nullam utilitatem valet,--[ quia nec multas vires nec sanitatem per se habet, nisi aliis herbulis aut pigmentis addatur. Add. ed.]
4.51
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LI.--DE WULFFESMILCH [II, 98].
4.51
Wulffesmilch[ Cardus niger ed.] venenum dicitur, et repentinum calorem habet, qui carnem hominis urit; et etiam indignam humiditatem habet, quia carnem hominis destituit, et nulla alia utilitas, nisi ut medicinarum philosophi invenerunt, quod interdum contra induratum stomachum quibusdam potionibus additur, quatenus per eam interdum utilia medicamenta temperentur, et ut malum, quod in corpore hominis est, per hoc malum fugetur.
4.52
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LII.--DE DOLONE [II, 97].
4.52
Dolo[ Stignus ed.] frigus in se habet, sed tamen taedium et torporem in eodem frigore tenet, ac in terra et in loco, ubi crescit, diabolica suggestio aliquam partem et communionem artis suae habet. Et periculosum est homini ad comedendum et bibendum, quia spiritum ejus concutit, quasi mortuus sit. Sed tamen si quis homo magnis et peracutis, id est durchsoden, ulceribus in cute et in carne sua perforatus est, iste accipiat modicum de gensesmalcz[ arvinae anseris ed.] et de cervino et hirczino sepo quantum habere potest, ac eis modicum, velut guttam unam cum penna de succo dolini addat et simul commisceat, ac hoc modo unguentum faciat, et cum eo illa magna ulcera sua moderate et non saepe perungat, ne inde laedatur. Et ad istud unguentum ideo modicum de dolone addat, quia si multum addiderit et ita saepe perunxerit, carnem suam illud comedit et perforat.
4.53
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LIII.--DE DAUWURTZ [II, 99].
4.53
Dauwurtz calida et arida est, et etiam fortes vires habet, ac munda est in natura. Et si quis eam ut aliam herbam saepe comedit, stomachum ejus purgat, et caliginem oculorum ejus aufert.
4.54
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LIV.--DE BRACHWURTZ [II, 100].
4.54
Brachwurz[ Esula ed.] calida et sicca, et utilis ad multa. Nam qui in corpore suo humorem gicht, velut eum in membris suis comedat, et qui impatiens gicht, id est vugedultig, intrinsecus in corpore suo habet, ita quod inde diversas ac multas cogitationes habet in se, velut scientia ejus in ipso evanescat, iste brachwurtzel cum vino et cum melle coquat, et per pannum colet, et pransus et ad noctem ita tepidum saepe bibat, atque eamdem brachwurtz in vino coctam super pectus suum calidam ponat, et panno desuper liget, et haec saepe faciet, et melius habebit. Sed et liquiricium et beoniam[ brioniam] aequo pondere pulveriza; accipe de pulvere brachwurtz tantum, ut illorum duorum est, et simul commisce, modico lucido sale aut asso sate addito, et pulverem istum hoc modo paratum tam jejunus quam pransus saepe comede, et vocem tuam serenam facit, et pectus tuum sanat, ac illud, velut lucidum aerem, lucidum parat, atque gicht ita deprimit et minuit, quod membra tua per eam non franguntur, et quod intelligentiam mentis tuae per eam non amittis.
4.55
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LV.--DE FUNFFBLAT [II, 101].
4.55
Funffblat[ Quinquefolium ed.] valde calidum est, et succus ejus modicam humiditatem habet; et contra fortes febres valet. Accipe ergo funffblat, et fortiter tunde, et huic farinam similae cum aqua commisce, quasi tortellum facere velis, et deinde modicum baumoleo, vel, si illud non habes, cum modico oleo papaveris deick, illum liquefac ut mollis fiat, et tunc cum eo canabineum pannum perfunde, id est striche, et panno illo calefacto totum ventrem hominis qui fortes febres habet cum eo circumcinge, et deinde dimidia die vel dimidia nocte transacta, eumdem pannum aufer, et iterum ad ignem calefac, et ventri illius superpone; et hoc saepe fac, et febres fugabuntur, ac illum eructuare facit. Et si quis in oculis caliginem patitur, accipiat funffblat, et in purum vinum ponat, et in illo terat, et sic per pannum colet, et ita vinum illud aereo vasculo servet; atque cum dormitum vadit, de ipso circa oculos suos liniat, ita quod etiam modice in oculos ejus intret, et haec saepe faciat, et caliginem oculorum aufert. Sed et qui gelsucht[ regium morbum ed.] habet, cum funffblat et cum farina similae et cum aqua modicas tortellas faciat, et per novem dies ex his jejunus comedat, et curabitur; et homini herba haec ad medicamenta valet, nisi Deus prohibeat.
