Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildegardis Bingensis1098–1179
Subtilitates diversarum naturarum creaturum
Crea 8.33
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11565 Sudinac
8.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. I.--DE AFFALDRA [III, 19].
8.1
Affaldra[ Malus ed.] calida et humida est, et tantae scilicet humiditatis, quod etiam deflueret, si calore non constringeretur. Et homo, sive senex, sive juvenis sit, si caliginem in oculis quocunque modo patitur, accipiat in verno tempore folia arboris illius, antequam fructus ipsius anni proferat, cum in prima eruptione verni temporis sunt, quia tunc suavia et salubria sunt, velut juvenes puellae, antequam prolem gignant, et eadem folia tundat, et succum eorum exprimat, et huic guttas de vite effluentes aequali mensura addat, et simul in vasculum reponat, et ad noctem, cum dormitum vadit, cum eo palpebras et oculos cum penna intincta modice ungat velut ros super gramen cadit, et ita ne oculos intret; et tunc etiam praedicta folia modice contusa cum praefatis guttis de vite fluentibus modice aspergat, et super oculos suos ponat, et panno constringat, et sic dormiat, et hoc saepe faciat, et caliginem oculorum fugabit, et clarius videbit. Sed cum in verno tempore in affaldra primae eruptionis, id est ceppini[ cespites?], procedunt, ramusculum unum absque ferro abscisionis abrumpe, et corrigiam cervi in ipsam eruptione arboris et rami hac et illac trahe, ut de succo ejus madida fiat, et cum ibi nichil plus maditatis senseris, tunc cultello ipsam eruptionem minimis ictibus incide, id est hacke, ut plus humoris profluat, et ita corrigiam illam in eodem loco et in ipso ramo trahendo, succo illo quantum poteris perfunde, et tunc in humidum locum eam pone, ut succum illum quem de arbore et ramo accepit tanto plus in se sumat. Et si quis de gicht in renibus aut in dincken fatigatur, eadem corrigia ibi ad nudam carnem se cingat, ut succus quem de praedicta affaldra attraxit ad carnem illius transeat, et sic melius habebit. Et qui aut de infirmitate jecoris aut splenis, aut de malis humoribus ventris aut stomachi, aut de emigranea in capite dolet, primas eruptiones, id est ceppini de affaldra accipiat, et eas in baumoleum ponat, et ad solem in vasculo calefaciat, et ad noctem, cum dormitum vadit, bibat et hoc saepe faciat, et in capite melius habebit.-- Et in verno tempore, cum jam flores procedunt, accipe terram, quae circa praefatae arboris radicem est, et eam ad ignem calefac, et si quis aut in scapulis aut in lenden, aut in ventre dolet, ita calidum loco doloris superpone, et melius habebit. Sed postquam fructus ejusdem arboris jam creverint, ita quod grossescere incipiunt, tunc terra ista contra has infirmitates amplius non valet, quia humor ejusdem terrae et succus ipsius arboris jam in fructus illos ascendit, et ideo tanto debilior in terra illa et in ramis est. Sed fructus illius arboris levis est et facile digeri potest, et crudus comestus sanos homines non laedit, quia cum ros in fortitudine sua est, scilicet quod a primo somno noctis virtus ejus extenditur usque fere dum jam diescit, tunc de rore illo mala crescunt, id est queckent. Et ideo sanis hominibus cruda bona sunt ad comedendum, quia de forti rore cocta sunt. Infirmos autem cruda aliquantum laedunt, quia debiles ipsi sunt. Sed cocta autem et assa tam infirmis quam sanis bona sunt. Sed cum senuerint et corticem contraxerint, ut in hyeme est, tunc infirmis et sanis cruda ad comedendum bona sunt.
8.2.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. II.--DE BIRBAUM [III, 20].
8.2.1
Birbaum[ Pirus ed.] plus frigida quam calida est, et tam gravis et tam firma est ad similitudinem affaldre sicut jecor et pulmo. Nam sicut jecor fortior et utilior ac etiam magis nocivus est, quam malus. Radices autem et folia ac succus ejus propter duriciam ipsius ad medicamenta non valent, sed mistel ejus ad medicinam aliquantum valet. Si quis ergo pectore et pulmone dolet, id est dumphet, Birbaumes mistel[ viscum piri ed.] sumat et eum pulverizet, et huic pulveri alium pulverem de liquiricio addat, et ita jejunus ac pransus eum saepe comedat, et in pectore aut in pulmone melius habebit. Sed qui gicht[ paralysim ed.] patitur, eumdem mistel pirorum suavem gustum habentem inscissum per tres dies et noctes oleo olivae imponat, et postea cervini sepi bis tantum ut olei ad ignem resolvat, et spicam nardi bene contritam et comminutam eidem sepo per duas dies et noctes imponat, et deinde oleum cum visco, cui impositus fuit, fortiter contundat, et succum per pannum exprimat, et etiam cervinum sepum cum spica ad ignem modice denuo resolvat.[ Et ubi paralysis in homine furit, eum perungat, et fugabitur, nisi fundamentum mortis ibi sit. Add. ed.].
8.2.2
Fructus autem piri gravis est, et ponderosus et asper est; et si quis eum crudum superflue comederit, emigraneam in capite ejus parat atque dumphen[ fumum ed.] pectore ejus facit, quoniam et in pulmone de succo ejus attrahunt, et in se aliquantum ducunt, ita quod idem succus circa jecorem et circa pulmonem velut sinder plumbi ut winsten indurescit, ac ideo in jecore et in pulmone multociens magnae infirmitates fiunt. Et ut etiam homo de odore vini interdum plenius, ita etiam anhelitus ejus succo piri commiscetur et asperitatem ipsius capit. Unde etiam ille, postquam crudum pirum comederit, anhelitum difficulter in se trahit, ita quod etiam multae infirmitates in pectore ejus ex hoc interdum fiunt, quia cum vires roris circa ortum diei dilabuntur, tunc de rore illo pira queckent, et ideo etiam noxios humores in homine faciunt, quoniam in defluente rore crescunt, nisi coquantur. Unde qui pira comedere vult, ea in aqua ponat, vel ad ignem asset; sed tamen cocta meliora sunt quam assata, quia calida aqua nocivum succum qui in eis est, paulatim excoquit, sed ignis nimis velox est, et non totum humorem assando in eis exprimit. Et illum, qui pira cocta comedit, aliquantum gravant, quia putredinem in eo minuunt perquirendo et frangunt, sed tamen bonam digestionem in ipso faciunt, quoniam putredinem secum educunt. Poma autem faciliter digeruntur, et putredinem secum non auferunt. Accipe autem pira, et ea incide, ac nucleos earum abjice, et tunc ea fortiter in aqua coque, et confringe quod fuerit sicut brimus, et tunc etiam accipe berwurcz, et galgan minus quam berwurcz, et liquiricii minus quam galgan, atque peferkrut minus quam liquiricii; vel si berwurcz non habes, accipe radices feniculi, et haec in pulverem redige, atque eosdem pulveres simul commisce, et eos in mel modice calefactum pone, et praedicta pira adde, et simul fortiter movendo commisce, id est zutribe, et ipsa in pixidem pone, et cottidie quantum cocleare unum parvum capit, jejunus comede, et pransus quantum duo coclearia, et ad noctem in lecto quantum tria coclearia; et hoc est electuarium optimum et pretiosius auro, et utilius purissimo auro, quia emigraneam aufert, et dumphedinem quem cruda pira in pectore hominis parant minuit, atque omnes malos humores, qui in homine sunt, consumit, et hominem ita purgat, ut vas de faece purgatur.
8.3.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. III.--DE NUSZBAUM. [III, 21.]
8.3.1
Nuszbaum[ Nux ed.] calida est, et amaritudinem habet, et antequam fructus proferat, in stipe et in foliis ejus amaritudo est et calor; et haec amaritudo calorem emittit et nuces producit. Et cum nucleus crescere incipit, amaritudo deficit, et dulcedo surgit. Sed cum dulcedo in nucleo creverit, tunc dulcedo illa acumen habet, et sic eadem dulcedo et acumen se commiscent et nucleum producunt, et tunc amaritudo et calor in stipe remanent, et nucem exterius crescere faciunt. Post grossitudinem autem et maturitatem fructuum omnium fructiferarum arborum, folia earum ad medicinam amplius non valent, quia succus earum in fructus transit. Unde a prima eruptione foliorum nuszbaumes usque dum fructus ejus crescunt, scilicet cum nuces adhuc immaturae sunt, ita quod comedi non possunt, accipe folia ejusdem arboris, cum adhuc recentia sunt, et succum eorum exprime in locum illum, ubi vermes hominem comedunt, aut ubi maden aut alii vermes in eo crescunt, et hoc saepe tac, et morientur. Sed et si vermes in stomacho tuo nascuntur, accipe folia nuszbaum et folia persici aequali pondere, antequam fructus in eis maturescant, et super calidum ignitum lapidem pulveriza, et pulverem istum aut in ovo, aut in suffen[ sorbicio ed.], aut in modica farina cocta saepe comede, et vermes in stomacho tuo morientur.
8.3.2
Et in quo jam lepra crescere incipit, succum eorumdem foliorum exprimat, et ei veterem arvinam addat, et sic unguentum faciat, et tunc cum adhuc lepra nova in eo est, se juxta ignem ungat; et hoc saepe faciat, et sine dubio sanabitur, nisi Deus nolit. Et qui virgichtiget[ a paralysi fatigatur ed.] est, accipiat terram quae circa radices ejusdem arboris est, antequam fructus ejus maturescat; et eam in igne ut lapides accendat, et sic cum eis assum balneum faciat, et cum in balneo illo sedet super eamdem ignitam terram fundat, ut ab ea calorem et sudorem capiat, et sic se balneet, et gicht, quae membra ejus contrahere voluit et frangere fugabitur, et fracta membra ejus curabuntur ita, si hoc saepe fecerit cum gicht in eo primo insanire coeperit. Et qui multum flecma in se habet, accipiat hoc quod de nuce sudat, cum rami ejus abscinduntur, sive stirps sive sudor sit, et in vino cum feniculo et pauco peferkrut modice coquat, et ita per pannum colet, et calidum saepe bibat, et flecma ejicit, et mundabitur.
