Hildegardis Bingensis1098–1179
Subtilitates diversarum naturarum creaturum
Crea 9
Choose a text
More by Hildegardis Bingensis
—
11565 Sudinac
8.6.2
Et qui in ventre suo biszende[ tortiones ed.] habet, quod tamen vermes non parant, iste equidem nucleos crudos saepe comedat, et melius habebit. Sed et qui in ventre suo vermes habet, nucleos istos in acetum ponat, et sic eos jejunus saepe comedat, et vermes in ipso morientur. Et qui in oculis dolet, ita quod prae dolore rubent et quod ulcerosi sunt, id est maczerech, micas siliginei panis calidas accipiat, et flius[ gummi ed.] cerasi super eas ponat, ita quod flius illud ad cutem oculorum positum sit, et ligamine constringat, et hoc saepe faciat, et droppen ab oculis ejus extrahit, et curabitur. Sed et cui pestis aliqua et mali humores in aures cadunt, ita quod ille velut surdus efficitur et quod aures ejus diezent, praefatum flius accipiat, et in patella ad ignem dissolvat, et micis siliginis ita calidum superextendat, et tunc ad noctem foraminibus aurium idem flius cum micis siliginis imponat, et etiam totas aures suas et tempora cum ejusdem micis praefato gummi illitis circumponat, et etiam lineo panno desuper constringat, et hoc saepe faciat, et pestis et mali humores et dizedo de auribus ejus fugabuntur, et curabitur.
8.7.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. VII.--DE PRUNIBAUM. [III, 25.]
8.7.1
Prunibaum magis calida quam frigida est, et etiam sicca est, et stechelecht ut spina, et iram designat. Et si aliqui vermes carnes hominis comedunt, accipiat superiorem corticem ejusdem arboris usque ad succum, et folia ejus ad solem aut ad ignem juxta ollam aut in olla quae ab igne calida est arefaciat et pulverizet, et pulverem istum mittat in locum ubi vermes hominem comedunt, et cum vermes exinde moveri incipiunt, ita quod homo hoc sentit, accipiat acetum et modicum mellis, et simul commisceat, et in eumdem locum vermium fundat, et morientur: Et cum iidem a vulneribus mortui ceciderint, lineum pannum vino intingat, et ita super ulcera ponat, et putredinem extrahit, et sic homo sanabitur. Sed et de cortice et foliis ejusdem arboris cineres fac, et de cineribus illis lixiviam fac, et si caput tuum aut stuphete est, aut wellcht, cum eadem lixivia saepe lava, et caput sanabitur, et pulchrum erit, et multos ac pulchros crines producit.-- Et si aliquis per magica aut per maledicta verba amens efficitur, accipe terram quae circa radices illius arboris est, et eam ad ignem fortiter calefac, ut aliquantum ignescat; et cum igne accensa fuerit, mox satis ruthae et parum minus de poleya super illam pone, et succum et odorem illorum in se excipiat; vel si poleyam non habueris, viride fenigraecum ei superponas; vel si in hyeme est, semina herbarum istarum super eamdem terram pone moderate calidam, cum eisdem herbis capiti et nudo ventri ac nudis lateribus hominis illius, postquam pransus fuerit, circumpone, et panno desuper constringe, et eum in lectum depone et vestibus tege, ut ita aliquantum cum terra illa sudet; et hoc per tres aut per quinque dies fac, et ille melius habebit. Nam cum antiquus serpens magica et maledicta verba audierit, ista suscipit, et illi insidias ponit super quem dicuntur, nisi Deus prohibeat eum.
8.7.2
Accipe ergo flius ejusdem arboris, et si alicui homini labia oris ejus tument aut se inflaverint, id est erbulsent, aut si gicht in eum saliendo reportat, tunc ad noctem, cum dormitum vadit, idem flius modice calefactum super labia ubi dolet cum panno liga, et hoc saepe fac, et dolor ille cessabit. Sed et cui digiti et manus de gicht tremendo semper moventur, idem flius super totam manum calidum saepe in panno liget, et tumor ille cessabit. Fructus autem hujus arboris tam sano quam ininfirmo homini ad comedendum nocivus et periculosus est, quia melancoliam in homine excitat et amaros humores in eo auget, atque omnes pestes quae in eo sunt, ebullire facit, et ideo tam periculosus est homini ad comedendum velut unkrut. Unde qui eum comedere voluerit, modice comedat. Nam qui sanus est quidem comestum superare poterit, infirmum autem laedit.-- Sed tamen qui durren husten[ habet] interiores nucleos ejusdem fructus accipiat, et, cortice abjecta, eos in vinum ponat, et vino perfundantur usque dum aliquantum intumescant, et ita saepe comedat, et tunc etiam ista in bono vino suffen paret, et illud sorbendo sumat et cito curabitur. Omne autem genus prunibaumes, sive sit roszprumen, sive garten slehen, sive kriechen et silvestre genus, praedictas vires habet in cortice et in foliis suis, et eamdem naturam in fructu suo habet, ut praedictum est, excepto quod illae arbores quae majoros hujusmodi fructus proferunt, fortiores etiam hujusmodi vires in se habent.
8.8
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. VIII.--DE SPIRBAUM [III, 26].
8.8
Spirbaum[ Esculus ed.], calida est et sicca, sed calor ejus non multum utilis est, et simulationem in splendore suo designat. Cortex autem et folia et succus ejus ad utilitatem medicinae non multum valent. Sed tamen terram, quae sub arbore ista et circa radicem ejus est in hortos proice, et sparges ubi rupen et zwyfeldern olera comedunt et devastant, et illae propter molestiam illius abscedent, nec ibi proficere possunt. Et fructus ejusdem arboris velut quodam pondere inflando aggravat hominem, et humores ejus commovet, sed dirigitur( sic), nec slim in homine parat, et sic sano homini nec multum prodest nec obest comestus, infirmis autem non valet.
8.9
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. IX--DE MULBAUM [III, 27.]
8.9
Mulbaum[ Mulberboum ed.], frigida est in bono, sed idem est id est queck? Et qui scabiem habet, folia arboris hujus in aqua coquat, et in aqua illa balneet, aut in asso balneo cum eadem aqua fortiter se lavet, et hoc saepe faciat, et cutis ejus sanabitur. Sed et qui venenum aut comedendo aut bibendo sumpsit, eadem folia contundat et succum corum exprimat, et huic modicum minus helsum[ de succo absinthii ed.] addat, et etiam bis tantum boni et puri vini admisceat, et tunc simul coquat ut ferveat, et cum deinde infrigidatum fuerit, ille pransus moderate bibat; sed tamen venenum illud aut per nauseam exspuet, aut per eum per secessum transibit. Et ubertas in fructu ejus est, et fructus ille nec sanos nec infirmos laedit, sed hominem magis juvat quam sibi noceat.
8.10
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. X.--DE AMYGDALO [III, 28].
8.10
Amygdalus valde calida est, et modicum humiditatis in se habet, et cortex, et folia et succus ejus ad medicamenta non multum valent, quia omnis vis ejus in fructu est. Et cui cerebrum fatuum[ vacuum ed.] est et facies mali coloris, et inde in capite dolet, interiores nucleos ejusdem fructus saepe comedat, et cerebrum implet, et ei rectum colorem dat[ comedat, et melius habebit ed.] Sed et qui in pulmone infirmatur et in jecore defectum habet, eosdem nucleos, sive crudos, sive coctos, saepe comedat, et pulmoni vires dant et ferunt, quia hominem nullo modo demphent, nec eum aridum facient, sed eum fortem reddunt.
8.11
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XI.--DE HASELBAUM [III, 29].
8.11
Haselbaum[ Corylus ed.] magis frigida est quam calida, et ad medicinam non multum valet, et lasciviam designat. Sed tamen coppinos ejus, id est ubi flores primo erumpere debent, accipe et eos in sole sicca, et in pulverem redige, et ubi orfimae in homine sunt, pulverem istum immitte, et curabitur.[ Masculus quoque qui diffluentem naturam seminis sui habet, ita quod ad prolem nom germinat, hic eosdem grossos Coryli, et ad eorum tertiam partem erdpeffer, et quanta quarta pars est erdpeffers, tantum de uvinda sumat, et aliquantum de usitato pipere, et haec cum jecore juvenis hirci, qui jam maturus est ad gravandum, coquat, additis etiam aliquantum crudis et pinguibus porcinis carnibus; et herbulis istis abjectis, idem vir carnes has comedat, et etiam panem in aqua in qua hujusmodi carnes coctae sunt intingat, et manducet, et si hoc saepe fecerit, ad prolem florebit, si justum Dei judicium hoc fieri non prohibebit add. ed.] Fructus autem ejus, scilicet nuces, sanum hominem ad comedendum non multum laedunt nec ei prosunt, sed infirmo nocent, quia eum in pectore demphent.
8.12.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XII.--DE KESTENBAUM [III, 13].
8.12.1
Kestenbaum[ Castanea ed.] valde calida est, sed tamen magnam virtutem habet quae ipsi calori permixta est, et discretionem signat. Et quod in ea est et etiam fructus ejus, utilis est contra omnem infirmitatem quae in homine est. Homo autem qui virgichtiget est[ quem paralysis fatigat ed.] et inde iracundus existit, quia gicht semper est cum ira, folia et hulsen[ corticem ed.] et fructus ejus in aqua[ coquat et cum] illa faciat assum balneum, et hoc saepe faciat, et gicht in eo cessabit, et suavem mentem habebit. Et si schelmo[ pestis ed.] pecora occidit, contunde corticem ejus, et in aquam ita pone, ut inde saporem habeat, et saepe in potu asinis et equis, bobus et ovibus ac porcis, et omnibus caeteris pecoribus, et schelmo ab eis cessabit, et curabuntur[ bibant, et pestis ab eis cessabit ed.]. Quod si equus et bos aut asinus, vel aliud quodlibet pecus verfangen est[ de aviditate potus aut cibi dolorem sibi attraxit ed.], da illi folia in pabulo ad comedendum, si potest, vel si comedere noluerit, ipsa folia pulveriza, et pulverem illam in aquam projice, et da illi saepe in potu bibere, et curabitur.