4.56.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LVI.--DE MANDRAGORA [II, 102].
4.56.1
Mandragora calida est et aliquantulum aquosa, et de terra illa, de qua Adam creatus est, dilatata est; homini aliquantulum assimilatur. Sed tamen herba haec, et propter similitudinem hominis, suggestio diaboli huic plus quam aliis herbis adest et insidiatur. Unde etiam secundum desideria sua homo, sive bona, sive mala sint, per eam suscitatur, sicut etiam olim cum idolis fecit. Cum autem de terra effoditur, mox in fontem, id est queckbornen, per diem et per noctem unam ponatur, et sic omne malum et contrarius humor qui in ipsa est ejicitur, id est uszgebiszen, ita quod amplius ad magica et ad fantastica non valet. Sed cum de terra eradicatur, si tunc cum terra sibi adhaerente deponitur, ita quod in queckborn non purgatur, ut dictum est, tunc ad multas inutilitates magicorum et fantasmagorias nociva est, velut etiam multa mala cum idolis aliquando facta sunt. Quod si quis vir aut per magica, aut per ardorem corporis sui incontinens est, accipiat speciem feminae hujus herbae quae in praedicto fonte purgata est, et hoc quod in eadem herba, inter pectus et umbilicum suum per tres dies et per tres noctes ligatum habeat, et postea eumdem fructum in duas partes dividat, atque super utrumque lanckun[ ilium ed.] partem unam per tres dies et per tres noctes ligatum teneat. Sed et sinistram[ dextram ed.] manum ejusdem imaginis pulverizet, et huic pulveri modicum gamphora addat, et eum ita comedat et curabitur. Quod si femina eumdem ardorem in corpore suo patitur, speciem masculi ejusdem imaginis inter pectus et umbilicum recipiat, et, sicut supra dictum est, et ipsa cum ea faciat. Sed et dexteram manum ejus pulverizet et modicum de gamphora addat, et pulverem istum, sicut praefatum est, comedat, et ardor ille in ea exstinguitur. Sed qui in capite qualicunque infirmitate dolet, de capite ejusdem herbae comedat, quomodocunque velit; aut si in collo suo dolet, de collo illius comedat; vel si in dorso, et de dorso illius; vel si in brachio et de brachio illius, vel si in manu et de manu illius, vel si in genu et de genu illius, vel si in pede et de pede illius comedat; aut in quocunque membro dolet et de simili membro ejusdem imaginis manducet, et melius habebit. Species autem masculi ejusdem imaginis ad medicamenta plus valet quam species mulieris, quoniam masculus muliere fortior est.
4.56.2
Et si aliquis homo in natura sua ita dissinnatus est quod semper tristis est et quod in aerumpnis est semper, ita quod defectum et dolorem assidue in corde suo habet, accipiat mandragoram, cum jam de terra eradicatur, et in queckborn, ut praedictum est, per diem et per noctem ponat, et tunc de fonte ablatum in lectum suum juxta se ponet, ita de sudore suo eadem herba incalescat et dicat:« Deus, qui hominem de limo terrae absque dolore fecisti, nunc terram istam, quae nunquam transgressa est, juxta me pono, ut etiam terra mea pacem illam sentiat, sicut eam creasti.» Quod si mandragoram non habes, accipe inicium, id est primum cespitem de fago[ primum erumpentes grossos de fago ed.], quoniam eamdem naturam feliciter in hoc opere habent; sed ita eos de ramusculis suis abrumpas, ne eos frangas, sed ut integros de ligno auferas, et eos in lectum tuum juxta te pone, ut de te incalescant, et ut sudorem de corpore tuo accipiant, atque eadem verba quae praedicta sunt super eos dic, et laetitiam recipies, et in corde tuo medelam senties. Et idem de cedro et aspin facere potes, et te juvabit.