8.3.3
Et qui grint[ pravam scabiem ed.] in capite habet, accipiat exteriorem cutem nucis, scilicet quae testa est, et succum ejus super ulcera, id est super grint capitis sui exprimat, et cum de amaritudine succi ejus intumuerit, mox cum baumoleo ungat, et amaritudo illa comprimatur, et hoc saepe faciat, et grint curabitur. Sed in homine, qui plurimas nuces comederit, sive recentes sive veteres sint, fiber faciliter excitatur, sed tamen sani homines eas superare possunt, infirmi autem ab eis laeduntur. Oleum autem ab eis expressum calidum est, et carnes comedentium pingues facit, et mentem ejus laetam facit; sed ab eo flecma crescit, ita quod pectus hominis livore, id est slim, replet, et tamen tam infirmi quam sani illud comestum superare et tolerare poterunt; infirmum autem pectus inde aliquantum dumphet.
8.4
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. IV.--DE QUITTENBAUM [III, 22].
8.4
Quittenbaum[ Quotanus ed.] plus frigida est, et astutiae assimilatur quae interdum inutilis est et interdum utilis, sed lignum et folia ejus non multum utilia sunt ad usum hominis, et fructus ejus calidus et siccus est, et bonum temperamentum in se habet, et cum maturus est, tam infirmum quam sanum hominem crudus comestus non laedit, sed coctus aut assus infirmo et sano ad comedendum multum valet. Nam qui virgichtiget est, eumdem fructum coctum et assum frequenter comedat, et gicht in eo ita compescit quod nec sensus illius obtundit, nec membra ejus frangit nec destituit. Et qui multam salivam ejicit ipsum fructum coctum vel assum saepe comedat, et eum interius siccat, ita quod saliva in eo minuitur. Sed ubi in homine ulcera aut fetiditas est, eumdem fructum coquat vel asset, et ita cum aliis condimentis super ulcera illa ponat, et curabitur.
8.5.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. V.--DE PERSICHBAUM (III, 23].
8.5.1
Persichbaum[ Persicus ed.] magis calida est quam frigida, sed tamen aliud habet in se, et similitudinem invidiae in se habet, et succus ejus ad medicamenta utilior est quam fructus ejus. Nam qui in diversis infirmitatibus diversas maculas, velut ung, in corpore suo habet, accipiat interiorem corticem ejusdem arboris, antequam fructus ejus maturescat, et eamdem corticem contundat, et succum ejus exprimat, et illi modicum aceti addat, et tantum cocti mellis quantum istorum duorum est, et sic in novum fictile vas ponat, et ubi malas maculas aut roseln in corpore suo habet se frequenter ungat, usque dum minorentur. Et cui anhelitus male foetet, accipiat mala persici ante maturitatem fructus ejus, et illa contundat, et tunc etiam accipiat manum plenam liquiricii et modicum piperis et satis de melle, et haec in puro vino coquat, et sic luterdranck paret, et pransus et ad noctem saepe bibat, et anhelitum ejus bene olentem reddit, et putredinem a corpore et pectore aufert
8.5.2
Sed cui vermiculi in stomacho et in ventre crescunt, radicem et folia bathemen pulverizet, et huic addat bis tantum de pulvere foliorum persici, sumpta cum jam flores emittit, et in nova olla cum bono et puro vino coquat, et jejunus et ad noctem saepe bibat, et vermes in eo morientur. Et fructus ejusdem arboris nec sano nec infirmo ad comedendum valet, quia bonos humores in homine destitui et slim in stomacho ejus faciet. Sed et qui eumdem fructum comedere voluerit, exteriorem corticem abjiciat, et etiam nucleum auferat, et quod reliquum est in vinum ponat, sale et modico pipere addito, et eum hoc modo paratum non multum laedit, sed tamen bonum saporem sic non habet. Accipe quoque interiores rudes nucleos ejusdem fructus, et abjecta cortice eos ad lac contunde et per pannum exprime ad mensuram quinque coclearium; et etiam accipe galgan ad pondus trium nummorum, et liquiricium duorum nummorum, et euphorbium unius obuli, et pulveriza, et praedicto lacti nucleorum illorum adde springwurtz, et farinula semilae tortellum para, et eum aut ad solem, aut calefactam fornacem paulatim et suaviter sicca, et tunc de eodem tortello praefato lacti ad pondus oboli commisce, et sic ante solis ortum ad ignem prius modice calefacto ad pondus quinque nummorum cocleari de ipso sume, et te ad lectum ad parvam horam pone, et gicht in te compescit, et dumph pectoris tui aufert, atque slim de stomacho tuo aufert, et suaviter aliquantum te purgat ut suavis potio. Et si necesse habueris, bis in mense de eodem sume, et ea die qua sumis, a forti cibo, et a saligenio pane, et a pisa, et a lente te observa, et molles cibos comede, vinum bibe.
8.5.3
Sed et qui in pectore dolet, ita quod guttur ejus aliquantum constrictum est, vel quod in eo aliquid mali crescit, vel quod in eo quidam malus vapor, id est damph est, absque ulcere et absque tumore, accipiat deick de tritico, et flius de persico desuper zuflosze ita calidum super guttur suum et parvam horam ponat, et hoc saepe faciat, et melius habebit. Si autem in gutture de ulcere aut de tumore dolet, tunc ei non superponat, quia inde doleret. Quod si etiam homo in halsedruszen dolet, ita quod supra modum aut contractae aut distinctae sunt, eumdem deick, ut praefatum est paratum eis saepe superponat, si ibi ulcus aut tumor est, et curabitur, quia si halsadern ejus aut ulceratae essent, aut si intumescerent, et tunc eis istum deick superponeret, inde pejus haberet. Sed qui in capite dolet, triticum deick accipiat, flius persici desuper zulasze, ut praedictum est, et ita calidum vertici suo, id est schedeln per aliquam horam superponat, et melius habebit. Et cui oculi humectant, gummi de persico vel de testa nucis imprimat, et eam ad ignitum lapidem modice calefactam oculis circumponat, dum ab illo incalescant, et hoc semper quarta die et semel in die faciat, ne si sibi supra modum fecerit, eos laedat. Nam gummi de persico ac de prima virtute eorum lignorum suorum in se habet, et naturalem humiditatem in se trahit.
8.6.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. VI.--DE CERASO [III, 24].
8.6.1
Cerasus plus calida quam frigida est, et ad plenum et similitudinem joci habet, qui laetitiam ostendit, et qui etiam nocivus est. Et succus ejus ac folia non multum ad utilitatem medicinae valent, quia debilitatem in se habet. Et fructus ejus temperate calidus existit, nec multum utilis est, nec multum nocivus, et sanum hominem in comestione non laedit, infirmum autem et qui malos humores in se habet aliquantum dolere facit si multum de eo comederit. Sed et interiores nucleos ejusdem fructus, cum rudes sunt, accipe, et eos fortiter contunde, et arvinam ursi in patella zulasze et simul commisce, id est kneyt, et sic unguentum fac, et illum, qui tam mala ulcera in corpore suo habet, quod etiam fere leprae assimilantur, sed tamen lepra non sunt, cum eo juxta ignem saepe unge, et sanabitur.
8.6.2
Et qui in ventre suo biszende[ tortiones ed.] habet, quod tamen vermes non parant, iste equidem nucleos crudos saepe comedat, et melius habebit. Sed et qui in ventre suo vermes habet, nucleos istos in acetum ponat, et sic eos jejunus saepe comedat, et vermes in ipso morientur. Et qui in oculis dolet, ita quod prae dolore rubent et quod ulcerosi sunt, id est maczerech, micas siliginei panis calidas accipiat, et flius[ gummi ed.] cerasi super eas ponat, ita quod flius illud ad cutem oculorum positum sit, et ligamine constringat, et hoc saepe faciat, et droppen ab oculis ejus extrahit, et curabitur. Sed et cui pestis aliqua et mali humores in aures cadunt, ita quod ille velut surdus efficitur et quod aures ejus diezent, praefatum flius accipiat, et in patella ad ignem dissolvat, et micis siliginis ita calidum superextendat, et tunc ad noctem foraminibus aurium idem flius cum micis siliginis imponat, et etiam totas aures suas et tempora cum ejusdem micis praefato gummi illitis circumponat, et etiam lineo panno desuper constringat, et hoc saepe faciat, et pestis et mali humores et dizedo de auribus ejus fugabuntur, et curabitur.
8.7.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. VII.--DE PRUNIBAUM. [III, 25.]
8.7.1
Prunibaum magis calida quam frigida est, et etiam sicca est, et stechelecht ut spina, et iram designat. Et si aliqui vermes carnes hominis comedunt, accipiat superiorem corticem ejusdem arboris usque ad succum, et folia ejus ad solem aut ad ignem juxta ollam aut in olla quae ab igne calida est arefaciat et pulverizet, et pulverem istum mittat in locum ubi vermes hominem comedunt, et cum vermes exinde moveri incipiunt, ita quod homo hoc sentit, accipiat acetum et modicum mellis, et simul commisceat, et in eumdem locum vermium fundat, et morientur: Et cum iidem a vulneribus mortui ceciderint, lineum pannum vino intingat, et ita super ulcera ponat, et putredinem extrahit, et sic homo sanabitur. Sed et de cortice et foliis ejusdem arboris cineres fac, et de cineribus illis lixiviam fac, et si caput tuum aut stuphete est, aut wellcht, cum eadem lixivia saepe lava, et caput sanabitur, et pulchrum erit, et multos ac pulchros crines producit.-- Et si aliquis per magica aut per maledicta verba amens efficitur, accipe terram quae circa radices illius arboris est, et eam ad ignem fortiter calefac, ut aliquantum ignescat; et cum igne accensa fuerit, mox satis ruthae et parum minus de poleya super illam pone, et succum et odorem illorum in se excipiat; vel si poleyam non habueris, viride fenigraecum ei superponas; vel si in hyeme est, semina herbarum istarum super eamdem terram pone moderate calidam, cum eisdem herbis capiti et nudo ventri ac nudis lateribus hominis illius, postquam pransus fuerit, circumpone, et panno desuper constringe, et eum in lectum depone et vestibus tege, ut ita aliquantum cum terra illa sudet; et hoc per tres aut per quinque dies fac, et ille melius habebit. Nam cum antiquus serpens magica et maledicta verba audierit, ista suscipit, et illi insidias ponit super quem dicuntur, nisi Deus prohibeat eum.