8.12.2
Sed homo qui de ligno ejus baculum parat, et illum in manu sua portat, ita quod manus ex hoc calefit, ex illa calefactione venae et omnes vires corporis ejus confortantur. Et odorem ejusdem ligni saepe cape, et capiti tuo sanitatem confert. Sed et homo, cui cerebrum de ariditate vacuum est, et exinde in capite infirmatur, interiores nucleos fructus ejusdem arboris in aqua coquat, et nihil aliud addat, et aqua effusa, jejunus et pransus ita saepe comedat, et cerebrum ejus crescit et implebitur, senadern ejus fortes erunt, et ita dolor in capite cessabit. Et qui in corde dolet, ita quod cor ejus in fortitudine non proficit, et sic tristis efficitur, eosdem nucleos saepe crudos comedat, et cordi ejus succum velut smalh( smalx?) infundat, et sic in fortitudine proficit, et laetitiam recipiet. Sed et qui in jecore dolet, eosdem nucleos saepe contundat, et ita in mel imponat, et cum eodem melle eos saepe comedat, et jecor ejus sanabitur. Qui autem in splene dolorem patitur, nucleos istos ad ignem modice asset, et tunc modice calidos saepe comedat, et splen calidum erit et ad sanum perfectum tendit. Sed et qui in stomacho dolet, eosdem nucleos in aqua fortiter coquat, et coctos in ipsa aqua comminuat, scilicet ad drab, et tunc farinae modicum similaginis in scultella cum aqua temperet, id est cloppe, et pulverem liquiricii et parum minus pulveris de radice stemfarn[ Polypodii ed.] ipsi farinae addat, et sic cum praefatis nucleis denuo coquat, et paret ut mus[ pulmentum ed.], et deinde comedat, et stomachum ejus purgabit, et calidum et fortem facit.
8.13
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XIII.--DE NESPELBAUM [III, 14].
8.13
Nespelbaum valde calida est, et suavitatem designat. Cortex autem ejus et folia ad medicamina non multum valent, quia virtus eorum tota in fructu ejus est. Sed tamen homo, qui ridden patitur[ quotidianas, seu tertianas, seu quartanas habet ed.], radicem ejus pulverizet et pulverem istum in calido vino jejunus et pransus et ad noctem bibat, et etiam in ipsa accessione ejusdem infirmitatis, et hoc saepe faciat, et curabitur. Fructus autem arboris istius sanis et infirmis hominibus utilis et bonus est, quantumcunque ex ea comedant, quia carnes eorum crescere facit, et sanguinem eorum purgat.
8.14
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XIV.--DE FICKBAUM [III, 15].
8.14
Fickbaum magis calida est quam frigida, et semper calorem habebit, et frigus non valet, et timorem designat. Accipe autem folia et corticem ipsius, et ea modice contunde, et in aqua valde coque, et tunc etiam arvinam ursi et parum minus de augssmere?[ butyro ed.] et sic fac unguentum; et si in capite doles, caput tuum cum eo unge; vel si oculi tui swerent, tympora tua cum eo perunge et circa oculos tuos, ita tamen ne oculum interius tangat. Aut si in pectore doles, pectus unge; aut si in lenden[ renibus ed.], eos cum illo unge, et melius habebis. Si autem lignum ejus in igne accenditur et si quem fumus ejus tetigerit, ipsum aliquantum laedit, ita quod illi unmechtet. Vel si quis baculum ex eodem ligno in manu sua portat, eum etiam eodem modo in viribus suis debilem facit, scilicet in unmechte. Sed et fructus ejusdem arboris homini, qui sanus in corpore est ad comedendum non valet, quoniam facit eum delectationem et tumidam mentem[ mutabiles mores ed.] habere, et quod erit zychern et glusclich, ita quod honores appetit et quod avaritiae intendit et quod mutabiles mores habebit, ita quod in uno statu mentis non perseverat. Sed etiam corpori hominis ad comedendum non valet, quia carnes ejus zufloszlich parat et quia omnibus humoribus hominis resistit, ita quod eos in malum irritat velut eorum inimicus sit. Infirmo autem qui in corpore deficit, bonus est ad comedendum, quia mente et corpore defecit, et ille eum comedat usque dum melius habeat, et postea eum devitet. Quod si sanus homo eum comedere vult, in vino aut in aceto eum prius beysze, ut fragilitas illius temperetur, et tunc eum comedat, sed tamen modice. Sed necesse non est ut infirmus homo eum hoc modo temperet, id est beysze.
8.15.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XV--DE LAURO [III, 16].
8.15.1
Laurus calida est, et modicum sicci habet, et constantiam signat. Accipe ergo corticem et folia Lauri, et ea contunde, et succum eorum exprime, et tunc eodem succo et cum farina tritici fac kucheln[ tortellos ed.], et illa tere et in pulverem redige, et deinde cum melle et aqua honigwurcz[ potum] fac, et illi de pulvere isto modicum impone et bibe, aut alium pulverem quem in vino bibis, et sic quoties volueris facies, et stomachum tuum ab omni sorde purgabit, nec eum multum vulnerat. Sed et radicem et corticem ac folia ejusdem arboris in aqua coque, et de trabe illo et hircino sepo unguentum fac, et si in capite doles, aut in pectore, aut in latere, aut in dorso, aut in lenden[ renibus ed.), ibi te cum eo unge et melius habebis. Et fructus ejusdem arboris valde calidus est et aliquantum aridus et ad medicamenta utilis est. Nam si quis eum crudum frequenter comederit, omnes febres ab eo compescit. Sed qui a gicht et a febribus fatigatur, easdem bachas in pulverem redigat et dimidium tanti de pulvere pomi quod crescit pinapeles addat, vel si pinapel non habes, ad medietatem ejus fenigraecum pulverizatum commisceat, et sic in vino calefaciat, id est welle, et calidam bibat, et gicht et fiber ab eo cessabit.
8.15.2
Sed et oleum de eisdem bachis exprime, et ubi in corpore tuo gicht te fatigat, ibi cum illo te unge, et melius habebis. Si autem huic oleo tertiam partem de succo sibenbaum addideris, vel tertiam partem de succo buxi, oleum hoc tanto fortius erit, et cutem tuam tanto citius te ad sanandum pertransit, et ita gicht a te cessabit. Et si in capite doles, easdem bachas in mortario, modico vino infuso, contunde, et sic cum eodem vino verticem et frontem ac tympora capitis tui atque totum caput perunge, id est bestriche, et hoc facto, caput tuum tege ut incalescat, et te in lectum depone; quantumvis fortiter doleas, dolor ille cessabit. Quod si etiam in pulmone infirmaris, ita quod etiam putrescit, easdem bachas pulveriza, et pulverem istum frequenter cum pane comede, et curaberis. Et si in stomacho doles, ipsas bachas in vino coque, et idem vinum calidum bibe, et slim a stomacho tuo aufert, et eum purgat, et etiam fiber ab eo expellit. Sed et cum eaedem bachae crudae sunt, oleum ab eis exprime, et cum eis oculos tuos interius tangas, et caliginem ab eis aufert. Aut si in corde doles, ibi te cum illo unge, aut si in latere, aut si in dorso langues, ibi te cum illo unge, et melius habebis. Quod si etiam foetidum stomachum habes, ita tamen quod etiam immundam salivam eicis, cum eodem oleo et modica farinula tortellas para et eas comede, et stomachum purgabunt, et foetidos humores exsuperant, ac rectos et bonos in te parant.
8.16
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XVI.--DE OLEYBAUM [III, 17].
8.16
Oleybaum plus calida quam frigida est, et misericordiam signat. Exteriorem autem corticem et folia arboris hujus in aqua coque, et tunc cum aqua et veteri arvina unguentum fac, et si quis in corde, aut in dorso, aut in latere, aut in lenden de gicht dolet, ibi eum hoc unguento unge, et cutem ejus ita pertransit velut smaltz novam ollam si in ea ad ignem ponitur, et melius habebit. Et cui stomachus infrigidatus est, corticem et folia ejusdem arboris in aqua coquat, et aquam illam per pannum colat, et tunc minus de hartz et etiam de mirra minus quam de hartz, sic in patella ad ignem dissolvat, id est zulasze, et praedicto succo addat, et sic emplastrum faciat, et in illo pannum de canapo intinguat, et illum super stomachum suum ponat, et stomachus ejus calefiet, et bonam digestionem ei parabit. Oleum autem de fructu arboris hujus ad comedendum non valet multum, quia si comeditur, nauseam provocat et alios cibos comedendo molestos facit. Sed ad plurima medicamenta valet. Nam cum oleum ejus primum paratur, ad ignem coquatur, et tunc rosae et violae ei imponantur, et sic contra diversas febres valet, et quia ad ignem coctum est, necesse non est ut amplius ad solem ponatur. Si quispiam a gicht fatigatur, rosas eidem oleo imponat, et ubi eum in corpore gicht movet, ibi se ungat et melius habebit. Sed si quis in capite aut in lenden dolet, vel si alicui in corpore ejus absque casu aut absque ictu tumor per se exsurgit, tunc violas praefato oleo imponat, et ubi dolet se ungat, et si tumor est, juxta tumorem et non super tumorem ungat.
8.17
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XVII.--DE DATILBAUM.
8.17
Datilbaum calida est, et humiditatem in se habet, et eadem tenax est ut livor, et beatitudinem signat. Et qui pleurisim habet, de cortice et de ligno, aut de spatulis, aut de foliis ejusdem arboris in aqua coque, et aqua expressa, idem lignum et folia ita calida capiti illius circumpone, et hoc saepe fac, et sensus suos recipiet. Et ipsa folia, dum viridia sunt, ad solem sicca, et tunc contunde, et in pulverem redige, et huic pulveri modicum lucidi salis adde, et sic eundem pulverem cum pane tuo saepe comede, et prohibebit ne interius putrescas et ne malum nec multum flecma in te crescat. Sed si quis fructum arboris hujus coquit et ita comedit, corpori suo tantam vim fere confert quemadmodum panis, sed tamen eum faciliter demphet et gravat si de eo nimis comederit.
8.18
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XVIII.--DE BONTZIDERBAUM [III, 18].
8.18
Bontziderbaum, scilicet in qua magna Bonczider crescit, plus calida est quam frigida, et castitatem signat. Et homo qui cotidianas febres habet, folia ejusdem arboris in vino coquat, et vinum hoc per pannum colet, et saepe bibat, et curabitur. Sed et poma ejusdem arboris comesta, fiber in homine compescunt.
8.19.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XIX.--DE CEDRO [III, 10].
8.19.1
Cedrus calida est et aliquantulum sicca, et confirmationem signat. Homo autem qui spleneticus est, de ramis et de ligno ejusdem arboris, dum viride est et dum succum habet, contundat, et ad pulverem comminuat, et sic ex eo electuarium faciat cum melle cocto, et pransus modice comedat, et splen ad sanitatem recuperabitur. Et dum sanus fuerit, de electuario isto amplius non comedat.