4.57
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LVII.--DE WINDA [II, 103].
4.57
Winda frigida est, fortes vires non habet, et nec multum utilis est. Nam si aliquis homo eam comederit, nec inde doleret, nec ei prodesset. Sed si ungues in aliquo homine grindig jam esse incipiunt,[ scabiem jam incipiunt habere ed.] et cum in initio est, accipiat windam et tundat, id est stampe, et modicum quecksilber[ vivi argenti ed.] addat, et ista simul mische, et tunc super ungues ponat, et panno liget, et pulchri erunt.
4.58
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LVIII.--DE BOBERELLA.
4.58
Boberella. Et cui oculi caligant, accipiat rubeum pannum de serico, et boberellen desuper striche liniendo; et cum dormitum vadit, super oculos suos pannum sericum ponat, et hoc saepe faciat, et caliginem oculorum fugabit. Sed et cui aures dyszent, ita quod inde quasi surdus est, boberellen accipiat, super filtrum eas lineat, et super totum collum et super nack usque ad aures eumdem filtrum ponat, et liget, et hoc saepe faciat cum dormitum vadit, et dizo in auribus cessabit. Boberellam in fumo etiam aliquantulum aridam fac, et comede, et dumphen aliquantulum compescit, quamvis modice. Sed qui interius per viscerum ulcera dolet, furfures tritici accipiat, et in patella cum boberella calefaciat, et super pannum ponat, et ita calidas omni ventri et umbilico suo saepe circumponat, et curabitur.
4.59
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LIX.--DE BINSUGA [II, 104].
4.59
Binsuga[ Apiago ed.] calida est, et homo qui eam comederit libenter ridet, quoniam calor ejus splen tangit et inde cor laetatur. Sed cui wisza[ albugo ed.] in oculo crescit, eam de terra eradicet, et jam eradicatam in aqua vivi fontis ponat per noctem, et tunc de aqua ablata, in patella sweysze, et ita calidam super oculum illum ponat, et hoc per tres noctes faciat, et wisza in oculo ejus curabitur, et evanescet.
4.60
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LX.--DE SUNNEWIRBEL [II, 105].
4.60
Sunnewirbel calida et humida est, et in natura sua ad decorem tendit, et terrigena est. Sed tamen ille qui apud se eam portat,[ sicut et ille qui super alios esse appetit, add. ed.] ab aliis hominibus odio habetur. Sed qui circa pectus dolet, ita quod inde raucam vocem habet, sunnewirbel accipiat, et aequali pondere majorem clettam(?), et has in puro vino coquat ac deinde per pannum colet, et pransus ad noctem saepe bibat, et in pectore et in voce melius habebit. Et qui rectam digestionem habere non potest, sunnewirbel et majorem clettam aequali pondere accipiat, et in sole aut super ignitum laterem exsiccet, et ita in pulverem redigat, et huic pulveri secundum terciam partem unius istorum lucidum aut assum sol addat, et tunc cum melle, ex eo, honigwurtz[ potum ed.] faciet, et ita pransus et ad noctem saepe bibat, et digestionem ad rectum tempus habebit. Et hoc modo herba haec ad medicamenta valet, nisi Deus prohibeat.
4.61
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LXI.--DE HOPPHO [II, 74].
4.61
Hoppho[ Humulus ed.] calidus et aridus est, et modicam humiditatem habet, atque ad utilitatem hominis non multum utilis est, quia melancoliam in homine crescere facit, et mentem hominis tristem parat, et viscera ejus gravat. Sed tamen in amaritudine sua quasdam putredines de potibus prohibet, ad quos additur, ita quod tanto diutius durare possunt.
4.62
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LXII.--DE LILIM [II, 106].