8.7.2
Accipe ergo flius ejusdem arboris, et si alicui homini labia oris ejus tument aut se inflaverint, id est erbulsent, aut si gicht in eum saliendo reportat, tunc ad noctem, cum dormitum vadit, idem flius modice calefactum super labia ubi dolet cum panno liga, et hoc saepe fac, et dolor ille cessabit. Sed et cui digiti et manus de gicht tremendo semper moventur, idem flius super totam manum calidum saepe in panno liget, et tumor ille cessabit. Fructus autem hujus arboris tam sano quam ininfirmo homini ad comedendum nocivus et periculosus est, quia melancoliam in homine excitat et amaros humores in eo auget, atque omnes pestes quae in eo sunt, ebullire facit, et ideo tam periculosus est homini ad comedendum velut unkrut. Unde qui eum comedere voluerit, modice comedat. Nam qui sanus est quidem comestum superare poterit, infirmum autem laedit.-- Sed tamen qui durren husten[ habet] interiores nucleos ejusdem fructus accipiat, et, cortice abjecta, eos in vinum ponat, et vino perfundantur usque dum aliquantum intumescant, et ita saepe comedat, et tunc etiam ista in bono vino suffen paret, et illud sorbendo sumat et cito curabitur. Omne autem genus prunibaumes, sive sit roszprumen, sive garten slehen, sive kriechen et silvestre genus, praedictas vires habet in cortice et in foliis suis, et eamdem naturam in fructu suo habet, ut praedictum est, excepto quod illae arbores quae majoros hujusmodi fructus proferunt, fortiores etiam hujusmodi vires in se habent.
8.8
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. VIII.--DE SPIRBAUM [III, 26].
8.8
Spirbaum[ Esculus ed.], calida est et sicca, sed calor ejus non multum utilis est, et simulationem in splendore suo designat. Cortex autem et folia et succus ejus ad utilitatem medicinae non multum valent. Sed tamen terram, quae sub arbore ista et circa radicem ejus est in hortos proice, et sparges ubi rupen et zwyfeldern olera comedunt et devastant, et illae propter molestiam illius abscedent, nec ibi proficere possunt. Et fructus ejusdem arboris velut quodam pondere inflando aggravat hominem, et humores ejus commovet, sed dirigitur( sic), nec slim in homine parat, et sic sano homini nec multum prodest nec obest comestus, infirmis autem non valet.
8.9
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. IX--DE MULBAUM [III, 27.]
8.9
Mulbaum[ Mulberboum ed.], frigida est in bono, sed idem est id est queck? Et qui scabiem habet, folia arboris hujus in aqua coquat, et in aqua illa balneet, aut in asso balneo cum eadem aqua fortiter se lavet, et hoc saepe faciat, et cutis ejus sanabitur. Sed et qui venenum aut comedendo aut bibendo sumpsit, eadem folia contundat et succum corum exprimat, et huic modicum minus helsum[ de succo absinthii ed.] addat, et etiam bis tantum boni et puri vini admisceat, et tunc simul coquat ut ferveat, et cum deinde infrigidatum fuerit, ille pransus moderate bibat; sed tamen venenum illud aut per nauseam exspuet, aut per eum per secessum transibit. Et ubertas in fructu ejus est, et fructus ille nec sanos nec infirmos laedit, sed hominem magis juvat quam sibi noceat.
8.10
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. X.--DE AMYGDALO [III, 28].
8.10
Amygdalus valde calida est, et modicum humiditatis in se habet, et cortex, et folia et succus ejus ad medicamenta non multum valent, quia omnis vis ejus in fructu est. Et cui cerebrum fatuum[ vacuum ed.] est et facies mali coloris, et inde in capite dolet, interiores nucleos ejusdem fructus saepe comedat, et cerebrum implet, et ei rectum colorem dat[ comedat, et melius habebit ed.] Sed et qui in pulmone infirmatur et in jecore defectum habet, eosdem nucleos, sive crudos, sive coctos, saepe comedat, et pulmoni vires dant et ferunt, quia hominem nullo modo demphent, nec eum aridum facient, sed eum fortem reddunt.
8.11
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XI.--DE HASELBAUM [III, 29].
8.11
Haselbaum[ Corylus ed.] magis frigida est quam calida, et ad medicinam non multum valet, et lasciviam designat. Sed tamen coppinos ejus, id est ubi flores primo erumpere debent, accipe et eos in sole sicca, et in pulverem redige, et ubi orfimae in homine sunt, pulverem istum immitte, et curabitur.[ Masculus quoque qui diffluentem naturam seminis sui habet, ita quod ad prolem nom germinat, hic eosdem grossos Coryli, et ad eorum tertiam partem erdpeffer, et quanta quarta pars est erdpeffers, tantum de uvinda sumat, et aliquantum de usitato pipere, et haec cum jecore juvenis hirci, qui jam maturus est ad gravandum, coquat, additis etiam aliquantum crudis et pinguibus porcinis carnibus; et herbulis istis abjectis, idem vir carnes has comedat, et etiam panem in aqua in qua hujusmodi carnes coctae sunt intingat, et manducet, et si hoc saepe fecerit, ad prolem florebit, si justum Dei judicium hoc fieri non prohibebit add. ed.] Fructus autem ejus, scilicet nuces, sanum hominem ad comedendum non multum laedunt nec ei prosunt, sed infirmo nocent, quia eum in pectore demphent.
8.12.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XII.--DE KESTENBAUM [III, 13].
8.12.1
Kestenbaum[ Castanea ed.] valde calida est, sed tamen magnam virtutem habet quae ipsi calori permixta est, et discretionem signat. Et quod in ea est et etiam fructus ejus, utilis est contra omnem infirmitatem quae in homine est. Homo autem qui virgichtiget est[ quem paralysis fatigat ed.] et inde iracundus existit, quia gicht semper est cum ira, folia et hulsen[ corticem ed.] et fructus ejus in aqua[ coquat et cum] illa faciat assum balneum, et hoc saepe faciat, et gicht in eo cessabit, et suavem mentem habebit. Et si schelmo[ pestis ed.] pecora occidit, contunde corticem ejus, et in aquam ita pone, ut inde saporem habeat, et saepe in potu asinis et equis, bobus et ovibus ac porcis, et omnibus caeteris pecoribus, et schelmo ab eis cessabit, et curabuntur[ bibant, et pestis ab eis cessabit ed.]. Quod si equus et bos aut asinus, vel aliud quodlibet pecus verfangen est[ de aviditate potus aut cibi dolorem sibi attraxit ed.], da illi folia in pabulo ad comedendum, si potest, vel si comedere noluerit, ipsa folia pulveriza, et pulverem illam in aquam projice, et da illi saepe in potu bibere, et curabitur.
8.12.2
Sed homo qui de ligno ejus baculum parat, et illum in manu sua portat, ita quod manus ex hoc calefit, ex illa calefactione venae et omnes vires corporis ejus confortantur. Et odorem ejusdem ligni saepe cape, et capiti tuo sanitatem confert. Sed et homo, cui cerebrum de ariditate vacuum est, et exinde in capite infirmatur, interiores nucleos fructus ejusdem arboris in aqua coquat, et nihil aliud addat, et aqua effusa, jejunus et pransus ita saepe comedat, et cerebrum ejus crescit et implebitur, senadern ejus fortes erunt, et ita dolor in capite cessabit. Et qui in corde dolet, ita quod cor ejus in fortitudine non proficit, et sic tristis efficitur, eosdem nucleos saepe crudos comedat, et cordi ejus succum velut smalh( smalx?) infundat, et sic in fortitudine proficit, et laetitiam recipiet. Sed et qui in jecore dolet, eosdem nucleos saepe contundat, et ita in mel imponat, et cum eodem melle eos saepe comedat, et jecor ejus sanabitur. Qui autem in splene dolorem patitur, nucleos istos ad ignem modice asset, et tunc modice calidos saepe comedat, et splen calidum erit et ad sanum perfectum tendit. Sed et qui in stomacho dolet, eosdem nucleos in aqua fortiter coquat, et coctos in ipsa aqua comminuat, scilicet ad drab, et tunc farinae modicum similaginis in scultella cum aqua temperet, id est cloppe, et pulverem liquiricii et parum minus pulveris de radice stemfarn[ Polypodii ed.] ipsi farinae addat, et sic cum praefatis nucleis denuo coquat, et paret ut mus[ pulmentum ed.], et deinde comedat, et stomachum ejus purgabit, et calidum et fortem facit.
8.13
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XIII.--DE NESPELBAUM [III, 14].
8.13
Nespelbaum valde calida est, et suavitatem designat. Cortex autem ejus et folia ad medicamina non multum valent, quia virtus eorum tota in fructu ejus est. Sed tamen homo, qui ridden patitur[ quotidianas, seu tertianas, seu quartanas habet ed.], radicem ejus pulverizet et pulverem istum in calido vino jejunus et pransus et ad noctem bibat, et etiam in ipsa accessione ejusdem infirmitatis, et hoc saepe faciat, et curabitur. Fructus autem arboris istius sanis et infirmis hominibus utilis et bonus est, quantumcunque ex ea comedant, quia carnes eorum crescere facit, et sanguinem eorum purgat.
8.14
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XIV.--DE FICKBAUM [III, 15].
8.14
Fickbaum magis calida est quam frigida, et semper calorem habebit, et frigus non valet, et timorem designat. Accipe autem folia et corticem ipsius, et ea modice contunde, et in aqua valde coque, et tunc etiam arvinam ursi et parum minus de augssmere?[ butyro ed.] et sic fac unguentum; et si in capite doles, caput tuum cum eo unge; vel si oculi tui swerent, tympora tua cum eo perunge et circa oculos tuos, ita tamen ne oculum interius tangat. Aut si in pectore doles, pectus unge; aut si in lenden[ renibus ed.], eos cum illo unge, et melius habebis. Si autem lignum ejus in igne accenditur et si quem fumus ejus tetigerit, ipsum aliquantum laedit, ita quod illi unmechtet. Vel si quis baculum ex eodem ligno in manu sua portat, eum etiam eodem modo in viribus suis debilem facit, scilicet in unmechte. Sed et fructus ejusdem arboris homini, qui sanus in corpore est ad comedendum non valet, quoniam facit eum delectationem et tumidam mentem[ mutabiles mores ed.] habere, et quod erit zychern et glusclich, ita quod honores appetit et quod avaritiae intendit et quod mutabiles mores habebit, ita quod in uno statu mentis non perseverat. Sed etiam corpori hominis ad comedendum non valet, quia carnes ejus zufloszlich parat et quia omnibus humoribus hominis resistit, ita quod eos in malum irritat velut eorum inimicus sit. Infirmo autem qui in corpore deficit, bonus est ad comedendum, quia mente et corpore defecit, et ille eum comedat usque dum melius habeat, et postea eum devitet. Quod si sanus homo eum comedere vult, in vino aut in aceto eum prius beysze, ut fragilitas illius temperetur, et tunc eum comedat, sed tamen modice. Sed necesse non est ut infirmus homo eum hoc modo temperet, id est beysze.