8.19.2
Et qui interius in corpore infirmus est et qui interius putrescit, de eodem viridi ligno in purum vinum per noctem ponat, ut inde saporem habeat, et pransus de vino illo modice bibat, et infirmitas ac putredo quae in corpore ejus interius est purgabitur et sanabitur. Et postquam sanitatem interius senserit, amplius idem vinum non bibat; nam qui sanus est, si de hoc electuario comederet, vel si de vino isto biberet, in corpore interius velut lignum durus et rigidus fieret et vir baumechte(?) et sic periret, quia virtus arboris hujus est tam magna quod hominem interius laederet. Et qui a gicht fatigatur, fructus cedri virides comedat, et gicht cessabit et peribit. Vel si eundem fructum per annum servare non poteris, ipsum fructum pulveriza, et de pulvere illo in aquam inmitte, et jejunus saepe bibe, et gicht cessabit.
8.20.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XX.--DE CYPRESSO [III, 11].
8.20.1
Cypressus valde calida est et secretum Dei significat. Et qui in stomacho dolet, de ligno ejus accipiat, sive viride, sive aridum sit, et modice in vinum incidat et coquat, et sic jejunus saepe bibat, et melius habebit. Sed et qui infirmus est, vel etiam qui in toto corpore deficit, ramos cum foliis in aqua coquat, et in ipsa aqua balneum faciat, et saepe accipiat, et sanabitur, et vires suas recuperabit. Et accipe de ligno quod est in medietate ipsius arboris, quod cor arboris est, et apud te semper porta, et dyabolus tanto plus te devitat, quoniam eadem arbor, propter fortem naturam suam, quamdam prosperitatem inter caetera ligna arborum habet, quia dyabolus omnia quae virtuosa sunt dedignando fugit, quia ipse nullam virtutem habet.
8.20.2
Sed et si quis homo a dyabolo vel per magica irretitus est, accipe de eodem ligno quod est in medietate ejusdem arboris, et cum nebegor[ terebro ed.] perfora, et tunc cum fictile vase aquam vivi fontis tolle, et eam per idem foramen funde et in illud fictile vas excipe, et cum eam jam fundis, dic:« Ego fundo te, aqua, per foramen istud, et in virtuosa virtute illa, quae Deus, ut cum fortitudine illa quae tibi adest in natura tua, tu fluas in hominem istum, qui in sensu suo irretitus est, et ut in eo destruas omnes contrarietates quae in ipso sunt, et ut eum reponas in illam rectitudinem, in qua Deus eum posuit, in recto sensu et in recta scientia.» Et tunc aqua ista per novem dies illi ad bibendum jejuno detur, quia per dyabolum aut per phantasmata aut per magica fatigatus aut irretitus est, et melius habebit. Et etiam per novem dies ipsa eodem modo benedicatur.
8.21
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXI.--DE SYBENBAUM [III, 30].
8.21
Sybenbaum[ Savina ed.] plus calida est quam frigida, et idem calor tam fortis est, quod viriditatem suam per annum servat. Et asperitatem significat. Et si vermes hominem aliquem comedant, Sybenbaum contunde et succum ejus exprime, huic succo modicum aceti adde, et ubicumque vermes hominem in corpore suo comedunt, ipsum succum in eadem ulcera funde, et vermes morientur, nec vivere possunt. Sed et qui in pulmone dolet, ita quod pulmo ejus venenosus est et putrescit, accipe succum de eadem Savina et ad pondus medietatis succi de pulvere liquiricii ipsi succo impone et sic in vino coque, modico de sagimine addito, et sic saepe bibat, et postquam biberit, quia amarum est, mox honigwurtz desuper bibat, et a pulmone venenum et putredinem aufert. et sanabitur.
8.22
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXII.--DE BUXO [III, 31].
8.22
Buxus calida est, et ita fortis est quod etiam viriditatem suam per annum tenet, et calor ejus calorem Savinae excedit. Et etiam sicca est, et ipsa siccitas humiditatem in ea superat. Et largitatem designat. Et homo qui uzslecht sive urslecht, in corpore suo habet, corticem et folia ejus contundat, et succum eorum exprimat, et huic parum minus liquiricii addat, et in puro vino calefaciat, et ita calidum saepe bibat, et dolorem et venenum uzslechte extra corpus expellit ita ne corpus intret. Et mox ad praedictum succum ejusdem arboris modicum plus de baumoleo commisceat, et in isto pennam intingat, et cum illa circa uzslechte et circa ruse ejus se leniter ungat, et hoc saepe faciat et sanabitur. Sed tamen antequam se hoc modo ungat, semper eodem succo liquiricii addito et in vino, ut praefatum est, calefacto prius bibat, ne unctio ista exteriorem foeditatem in corpus mittat, sed ut potus iste ipsam interiorem foeditatem expellat, et sic homo ille sanabitur; nam succus ejusdem arboris sanus et fortis est, et ideo etiam lignum ejus sanum et firmum est. Et qui de eodem ligno cyphum aut pecarium parat, et illi vinum infundit, ita ut saporem de eodem ligno capiat, et sic saepe bibat, fiber de stomacho aufert, et oculos ejus clarificat. Sed et qui de eodem ligno oculos suos saepe tangit, tunc exinde caro ejus et caput et oculi ipsius tanto saniores fiunt.[ Sed et qui etiam baculum inde parat, et illum in manu saepe portat, et etiam naribus suis saepe apponit, aut odorem ejus capiat et oculos suos cum eo tangit, caro, caput et oculi ejus tanto saniores fient. Add. ed.]
8.23.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXIII.--DE ABIETE [III, 32].
8.23.1
Abies plus calida quam frigida est, et multas vires in se habet. Et fortitudinem significat. Nam in quocumque loco lignum abietis est, aerei spiritus illa magis odio habent et magis devitant, quam alia loca, et zauber[ maleficia ed.] et magica ibi minus vigent et minus ibi praevalent quam aliis locis. Accipe autem de cortice et foliis ejusdem arboris, et etiam de ipso ligno ejus quaedam minutissima frusta incide, cum ipsa arbor viret, ita quod succum suum nondum amisit, ut in Martio et etiam in Maio est, et ad pondus medietatis istorum salviam adde, et tunc haec simul in aqua fortiter coque dum spissum fiat; et etiam butyrum, quod in Maio de bobus paratur, adde, et tunc per pannum cola, et sic unguentum fac. Et si quis in capite dolet ita virgichtiget est vel hirnwudig, vel freneticus, et de fortitudine ejus in corde deficiat, tunc eodem unguento cor ejus primum perunge, et mox, abrasis capillis illius, caput ejus eodem unguento perunge, et hoc aut secunda aut tercia die iterum fac, et caput ejus sanitatem recipiet, et ad sensus suos redibit. Sed et si quis in stomacho aut in splene dolet, illum eodem unguento propter defectum cordis ad cor primo perunge, et mox super stomachum, si in stomacho dolet, aut super splen, si in eo dolet, unguento perunge, et fortitudine sua totam cutem suam pertransibit, quod cito curabitur. Et qui in pectore demphet et hustet[ tussitat ed.], et etiam in pulmone dolet, ita quod ei inflatur, et quod jam putrescere incipit, de ligno abietis, cum recens est et cum succus ejus adhuc in eo est, in cineres incendat, ita quod nullus alius cinis addatur, et his cineribus bis tantum bibenellae, et feniculi tantum ut bibenellae, et liquiricii tantum ut dimidia pars bibenellae, et hoc simul in bono vino coque, modico etiam melle addito, et sic per saccellum colet, et luterdrang[ purum potum ed.] faciat, et sic saepe bibat, et pectus purgabit, et pulmonem sanitati restituet, et sic ille curabitur.
8.23.2
Sed dum cancri hominem comedunt, ille semen abietis, quod in summitate crescit, super ignito latere in pulverem redigat, et super vulnus illud ubi cancri hominem comedunt ipsum pulverem projiciat, et cancri morientur. Sed et eundem laterem, super quem semen illud pulverizatum est, cum alio ignito lapide denuo fortiter calefaciat, et eum super vulnus illud, ubi cancri comedunt ita calidum ponat, et ipsi morientur. Et si os tuum et labia ab aliqua infirmitate tument et inflantur, semen vel fructum abietis super laterem pone ad ignem calefactum, ut ab eo calidum fiat, non autem ad pulverem redigat, et ita calidum ori tuo saepe superpone, et tumor et inflatio cessabunt. Sed abies fortem calorem habet, et odor ejus humores, qui in homine sunt, extorret, ita quod in quamdam inundationem vadunt. Et homo odorem abietis non capiat, nisi aliqua quaedam pigmenta et aliae quaedam odoriferae herbae ei addantur, cujuscumque generis sint, ne humores qui in ipso sunt supra modum suum irrident, et ita retinentur et confortantur, ne velut in procellam inundationis excitentur.
8.24.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXIV.--DE TILIA [III, 34].
8.24.1
Tilia magnum calorem habet, et calor ille totus in radice est, et illud in ramos et in folia ascendit, et fragilitatem signat. Et homo qui in corde dolet, interiorem radicem et illud quod in medietate radicis tiliae est accipiat, et in pulverem redigat, et pulverem illum cum pane saepe comedat, et in corde melius habebit. Sed in stirpe(?), non autem in ramis ejusdem arboris corticem aufer usque ad album lignum, cum in aestate viridis est, et tunc de ligno spechen abscide, et illud in aureum annulum perforatum pone, et super span[ astulam ed.] viride vitrum, et non alium lapidem, ita tamen quod inter span et vitrum telam araneae aut baumwulle[ bouvel ed.] ponas, ne vis ejusdem span vitrum pertranseat, et annulum illum in digito tuo semper porta, ita quod calor digiti tui ad illum span ascendat, et vis illius span digitum tuum et venas ejus tangat, et haec fortissima virtus contra omnes periculosissimas pestes hominis, et eas ab homine prohibet, sicut vach aliquod vetat ne superveniens inundatio aquarum injustum cursum faciant, etiam si istae pestes modice in homine inundentur.
8.24.2
Et in aestate, cum dormitum vadis, recentia folia tiliae oculis tuis superpone et totam faciem tuam cum eis tege, et oculos tuos clarificat ac puros facit. Et qui virgichtigit est, accipiat de terra quae circa radicem tiliae illius jacet, et eam in ignem ponas, et ignita, in asso balneo aquam desuper fundat, et sic balneet, et hoc per novem dies facias, et curabitur.
8.25
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXV--DE QUERCU. [III, 35].
8.25
Quercus frigida est, et dura et amara est, sed amen modicum in ea ad plenum valet. Et nequitiam designat. Et ipsa dura et amara, nec ulla mollities in ea esse potest. Et etiam fructus homini ad comedendum non valet, nec etiam vermiculi lignum ejus libenter comedunt. Sed si illud comedunt, cito desistunt et deficiunt. Sed tamen de fructu ejus quaedam tortuosa[ virtuosa ed.] animalia pascuntur et pinguia fiunt, velut porci sunt. Ad medicamentum autem nec lignum nec fructus valent.
8.26.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXVI.--DE FAGO [III, 36].