4.62
Lilim valde calida est. Et homo qui de splene, aut de stomacho, aut de infirmis visceribus demphig est[ spiramen difficulter emittit aut immittit ed.] velut circa pectus suum sit virdumet[ contritus sit ed] ita tamen quod in pulmone non dolet, iste lilim accipiat, et eum cum modica cervisia, modico melle addito, coquat, et sic per pannum colet, et tunc jejunus ac pransus, ac cum dormitum vadit, saepe bibat, et levitatem ac bonam eructuationem ei facit, ita quod de praedictis infirmitatibus melius habebit. Sed et qui infirmos humores in se habet, ita quod de his flecma in ipso erescit, lilim in puro vino coquat, et tunc poleium in modico aceto stamphe[ contundat ed.], et tunc cum praefato lilim et vino in quo coctum est welle[ fervere faciat ed.] ac per pannum colet, atque in vasculo aliquo tegat, id est demphe, dum infrigescat, et sic pransus et ad noctem saepe bibat, et primam humiditatem in co verswindet, et humores in ipso purgat, et flecma minuit, velut vulnus purgatur.
4.63.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LXIII.--DE SELBA [II, 28.]
4.63.1
Selba[ Salvia ed.] calidae et siccae naturae est, et magis de calore solis quam de humiditate terrae crescit, et contra infirmos humores utilis est, quia sicca est. Nam cruda et cocta bona est illi ad comedendum quem noxii humores fatigant, quoniam eos compescit. Accipe enim salviam et pulveriza eam, et pulverem istum cum pane comede, et superfluitatem malorum humorum in te minuit.[ Et qui ab aliqua sordida re fetorem patitur, salviam naribus infigat, et ei prodest add. ed.] Sed et si quis in superfluitate flecmatis habundat, aut si quis foetentem anhelitum habet, salviam in vino coquat, et tunc per pannum colet, et ita saepe bibat, et mali humores ac flecma in ipso attenuantur. Quod si ille qui has infirmitates habet aliquantulum virgicht est[ per paralysim fatigatur ed.] salviam in aqua coquat et bibat, et humores et flecma in eo minuuntur.
4.63.2
[ Quod si ille qui has infirmitates habet aliquantum per paralysin fatigatur, salviam in aqua coquat, ut praedictum est, et eam bibat, et calor ejus cum aqua delinitus, paralysin in homine compescit. Nam si homini isti cum vino daretur, vinum paralysiacos humores in ipso modum suum transilire faceret. Qui autem fastidium comedendi habet, salviam accipiat, et minus de cerefolio, et modicum de allio, et haec in aceto simul contundat, et sic condimentum faciat, et cibos quos comedere vult in eo intingat, et appetitum comedendi habet. Cum cibus qui madidum succum habet hominem in capite dolere facit, salviam, et origanum, et foeniculum aequali pondere accipiat; et marrubii plus quam horum omnium sit, et ad succum contritum butyrum sufficienter addat; vel si illud non habuerit, arvina addita, ex his unguentum faciat, et caput inungat: et melius habebit. Si etiam malus fumus de stomacho ad ilia hominis extenditur, et eum ibi dolere facit, salviam accipiat et quinquies tantum seuwurtz ut salviae est, et decies tantum rutae ut salviae; et herbas istas in nova olla cum aqua usque ad primam ferventem ebullitionem coquat; et deinde expressa aqua, easdem herbas ita coctas et calidas super locum ubi dolet ponat, et panno desuper liget. Si quis urinam prae frigiditate stomachi retinere non potest, salviam in aqua coquat, et per pannum colet; et eam calidam saepe bibat, et curabitur. Si etiam mali, et concreti, et venenosi humores in homine superabundaverint, et eum sanguinem exscreare et movere per aliqua tempora fecerint, interim nullam medicinam idem homo sibi adhibeat, ne sanguis, per medicinam exterritus, ipsum interius exulceret, et plus solito effluat; sed postquam sanguis aliquantum cessaverit, salviam in leni et suavi vino modica aqua mixta coquat; modico quoque oleo olivae aut butyro addito, et cocto, per pannum colet, et modice, non jejunus, sed pransus bibat: et eum confortat, et interius sanat. Add. ed.]
4.64.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LXIV.--DE RUTHA [II, 29].