8.15.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XV--DE LAURO [III, 16].
8.15.1
Laurus calida est, et modicum sicci habet, et constantiam signat. Accipe ergo corticem et folia Lauri, et ea contunde, et succum eorum exprime, et tunc eodem succo et cum farina tritici fac kucheln[ tortellos ed.], et illa tere et in pulverem redige, et deinde cum melle et aqua honigwurcz[ potum] fac, et illi de pulvere isto modicum impone et bibe, aut alium pulverem quem in vino bibis, et sic quoties volueris facies, et stomachum tuum ab omni sorde purgabit, nec eum multum vulnerat. Sed et radicem et corticem ac folia ejusdem arboris in aqua coque, et de trabe illo et hircino sepo unguentum fac, et si in capite doles, aut in pectore, aut in latere, aut in dorso, aut in lenden[ renibus ed.), ibi te cum eo unge et melius habebis. Et fructus ejusdem arboris valde calidus est et aliquantum aridus et ad medicamenta utilis est. Nam si quis eum crudum frequenter comederit, omnes febres ab eo compescit. Sed qui a gicht et a febribus fatigatur, easdem bachas in pulverem redigat et dimidium tanti de pulvere pomi quod crescit pinapeles addat, vel si pinapel non habes, ad medietatem ejus fenigraecum pulverizatum commisceat, et sic in vino calefaciat, id est welle, et calidam bibat, et gicht et fiber ab eo cessabit.
8.15.2
Sed et oleum de eisdem bachis exprime, et ubi in corpore tuo gicht te fatigat, ibi cum illo te unge, et melius habebis. Si autem huic oleo tertiam partem de succo sibenbaum addideris, vel tertiam partem de succo buxi, oleum hoc tanto fortius erit, et cutem tuam tanto citius te ad sanandum pertransit, et ita gicht a te cessabit. Et si in capite doles, easdem bachas in mortario, modico vino infuso, contunde, et sic cum eodem vino verticem et frontem ac tympora capitis tui atque totum caput perunge, id est bestriche, et hoc facto, caput tuum tege ut incalescat, et te in lectum depone; quantumvis fortiter doleas, dolor ille cessabit. Quod si etiam in pulmone infirmaris, ita quod etiam putrescit, easdem bachas pulveriza, et pulverem istum frequenter cum pane comede, et curaberis. Et si in stomacho doles, ipsas bachas in vino coque, et idem vinum calidum bibe, et slim a stomacho tuo aufert, et eum purgat, et etiam fiber ab eo expellit. Sed et cum eaedem bachae crudae sunt, oleum ab eis exprime, et cum eis oculos tuos interius tangas, et caliginem ab eis aufert. Aut si in corde doles, ibi te cum illo unge, aut si in latere, aut si in dorso langues, ibi te cum illo unge, et melius habebis. Quod si etiam foetidum stomachum habes, ita tamen quod etiam immundam salivam eicis, cum eodem oleo et modica farinula tortellas para et eas comede, et stomachum purgabunt, et foetidos humores exsuperant, ac rectos et bonos in te parant.
8.16
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XVI.--DE OLEYBAUM [III, 17].
8.16
Oleybaum plus calida quam frigida est, et misericordiam signat. Exteriorem autem corticem et folia arboris hujus in aqua coque, et tunc cum aqua et veteri arvina unguentum fac, et si quis in corde, aut in dorso, aut in latere, aut in lenden de gicht dolet, ibi eum hoc unguento unge, et cutem ejus ita pertransit velut smaltz novam ollam si in ea ad ignem ponitur, et melius habebit. Et cui stomachus infrigidatus est, corticem et folia ejusdem arboris in aqua coquat, et aquam illam per pannum colat, et tunc minus de hartz et etiam de mirra minus quam de hartz, sic in patella ad ignem dissolvat, id est zulasze, et praedicto succo addat, et sic emplastrum faciat, et in illo pannum de canapo intinguat, et illum super stomachum suum ponat, et stomachus ejus calefiet, et bonam digestionem ei parabit. Oleum autem de fructu arboris hujus ad comedendum non valet multum, quia si comeditur, nauseam provocat et alios cibos comedendo molestos facit. Sed ad plurima medicamenta valet. Nam cum oleum ejus primum paratur, ad ignem coquatur, et tunc rosae et violae ei imponantur, et sic contra diversas febres valet, et quia ad ignem coctum est, necesse non est ut amplius ad solem ponatur. Si quispiam a gicht fatigatur, rosas eidem oleo imponat, et ubi eum in corpore gicht movet, ibi se ungat et melius habebit. Sed si quis in capite aut in lenden dolet, vel si alicui in corpore ejus absque casu aut absque ictu tumor per se exsurgit, tunc violas praefato oleo imponat, et ubi dolet se ungat, et si tumor est, juxta tumorem et non super tumorem ungat.
8.17
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XVII.--DE DATILBAUM.
8.17
Datilbaum calida est, et humiditatem in se habet, et eadem tenax est ut livor, et beatitudinem signat. Et qui pleurisim habet, de cortice et de ligno, aut de spatulis, aut de foliis ejusdem arboris in aqua coque, et aqua expressa, idem lignum et folia ita calida capiti illius circumpone, et hoc saepe fac, et sensus suos recipiet. Et ipsa folia, dum viridia sunt, ad solem sicca, et tunc contunde, et in pulverem redige, et huic pulveri modicum lucidi salis adde, et sic eundem pulverem cum pane tuo saepe comede, et prohibebit ne interius putrescas et ne malum nec multum flecma in te crescat. Sed si quis fructum arboris hujus coquit et ita comedit, corpori suo tantam vim fere confert quemadmodum panis, sed tamen eum faciliter demphet et gravat si de eo nimis comederit.
8.18
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XVIII.--DE BONTZIDERBAUM [III, 18].
8.18
Bontziderbaum, scilicet in qua magna Bonczider crescit, plus calida est quam frigida, et castitatem signat. Et homo qui cotidianas febres habet, folia ejusdem arboris in vino coquat, et vinum hoc per pannum colet, et saepe bibat, et curabitur. Sed et poma ejusdem arboris comesta, fiber in homine compescunt.
8.19.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XIX.--DE CEDRO [III, 10].
8.19.1
Cedrus calida est et aliquantulum sicca, et confirmationem signat. Homo autem qui spleneticus est, de ramis et de ligno ejusdem arboris, dum viride est et dum succum habet, contundat, et ad pulverem comminuat, et sic ex eo electuarium faciat cum melle cocto, et pransus modice comedat, et splen ad sanitatem recuperabitur. Et dum sanus fuerit, de electuario isto amplius non comedat.
8.19.2
Et qui interius in corpore infirmus est et qui interius putrescit, de eodem viridi ligno in purum vinum per noctem ponat, ut inde saporem habeat, et pransus de vino illo modice bibat, et infirmitas ac putredo quae in corpore ejus interius est purgabitur et sanabitur. Et postquam sanitatem interius senserit, amplius idem vinum non bibat; nam qui sanus est, si de hoc electuario comederet, vel si de vino isto biberet, in corpore interius velut lignum durus et rigidus fieret et vir baumechte(?) et sic periret, quia virtus arboris hujus est tam magna quod hominem interius laederet. Et qui a gicht fatigatur, fructus cedri virides comedat, et gicht cessabit et peribit. Vel si eundem fructum per annum servare non poteris, ipsum fructum pulveriza, et de pulvere illo in aquam inmitte, et jejunus saepe bibe, et gicht cessabit.
8.20.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XX.--DE CYPRESSO [III, 11].
8.20.1
Cypressus valde calida est et secretum Dei significat. Et qui in stomacho dolet, de ligno ejus accipiat, sive viride, sive aridum sit, et modice in vinum incidat et coquat, et sic jejunus saepe bibat, et melius habebit. Sed et qui infirmus est, vel etiam qui in toto corpore deficit, ramos cum foliis in aqua coquat, et in ipsa aqua balneum faciat, et saepe accipiat, et sanabitur, et vires suas recuperabit. Et accipe de ligno quod est in medietate ipsius arboris, quod cor arboris est, et apud te semper porta, et dyabolus tanto plus te devitat, quoniam eadem arbor, propter fortem naturam suam, quamdam prosperitatem inter caetera ligna arborum habet, quia dyabolus omnia quae virtuosa sunt dedignando fugit, quia ipse nullam virtutem habet.
8.20.2
Sed et si quis homo a dyabolo vel per magica irretitus est, accipe de eodem ligno quod est in medietate ejusdem arboris, et cum nebegor[ terebro ed.] perfora, et tunc cum fictile vase aquam vivi fontis tolle, et eam per idem foramen funde et in illud fictile vas excipe, et cum eam jam fundis, dic:« Ego fundo te, aqua, per foramen istud, et in virtuosa virtute illa, quae Deus, ut cum fortitudine illa quae tibi adest in natura tua, tu fluas in hominem istum, qui in sensu suo irretitus est, et ut in eo destruas omnes contrarietates quae in ipso sunt, et ut eum reponas in illam rectitudinem, in qua Deus eum posuit, in recto sensu et in recta scientia.» Et tunc aqua ista per novem dies illi ad bibendum jejuno detur, quia per dyabolum aut per phantasmata aut per magica fatigatus aut irretitus est, et melius habebit. Et etiam per novem dies ipsa eodem modo benedicatur.
8.21
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXI.--DE SYBENBAUM [III, 30].
