Hildegardis Bingensis1098–1179
Subtilitates diversarum naturarum creaturum
Crea 5.1
Choose a text
More by Hildegardis Bingensis
—
11565 Sudinac
5.1
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. I.--DE AERE [I, 7].
5.1
Aer spiramen est quod in rore humorum germinantibus insudat, ita quod omnia virescunt, et quod per flatum flores educit, et quod per calorem omnia ad maturitatem confirmat. Aer autem qui proximus dispositioni lunae et stellarum est, sidera humectat, velut terrenus aer terram et animalia rationabilia[ irrationabilia ed.] et sensibilia secundum naturam ipsorum vivificat et movet, et ideo in se minorantur. Sed cum eadem animalia moriuntur, idem aer ad pristinum statum suum revertitur, nec inde nec in se augmentatur, sed manet ut prius fuit. Aer autem terrenus qui terram humectat, arbores et herbas virescere ac moveri facit, nec cum in istis est, in se deficit, nec in ipsis abscissis aut evulsis, cum ab eis egreditur, in se proficit, sed in statu suo, ut ante erat permanet.
5.2
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. II.--DE AQUA [I, 2].
5.2
Aqua de vivente fonte est, et de ipso etiam salientes aquae sunt, quae omnes sordes abluunt. Si autem sanguis et aqua in oculo hominis, aut prae senectute aut prae alia infirmitate supra modum attenuantur, ad flumen vadat, aut novam aquam in aliquod vas fundat et desuper inclinans, humorem ejusdem aquae oculis excipiat, et sic humor ille aquam oculorum suorum quae in ipsis arescit excitat, et eos lucidos reddit. Lineum quoque pannum accipiat, et illum in pura et frigida aqua intingat, ac eum sic temporibus suis et oculis circumponens liget, cavens ne oculos tangat, ne ab aqua exulcerentur; ideo autem lineo panno quia suavis est, oculos madefaciet frigida aqua, quatenus aqua oculorum per aquam istam ad visum restituetur. Quia enim oculi ignei sunt, de igne pellicula oculorum exspissatur, et cum aqua, ut praedictum est, eadem pellicula tangitur, per frigiditatem et humiditatem aquae attenuatur. Qui autem sanos et firmos dentes habere vult, in mane diei, cum de lecto suo surgat, puram et frigidam aquam in os suum sumat, et ita per modicum in ore suo teneat, scilicet ut livor qui circa dentes suos est mollescat, et sic ipsa, quam in ore tenet, dentes lavet, et hoc saepe faciat et livor circa dentes amplius non crescit, sed sani permanebunt. Quia enim livor dentibus per somnum adhaeret, cum homo de somno surgit, frigida aqua purget, quoniam ipsa dentes magis quam calida aqua purgat, quia calida aqua eos fragiliores facit. Sed et mulier, quae injusto tempore multa menstrua patitur inordinate, lineum pannum in aqua intingat, et femoribus suis sepe circumponat, ut interius infrigescat, quatenus per frigiditatem linei panni et frigidae aquae injustus fluxus sanguinis retineatur. Deinde venas suas quae in cruribus, et in ventre, ac in pectore, ac in brachiis sunt, sursum manibus suis leviter comprimendo saepe moveat, quatenus coerceantur ne injustum iter sanguini faciat; sed et caveat ne nimis laboret et ne multum in eundo fatigetur, ne idem sanguis moveatur; et etiam caveat, ne duros et amaros cibos comedat, ne ei injustam digestionem parent, sed mollia et suavia cibaria interim sumat, quatenus eam interius sanent; et vinum ac cervisiam bibat, quatenus ex his confortetur, ut sanguinem retinere possit.
5.3
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. III.--DE MARI [I, 4].
5.3
Mare flumina emittit, quibus terra irrigatur, velut sanguine venarum corpus hominis. Quaedam flumina in impetu, quaedam in lenitate, procellis[ quaedam in procellis ed.] a mari exeunt; et terra in decursu uniuscujusque fluminis aliquod genus aeramentorum habet, nisi quae aut nimis pinguis, aut nimis arida, aut rugosa[ rigosa ed.] est, ita quod ex illa aeramenta fieri nequeunt. Sed ab illa, quae in his temperata est aeramenta[ gramenta ed.] fiunt.