8.26.1
Fagus in recto temperamento et aequalis caloris et frigiditatis est et utrumque in ea bonum est. Et disciplinam significat. Et cum folia fagi jam procedere incipiunt, sed cum nondum ad plenum apparent, vade ad ipsam arborem, et ramum ejus sinistra manu apprehende, et scultellam in dextra tene, et dic:« Tuam viriditatem ideo abscido quod omnes humores hominis qui in alienam viam et injustam gelwe fellis vertuntur emendes, per vivens Verbum, quod hominem absque contritione ejus fecit;» et manu sinistra ramum tene, dum omnia verba haec dicis, et tunc eum in ferro quod calibs est abscide, et ramum istum id est usque anni circulum serva, et sic fac per singulos annos; et si quispiam homo in illo anno gelsucht habet, ex eodem ramo parva frusta abscide, et ea in vasculum pone, ac super ea modicum vini ter funde et totiens haec verba dic, et vinum super eadem frusta fundis.« Per sanctam scincturam sanctae incarnationis, qua Deus homo factus, abtrahe ab homine isto N. dolorem gelsucht,» et tunc vinum illud cum hastulis illis, quas abscidisti in patella vel in crucibulo calefac, et illi jejuno ita calidum ad bibendum per tres dies da, et curabitur, nisi Deus nolit. Sed et si quis ridden habet, accipe de fructu fagi, cum primum procedit, et eum in pura aqua, scilicet springbornen, commisce; et haec verba dic:« Per sanctam scincturam sanctae incarnationis qua Deus homo factus est, tu riddo, vos febres, defice et deficite in frigore et in calore tuo in homine isto N.;» et tunc aquam illam da illi ad bibendum; per quinque dies eam parabis, et si aut cottidianam aut quartanam habuerit, ab eis cito liberabitur, aut Deus eum liberare non vult.
8.26.2
Sed et radicem fagi adde, cum super terram apparet, et superiorem corticem ejusdem radicis aufer, et ibi de ea abscide quantum una incisione capere poteris, et dic:« Per primam ostensionem qua Deus hominem vidit in radice Mambre, frange undas veneni hominis absque morte illius;» et iterum quantum capere potes secunda incisione abscide, et eadem verba dic; et simili modo tertiam incisionem in eadem radice, et ideo ter de eadem radices abscides, ne tibi per annum deficiat, et tunc haec frusta per circulum anni serva, et sic per singulos annos facies; et cum quispiam homo in illo anno freyszchlich, quod est selega, in corpore suo habuerit, tunc de una inscisione istarum hastarum modicum abscide et in vasculum pone, et de pura aqua springbornes modicum desuper ter funde, et haec verba totiens dic:« Per primam ostensionem, qua Deus in Jordane baptizatus est, per venenum hoc, absque morte hominis N. aufer ab eo omnem illam illusionem pestis hujus, sicut et Jesus pura vita fuit;» et aquam istam per tres dies da illi jejuno ad bibendum, et in unoquoque die quo eam bibit, illa eodem modo, ut praedictum est, parabis, et a freischlich liberabitur, nisi Deus prohibeat. Et si quis de foliis fagi, cum nova et recentia sunt, mus parat et comedit, eum non laedit; vel si quis fructum ejus comedit, ab illo non laeditur, sed pinguis inde efficitur.
8.27
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXVII.--DE ASCH [III, 37].
8.27
Asch[ Fraxinus ed.] magis calida est quam frigida, et consilium signat. Et si quispiam aut in latere aut in aliquo alio membro suo a gicht fatigatur, velut omnia membra ejus fracta et zustoszen sint, folia Asch in aqua coque, et infirmum nudum et in linteamen pone, et aqua illa effusa, eum ipsis foliis ita coctis et calidis ubicunque circumpone, et praecipue in loco illo, ubi dolet, et hoc saepe fac et melius habebit. Quod si etiam cerviseam de avena parare volueris absque hoppen, sed tantum cum grusz et plurimis foliis de Asch additis coque, et cervisea ista stomachum bibentis purgat, et pectus ejus leve et suave facit.[ Et si caprae aliquo modo infirmantur, folia fraxini eis saepe ad comedendum dentur, et curabuntur. Add. ed.]
8.28
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXVIII.--DE ASPA [III, 38].
8.28
Aspa[ Tremulus ed.] calida est, et nimietatem designat. Et cum aliquis infans in cunis jacens multotiens inter cutem et carnem sanguine perfunditur et vulneratur, ita quod inde valde dolet, accipe nova et recentia folia Aspen, et ea super simplicem pannum lineum pone, et sic eundem infantem ipsis foliis et eidem panno involve, ac eum ad dormiendum colloca, et vestibus tege, ut sudorem emittat et virtus foliorum istorum extrahit, et sanabitur. Sed et si quis virgichtigit est, aut si quis frigidum stomachum habet, corticem ejusdem arboris, cum viridis est accipiat, et lignum ejus exterius usque ad interius cor ejus, et non ipsum quod dicitur cor arboris, et in minuta frusta inscidat, et in aqua coquat, et tunc eamdem aquam cum ipsis lignis in dolium fundat, et in eis balneet, et hoc saepe faciat, et gicht ab eo cessabit, et etiam frigidus stomachus ejus calidus erit, et sic uterque melius habebit. In Maio quoque accipe corticem ejusdem arboris, et exterius lignum ejus usque ad cor, et haec in minuta frusta inscide, et in mortario contunde, et succum ab eis exprime, et ipsum succum aliis unguentis, quae paras, adde, et tanto plus valent, contra omnes pestes quae hominem fatigant in capite, et in dorso, et in lenden, in stomacho ac incaeteris membris ejus, et tanto plus malos humores compescunt.
8.29
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXIX.--DE ARLA [III, 39].
8.29
Arla[ Alnus ed.] frigida est magis quam calida. Et inutilitatem significat, nec ad medicamenta multum prodest. Sed si quis in cute sua modicum ulcerosus est, nova et recentia folia ejusdem arboris ipsis ulceribus superponat, et interim lenius habebit.
8.30
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXX.--DE AHORN [III, 40].
8.30
Ahorn[ Platanus ed.] frigida est, et etiam sicca est, et quaeque exterrita signat. Et qui cottidianas et diuturnas febres habet, ramos arboris hujus cum foliis in aqua coquat, et ita cum aqua illa saepe balneet, et mox cum de balneo exierit, subteriorem corticem ejus contundat et succum exprimat, et in purum vinum fundat, et ita frigidum post praefatum balneum bibat, et hoc saepe faciat, et diuturnae febres in eo cessabunt, atque foeditates et tempestates ipsarum in eo evanescunt. Et si quis in aliquo membrorum suorum a gicht fatigatur, de ligno ejusdem arboris accipiat et ad ignem valde calefaciat, et ita calidum super locum ubi dolet, ponat, et gicht fugabitur. Vel si idem lignum ibi integrum pati non poterit, tunc de eodem ligno calefacto scobat, et super locum, ubi dolet, ponat, et ligamine desuper constringat, et melius habebit. Sed et si alicui nares suae aliqua infirmitate inflantur, id est erblasent, illam terram, quae circa radices hujus arboris est, valde calefaciat, et super nares suas ad noctem ponat, et ligamine eam ibi constringat, et ita per parvam horam jaceat, et hoc saepe faciat, et inflatio illa evanescet, et melius habebit.
8.31
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXI.--DE YBENBAUM [III, 41].
8.31
Ybenbaum[ Taxus ed.] plus frigida est quam calida, et etiam sicca est. Et laetitiam signat. Et lignum ejus, cum ad ignem incenditur, nec damph[ humor ed.], nec fumus, qui ex eo egrediuntur, aliquem laedunt. Nam si aliquis in naribus suis et in pectore suo de malis humoribus gebreche habet, fumum ejusdem ligni in nares et in os suum excipiat, et sic illi mali humores leniter et suaviter solventur, et absque periculo corporis sui evanescent. Sed et si quis de eodem ligno baculum paraverit et eum in manibus suis portat, bonum et utile est illi ad prosperitatem et sanitatem corporis sui.
8.32
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXII.--DE BIRCKA [III, 42].
8.32
Bircka[ Vibex ed.] magis calida est quam frigida, et felicitatem signat. Sed si in corpore alicujus hominis cutis ejus rubescere et bulechte esse[ vel intumescentes pustulas habere ed.] incepit, unde ibi tumor insurgere aut vermes ebullire velint, accipiat coppini, id est uszproszen, ejusdem arboris, et eos ad solem vel ad ignem calefaciat, et eos ita calidos loco ubi dolet superponat, et panno constringat, et hoc saepe faciat, et tumor ille cessabit.
8.33
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXIII.--DE FORNHAFF.
8.33
Fornhaff plus calida est quam frigida et humida, sic et moerorem signat, nec felicitatem in natura sua habet. Sed succus ejus ad unguenta et collyria multum valet, ita ut si quis unguenta parat de succo ramusculorum ejus, ipsis unguentis adde, et fortiora et meliora fiunt; vel si quis collyria facit, eis de eodem succo modicum addat, et oculos in lumine ardere facit et clarius videre; simpliciter autem et singulariter ad nulla medicamenta per se valet, quia succus ejus per se nimis fortis esset, nisi cum aliis condimentis temperaretur. Sed tamen si pestilentia, id est schelmo, pecora vexat et occidit, recentes ramos ejusdem arboris ante ipsa pecora pone, ut odorem eorum capiant; ubi eaedem arbores nascuntur, illuc ipsa pecora duci facito, et odor earum per nares ipsorum transeat, et abinde inciperent husten et eicere putredines, quae in naribus et in capitibus eorum sunt, et ita pestis quae ea vexat evanescet. Sed tamen cavendum est ne eadem pecora quidquam de arboribus illis gustent, ne inde laedantur et doleant.
8.34
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXIV.--DE SPYNELBAUM [III, 43].
8.34
Spinelbaum magis frigida est quam calida, et largitatem signat, et quamdam felicitatem in natura sua habet. Et homo, qui hydropicum morbum habet, corticem ejusdem arboris abjiciat et lignum ejus, quod interius est, in igne incendat, et inde cineres faciat, nullis aliis cineribus additis, et easdem cineres in pannum ligatas in purum et bonum vinum pone, scilicet a mane usque ad mediam diem, et sic saepe jejunus bibat, et morbum illum in eo swaendet[ consumit ed.]. Sed qui in splene dolet, de fructu qui in eadem arbore crescit, in puro vino coquat, et per pannum colet, et pransus saepe bibat, et splen ejus sanabitur. Et quem vermes in ventre comedunt, et qui stechen in ventre patitur, eundem potum saepe bibat, et melius habebit.
8.35
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXV.--DE HAGENBUCHA [III, 44].