8.21
Sybenbaum[ Savina ed.] plus calida est quam frigida, et idem calor tam fortis est, quod viriditatem suam per annum servat. Et asperitatem significat. Et si vermes hominem aliquem comedant, Sybenbaum contunde et succum ejus exprime, huic succo modicum aceti adde, et ubicumque vermes hominem in corpore suo comedunt, ipsum succum in eadem ulcera funde, et vermes morientur, nec vivere possunt. Sed et qui in pulmone dolet, ita quod pulmo ejus venenosus est et putrescit, accipe succum de eadem Savina et ad pondus medietatis succi de pulvere liquiricii ipsi succo impone et sic in vino coque, modico de sagimine addito, et sic saepe bibat, et postquam biberit, quia amarum est, mox honigwurtz desuper bibat, et a pulmone venenum et putredinem aufert. et sanabitur.
8.22
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXII.--DE BUXO [III, 31].
8.22
Buxus calida est, et ita fortis est quod etiam viriditatem suam per annum tenet, et calor ejus calorem Savinae excedit. Et etiam sicca est, et ipsa siccitas humiditatem in ea superat. Et largitatem designat. Et homo qui uzslecht sive urslecht, in corpore suo habet, corticem et folia ejus contundat, et succum eorum exprimat, et huic parum minus liquiricii addat, et in puro vino calefaciat, et ita calidum saepe bibat, et dolorem et venenum uzslechte extra corpus expellit ita ne corpus intret. Et mox ad praedictum succum ejusdem arboris modicum plus de baumoleo commisceat, et in isto pennam intingat, et cum illa circa uzslechte et circa ruse ejus se leniter ungat, et hoc saepe faciat et sanabitur. Sed tamen antequam se hoc modo ungat, semper eodem succo liquiricii addito et in vino, ut praefatum est, calefacto prius bibat, ne unctio ista exteriorem foeditatem in corpus mittat, sed ut potus iste ipsam interiorem foeditatem expellat, et sic homo ille sanabitur; nam succus ejusdem arboris sanus et fortis est, et ideo etiam lignum ejus sanum et firmum est. Et qui de eodem ligno cyphum aut pecarium parat, et illi vinum infundit, ita ut saporem de eodem ligno capiat, et sic saepe bibat, fiber de stomacho aufert, et oculos ejus clarificat. Sed et qui de eodem ligno oculos suos saepe tangit, tunc exinde caro ejus et caput et oculi ipsius tanto saniores fiunt.[ Sed et qui etiam baculum inde parat, et illum in manu saepe portat, et etiam naribus suis saepe apponit, aut odorem ejus capiat et oculos suos cum eo tangit, caro, caput et oculi ejus tanto saniores fient. Add. ed.]
8.23.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXIII.--DE ABIETE [III, 32].
8.23.1
Abies plus calida quam frigida est, et multas vires in se habet. Et fortitudinem significat. Nam in quocumque loco lignum abietis est, aerei spiritus illa magis odio habent et magis devitant, quam alia loca, et zauber[ maleficia ed.] et magica ibi minus vigent et minus ibi praevalent quam aliis locis. Accipe autem de cortice et foliis ejusdem arboris, et etiam de ipso ligno ejus quaedam minutissima frusta incide, cum ipsa arbor viret, ita quod succum suum nondum amisit, ut in Martio et etiam in Maio est, et ad pondus medietatis istorum salviam adde, et tunc haec simul in aqua fortiter coque dum spissum fiat; et etiam butyrum, quod in Maio de bobus paratur, adde, et tunc per pannum cola, et sic unguentum fac. Et si quis in capite dolet ita virgichtiget est vel hirnwudig, vel freneticus, et de fortitudine ejus in corde deficiat, tunc eodem unguento cor ejus primum perunge, et mox, abrasis capillis illius, caput ejus eodem unguento perunge, et hoc aut secunda aut tercia die iterum fac, et caput ejus sanitatem recipiet, et ad sensus suos redibit. Sed et si quis in stomacho aut in splene dolet, illum eodem unguento propter defectum cordis ad cor primo perunge, et mox super stomachum, si in stomacho dolet, aut super splen, si in eo dolet, unguento perunge, et fortitudine sua totam cutem suam pertransibit, quod cito curabitur. Et qui in pectore demphet et hustet[ tussitat ed.], et etiam in pulmone dolet, ita quod ei inflatur, et quod jam putrescere incipit, de ligno abietis, cum recens est et cum succus ejus adhuc in eo est, in cineres incendat, ita quod nullus alius cinis addatur, et his cineribus bis tantum bibenellae, et feniculi tantum ut bibenellae, et liquiricii tantum ut dimidia pars bibenellae, et hoc simul in bono vino coque, modico etiam melle addito, et sic per saccellum colet, et luterdrang[ purum potum ed.] faciat, et sic saepe bibat, et pectus purgabit, et pulmonem sanitati restituet, et sic ille curabitur.
8.23.2
Sed dum cancri hominem comedunt, ille semen abietis, quod in summitate crescit, super ignito latere in pulverem redigat, et super vulnus illud ubi cancri hominem comedunt ipsum pulverem projiciat, et cancri morientur. Sed et eundem laterem, super quem semen illud pulverizatum est, cum alio ignito lapide denuo fortiter calefaciat, et eum super vulnus illud, ubi cancri comedunt ita calidum ponat, et ipsi morientur. Et si os tuum et labia ab aliqua infirmitate tument et inflantur, semen vel fructum abietis super laterem pone ad ignem calefactum, ut ab eo calidum fiat, non autem ad pulverem redigat, et ita calidum ori tuo saepe superpone, et tumor et inflatio cessabunt. Sed abies fortem calorem habet, et odor ejus humores, qui in homine sunt, extorret, ita quod in quamdam inundationem vadunt. Et homo odorem abietis non capiat, nisi aliqua quaedam pigmenta et aliae quaedam odoriferae herbae ei addantur, cujuscumque generis sint, ne humores qui in ipso sunt supra modum suum irrident, et ita retinentur et confortantur, ne velut in procellam inundationis excitentur.
8.24.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXIV.--DE TILIA [III, 34].
8.24.1
Tilia magnum calorem habet, et calor ille totus in radice est, et illud in ramos et in folia ascendit, et fragilitatem signat. Et homo qui in corde dolet, interiorem radicem et illud quod in medietate radicis tiliae est accipiat, et in pulverem redigat, et pulverem illum cum pane saepe comedat, et in corde melius habebit. Sed in stirpe(?), non autem in ramis ejusdem arboris corticem aufer usque ad album lignum, cum in aestate viridis est, et tunc de ligno spechen abscide, et illud in aureum annulum perforatum pone, et super span[ astulam ed.] viride vitrum, et non alium lapidem, ita tamen quod inter span et vitrum telam araneae aut baumwulle[ bouvel ed.] ponas, ne vis ejusdem span vitrum pertranseat, et annulum illum in digito tuo semper porta, ita quod calor digiti tui ad illum span ascendat, et vis illius span digitum tuum et venas ejus tangat, et haec fortissima virtus contra omnes periculosissimas pestes hominis, et eas ab homine prohibet, sicut vach aliquod vetat ne superveniens inundatio aquarum injustum cursum faciant, etiam si istae pestes modice in homine inundentur.
8.24.2
Et in aestate, cum dormitum vadis, recentia folia tiliae oculis tuis superpone et totam faciem tuam cum eis tege, et oculos tuos clarificat ac puros facit. Et qui virgichtigit est, accipiat de terra quae circa radicem tiliae illius jacet, et eam in ignem ponas, et ignita, in asso balneo aquam desuper fundat, et sic balneet, et hoc per novem dies facias, et curabitur.
8.25
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXV--DE QUERCU. [III, 35].
8.25
Quercus frigida est, et dura et amara est, sed amen modicum in ea ad plenum valet. Et nequitiam designat. Et ipsa dura et amara, nec ulla mollities in ea esse potest. Et etiam fructus homini ad comedendum non valet, nec etiam vermiculi lignum ejus libenter comedunt. Sed si illud comedunt, cito desistunt et deficiunt. Sed tamen de fructu ejus quaedam tortuosa[ virtuosa ed.] animalia pascuntur et pinguia fiunt, velut porci sunt. Ad medicamentum autem nec lignum nec fructus valent.
8.26.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXVI.--DE FAGO [III, 36].
8.26.1
Fagus in recto temperamento et aequalis caloris et frigiditatis est et utrumque in ea bonum est. Et disciplinam significat. Et cum folia fagi jam procedere incipiunt, sed cum nondum ad plenum apparent, vade ad ipsam arborem, et ramum ejus sinistra manu apprehende, et scultellam in dextra tene, et dic:« Tuam viriditatem ideo abscido quod omnes humores hominis qui in alienam viam et injustam gelwe fellis vertuntur emendes, per vivens Verbum, quod hominem absque contritione ejus fecit;» et manu sinistra ramum tene, dum omnia verba haec dicis, et tunc eum in ferro quod calibs est abscide, et ramum istum id est usque anni circulum serva, et sic fac per singulos annos; et si quispiam homo in illo anno gelsucht habet, ex eodem ramo parva frusta abscide, et ea in vasculum pone, ac super ea modicum vini ter funde et totiens haec verba dic, et vinum super eadem frusta fundis.« Per sanctam scincturam sanctae incarnationis, qua Deus homo factus, abtrahe ab homine isto N. dolorem gelsucht,» et tunc vinum illud cum hastulis illis, quas abscidisti in patella vel in crucibulo calefac, et illi jejuno ita calidum ad bibendum per tres dies da, et curabitur, nisi Deus nolit. Sed et si quis ridden habet, accipe de fructu fagi, cum primum procedit, et eum in pura aqua, scilicet springbornen, commisce; et haec verba dic:« Per sanctam scincturam sanctae incarnationis qua Deus homo factus est, tu riddo, vos febres, defice et deficite in frigore et in calore tuo in homine isto N.;» et tunc aquam illam da illi ad bibendum; per quinque dies eam parabis, et si aut cottidianam aut quartanam habuerit, ab eis cito liberabitur, aut Deus eum liberare non vult.