5.4
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. IV.--DE SEH [1, 5].
5.4
[ Seh] de impetu maris[ oritur], et fundus et arena ejus velut palus sordidantur, quoniam cum procellis interdum surgit, et interdum cum eis cadit. Aqua ejus nec cruda in potu, nec cocta in cibo sumpta ad digestionem aut ad alias sanitates sana est; quia de spuma maris oritur. Sed qui ex illa balneum facit et faciem lavat, cutem albam et sanam exterius parat, quia salsa est, sed eum interius laedit. In idem vero seh diversa animalia piscium de mari existunt, quae de salsugine arenosi fundi ejus sana et pinguia efficiuntur.
5.5
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. V.--DE RHENO [1, 6].
5.5
Rhenus a mari impetu emittitur, ideo lucidus et per arenosam terram decurrit, cujus arena levis et temperata est; unde etiam in ea aeramentum reperitur; et quia a mari impetu egreditur, aliquantum asper est ut lixivia, et cruda sumpta noxios et lividos humores in homine[ consumit; sed si noxios et lividos humores in homine] non reperit, cruda[ ejus aqua] sumpta hominem sanum magis exulcerat, quia in eo[ non] invenit quod purget. Quapropter,[ denique ed.] cum cibus cum eo coquitur, livores ejusdem cibi consumit, et sic ipsum cibum aliquantum sanum reddit. Sed tamen si eadem aqua in cibis aut in potibus sumitur, aut si caro hominis balneo aut lavatione faciei perfunditur, eam inflat et tumidam facit, et distortam aut nigram facit, ac etiam carnes cum ea coctas nigras facit et inflat, quia aspera est, et carnem hominis cito pertransit. Pisces vero ejusdem[ fluminis] noviter capti ad comedendum sani; sed inveterati cito putrecunt, quia eadem asperitate contriti sunt.
5.6
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. VI.--DE MOGO [1, 7].
5.6
Mogus ab origine maris aliquantum tepide impellitur, et quia tardus est, faciliter impeditur et cessat, et ideo etiam aqua ejusdem fluminis pinguis est, et arena ejus limosa. Aqua ejus in cibo et in potu sumpta, et caro hominis in balneo perfusa, seu facies lota, cutem et carnem lucidam et laevem facit, nec hominem transformat, nec infirmum reddit. Carnes quoque cum ea coctas albas reddit et inflat, quoniam in cursu suo aspera non est, sed lenis. Et pisces ejus noviter capti sani sunt, et diu durare possunt, quia propter levitatem[ lenitatem ed.], ejusdem aquae[ non] fatigantur, nec inde laborant, ideo et caro ejus( sic) durat.
5.7
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. VII. DE DONAUWIA [1, 8].
5.7
Donauwia[ Dunowa ed.] de impetu maris oritur, et ideo aqua ejus lucida et aspera est, et arena ejus sana et pulchra est; sed eadem aqua ad cibum et ad potum non est sana, quoniam viscera hominis asperitate sua laedit, cutem hominis propter asperitatem suam nimis nigram facit, sed cutem infirmam non parat, quia lucida et aspera est; et pisces ejus sani sunt, et durare possunt, quia eadem aqua aspera est.
5.8
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. VIII. DE MOSELLA [1, 9].
5.8
Mossela de aquis oritur quae de mari fluunt, et ideo levis et lucida; turbulentia ejus ad fundum cadit, unde et arena ejus limosa est. Et ideo etiam pisces ejus non sunt sani, nec diu durare possunt, quia de foeditate pascuntur.
5.9
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. IX.--DE NA [1, 10].
5.9
Na oritur de sordidis aquis quae de mari effluunt, de quibus quidam lucidi rivuli interdum fluunt. Et ideo omnis in cursu suo instabilis est, ita quod aliquando in impetu, aliquando in torpore fluit. Et quia interdum velociter currit, cito impeditur et cito cessat, et arenam et littus non multum in profunditate edit; et cutem hominis albam et spissam, sed rugosam parat, et viscera dolere non facit, quia impetus et torpor cursus ejus nocivi non sunt, quamvis instabiles sint. Pisces ejus pingues et sani sunt, nec cito putrescunt. Et eadem aqua instabilis est, ita, quod modo velociter, modo tepide currit, nec arenam fodit; et ideo pisces etiam in ea stabiliores sunt, quia plurima pascua in ea inveniuntur.