8.35
Hagenbucha plus frigida est quam calida, et quamdam prosperitatem in natura ostendit. Accipe autem ramusculos ejus cum foliis, cum virides sunt, et eos in lacte vaccarum aut ovium, et non in lacte caprarum, coque, et tunc ejusdem ramusculis et foliis abjectis, lac idem cum farina aut cum ovis para, ut comedi possit; et sic mulieres illae, in quibus conceptus perire solet, quae tamen steriles non sunt, sed fecundae, id lac hoc modo paratum saepe comedant, et eis ad fecunditatem et ut conceptum retineant multum prodest. Sed et de ramusculis ejusdem arboris cum foliis in aqua coque, et sic balneum fac, et illum qui amens, id est hirnwutig, est, impone, et abrasis capillis ejus, lineum pannum in eadem intinguat, et ipso panno sic madefacto et calido caput ejus in eodem balneo assidue calefac; et postquam balneum exierit, eum in lectum depone, et tunc de fructu ejusdem arboris in aqua coque, et aqua effusa, eundem fructum coctum et calidum super caput illius pone, et panno simul constringe ut ita obdormiat, et hoc saepe faciat, et melius habebit, et sensus suos recipiet. Et si quis malas maculas in corpore suo habuerit, de ligno ejus, scilicet span[ hastulam ed.], sub cortice ejus abscide et ad ignem calefac, et eisdem maculis, id est flecken ita calidum superpone, et evanescent. Sed et homini bonum est et utile, ut de ligno ejusdem arboris apud se semper habeat. Nam hagenbucha et alia ligna, in quibus quaedam prosperitates ostenduntur, ut supra dictum, si in aliqua domo in igne ardent, ibi aerei spiritus et dyabolicae illusiones recedunt et dedignando fugiunt, quia ibi aliquam prosperitatem sentiunt. Et si quis homo circa noctem in silva benachtet aut in meridie quiescere voluerit, sub hagenbucha et sub umbra ejus jaceat, et dormiat, et maligni spiritus tanto minus illusiones suas et horrores circa eum parabunt. Sed et sub aliis arboribus in quorum natura aliqua prosperitas esse ostenditur, homo jacere et quiescere potest, ad devitandos dyabolicos horrores, praecipue tamen sub hagenbucha.
8.36
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXVI.--DE WIDA.
8.36
Wida frigida est, et vitia designat, quia pulchra esse videtur; et hominibus minus utilis est, nisi quod in quibusdam exterioribus rebus ei famulatur, sed ad nulla medicamenta valet, nam fructus et succus ejus amarus est et ad usus hominis non valet, quia si quis eam comederet, melancoliam in ipso excitaret et augeret, et eum amarum interius faceret, et sanitatem ac laetitiam in eo minueret.
8.37
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXVII.--DE SALEWIDA.
8.37
Salewida est ac eandem naturam habet quam wida, et ita ad omnia valet sicut et wida.
8.38
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXVIII.--DE FOLBAUM.
8.38
Folbaum nec rectum calorem nec rectum frigus habet, et ad nullam medicinam valet, nec ad ullam utilitatem valet, nec fructus ejus; sed est velut quoddam unkrut absque utilitate.
8.39
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XXXIX.--DE FELBAUM.
8.39
Felbaum plus frigida est quam calida, nec ad medicamenta nec ad utilitatem hominis valet. Et si aliquis homo de fructu ejus comederit, eum laedit, et sanitatem ejus minuit, quia malos humores et frigus in illo auget, propter inutilitatem quae in ipso est.
8.40
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XL.--DE ERLIZBAUM. [III, 85.]
8.40
Erlizbaum[ Cornus ed.] calida est, et calor ejus suavis est, et dulcem humiditatem in se habet. Accipe ergo de cortice et de ligno ac de foliis ejus, et in aqua coque, et sic cum eis balneum fac, et qui virgichtigit est, sive infans, sive juvenis, sive senex sit, in eo saepe balneet, et eisdem balneis se circumponat, et hoc in aestate faciat, cum ipsa arbor viridis est, et infantem et juvenem optime ad sanitatem juvabit, seni autem satis proderit, sed tamen non tantum quantum infanti et juveni, et sic melius habebunt. Et fructus ipsius arboris comestus hominem non laedit, sed tam infirmum quam sanum stomachum purgat et confortat, homini ad sanitatem prodest.
8.41
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLI.--DE MASCEL.
8.41
Mascel inutilem et nocivum calorem habet, et etiam frigus quod habet inutile est, et lignum et succus aut folia ejus inutilia sunt ad omnes usus hominis, et nociva ad sanitatem ejus, ac periculosa ad libidinem, quia libidinem in homine excitarent. Et si homo de fructu ejus comederet, inde infirmaretur. Sed et nec ignis nec fumus ejus ad sanitatem valet homini.
8.42
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLII.--DE MIRTELBAUM [III, 46].
8.42
Mirtelbaum plus calida est quam frigida. Et si in homine orfimae exsurgant, antequam dirumpantur, folia ejus in aqua coque, et ita calida saepe superpone, et evanescent. Quod si orfimas dirumpere voluerint, de ligno ejusdem arboris ad ignem calefac, et ita calidum in modum crucis eis saepe superpone, et evanescent. Sed si orfimae disruptae fuerint, ramusculos et folia ejus pulveriza, et ipsum pulverem eis saepe superpone, et exsiccabuntur. Et si quis cerviseam parare voluerit, folia et fructus ipsius arboris cum cervisea coquat, et sana erit, et bibentem non laedit.
8.43
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLIII. DE WACHOLDERBAUM [III, 48].
8.43
Wacholderbaum plus calida est quam frigida, et nimietatem signat. Accipe ergo fructum ejus, et in aqua coque, et ipsam aquam per pannum cola, et tunc eidem aquae mel adde et modicum aceti et liquiricii, et minus de zengebern quam liquiricii, sic et iterum denuo coque, et tunc in sacculum impone, et fac luterdrang, et tam pransus quam jejunus saepe bibe, et dolorem pectoris aut pulmonis et jecoris mitigat et minuit. Sed et ipsos ramusculos ejus virides accipe et eos in aqua coque, et cum aqua illa balneum fac, ut assum balneum, et in eo saepe balneare, et diversas et malas febres in te minuit.
8.44
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLIV.--DE HOLDERBAUM [III, 48].
8.44
Holderbaum magis calida est quam frigida, et ad usum hominis parum valet, et etiam fructus ejus, nisi quod solummodo homini famulatur. Sed tamen qui gelsucht habet, assum balneum intret, et folia arboris hujus super ignitos lapides ponat, et aquam desuper fundat, et tunc etiam zechen ejus in purum vinum ponat, ut inde saporem capiat, et sic in eodem balneo modice bibat, et postquam idem balneum exierit, in lectum se collocet ut sudet, et hoc saepe faciat, et sanabitur.
8.45
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLV.--DE MELTZBOUM [III, 49].
8.45
Gelbaum[ Meltzboum ed.] magis frigida est quam calida et multam viriditatem habet. Et agonem signat, et naturae hominis contraria est, ut si homo aut de succo aut de fructu ejus aliquo modo gustaret, multas contrarietates in se faceret, ita quod etiam calorem stomachi ejus everteret, quod cibos suos aut per nauseam exspueret propter frigus succi hujus, et nec ad utilitatem hominis nec pecoris valet. Nec multum ad medicamenta valet, sed tantum ad combustionem ignis. Sed qui orfimas in corpore suo habet, coppim, id est primum erumpentem fructum de gelbaum accipiat, et eas in modico vino contundat, et tertiam ejus partem de pulvere talpae in pulverem redactae, et haec omnia commisceat, et in patella coquat, et sic unguentum faciat, et cum eo orfimas saepe ungat, antequam rumpantur, et evanescent. Quod si orfimae diruptae fuerint, coppim gelbaum pulverizet, et pulverem istum in fractas orfimas mittat, et siccabuntur.
8.46
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLVI.--DE HARTBROGELBAUM.
8.46
Hartbrogelbaum plus frigida est quam calida, et brevem artem designat, et ad utilitatem hominis parum valet, quia nec homo inde crescit nec confortatur nec pascitur. Nec etiam ad medicamenta prodest.
8.47
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLVII.--DE IFFA [III, 50].
8.47
Iffa aestivum calorem habet, quia nec multum calidus, nec multum frigidus est, sed temperatus. Et qui a gicht fatigatur, cum solo ligno ejus ignem accendat, et mox ad ignem illum se calefaciat, et gicht ad horam illam cessabit. Sed et qui virgichtiget est, quod lingua ejus in loquendo deficit, folia ejusdem arboris nova et recentia in frigida aqua pone, et illi ad bibendum da, et gicht in lingua ejus cessabit, et loquelam recipiet. Et qui freischlich in corpore suo habet, id est selega, eandem aquam cum eisdem foliis ita temperatam saepe bibat, et freyschlich evanescet. Sed qui de solo ligno ejus ignem accendit et cum eo aquam calefacit, et in aqua illa balneum accipit, malignitatem et malam voluntatem, id est ubelwillekeit, ab eo aufert, benevolentiam ei tribuit, et mentem ejus laetam facit. Sed et ipsa arbor quamdam prosperitatem in natura sua habet, ita quod aerei spiritus per eam fantasmata et injurias et illusiones suas in iracundia et in multis certaminibus proficere non poterunt.
8.48
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLVIII.--DE HARBAUM [III, 51].
8.48
Harbaum aestivum calorem habet. temperatum in se, et audaciam designat. Et homo qui minutam aut magnam scabiem habet, folia ejusdem arboris cum nova porcina arvina contundat, et tunc simul in patella smeltze[ dissolvat ed.], et cum ea saepe se perungat, et scabies minuetur, et sanabitur. Sed et si quis ramusculos ejus cum foliis in aqua coquat, et rutham addat, et salviae plus quam ruthae, et feniculi plus quam salviae, et per pannum colet, et bibat, saepius febres et sordium pravitates in eo purgat, et sanum facit.
8.49
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. XLIX--DE SCHULBAUM.
8.49
Schulbaum frigida est, et est velut unkrut, nec ad medicamenta valet. Sed succus et fructus ejus inutilis est ad usum hominis. Nam si homo de semine aut de fructu ejus comederet, quasi venenum illi esset.
8.50
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. L DE PRUMA [III, 52].
8.50
Pruma[ Mirica ed.] valde calida est. Et qui leprosus est Prumam in manibus terat, et succum exprimat, et succo illo ubi leprosus est saepe liniat, et lepram mitigat, et leviorem reddit, id est seuffut. Sed et flores ejus in butyro vaccarum coquat, et sic unguentum faciat, et saepe cum illo se ungat, et lepra minorabitur. Sed et cui oculi caligant et infirmantur flores Prymen( sic) tam diu inspiciat. usque dum ipsi oculi sui madidi fiant, scilicet weszern, et tunc etiam ipsos flores super oculos suos ponat, et ita obdormiat, et hoc saepe faciat, et oculos clarificat, et si sani sunt, bonum et sanum est, vel infirmi sunt, bonum et utile est, et sani erunt.