4.64.1
Ruta de forti et de plena, id est queckin, viriditate terrae magis quam de calore crescit; et calorem temperatum in se habet, sed tamen magis calorem. Est fortis viribus in humiditate, et bona contra aridas amaritudines quae in illo homine crescunt in quo recti humores deficiunt. Sed et melior et utilior est cruda quam pulverizata in comestione. Et comesta injustum fervorem sanguinis in homine compescit. Nam calor rutae injustum calorem melancoliae attenuat, et injustum frigus melancoliae temperat; et ita homo ille, qui melancolicus est melius habebit, cum eam post alios cibos comedit. Sed et si quis alium cibum comederit unde dolet, rutam postea comedat, et minus dolet.
4.64.2
[ Homo quoque qui humentes oculos habet, rutam accipiat, et bis tantum salviae, et cerefolii bis tantum ut salviae, et herbas istas in mortario modice contundat, ut aliquantum succi reddant; et deinde easdem herbas ita contritas claro ovi intingat, et ad noctem, cum dormitum vadit, illas super frontem usque ad utraque tempora ponat, et malos humores extrahunt; vel is aliquis de pomo succum sugat. Qui nigros seu turbulentos oculos habet, ut aliquando nubes est, et in eis aliquo modo caligat, succum rutae accipiat, et bis tantum puri liquoris mellis, et modicum boni et clari vini his commisceat, et micam triticei panis his imponat, et super oculos suos in nocte cum panno liget. Quod si homo in renibus et in lumbis interdum dolet, hoc multoties de infirmitate stomachi fit: tunc idem homo rutham et absinthium aequali pondere accipiat, ei plus his de arvina ursi addat, et haec simul contundat, et cum his circa renes et lumbos suos ubi dolet se juxta ignem fortiter inungat. Si homo aliquando ita in delectatione commovetur, quod sperma ad articulum emissionis pervenit, sed tamen intra in corpore aliquo modo retentum fuerit, et inde infirmari coeperit, rutam et modicum minus de absinthio accipiat, et succum eorum exprimat, et huic succo zuccharum, et plus de melle, et tantum vini quantum succorum istorum est, addat, et ignito chalybe in nova olla, aut in patella quinquies calefaciat, et posquam modicum comederit, istud calidum bibat. Quod si in hyeme est, quod praedictas herbas habere non potest, baccas lauri et bis tantum de dictamno pulverizet, et post modicum cibi, in calido vino ignito chalybe calefacto bibat; et sic noxius livor qui in eo remansit cum urina et digestione egeritur. Si quis autem homo comederit, unde mox dolet, rutam et bis tantum de salvia cum sale temperatas statim comedat et melius habebit. Add. ed.]
4.65.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LXV.--DE HYSSOPO [II, 30].
4.65.1
Ysophus siccae naturae est, et temperate calidus existit, et tam magnae virtutis est, quod lapis etiam ei resistere non potest, quin ibi crescat ubi seminatur. Et saepe comestus infirmas et foetidas spumas humorum purgat, id est reyniget, sicut calor in olla wellet[ spumas ejicit ed.], et ad omnes cibos utilis est. Coctus utilior enim est et pulverizatus quam crudus. Et comestus jecor querck facit, et pulmonem aliquantulum purgat. Nam et qui hus[ tussitat ed.] et de jecore dolet, et qui dumphet de pulmone dolet, et uterque istorum yssopum aut cum carnibus, aut cum sagimine comedat, et meliorabitur, quia si quis yssopum, aut solo vino aut sola aqua addita, comederit, plus inde laeditur quam juvetur.
4.65.2
Sed et qui in jecore aut in pulmone dolet, laquiricium accipiat, et cynamomi plus quam laquiricii, et yssopi plus quam istorum duorum, et feniculi plus quam istorum trium, et haec in nova olla coquat, sufficienter melle addito, ita ne amaritudo in eis sit, et fortissime coquat, et tunc ollam istam cum eisdem herbis per novem et totidem noctes, et tunc per pannum colet, et sic bibat. Nam si in jecore aut in pulmone valde dolet, in novem diebus per singulos dies bibat. Sed antequam in mane diei bibat, modicum comedat, et tunc bibat. Sed ad noctem satis comedat, et cum dormitum vadit, satis ex eo bibat. Si autem in pulmone modice et in jecore dolet, eodem modo tribus diebus transactis bibat, et hoc saepe faciat, et curabitur, nisi Deus non velit.
