Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildegardis Bingensis1098–1179
Subtilitates diversarum naturarum creaturum
Crea 8.2
Choose a text More by Hildegardis Bingensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11565 Sudinac
8.2.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. II.--DE BIRBAUM [III, 20].
8.2.1
Birbaum[ Pirus ed.] plus frigida quam calida est, et tam gravis et tam firma est ad similitudinem affaldre sicut jecor et pulmo. Nam sicut jecor fortior et utilior ac etiam magis nocivus est, quam malus. Radices autem et folia ac succus ejus propter duriciam ipsius ad medicamenta non valent, sed mistel ejus ad medicinam aliquantum valet. Si quis ergo pectore et pulmone dolet, id est dumphet, Birbaumes mistel[ viscum piri ed.] sumat et eum pulverizet, et huic pulveri alium pulverem de liquiricio addat, et ita jejunus ac pransus eum saepe comedat, et in pectore aut in pulmone melius habebit. Sed qui gicht[ paralysim ed.] patitur, eumdem mistel pirorum suavem gustum habentem inscissum per tres dies et noctes oleo olivae imponat, et postea cervini sepi bis tantum ut olei ad ignem resolvat, et spicam nardi bene contritam et comminutam eidem sepo per duas dies et noctes imponat, et deinde oleum cum visco, cui impositus fuit, fortiter contundat, et succum per pannum exprimat, et etiam cervinum sepum cum spica ad ignem modice denuo resolvat.[ Et ubi paralysis in homine furit, eum perungat, et fugabitur, nisi fundamentum mortis ibi sit. Add. ed.].
8.2.2
Fructus autem piri gravis est, et ponderosus et asper est; et si quis eum crudum superflue comederit, emigraneam in capite ejus parat atque dumphen[ fumum ed.] pectore ejus facit, quoniam et in pulmone de succo ejus attrahunt, et in se aliquantum ducunt, ita quod idem succus circa jecorem et circa pulmonem velut sinder plumbi ut winsten indurescit, ac ideo in jecore et in pulmone multociens magnae infirmitates fiunt. Et ut etiam homo de odore vini interdum plenius, ita etiam anhelitus ejus succo piri commiscetur et asperitatem ipsius capit. Unde etiam ille, postquam crudum pirum comederit, anhelitum difficulter in se trahit, ita quod etiam multae infirmitates in pectore ejus ex hoc interdum fiunt, quia cum vires roris circa ortum diei dilabuntur, tunc de rore illo pira queckent, et ideo etiam noxios humores in homine faciunt, quoniam in defluente rore crescunt, nisi coquantur. Unde qui pira comedere vult, ea in aqua ponat, vel ad ignem asset; sed tamen cocta meliora sunt quam assata, quia calida aqua nocivum succum qui in eis est, paulatim excoquit, sed ignis nimis velox est, et non totum humorem assando in eis exprimit. Et illum, qui pira cocta comedit, aliquantum gravant, quia putredinem in eo minuunt perquirendo et frangunt, sed tamen bonam digestionem in ipso faciunt, quoniam putredinem secum educunt. Poma autem faciliter digeruntur, et putredinem secum non auferunt. Accipe autem pira, et ea incide, ac nucleos earum abjice, et tunc ea fortiter in aqua coque, et confringe quod fuerit sicut brimus, et tunc etiam accipe berwurcz, et galgan minus quam berwurcz, et liquiricii minus quam galgan, atque peferkrut minus quam liquiricii; vel si berwurcz non habes, accipe radices feniculi, et haec in pulverem redige, atque eosdem pulveres simul commisce, et eos in mel modice calefactum pone, et praedicta pira adde, et simul fortiter movendo commisce, id est zutribe, et ipsa in pixidem pone, et cottidie quantum cocleare unum parvum capit, jejunus comede, et pransus quantum duo coclearia, et ad noctem in lecto quantum tria coclearia; et hoc est electuarium optimum et pretiosius auro, et utilius purissimo auro, quia emigraneam aufert, et dumphedinem quem cruda pira in pectore hominis parant minuit, atque omnes malos humores, qui in homine sunt, consumit, et hominem ita purgat, ut vas de faece purgatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note