8.51
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LI.--DE AGENBAUM.
8.51
Agenbaum nec rectum calorem nec rectum frigus habet, ut unkrut, ita quod nec succus nec fructus ejus ad medicamenta nec ad aliam utilitatem hominis valet.
8.52
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LII.--DE HYFFA.
8.52
Hyffa valde calida est, et affectionem signat. Et qui in pulmone dolet, hyffen cum foliis contundat, et tunc non coctum mel eis addat, et simul coquat, et sumac saepe auferat, id est seyme, et sic per pannum colet, et luterdrang inde faciat, et saepe bibat, et putredinem a pulmone ejus aufert, et eum purgat et sanat. Sed et qui de solo ligno ejus ignem accendit et inde cineres facit, et tunc de cineribus illis lixiviam parat, et cum ea caput suum saepe lavet, et tunc sanum et firmum erit de bono calore ipsius succi. Sed et si quis in corpore sanus est, et tantum in stomacho infirmatur, de fructu tribulorum, scilicet hanelpeffe, coquat, et saepe comedat, et stomachum purgat, et slim ab eo aufert. Qui autem toto corpore infirmatur, illi coctum non valet ad comedendum, quia eum in stomacho laederet, quia stomachus ejus in eo quasi welk est; sed si saepe comedere voluerit crudum et deyck modice comedat, et hoc ei melius est quam coctum aut quam durum et crudum manducet. Qui vero toto corpore sanus est, illum nec crudum nec coctum in commestione laedit.
8.53
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LIII--DE SPINIS. [III, 54].
8.53
Spinae plus calidae quam frigidae sunt, et etiam siccae sunt, et frebelkeit assimilantur. Et homo qui virgichtiget est, ita quod sensus ejus in eo deficiunt et inde amens efficitur, quod vel quia in membris lamet[ claudicare incipit ed.], virides spinas vel veteres accipiat, et ad ignem ipsas solas incendit, et tunc cum cineribus eorum de pulvere gariofileae, id est nelchin, et bis tantum cynamomi ut pulvis gariofiles est addat, cocto et puro melle addito, ita cum vino ut cineres isti pulverem gariofiles tercia parte excedant, et simili modo pulverem cynamomi, et sic luterdranck paret, et jejunus modice bibat, pransus autem sufficienter sumat, et hoc saepe faciat, et gicht ab eo cessabit, ita quod sensus suos etiam recipiet, et sanitatem membrorum recuperabit, quia potus iste melior auro est. Et fructum ejus, scilicet slehen, cum melle sulcze[ temperet ed.] et ita saepe comede, et gicht in te cessabit. Sed et qui in stomacho infirmatur, slehen in flamma ignis asset, id est brulwe, aut in aqua eas coquat, et saepe comedat, et sordes et slim a stomacho ejus aufert, et si nucleos eorum comedit, non nocebit ei. Et si cancri, et non alii vermes, hominem in corpore suo comedunt, interiores nucleos Spinarum accipiat, et in testa ad ignem exsiccet, et deinde in pulverem redigat, et pulverem illum mittat ubi cancri eum comedunt, et non alii vermes, et postea etiam paucas guttas vini desuper fundat, et sic cancri morientur.
8.54
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LIV.--DE VITE [III, 55]
8.54
Vitis igneum calorem habet et humiditatem, sed ignis ille tam fortis est, quod succum ejus in alium modum saporis vertit, quam aliae arbores aut quam aliae herbae habeant. Unde etiam ille magnus ignis lignum ejus ita aridum facit, quod aliis lignis fere dissimilis est. Et vitis est lignum de terra extorsum, et magis ad similitudinem arborum. Et quia terra ante diluvium fragilis aut melmechte fuit, vinum non protulit; cum autem diluvio perfusa et confortata est, vinum produxit, quia terra nunc est ad terram quae ante diluvium erat, ut grieszstein ad terram quae nunc est.-- Sed et cui caro circa dentes putrescit et cui dentes infirmi sunt, calidas cineres vitis in vinum ponat, velut lixivium facere velit, et tunc cum vino illo dentes et carnem, quae circa dentes suos sunt, lavet, et hoc saepe faciat, et caro illa sanabitur, et dentes firmi erunt, quia si etiam dentes ejus sani sunt, lotio ista eis proderit, et pulchri fiunt. Et si quis ulcera in corpore suo habuerit aut vulnere percussus fuerit, cum puro et bono vino terciam partem baumolei addat, cum ulcus aut vulnus jam secunda aut tertia die putredinem aut nigredinem ostendit, tunc si ulcus aut vulnus magnum fuerit, praedictum oleatum vinum modice calefaciat, et ei lineum pannum intingat, et sic tincto ulcus aut vulnus bewe, usque dum putredo illa imminuatur. Quod si ulcus aut vulnus parum fuerit, tunc pennam praefato oleato vino ita frigido, et non calefacto, intinguat, et cum penna illa ulcus aut vulnus illud modice purget, dum putredo illa imminuatur.
8.55
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LV.--DE GICHTBAUM.
8.55
Gichtbaum valde calida est, et viriditas ac succus ejus per se non valet, nisi aut aliis herbis aut aliis condimentis addatur, quia si aliis herbis aut aliis condimentis additur, tanto utiliores ad medicamenta valent et erunt. Arbores de medulla sua virescunt, sicut et homo de medulla sua, et si medulla arboris laesa fuerit, arbor detrimentum sui sentiet.
8.56
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LVI.--DE FUMO.
8.56
Fumus de lignis est humiditas eorum, quia cum ligna in igne incenduntur, humiditas quae in ipsis est per fumum egreditur. Et quibusdam fumus lignorum nocivus est et hominem laedit, et oculos ejus in carne ulcerosos facit, sed tamen caliginem eis multum inducit. Nam fumus qui de quercu ascendit, pectus hominis demphet, et eum interius aridum facit; fumus autem de fago hominem non tantum laedit, quantum de quercu, quamvis fumus ille nocivus sit. Fumus quoque de espen carnem circa oculos hominis stringit et caput dolere facit.
8.57
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LVII. DE MOSE.
8.57
Cum arbores senescunt, quod interiorem viriditatem amittere incipiunt; aut si juvenes sunt, sed tamen aliquo fortuito casu interius debilitantur, viriditatem et sanitatem, quam interius habere deberent, ad corticem exterius dimittunt, et ita mose in corticibus crescunt, quia interiorem viriditatem non habent. Et quidem mose quod in quibusdam arboribus crescit, medicinam in se habet, et quoddam scilicet hujusmodi quod in putri is lignis crescit, fere nullam vim medicinae habet, quia putredo, quae in foetidis humoribus tectorum ac putridorum lignorum ac lapidum est, erumpunt et in mose crescit, ac ideo fere utilitate caret. Sed et si quis homo de gicht in aliquo membro suo fatigatur, mose quod aut in piro, aut in affaldra, aut in fago nascitur, accipiat, et illi secundum tertiam partem ejus interaddat, et simul in aqua modice coquat, et tanc eadem aqua expressa, ita calidum supra membrum in quo gicht fuerit ponat, et hoc saepe faciat, et gicht in eo cessabit. Sed etiam cum aliquis ardorem de ridden patitur, si mose tectorum aut putridorum lignorum super se ponit, interim aliquantum patitur, breviter ardorem illum in se sentiet, sed tamen ideo de febre illa, scilicet ridden, non curabitur.
8.58
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LVIII.--DE UNGUENTO HILARH.
8.58
Unguentum quod Hilarius Aegyptius ostendit contra dolorem utriusque lateris, quocumque modo ibi doleat, et contra dolorem pectoris, et contra gicht. Accipe folia persici, et ad pondus ejus sysemeram, et ad tertiam partem sysemerae accipe basiliam, et secundum pondus basiliae accipe plantaginem, et hoc in aqua modice coque, et tunc easdem herbas cum ipsa aqua per pannum fortiter torquendo cola; postea laurinum oleum accipe, et bis tantum cervini sepi, et ad ejus tertiam partem veterem arvinam, et haec omnia cum praedicta aqua modicum in patella sweysze et tunc infrigidari permitte, et sic unguentum fac, et tunc cum illo eum qui in quolibet latere dolet perunge, aut circa pectus dolens, aut ubi gicht in homine fuerit, ibi cum illo saepe perunge, et melius habebit.
8.59
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LIX.--DE SYSEMERA.
8.59
De eo quod dicitur sysemera. Cum sol in vere ad aestatem surgit et cum ad hyemen inclinatur, aer seyger est, ut vinum, et quamdam albuginem dimittit. De illa ergo sysemera collige quantum potueris, et cui wisza aut herbrado in oculo jam crescit, super eumdem oculum saepe liga, et curabitur. Et ubi vermes carnem hominis comedunt, vel comedere incipiunt, ibi de eadem albugine aeris desuper pone, et vermes ulterius non procedunt, sed moriuntur.
8.60
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LX.--CONTRA SCROPHULAS.
8.60
Contra orfimas, quae nondum disruptae sunt, accipe stercus aliquantulum siccum et durum, quod per egestionem ab homine egreditur, qui sanus et fortis est, sive masculus, sive femina sit, et super lineum pannum illinies, et super orfimas ponas, et tunc super eumdem paniculum lineum ligamen hircino sepo inuncto liga, et sic per tres dies aut per duas et totidem noctes constrictum habeas, et tunc iterum humano stercore renova, et sic saepe fac, et orfimae evanescent. Sed et siccum sanguinem hyrundinis vel siccum jecor vulturis super orfimas saepe pone, et evanescent.
8.61.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LXI.--DE PALMA.
8.61.1
Palma calida est et humida. Homo autem qui pleurisim habet, de cortice, et de ligno, et de foliis ejusdem arboris contundat, et succum exprimat, et in calido vino saepe bibat et curabitur. Sed et fructum ejusdem arboris saepe comedat, et pleurisim in ipso compescit.
8.61.2
Qui autem freneticus est, de ligno et foliis ejus in aqua coquat, et ita calida capiti suo circumponat, et hoc saepe faciat, et sensus suos recipiet.
8.61.3
Sed si quis fructum arboris hujus coquit, et ita comedit, corpori suo fere tantam vim confert quemadmodum panis; sed eum in pectore facile gravat.
8.62
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LXII.--DE PICEA.
8.62
Picea calida est, et humida. Et si pestilentia pecora vexat et occidit, recentes rami ante ipsa ponantur, ut odorem eorum capiant, vel pecora sub easdem arbores ducantur, et incipient tussitare et ejicere putredines. Sed tamen cavendum est ne quicquam de arbore ista gustent, ne inde laedantur.