4.65.3
[ Sed si jecur de tristicia hominis infirmatur, antequam infirmitas in eo superabundet, pullos gallinarum coquat cum hysopo, et tam hysopum quam pullos istos saepe comedat. Sed et crudum hysopum vino impositum frequenter manducet, et idem vinum bibat, quia hysopus ei utilior est ad infirmitatem istam quam illi qui in pulmone dolet. Add. ed.]
4.66.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LXVI.--DE FENICULO [II, 31].
4.66.1
Feniculum suavem calorem habet, nec siccae nec trigidae naturae est. Et crudum comestum, hominem non laedit. Et quocumque modo[ comedatur] laetum facit hominem, et suavem calorem ac bonum sudorem ei infert, atque bonam digestionem facit. Semen quoque ejus calidae naturae est et utile ad sanitatem hominis, si aliis herbis additur in medicamentis. Nam qui feniculum aut semen ejus jejunus quotidie comedit, malum flecma aut putredines in eo minuit, atque foetorem anhelitus ejus compescit, et oculos ejus clare videre facit[ bono calore, et bonis viribus suis. Qui autem aliqua contrarietate occupatus dormire non potest, si in aestate est, foeniculum, et bis tantum millefolii modice conquat, et aqua expressa, herbas istas calidas temporibus et fronti et capiti circumponat, et desuper panno liget. Sed et viridem salviam accipiat, et eam vino modice aspergat, et sic supra cor suum, et circa collum suum ponat, et dormitione alleviabitur. Quod si in hyeme est, semem foeniculi, et radicem millefolii in aqua coquat, et capiti, ut praedictum est, circumponat, et salviam pulverizatam, et vino modice madefactam super cor et collum ponat, et melius habebit. Cum vero aliquis griseos oculos habens, in eis aliquo modo caligat, et dolet, cum dolor ille adhuc recens est, foeniculum vel semen ejus terat, et sic sumat succum ejus, et rorem quem super recto gramine invenerit, et modicum farinae similae, et hoc tortello commisceat, et in nocte oculis suis circumponat, et panno liget, et melius habebit. Sed et si aliquis oculos similes turbidae nubi, quae nec ad plenum ignea, nec ad plenum turbida, sed aliquantum glauca, et in eis caliginem et dolorem sustinet, foeniculum si in aestate est, terat, vel si in hyeme est, semen ejus tritum claro ovi bene despumato imponat, et cum dormitum se collocat, oculis superponat, et caliginem oculorum minuit. Si etiam nimius dolor prae multo fluore in naribus hominis excreverit, foeniculum, et quater plus de aneto accipiat, et super lapideam tegulam tecti, vel super tenuem laterem igne calefactum ponat, et hac et illac foeniculum illud et anetum verset, ut fumiget; et fumum istum et odorem ejus naribus et ore introrsum in se trahat, et deinde herbas illas ita calefactas cum pane comedat. Hoc autem per quatuor, aut per quinque dies faciat, ut illi effluentes humores tanto suavius separentur. Homo autem qui malum livorem in infirmo stomacho suo habet, foeniculum accipiat, et modicum plus de urtica, et levistici bis tantum ut istorum duorum est, et ex his cum modica farina, aut modico pane cibum faciat, et saepe comedat, et infirmo stomacho livorem aufert. Homo etiam quem melancholia laedit, foeniculum ad succum contundat, et frontem, et tempora, et pectus, et stomachum saepe perungat, et melancholia in eo cessabit. Sed et quis assas carnes, vel assos pisces, vel aliud quicquam assum comederit, et inde dolet, mox foeniculum vel semen ejus comedat, et minus dolebit.