8.26.2
Sed et radicem fagi adde, cum super terram apparet, et superiorem corticem ejusdem radicis aufer, et ibi de ea abscide quantum una incisione capere poteris, et dic:« Per primam ostensionem qua Deus hominem vidit in radice Mambre, frange undas veneni hominis absque morte illius;» et iterum quantum capere potes secunda incisione abscide, et eadem verba dic; et simili modo tertiam incisionem in eadem radice, et ideo ter de eadem radices abscides, ne tibi per annum deficiat, et tunc haec frusta per circulum anni serva, et sic per singulos annos facies; et cum quispiam homo in illo anno freyszchlich, quod est selega, in corpore suo habuerit, tunc de una inscisione istarum hastarum modicum abscide et in vasculum pone, et de pura aqua springbornes modicum desuper ter funde, et haec verba totiens dic:« Per primam ostensionem, qua Deus in Jordane baptizatus est, per venenum hoc, absque morte hominis N. aufer ab eo omnem illam illusionem pestis hujus, sicut et Jesus pura vita fuit;» et aquam istam per tres dies da illi jejuno ad bibendum, et in unoquoque die quo eam bibit, illa eodem modo, ut praedictum est, parabis, et a freischlich liberabitur, nisi Deus prohibeat. Et si quis de foliis fagi, cum nova et recentia sunt, mus parat et comedit, eum non laedit; vel si quis fructum ejus comedit, ab illo non laeditur, sed pinguis inde efficitur.
8.27
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXVII.--DE ASCH [III, 37].
8.27
Asch[ Fraxinus ed.] magis calida est quam frigida, et consilium signat. Et si quispiam aut in latere aut in aliquo alio membro suo a gicht fatigatur, velut omnia membra ejus fracta et zustoszen sint, folia Asch in aqua coque, et infirmum nudum et in linteamen pone, et aqua illa effusa, eum ipsis foliis ita coctis et calidis ubicunque circumpone, et praecipue in loco illo, ubi dolet, et hoc saepe fac et melius habebit. Quod si etiam cerviseam de avena parare volueris absque hoppen, sed tantum cum grusz et plurimis foliis de Asch additis coque, et cervisea ista stomachum bibentis purgat, et pectus ejus leve et suave facit.[ Et si caprae aliquo modo infirmantur, folia fraxini eis saepe ad comedendum dentur, et curabuntur. Add. ed.]
8.28
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXVIII.--DE ASPA [III, 38].
8.28
Aspa[ Tremulus ed.] calida est, et nimietatem designat. Et cum aliquis infans in cunis jacens multotiens inter cutem et carnem sanguine perfunditur et vulneratur, ita quod inde valde dolet, accipe nova et recentia folia Aspen, et ea super simplicem pannum lineum pone, et sic eundem infantem ipsis foliis et eidem panno involve, ac eum ad dormiendum colloca, et vestibus tege, ut sudorem emittat et virtus foliorum istorum extrahit, et sanabitur. Sed et si quis virgichtigit est, aut si quis frigidum stomachum habet, corticem ejusdem arboris, cum viridis est accipiat, et lignum ejus exterius usque ad interius cor ejus, et non ipsum quod dicitur cor arboris, et in minuta frusta inscidat, et in aqua coquat, et tunc eamdem aquam cum ipsis lignis in dolium fundat, et in eis balneet, et hoc saepe faciat, et gicht ab eo cessabit, et etiam frigidus stomachus ejus calidus erit, et sic uterque melius habebit. In Maio quoque accipe corticem ejusdem arboris, et exterius lignum ejus usque ad cor, et haec in minuta frusta inscide, et in mortario contunde, et succum ab eis exprime, et ipsum succum aliis unguentis, quae paras, adde, et tanto plus valent, contra omnes pestes quae hominem fatigant in capite, et in dorso, et in lenden, in stomacho ac incaeteris membris ejus, et tanto plus malos humores compescunt.
8.29
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXIX.--DE ARLA [III, 39].
8.29
Arla[ Alnus ed.] frigida est magis quam calida. Et inutilitatem significat, nec ad medicamenta multum prodest. Sed si quis in cute sua modicum ulcerosus est, nova et recentia folia ejusdem arboris ipsis ulceribus superponat, et interim lenius habebit.
8.30
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXX.--DE AHORN [III, 40].
8.30
Ahorn[ Platanus ed.] frigida est, et etiam sicca est, et quaeque exterrita signat. Et qui cottidianas et diuturnas febres habet, ramos arboris hujus cum foliis in aqua coquat, et ita cum aqua illa saepe balneet, et mox cum de balneo exierit, subteriorem corticem ejus contundat et succum exprimat, et in purum vinum fundat, et ita frigidum post praefatum balneum bibat, et hoc saepe faciat, et diuturnae febres in eo cessabunt, atque foeditates et tempestates ipsarum in eo evanescunt. Et si quis in aliquo membrorum suorum a gicht fatigatur, de ligno ejusdem arboris accipiat et ad ignem valde calefaciat, et ita calidum super locum ubi dolet, ponat, et gicht fugabitur. Vel si idem lignum ibi integrum pati non poterit, tunc de eodem ligno calefacto scobat, et super locum, ubi dolet, ponat, et ligamine desuper constringat, et melius habebit. Sed et si alicui nares suae aliqua infirmitate inflantur, id est erblasent, illam terram, quae circa radices hujus arboris est, valde calefaciat, et super nares suas ad noctem ponat, et ligamine eam ibi constringat, et ita per parvam horam jaceat, et hoc saepe faciat, et inflatio illa evanescet, et melius habebit.
8.31
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXI.--DE YBENBAUM [III, 41].
8.31
Ybenbaum[ Taxus ed.] plus frigida est quam calida, et etiam sicca est. Et laetitiam signat. Et lignum ejus, cum ad ignem incenditur, nec damph[ humor ed.], nec fumus, qui ex eo egrediuntur, aliquem laedunt. Nam si aliquis in naribus suis et in pectore suo de malis humoribus gebreche habet, fumum ejusdem ligni in nares et in os suum excipiat, et sic illi mali humores leniter et suaviter solventur, et absque periculo corporis sui evanescent. Sed et si quis de eodem ligno baculum paraverit et eum in manibus suis portat, bonum et utile est illi ad prosperitatem et sanitatem corporis sui.
8.32
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXII.--DE BIRCKA [III, 42].
8.32
Bircka[ Vibex ed.] magis calida est quam frigida, et felicitatem signat. Sed si in corpore alicujus hominis cutis ejus rubescere et bulechte esse[ vel intumescentes pustulas habere ed.] incepit, unde ibi tumor insurgere aut vermes ebullire velint, accipiat coppini, id est uszproszen, ejusdem arboris, et eos ad solem vel ad ignem calefaciat, et eos ita calidos loco ubi dolet superponat, et panno constringat, et hoc saepe faciat, et tumor ille cessabit.
8.33
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXIII.--DE FORNHAFF.
8.33
Fornhaff plus calida est quam frigida et humida, sic et moerorem signat, nec felicitatem in natura sua habet. Sed succus ejus ad unguenta et collyria multum valet, ita ut si quis unguenta parat de succo ramusculorum ejus, ipsis unguentis adde, et fortiora et meliora fiunt; vel si quis collyria facit, eis de eodem succo modicum addat, et oculos in lumine ardere facit et clarius videre; simpliciter autem et singulariter ad nulla medicamenta per se valet, quia succus ejus per se nimis fortis esset, nisi cum aliis condimentis temperaretur. Sed tamen si pestilentia, id est schelmo, pecora vexat et occidit, recentes ramos ejusdem arboris ante ipsa pecora pone, ut odorem eorum capiant; ubi eaedem arbores nascuntur, illuc ipsa pecora duci facito, et odor earum per nares ipsorum transeat, et abinde inciperent husten et eicere putredines, quae in naribus et in capitibus eorum sunt, et ita pestis quae ea vexat evanescet. Sed tamen cavendum est ne eadem pecora quidquam de arboribus illis gustent, ne inde laedantur et doleant.
8.34
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXIV.--DE SPYNELBAUM [III, 43].
8.34
Spinelbaum magis frigida est quam calida, et largitatem signat, et quamdam felicitatem in natura sua habet. Et homo, qui hydropicum morbum habet, corticem ejusdem arboris abjiciat et lignum ejus, quod interius est, in igne incendat, et inde cineres faciat, nullis aliis cineribus additis, et easdem cineres in pannum ligatas in purum et bonum vinum pone, scilicet a mane usque ad mediam diem, et sic saepe jejunus bibat, et morbum illum in eo swaendet[ consumit ed.]. Sed qui in splene dolet, de fructu qui in eadem arbore crescit, in puro vino coquat, et per pannum colet, et pransus saepe bibat, et splen ejus sanabitur. Et quem vermes in ventre comedunt, et qui stechen in ventre patitur, eundem potum saepe bibat, et melius habebit.
8.35
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXV.--DE HAGENBUCHA [III, 44].
8.35
Hagenbucha plus frigida est quam calida, et quamdam prosperitatem in natura ostendit. Accipe autem ramusculos ejus cum foliis, cum virides sunt, et eos in lacte vaccarum aut ovium, et non in lacte caprarum, coque, et tunc ejusdem ramusculis et foliis abjectis, lac idem cum farina aut cum ovis para, ut comedi possit; et sic mulieres illae, in quibus conceptus perire solet, quae tamen steriles non sunt, sed fecundae, id lac hoc modo paratum saepe comedant, et eis ad fecunditatem et ut conceptum retineant multum prodest. Sed et de ramusculis ejusdem arboris cum foliis in aqua coque, et sic balneum fac, et illum qui amens, id est hirnwutig, est, impone, et abrasis capillis ejus, lineum pannum in eadem intinguat, et ipso panno sic madefacto et calido caput ejus in eodem balneo assidue calefac; et postquam balneum exierit, eum in lectum depone, et tunc de fructu ejusdem arboris in aqua coque, et aqua effusa, eundem fructum coctum et calidum super caput illius pone, et panno simul constringe ut ita obdormiat, et hoc saepe faciat, et melius habebit, et sensus suos recipiet. Et si quis malas maculas in corpore suo habuerit, de ligno ejus, scilicet span[ hastulam ed.], sub cortice ejus abscide et ad ignem calefac, et eisdem maculis, id est flecken ita calidum superpone, et evanescent. Sed et homini bonum est et utile, ut de ligno ejusdem arboris apud se semper habeat. Nam hagenbucha et alia ligna, in quibus quaedam prosperitates ostenduntur, ut supra dictum, si in aliqua domo in igne ardent, ibi aerei spiritus et dyabolicae illusiones recedunt et dedignando fugiunt, quia ibi aliquam prosperitatem sentiunt. Et si quis homo circa noctem in silva benachtet aut in meridie quiescere voluerit, sub hagenbucha et sub umbra ejus jaceat, et dormiat, et maligni spiritus tanto minus illusiones suas et horrores circa eum parabunt. Sed et sub aliis arboribus in quorum natura aliqua prosperitas esse ostenditur, homo jacere et quiescere potest, ad devitandos dyabolicos horrores, praecipue tamen sub hagenbucha.