8.63.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. CAP. LXIII.--DE TRIBULO.
8.63.1
Tribulus valde calidus est. Et qui de solis cineribus ligni ejus lixivam parat, et cum illa caput suum lavet; si sanum est, sanius et firmius erit. Et qui in corpore sanus est, et tantum in stomacho infirmatur, de fructu tribulorum coquat, et saepe comedat, et stomachum illius purgabit. Qui autem toto corpore infirmatur, fructus iste ad comedendum non valet.
8.63.2
EXPLICIT LIBER III DE ARBORIBUS
9
INCIPIT TERTIUS (QUARTUS) LIBER. DE LAPIDIBUS PRAEFATIO.
9
Omnis lapis ignem et humiditatem in se habet. Sed dyabolus pretiosos lapides abhorret et odit et dedignatur, quia reminiscitur, quod decor eorum in ipsis apparuit, antequam de gloria sibi a Deo data corrueret, et quia etiam quidam pretiosi lapides ab igne gignuntur, in quo ipse poenas suas habet. Nam per voluntatem Dei per ignem victus est et in ignem corruit, sicut etiam per ignem Spiritus sancti vincitur, cum homines per primam inspirationem sancti Spiritus de faucibus ejus eruuntur. In parte autem Orientis et in partibus illis, ubi nimius ardor solis est, pretiosi lapides et gemmae oriuntur. Nam montes, qui in plagis illis sunt, ab ardore solis magnum ardorem habent velut ignis; sed et flumina quae in eisdem partibus fluunt nimio ardore solis semper fervent; unde cum interdum inundatio fluviorum illorum eruperit et ad eosdem ardentes montes crescendo ascenderit, cum ipsi montes ab ardore solis ardentes, a fluminibus illis tacti, in aliquibus locis, ubi aqua ignem tangit, aut quam spumam emittunt, id est singelent, velut ignitum ferrum seu ignitus lapis facit, si aqua super eum fundatur, et ita in loco illo eadem spuma velut glitten haeret, et aut per tres aut per quatuor dies in lapidem durescit. Sed cum inde inundatio aquarum illarum cessaverit, ita quod aquae illae iterum ad alveum suum revertuntur, spumae illae, quae in diversis locis montibus illis adhaeserunt, ardore solis, secundum diversas horas diei et secundum temperiem earumdem horarum, exsiccantur: unde etiam secundum temperiem earum horarum diei, colores suos et vires suas accipiunt, et ex siccitate in pretiosos lapides indurati, de locis suis plurimis velut squamae solvuntur et in arenam cadunt. Sed cum deinde iterum inundatio fluviorum illorum excreverit, flumina illa multos de lapidibus illis extollunt et ad alias provincias ducunt, ubi postmodum ab hominibus reperiuntur. Praefati autem montes tot et tantis gemmis sibi hoc modo innatis, velut quaedam lux diei ibi elucent. Et sic pretiosi lapides ab igne et ab aqua gignuntur; unde etiam ignem et humiditatem in se habent, et etiam multas vires et multos effectus operum tenent, ita quod plurimae operationes cum eis fieri possunt, ista tamen opera quae bona et honesta, et utilia homini sunt, non autem opera seductionum, fornicationum, adulteriorum, inimicitiarum, homicidiorum, et similium, quae ad vitia tendunt et quae homini contraria sunt, quoniam natura eorumdem pretiosorum lapidum quaeque honesta et utilia quaerit, et prava et mala hominum respuit, quemadmodum virtutes vitia abjiciunt, et ut vitia cum virtutibus operari non possunt. Alii autem lapides sunt, qui de eisdem montibus et de eadem praedicta natura non nascuntur, sed de aliis quibusdam et inutilibus rebus oriuntur, et per quos bona et mala ex natura eorum, permissione Dei, fieri possunt. Nam Deus primum angelum quasi pretiosis lapidibus decoraverat, quos idem Lucifer in speculo Divinitatis splendere videns, et inde scientiam accepit, et in eis cognovit quod Deus multa mirabilia facere voluit tunc mens ejus elevata est, quia decor lapidum qui in ipso erat in Deo fulgebat, putans quod ipse aequalia et plura Deo posset, et ideo splendor ejus extinctus est. Sed sicut Deus Adam in meliorem partem recuperavit, sic Deus nec decorem nec virtutem pretiosorum lapidum istorum perire dimisit, sed voluit ut in terra essent in honore et benedictione, et ad medicinam.
11.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. I.--DE SMARAGDO.
11.1
Smaragdus in mane diei crescit et in ortu solis, cum sol in circulo suo potenter positus est ad peragendum iter suum, et tunc viriditas terrae et gramina maxime vigent, quia aer tunc adhuc frigidus est et sol jam calidus; et tunc herbae viriditatem tam fortiter sugunt, ut agnus qui lac sugit, ita quod aestus diei vix ad hoc sufficit ut viriditatem diei illius coquat et nutriat quatenus fertiles fiat ad producendum fructus. Et ideo smaragdus fortis est contra omnes debilitates et infirmitates hominis, quia sol eum parat et quia omnis materia ejus de viriditate aeris est. Unde qui in corde, aut in stomacho, aut in latere dolet, smaragdum apud se habeat, ut caro corporis sui ab illo incalescat, et melius habebit. Sed si pestes illae in eo ita inundent quod a procella sua se continere non possunt, tunc homo ille smaragdum mox in os suum ponat, ut de saliva ejus madidus fiat et ita, ut ipsam salivam de lapide illo calefactam, et corpus suum saepe inducat et emittat, et repentinae inundationes pestium illarum absque dubio cessabunt. Et si quis de caduco morbo fatigatus cadit, cum ita prostratus jaceat, smaragdum in os ejus pone, et spiritus ejus reviviscit; et postquam ille surrexerit et postquam eumdem lapidem ex ore suo abstulerit, eum attente aspiciat et dicat:« Sicut spiritus Domini replevit orbem terrarum, sic domum corporis mei sua gratia repleat ne ea unquam moveri possit;» et sic etiam per novem sequentes dies in mane diei faciat, et curabitur. Sed et eumdem lapidem semper apud se habeat, et eum cottidie in mane diei inspiciat, et interim, dum eum inspicit, praedicta verba dicat, et sanabitur. Et qui in capite valde dolet, eum ad os suum teneat et spiramine suo calefaciat, ita ut de eodem spiramine madidus fiat, et sic madido tympora et frontem suum liniat, et deinde in os suum ponat, et ita eum per brevem horam in ore teneat et melius habebit. Et qui etiam plurimum flecma et plurimam salivam in se habet, bonum vinum calefaciat, et tunc lineum pannum super vasculum aliquod ponat, et super pannum illum smaragdum, et vinum ita calidum super eundem lapidem fundat, ut ipsum vinum per pannum transeat, et hoc iterum et iterum faciat, velut ille qui lixiviam parat, et tunc cum illo vino et cum farina fabarum, et eam saepe comedat, atque idem vinum sic paratum saepe bibat, et cerebrum illius purgat, et flecma et salivam in eo minuit. Et si quem vermes comedunt, super ulcus lineum pannum ponat, et desuper smaragdum et super alios panniculos liget, velut ille qui cocturam operat, et hoc propterea faciat, ut idem lapis ita in calescat, et sic per tres dies faciat, et vermes morientur.
11.2
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. II.--DE JACINCTO.
11.2
Jacinctus in prima hora diei ab igne oritur, cum aer mites illos calores habet; et plus aereus est quam ignitus, et ideo etiam aerem sentit et calorem suum aliquando secundum aerem habet; et tamen etiam igneus est, quia ab igne gignitur. Et homo qui caliginem in oculis patitur, aut cui oculi turbidi sunt aut swerent, jachant ad solem teneat, et ille statim reminiscitur quia de igne genitus est, et cito incalescit, et mox in saliva eum parum permade, et ita oculis citissime apponat, ut inde calefiat, et sic saepe faciat, et oculi clarificabuntur et sani erunt. Et si quis per fantasmata aut per magica verba bezaubert est, ita quod amens efficitur, accipe siligineum panem calidum, et eum in superiori crusta in modum crucis scinde, non tamen eum per totum frangens, et lapidem istum per scissuram istam deorsum trahe et dic:« Deus, qui omnem pretiositatem lapidum de dyabolo abjecit, cum praeceptum ejus transgressus est, de te, N., omnia fantasmata et omnia magica verba abjiciat, et de te dolorem amentiae hujus absolvat.» Et iterum eumdem lapidem per calidum panem illum transversum trahens, dic:« Sicut splendor quem dyabolus in se habuit propter transgressionem suam ab eo ablatus est, sic etiam haec amentia quae N. per diversas fantasias et per diversa magica fatigat, a te auferatur et a te deficiat;» et eumdem panem circa scissuram illam, per quam jachant traxisti, illi qui dolet ad comedendum dabis. Quod si ille siligineum panem per debilitatem corporis comedere non poterit, tunc azymum panem calidum, id est der brot cum jacincto et praefatis verbis benedices, ut praedictum est, et ipsi ad comedendum tribues. Sed etiam eumdem ad modum crucis per omnes calidos cibos quos ille comesturus est trahes, scilicet per carnes, per warmuse, et per reliquos cibos ejus, et ipsos, cum cruces in eis facis, cum praefatis verbis benedices, et hoc saepe facies, et curabitur. Sed et qui in corde dolet, cum jacincto signum crucis super cor suum faciat, et praedicta verba dicat, et melius habebit.
11.3.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. III.--DE ONYCHINO.
11.3.1
Onychinus calidus est, et circa tertiam horam diei in spissa nube crescit, cum sol valde ardet, et cum tamen diversae nubes super solem ascendant, ita quod sol per inundationem aquarum per eas apparere non potest; nec ipse magnum ardorem ignis habet, sed calorem aeris tenet et radice solis oritur, atque de diversis nubibus conglutinatur. Ideo magnam virtutem contra infirmita es habet quae de aere oriuntur. Et cui oculi caligant, vel aliquo modo, scilicet de augswern, infirmantur, in vas aeneum vel cupreum vel in calibineum purum et bonum vinum ponat, onychinum in illud vinum ponat, et in eo aut per quindecim aut per triginta dies beysze, et tunc lapidem istum auferat, et idem vinum in vase illo relinquat, et per singulas noctes eodem vino oculos suos modice tangat, et clarificabuntur, et sani erunt. Sed et qui in corde dolet aut in latere, onychinum in manibus suis vel ad cutem corporis sui calefaciat, et etiam vinum iterum ad ignem vasculo calefaciat, et tunc idem vas de igne auferat, et onychinum super fumigans vinum illud teneat, ut sudor de eo egrediens vino illi commisceatur, et deinde eum in idem vinum calidum ponat, et illud mox ita bibat, et calor cordis et lateris cessabit.