5.10
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. X.--DE GLAN [1, 11].
5.10
Glan de aliis fluminibus ortum habet, idcirco et aqua ejus aliquantum aspera et sana est, atque ad cibos et ad potus et ad balnea et ad faciem lavandam valet. Pisces quoque ejus sani sunt, sed diu durare non possunt, propter asperitatem ejusdem aquae. Arena quoque ejus pulchra est et sana.-- Sara est et via fluvius in Busendorff est ut Rhenus.
5.11
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. XI.--DE TERRA [I, 12].
5.11
Terra naturaliter est frigida, et plurimas vires in se habet. Ipsa namque in aestate inferius frigida est, et superius ardore solis calida, quia sol per vires radiorum suorum calorem tunc gignit. In hyeme autem interius[ calida est], alioquin de frigida ariditate scinderetur, et superius frigida est, quoniam sol tunc vires suas super terram subtrahit, et sic terra in calore viriditatem, in frigiditate ariditatem ostendit. Nam in hyeme sol super terram sterilis est, et super terram calorem suum figit, quatenus terra diversa gramina servare possit, et sic illa per calorem et frigiditatem cuncta gramina profert. Et terra alba, id est pallida, et nigra, rufa et subviridis est. Et terra quae alba, scilicet quae pallida est et arenosa, aliquantum arida est, ac grossam humiditatem et guttas grossas pluviae habet. Et ex humiditate hac grossa vinum et pomifera ligna gignit, et modicum frumenti, quoniam terra quae subtilem humiditatem( velut minutae guttae sunt) in se retinet, ex ipsa subtili humiditate frumentum gignit et modicum vini, et pauca ligna pomifera. Terra autem quae nigra est in recto temperamento frigidam humiditatem habet, quae nec nimis multa, nec nimis parva existit, sed moderata. Et ex humiditate ista non omnes fructus gignit, sed fructum quem gignit pleniter affert; et de humiditate sua tempestatibus interdum quassata, in fructu defectum habet. Sed terra rubea rectum temperamentum in humiditate et in ariditate habet; et ideo plurimos fructus profert, qui prae multitudine ita ad perfectum pervenire non possunt; et quia rectum temperamentum habet, tempestatibus non facile laeditur.
5.12
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. XII. DE CALAMINO [I, 13].
5.12
Terra quae dicitur calaminum nec temperate calida, nec temperate frigida est, sed tepida; et fructus ad perfectum non gignit, sed tamen quosdam fructus[ profert], qui ad perfectum non veniunt, quia tepida est; et si aliis pigmentis additur, livores quarumdam putredinum minuit[ livores quorumdam post triduum minuit ed.].
5.13
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. XIII.--DE CRIDA [I, 14].
5.13
Terra quae crida[ creta ed.] dicitur, frigida est et arida, nec multum fructum gignit, quia frigida est et arida; sed a velleribus putredinem vetat ne putrescant, cum eis superponitur; et medicinae non convenit.
5.14
LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS. CAP. XIV.--DE TERRA SUBVIRIDI.
5.14
Terra quae nec album, nec nigrum, nec rubeum colorem habet, sed quae subviridis et velut lapidea, frigida est et arida, et ideo nec vinum nec frumentum, nec alios fructus fructuose gignit, quoniam rectum temperatum in ariditate non habet. Sed si aliquos profert, illi cito in defectum vadunt. Si quis torpore deficit, velut halczer habeat, alius homo de terra modicum a dextra et a sinistra parte ubi caput illius in lecto est accipiat, et simili modo terra a dextro et a sinistro pede, et cum eam fodiendo aufert, dicat:« Tu terra, in homine isto N... dormis,» et terra quae ab utraque parte capitis ejus ablata est sub caput ejusdem hominis ponat, quatenus ibi incalescat, et simili modo terram sub pedibus illius ponat, ut calorem ab eis recipiat, et cum eadem terra sub caputet sub pedes ejus ponitur, a ponente sic dicatur:« Tu terra, in homine isto N..., ut viriditatem recipiat cresce ac profice, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti qui omnipotens et vivens Deus est;» et sic per triduum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).