8.36
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXVI.--DE WIDA.
8.36
Wida frigida est, et vitia designat, quia pulchra esse videtur; et hominibus minus utilis est, nisi quod in quibusdam exterioribus rebus ei famulatur, sed ad nulla medicamenta valet, nam fructus et succus ejus amarus est et ad usus hominis non valet, quia si quis eam comederet, melancoliam in ipso excitaret et augeret, et eum amarum interius faceret, et sanitatem ac laetitiam in eo minueret.
8.37
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXVII.--DE SALEWIDA.
8.37
Salewida est ac eandem naturam habet quam wida, et ita ad omnia valet sicut et wida.
8.38
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXVIII.--DE FOLBAUM.
8.38
Folbaum nec rectum calorem nec rectum frigus habet, et ad nullam medicinam valet, nec ad ullam utilitatem valet, nec fructus ejus; sed est velut quoddam unkrut absque utilitate.
8.39
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXIX.--DE FELBAUM.
8.39
Felbaum plus frigida est quam calida, nec ad medicamenta nec ad utilitatem hominis valet. Et si aliquis homo de fructu ejus comederit, eum laedit, et sanitatem ejus minuit, quia malos humores et frigus in illo auget, propter inutilitatem quae in ipso est.
8.40
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XL.--DE ERLIZBAUM. [III, 85.]
8.40
Erlizbaum[ Cornus ed.] calida est, et calor ejus suavis est, et dulcem humiditatem in se habet. Accipe ergo de cortice et de ligno ac de foliis ejus, et in aqua coque, et sic cum eis balneum fac, et qui virgichtigit est, sive infans, sive juvenis, sive senex sit, in eo saepe balneet, et eisdem balneis se circumponat, et hoc in aestate faciat, cum ipsa arbor viridis est, et infantem et juvenem optime ad sanitatem juvabit, seni autem satis proderit, sed tamen non tantum quantum infanti et juveni, et sic melius habebunt. Et fructus ipsius arboris comestus hominem non laedit, sed tam infirmum quam sanum stomachum purgat et confortat, homini ad sanitatem prodest.
8.41
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLI.--DE MASCEL.
8.41
Mascel inutilem et nocivum calorem habet, et etiam frigus quod habet inutile est, et lignum et succus aut folia ejus inutilia sunt ad omnes usus hominis, et nociva ad sanitatem ejus, ac periculosa ad libidinem, quia libidinem in homine excitarent. Et si homo de fructu ejus comederet, inde infirmaretur. Sed et nec ignis nec fumus ejus ad sanitatem valet homini.
8.42
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLII.--DE MIRTELBAUM [III, 46].
8.42
Mirtelbaum plus calida est quam frigida. Et si in homine orfimae exsurgant, antequam dirumpantur, folia ejus in aqua coque, et ita calida saepe superpone, et evanescent. Quod si orfimas dirumpere voluerint, de ligno ejusdem arboris ad ignem calefac, et ita calidum in modum crucis eis saepe superpone, et evanescent. Sed si orfimae disruptae fuerint, ramusculos et folia ejus pulveriza, et ipsum pulverem eis saepe superpone, et exsiccabuntur. Et si quis cerviseam parare voluerit, folia et fructus ipsius arboris cum cervisea coquat, et sana erit, et bibentem non laedit.
8.43
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLIII. DE WACHOLDERBAUM [III, 48].
8.43
Wacholderbaum plus calida est quam frigida, et nimietatem signat. Accipe ergo fructum ejus, et in aqua coque, et ipsam aquam per pannum cola, et tunc eidem aquae mel adde et modicum aceti et liquiricii, et minus de zengebern quam liquiricii, sic et iterum denuo coque, et tunc in sacculum impone, et fac luterdrang, et tam pransus quam jejunus saepe bibe, et dolorem pectoris aut pulmonis et jecoris mitigat et minuit. Sed et ipsos ramusculos ejus virides accipe et eos in aqua coque, et cum aqua illa balneum fac, ut assum balneum, et in eo saepe balneare, et diversas et malas febres in te minuit.
8.44
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLIV.--DE HOLDERBAUM [III, 48].
8.44
Holderbaum magis calida est quam frigida, et ad usum hominis parum valet, et etiam fructus ejus, nisi quod solummodo homini famulatur. Sed tamen qui gelsucht habet, assum balneum intret, et folia arboris hujus super ignitos lapides ponat, et aquam desuper fundat, et tunc etiam zechen ejus in purum vinum ponat, ut inde saporem capiat, et sic in eodem balneo modice bibat, et postquam idem balneum exierit, in lectum se collocet ut sudet, et hoc saepe faciat, et sanabitur.
8.45
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLV.--DE MELTZBOUM [III, 49].
8.45
Gelbaum[ Meltzboum ed.] magis frigida est quam calida et multam viriditatem habet. Et agonem signat, et naturae hominis contraria est, ut si homo aut de succo aut de fructu ejus aliquo modo gustaret, multas contrarietates in se faceret, ita quod etiam calorem stomachi ejus everteret, quod cibos suos aut per nauseam exspueret propter frigus succi hujus, et nec ad utilitatem hominis nec pecoris valet. Nec multum ad medicamenta valet, sed tantum ad combustionem ignis. Sed qui orfimas in corpore suo habet, coppim, id est primum erumpentem fructum de gelbaum accipiat, et eas in modico vino contundat, et tertiam ejus partem de pulvere talpae in pulverem redactae, et haec omnia commisceat, et in patella coquat, et sic unguentum faciat, et cum eo orfimas saepe ungat, antequam rumpantur, et evanescent. Quod si orfimae diruptae fuerint, coppim gelbaum pulverizet, et pulverem istum in fractas orfimas mittat, et siccabuntur.
8.46
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLVI.--DE HARTBROGELBAUM.
8.46
Hartbrogelbaum plus frigida est quam calida, et brevem artem designat, et ad utilitatem hominis parum valet, quia nec homo inde crescit nec confortatur nec pascitur. Nec etiam ad medicamenta prodest.
8.47
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLVII.--DE IFFA [III, 50].
8.47
Iffa aestivum calorem habet, quia nec multum calidus, nec multum frigidus est, sed temperatus. Et qui a gicht fatigatur, cum solo ligno ejus ignem accendat, et mox ad ignem illum se calefaciat, et gicht ad horam illam cessabit. Sed et qui virgichtiget est, quod lingua ejus in loquendo deficit, folia ejusdem arboris nova et recentia in frigida aqua pone, et illi ad bibendum da, et gicht in lingua ejus cessabit, et loquelam recipiet. Et qui freischlich in corpore suo habet, id est selega, eandem aquam cum eisdem foliis ita temperatam saepe bibat, et freyschlich evanescet. Sed qui de solo ligno ejus ignem accendit et cum eo aquam calefacit, et in aqua illa balneum accipit, malignitatem et malam voluntatem, id est ubelwillekeit, ab eo aufert, benevolentiam ei tribuit, et mentem ejus laetam facit. Sed et ipsa arbor quamdam prosperitatem in natura sua habet, ita quod aerei spiritus per eam fantasmata et injurias et illusiones suas in iracundia et in multis certaminibus proficere non poterunt.
8.48
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLVIII.--DE HARBAUM [III, 51].
8.48
Harbaum aestivum calorem habet. temperatum in se, et audaciam designat. Et homo qui minutam aut magnam scabiem habet, folia ejusdem arboris cum nova porcina arvina contundat, et tunc simul in patella smeltze[ dissolvat ed.], et cum ea saepe se perungat, et scabies minuetur, et sanabitur. Sed et si quis ramusculos ejus cum foliis in aqua coquat, et rutham addat, et salviae plus quam ruthae, et feniculi plus quam salviae, et per pannum colet, et bibat, saepius febres et sordium pravitates in eo purgat, et sanum facit.
8.49
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLIX--DE SCHULBAUM.
8.49
Schulbaum frigida est, et est velut unkrut, nec ad medicamenta valet. Sed succus et fructus ejus inutilis est ad usum hominis. Nam si homo de semine aut de fructu ejus comederet, quasi venenum illi esset.
8.50
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. L DE PRUMA [III, 52].
8.50
Pruma[ Mirica ed.] valde calida est. Et qui leprosus est Prumam in manibus terat, et succum exprimat, et succo illo ubi leprosus est saepe liniat, et lepram mitigat, et leviorem reddit, id est seuffut. Sed et flores ejus in butyro vaccarum coquat, et sic unguentum faciat, et saepe cum illo se ungat, et lepra minorabitur. Sed et cui oculi caligant et infirmantur flores Prymen( sic) tam diu inspiciat. usque dum ipsi oculi sui madidi fiant, scilicet weszern, et tunc etiam ipsos flores super oculos suos ponat, et ita obdormiat, et hoc saepe faciat, et oculos clarificat, et si sani sunt, bonum et sanum est, vel infirmi sunt, bonum et utile est, et sani erunt.
8.51
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LI.--DE AGENBAUM.
8.51
Agenbaum nec rectum calorem nec rectum frigus habet, ut unkrut, ita quod nec succus nec fructus ejus ad medicamenta nec ad aliam utilitatem hominis valet.
8.52
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LII.--DE HYFFA.