4.66.2
Si etiam interdum a malis humoribus in virilibus viri inflatio pessimi tumoris insurgit, quae illum ibi dolere facit, foeniculum accipiat, et ter tantum fenugraeci, et modicum butyri vaccarum, et haec simul contundat, et desuper ponat, et malos humores extrahunt. Deinde idem vir tortellos ex quibus cervisia fit accipiat, et cum calida aqua eos modice faciat, et sic calefaciat, et super praefatum tumorem ponat. Sed et si praegnans mulier in partu multum laborat, tunc cum timore et magno moderamine suaves herbulas, ut foeniculum, et asarum in aqua coquat, et expressa aqua, ita calide circa femora et dorsum ejus ponantur, et desuper panno ligato suaviter teneantur, ut dolor, et claustra illius tanto suavius et facilius solvantur. Homo quoque semen foeniculi accipiat, et ad medietatem ejus galangam, et ad eamdem medietatem dictamnum, et ad medietatem dictamni pilosellam, et haec simul pulverizet, et per pannum colet, et post modicam horam prandii, pulverem hunc calido vino, et non fervente imponat, et bibat. Et pulvis iste hominem qui sanus est, sanum retinet, infirmum autem confortat, et digestionem homini parat, et vires tribuit, et bonum et pulchrum colorem faciei subministrat, et unicuique homini, sive sanus, sive infirmus sit, post cibum ejus comestus prodest. Quod si oves infirmari incipiunt, foeniculum, et plus de aneto accipiat, et in aquam ponat, ut aqua saporem ab eis accipiat, et infirmis ovibus ad potandum imponat. Add. ed.]
4.67.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LXVII.--DE DILLE [II, 32].
4.67.1
Dille[ Anetum ed.] siccae, et calidae, et temperatae naturae est. Et quocunque modo comedatur, tristem facit hominem. Et crudum non valet ad comedendum, quia majorem humiditatem terrae in se habet quam feniculum, et aliquantulum quondam pinguedinem de terra sibi attrahit, unde malum est homini crudum ad comedendum, sed tamen coctum comestum gicht compescit, et ita utilis est in comestione.
4.67.2
[ Cui ergo multus sanguis de naribus fluit, accipiat anetum, et bis tantum millefolii, et has herbas virides fronti, temporibus, et pectori suo circumponat. Et hae herbae virides esse debent, quoniam virtus earum in viriditate praecipue viget. Quod si in hyeme est, herbas istas pulverizet, et ipsum pulverem modico vino aspersum in saccellum ponat, et fronti, temporibus, et pectori superponat, ut praedictum est. Igitur ut homo delectationem et libidinem carnis in se extinguat, accipiat in aestate anetum, et bis tantum bachminzae, et brochvurtz modicum plus, et radicem irs Illyricae, et haec omnia in acetum incidat, et ex eis condimentum faciat, et sic frequenter cum omnibus cibis suis comedat. In hyeme autem haec pulverizet, et pulverem item cum escis suis manducet, quia viriditatem earundem herbarum tunc habere non potest. In humida enim et leni aura, quia tunc boves facile infirmari incipiunt, anetum, et minus de radice irs Illiricae pabulo eorum intermisce, et pravos humores in eis consumit. Add. ed.]
4.68.1
INCIPIT LIBER PRIMUS CAP. LXVIII.--DE PETROSELINO [II, 33].
4.68.1
Petroselinum robustae naturae est, et magis calorem quam frigus in se habet; et de vento ac humiditate crescit. Et melior et utilior est homini crudum quam coctum in comestione. Et comestum febres quae hominem concutiunt, sed leniter tangunt, attenuat; sed tamen in mente hominis gravitatem generat. Sed qui in corde, aut in splene, aut in latere dolet, petroselinum in vino coquat, modico aceto addito et satis de melle, et tunc per pannum colet, et ita saepe bibat, et eum sanat.[ Sed et qui infirmum stomachum habet, petroselinum accipiat, et bis tantum feniculi, et lanariae tantum ut petroselini, et ex his pulmentum faciat, cui butyrum aut bovinam arvinam et assum sel addat, et sic coctum saepe comedat. Sed et qui allium comedit et inde dolet, mox petroselinum comedat et minus dolebit add. ed.] Et qui de calculo dolet, petroselinum accipiat, et adde ei tertiam partem steinbrechent[ Saxifricam ed.], et haec in vino coquat, et per pannum colet, et hoc in asso balneo bibat. Et iterum petroselinum, et adde ei tertiam partem steinbrechen, in aqua coquat, et ignitos lapides ejusdem balnei assi cum eadem aqua perfundat, et hoc saepe faciat et melius habebit.

Intertext edge

Open linked passage

Note