8.52
Hyffa valde calida est, et affectionem signat. Et qui in pulmone dolet, hyffen cum foliis contundat, et tunc non coctum mel eis addat, et simul coquat, et sumac saepe auferat, id est seyme, et sic per pannum colet, et luterdrang inde faciat, et saepe bibat, et putredinem a pulmone ejus aufert, et eum purgat et sanat. Sed et qui de solo ligno ejus ignem accendit et inde cineres facit, et tunc de cineribus illis lixiviam parat, et cum ea caput suum saepe lavet, et tunc sanum et firmum erit de bono calore ipsius succi. Sed et si quis in corpore sanus est, et tantum in stomacho infirmatur, de fructu tribulorum, scilicet hanelpeffe, coquat, et saepe comedat, et stomachum purgat, et slim ab eo aufert. Qui autem toto corpore infirmatur, illi coctum non valet ad comedendum, quia eum in stomacho laederet, quia stomachus ejus in eo quasi welk est; sed si saepe comedere voluerit crudum et deyck modice comedat, et hoc ei melius est quam coctum aut quam durum et crudum manducet. Qui vero toto corpore sanus est, illum nec crudum nec coctum in commestione laedit.
8.53
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LIII--DE SPINIS. [III, 54].
8.53
Spinae plus calidae quam frigidae sunt, et etiam siccae sunt, et frebelkeit assimilantur. Et homo qui virgichtiget est, ita quod sensus ejus in eo deficiunt et inde amens efficitur, quod vel quia in membris lamet[ claudicare incipit ed.], virides spinas vel veteres accipiat, et ad ignem ipsas solas incendit, et tunc cum cineribus eorum de pulvere gariofileae, id est nelchin, et bis tantum cynamomi ut pulvis gariofiles est addat, cocto et puro melle addito, ita cum vino ut cineres isti pulverem gariofiles tercia parte excedant, et simili modo pulverem cynamomi, et sic luterdranck paret, et jejunus modice bibat, pransus autem sufficienter sumat, et hoc saepe faciat, et gicht ab eo cessabit, ita quod sensus suos etiam recipiet, et sanitatem membrorum recuperabit, quia potus iste melior auro est. Et fructum ejus, scilicet slehen, cum melle sulcze[ temperet ed.] et ita saepe comede, et gicht in te cessabit. Sed et qui in stomacho infirmatur, slehen in flamma ignis asset, id est brulwe, aut in aqua eas coquat, et saepe comedat, et sordes et slim a stomacho ejus aufert, et si nucleos eorum comedit, non nocebit ei. Et si cancri, et non alii vermes, hominem in corpore suo comedunt, interiores nucleos Spinarum accipiat, et in testa ad ignem exsiccet, et deinde in pulverem redigat, et pulverem illum mittat ubi cancri eum comedunt, et non alii vermes, et postea etiam paucas guttas vini desuper fundat, et sic cancri morientur.
8.54
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LIV.--DE VITE [III, 55]
8.54
Vitis igneum calorem habet et humiditatem, sed ignis ille tam fortis est, quod succum ejus in alium modum saporis vertit, quam aliae arbores aut quam aliae herbae habeant. Unde etiam ille magnus ignis lignum ejus ita aridum facit, quod aliis lignis fere dissimilis est. Et vitis est lignum de terra extorsum, et magis ad similitudinem arborum. Et quia terra ante diluvium fragilis aut melmechte fuit, vinum non protulit; cum autem diluvio perfusa et confortata est, vinum produxit, quia terra nunc est ad terram quae ante diluvium erat, ut grieszstein ad terram quae nunc est.-- Sed et cui caro circa dentes putrescit et cui dentes infirmi sunt, calidas cineres vitis in vinum ponat, velut lixivium facere velit, et tunc cum vino illo dentes et carnem, quae circa dentes suos sunt, lavet, et hoc saepe faciat, et caro illa sanabitur, et dentes firmi erunt, quia si etiam dentes ejus sani sunt, lotio ista eis proderit, et pulchri fiunt. Et si quis ulcera in corpore suo habuerit aut vulnere percussus fuerit, cum puro et bono vino terciam partem baumolei addat, cum ulcus aut vulnus jam secunda aut tertia die putredinem aut nigredinem ostendit, tunc si ulcus aut vulnus magnum fuerit, praedictum oleatum vinum modice calefaciat, et ei lineum pannum intingat, et sic tincto ulcus aut vulnus bewe, usque dum putredo illa imminuatur. Quod si ulcus aut vulnus parum fuerit, tunc pennam praefato oleato vino ita frigido, et non calefacto, intinguat, et cum penna illa ulcus aut vulnus illud modice purget, dum putredo illa imminuatur.
8.55
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LV.--DE GICHTBAUM.
8.55
Gichtbaum valde calida est, et viriditas ac succus ejus per se non valet, nisi aut aliis herbis aut aliis condimentis addatur, quia si aliis herbis aut aliis condimentis additur, tanto utiliores ad medicamenta valent et erunt. Arbores de medulla sua virescunt, sicut et homo de medulla sua, et si medulla arboris laesa fuerit, arbor detrimentum sui sentiet.
8.56
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LVI.--DE FUMO.
8.56
Fumus de lignis est humiditas eorum, quia cum ligna in igne incenduntur, humiditas quae in ipsis est per fumum egreditur. Et quibusdam fumus lignorum nocivus est et hominem laedit, et oculos ejus in carne ulcerosos facit, sed tamen caliginem eis multum inducit. Nam fumus qui de quercu ascendit, pectus hominis demphet, et eum interius aridum facit; fumus autem de fago hominem non tantum laedit, quantum de quercu, quamvis fumus ille nocivus sit. Fumus quoque de espen carnem circa oculos hominis stringit et caput dolere facit.
8.57
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LVII. DE MOSE.
8.57
Cum arbores senescunt, quod interiorem viriditatem amittere incipiunt; aut si juvenes sunt, sed tamen aliquo fortuito casu interius debilitantur, viriditatem et sanitatem, quam interius habere deberent, ad corticem exterius dimittunt, et ita mose in corticibus crescunt, quia interiorem viriditatem non habent. Et quidem mose quod in quibusdam arboribus crescit, medicinam in se habet, et quoddam scilicet hujusmodi quod in putri is lignis crescit, fere nullam vim medicinae habet, quia putredo, quae in foetidis humoribus tectorum ac putridorum lignorum ac lapidum est, erumpunt et in mose crescit, ac ideo fere utilitate caret. Sed et si quis homo de gicht in aliquo membro suo fatigatur, mose quod aut in piro, aut in affaldra, aut in fago nascitur, accipiat, et illi secundum tertiam partem ejus interaddat, et simul in aqua modice coquat, et tanc eadem aqua expressa, ita calidum supra membrum in quo gicht fuerit ponat, et hoc saepe faciat, et gicht in eo cessabit. Sed etiam cum aliquis ardorem de ridden patitur, si mose tectorum aut putridorum lignorum super se ponit, interim aliquantum patitur, breviter ardorem illum in se sentiet, sed tamen ideo de febre illa, scilicet ridden, non curabitur.
8.58
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LVIII.--DE UNGUENTO HILARH.
8.58
Unguentum quod Hilarius Aegyptius ostendit contra dolorem utriusque lateris, quocumque modo ibi doleat, et contra dolorem pectoris, et contra gicht. Accipe folia persici, et ad pondus ejus sysemeram, et ad tertiam partem sysemerae accipe basiliam, et secundum pondus basiliae accipe plantaginem, et hoc in aqua modice coque, et tunc easdem herbas cum ipsa aqua per pannum fortiter torquendo cola; postea laurinum oleum accipe, et bis tantum cervini sepi, et ad ejus tertiam partem veterem arvinam, et haec omnia cum praedicta aqua modicum in patella sweysze et tunc infrigidari permitte, et sic unguentum fac, et tunc cum illo eum qui in quolibet latere dolet perunge, aut circa pectus dolens, aut ubi gicht in homine fuerit, ibi cum illo saepe perunge, et melius habebit.
8.59
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LIX.--DE SYSEMERA.
8.59
De eo quod dicitur sysemera. Cum sol in vere ad aestatem surgit et cum ad hyemen inclinatur, aer seyger est, ut vinum, et quamdam albuginem dimittit. De illa ergo sysemera collige quantum potueris, et cui wisza aut herbrado in oculo jam crescit, super eumdem oculum saepe liga, et curabitur. Et ubi vermes carnem hominis comedunt, vel comedere incipiunt, ibi de eadem albugine aeris desuper pone, et vermes ulterius non procedunt, sed moriuntur.
8.60
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LX.--CONTRA SCROPHULAS.
8.60
Contra orfimas, quae nondum disruptae sunt, accipe stercus aliquantulum siccum et durum, quod per egestionem ab homine egreditur, qui sanus et fortis est, sive masculus, sive femina sit, et super lineum pannum illinies, et super orfimas ponas, et tunc super eumdem paniculum lineum ligamen hircino sepo inuncto liga, et sic per tres dies aut per duas et totidem noctes constrictum habeas, et tunc iterum humano stercore renova, et sic saepe fac, et orfimae evanescent. Sed et siccum sanguinem hyrundinis vel siccum jecor vulturis super orfimas saepe pone, et evanescent.
8.61.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LXI.--DE PALMA.
8.61.1
Palma calida est et humida. Homo autem qui pleurisim habet, de cortice, et de ligno, et de foliis ejusdem arboris contundat, et succum exprimat, et in calido vino saepe bibat et curabitur. Sed et fructum ejusdem arboris saepe comedat, et pleurisim in ipso compescit.
8.61.2
Qui autem freneticus est, de ligno et foliis ejus in aqua coquat, et ita calida capiti suo circumponat, et hoc saepe faciat, et sensus suos recipiet.
8.61.3
Sed si quis fructum arboris hujus coquit, et ita comedit, corpori suo fere tantam vim confert quemadmodum panis; sed eum in pectore facile gravat.
8.62
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LXII.--DE PICEA.
8.62
Picea calida est, et humida. Et si pestilentia pecora vexat et occidit, recentes rami ante ipsa ponantur, ut odorem eorum capiant, vel pecora sub easdem arbores ducantur, et incipient tussitare et ejicere putredines. Sed tamen cavendum est ne quicquam de arbore ista gustent, ne inde laedantur.
8.63.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LXIII.--DE TRIBULO.
8.63.1
Tribulus valde calidus est. Et qui de solis cineribus ligni ejus lixivam parat, et cum illa caput suum lavet; si sanum est, sanius et firmius erit. Et qui in corpore sanus est, et tantum in stomacho infirmatur, de fructu tribulorum coquat, et saepe comedat, et stomachum illius purgabit. Qui autem toto corpore infirmatur, fructus iste ad comedendum non valet.
8.63.2
EXPLICIT LIBER III DE ARBORIBUS

Intertext edge

Open linked passage

Note