11.3.2
Et qui in stomacho dolet vinum cum onychino, ut praedictum est, paret, et tunc cum eodem vino et cum ovis gallinarum et farinula suffen faciat, et hoc saepe faciat et comedat, et stomachum ejus purgabit, et sanat. Sed et qui in splene dolet. hircinas vel juvenes ovinas carnes coquat, et coctas in vino et cum onychino, ut supradictum est, parato intinctas comedat, velut aliquis cibus in aceto intingi solet, et haec saepe faciat, et splen sanabitur, et amplius intumescet. Et qui fortes fiber habet, onychinum per quinque dies in acetum ponat, e tunc ablato cum eodem aceto omnes cibos suos temperet et condiat, et eos ita comedat, et fiber cessabit et leviter evanescet, quia bonus calor onychini, calori aceti commistus, noxios humores de quibus febres oriuntur fugat. Sed et si tristitia oppressus es, eum attente inspice, et eum etiam mox in os tuum pone, et oppressio mentis tuae cessabit. Quod si etiam schelmo boves infestat et occidit, aquam ad ignem in vase calefac, et de igne ablata, onychinum super eamdem fumigatam aquam tene, ut sudor de eo exiens illi commisceatur, et tunc eum in aquam illam per tres dies pone, et deinde ablato, eamdem aquam bobus ad potandum saepe tribue, et pabulum eorum cum ipsa aqua asperge, atque furfures cum eadem aqua commisce, et eis ad comedendum propone, et hoc saepe fac, et melius habebunt.
11.4
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. IV.--DE BERYLLO.
11.4
Beryllus calidus est, et per singulos dies inter tertiam horam diei et inter mediam diem crescit de spuma aquae, cum sol ipsam fortiter incendit; et vis ejus magis de aere et de aqua est quam de igne, sed tamen aliquantulum igneus. Et si quis homo venenum jam comedit aut bibit, mox de beryllo in queckbronen aut in aliam aquam modice schabe, et statim bibat, et sic per quinque dies faciat, semel in die jejunus bibens, et venenum aut per nauseam spumabit, aut per eum in posterioribus transibit. Et qui eum apud se semper habet, et saepe in manu sua tenet, et saepe inspicit, cum aliis hominibus faciliter non certat, nec stridig est, sed tranquillus manet.
11.5
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. V.--DE SARDONICE.
11.5
Sardonix calidus est, et per singulos dies crescit, cum sexta hora jam defecit, et cum linea una nonae horae diei transiit; et tunc de puro sole fovetur, cum sol in puritate sua lucet, quia aer tunc infrigescere incipit, et ideo magis de igne quam de aere aut quam de aqua est; et validas vires in natura sua habet, et quinque sensibus hominis aliquam virtutem tribuit, et eis est quoddam remedium, quia in puritate solis nascitur, cum nulla foetiditas in claritate solis apparet. Nam cum homo eum apud se ad nudam cutem suam ponat, et etiam ori suo saepe imponat, ita quod spiramen ejus illum tangat, eum ipsum extra emittit se, et tunc eum in se tollit, et tunc ex hoc intellectus, et scientia, et omnes sensus corporis sui confortantur, et ita ab eodem homine magna ira, et stultitia, et indisciplinatio auferuntur, et dyabolus propter munditiam hanc odit et fugit. Et si vir aut mulier de natura in gestu carnis fortiter ardet, tunc sardonicem ad lanchen suos ponat, femina autem super umbilicum suum, et de libidine illa remedium habebunt. Sed et cum quilibet homo acutam sucht habet, et postquam de ea sudaverit melius se habendo, mox eumdem lapidem in annulo imponat digito suo, et denuo in sucht non cadit.
11.6.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. VI.--DE SAPPHIRO.
11.6.1
Sapphirus calidus est; secundum tempus meridianum crescit, cum sol in ardore suo tam fortiter ardet quod aer aliquantum de ardore ejus obstruatur, et tunc splendor solis de nimio ardore, quem tunc habet, aerem ita transverberat, quod idem splendor tunc tam pleniter non apparet ut tunc facit cum aera liquantum temperatus est; et ideo etiam turbidus est, et etiam magis igneus, quam aereus aut quam aquosus; et plenam charitatem sapientiae designat. Et homo qui vell in oculo habet, sapphirum in manu sua teneat, et eum in ipsa sive igne calefaciat, et vell in oculo suo cum lapide madido tangat, et sic per tres dies in mane et in nocte faciat, et vell minorabitur, et evanescet. Et si alicui oculi prae dolore rubent et seregent, aut cui caligant, sapphirum jejunus in os suum ponat, et de saliva oris sui madidus fiat, et tunc de eadem saliva qua idem lapis madefactus est digito accipiat, et oculos suos circumliniat, ita quod etiam oculos interius tangat, et sanabuntur, et clari erunt. Sed et homo qui totus virgichtiget est, ita quod in capite et in reliquo corpore suo per nimiam oppressionem patientiam habere non potest, eumdem lapidem in os suum ponat, et gicht in eo cessabit.
11.6.2
Homo quoque qui bonum intellectum et bonam scientiam habere desiderat, sapphirum in mane diei, cottidie cum de lecto surgit, jejunus in os suum ponat, et eum ita per brevem horam, scilicet tam diu in ore teneat dum de saliva qua ille madefactus est sufficienter in se trahat, ac eum deinde de ore suo tollat, et modicum vini teneat ad ignem et in vasculo calefaciat, atque ipsum in fumum ejusdem vini teneat, ut inde sudando madefiat, et sic lingua sua de humiditate illius linguat, ac etiam de eodem vino salivam, de qua idem lapis incaluit, in ventrem illius hominis ducit, et sic ille purum intellectum et puram scientiam habebit, et etiam stomachus ejus ex hoc sanus erit. Sed et qui stultus est, ita quod omnis scientia in eo deficit, sed tamen prudens esse vellet et prudens esse non potest, nec post maliciam respicit, nec se ad eam extendit, iste linguam sapphiro jejunus saepe ungat, quod calor et virtus cum calida humiditate salivae noxios humores qui intellectum hominis opprimunt fugant, et sic homo bonum intellectum capit. Et qui in ira valde movetur, sapphirum in os suum mox ponat, et ita exstinguetur, et ab eo cessabit. Quod si lapis iste in purissimum, scilicet gebrant golt, annulum, absque blech mal positus est, et si etiam sub eodem lapide nihil aliud est, quam aurum, tunc homo eumdem absque blechmal, in quem lapis iste positus est, in os suum pro medicina ponat, et ei non oberit; si autem quidquam aliud ibi est quam aurum, tunc non valet, et eum in os suum non ponat, quia diversitas ibi in annulo est.
11.6.3
Et si aliquis homo in maligno spiritu possessus est, alius homo faciat sapphirum in terram poni, et terram illam in corio sue, et ita ad collum illius suspende et dic:« O tu, turpissime spiritus, ab hoc homine festinanter recede, sicut in primo casu tuo gloria splendoris tui a te citissime cecidit;» et malignus ipse spiritus multum torquebitur, et ab eodem homine recedet, nisi acerrimus et nequissimus spiritus sit: et melius habebit. Quod si etiam dyabolus virum aliquem ad amorem alicujus feminae instigaverit, ita quod, absque magicis et absque invocationibus daemonum, in amorem illius insanire inceperit, et si mulieri hoc molestum fuerit, ipsa modicum vini super sapphirum ter fundat, et totiens dicat:« Ego vinum hoc in ardentibus viribus super te fundo, sicut Deus splendorem tuum, praevaricante angelo, abstraxit, ut ita amorem libidinis ardentis viri hujus de me abstrahas.» Quod si femina illa hoc facere noluerit, alius homo, cui amor ille molestus est, pro ipsa idem faciat, et viro illo, jejuno aut pranso, et aut scienti aut ignoranti, per tres dies aut plures, ad bibendum det. Sed si etiam femina in amore alicujus viri ardet, et viro hoc molestum est, ipse eaedem feminae cum vino et sapphiro faciat, ut praedictum est, incensus amor ille cessabit.
11.7.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. VII.--DE SARDIO.
11.7.1
Sardius post meridiem crescit inundatione pluviarum, cum folia laubrorum arborum in autumpnali tempore destruuntur, scilicet dum sol valde calidus est et aer frigidus, et sol illum in rubedine sua fovet. Et ideo ipse de aere et de aqua purus est, et in bona temperie caloris bene temperatus, et virtute sua adversitates pestilentiae avertit. Quod si homo de pluribus pestibus et infirmitatibus in capite dolet, ita quod inde velut amens efficitur, sardium aut in pilleo, aut in panno, aut in corio super verticem ejus liget, et dicat:« Sicut Deus primum angelum in abissum dejecit, ita insaniam hanc de te N, abscidat et bonam scientiam mihi reddat,» et curabitur. Et cui auditus aliqua infirmitate obduratus est, ipsum lapidem puro vino intingat, et madidum gracili lineo panno imponat, et surdae auri infigat, et gracillimum werck exterius super panno illo imponat, et calor ejus in ipsam aurem intret, et hoc saepe faciat, et auditum recipiet.
11.7.2
Sed et qui gelsucht habet, simili modo in nocte cum urina et sardio, ut praefatum est, faciat, et praedicta verba dicat, et hoc per tres noctes faciat, et curabitur. Et si aliqua mulier praegnans cum dolore oppressa non poterit, sardium circa ambas lenden ejus striche et dic:« Sicut tu, lapis, jussione Dei in primo angelo fulsisti, sic tu, infans, procede fulgens homo et manens in Deo,» et statim eumdem lapidem ad exitum infantis tene, scilicet ad muliebre membrum, et die:« Aperite vos, viae et porta, in apparitione illa qua Christus Deus et homo apparuit et claustra inferni aperuit, ita et tu infans ad portam istam exeas absque morte tua et absque morte matris tuae.» Et tunc etiam eumdem lapidem in cingulum liga, et ipso cingulo et eodem lapide eam ita circumcinge, et curabitur.
11.8.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. VIII.--DE TOPAZIO.
11.8.1
Topazius circa nonam horam diei crescit in ardore solis, cum jam fere ante nonam horam est, quia sol de calore diei et diverso aere tunc purissimus est et calidus, atque modicum aeris et aquae in se habet, et clarus est, et illa claritudo assimilatur aquae, atque color ejus auro similior est quam gelo, calori et veneno, id est virgibuisse ac seichmisse resistit, nec ea patitur, sicut nec mare nec ullas pravitates in se pati potest. Nam si in pane aut in carne, aut in pisce, aut in aliquo cibo, aut in aqua, aut in vino, seu in aliquo potu venenum est, et si topazius ibi prope et praesens est, statim swadet, velut mare schumet, cum foeditas in ipso est. Et ideo cum homo comedit et bibit, topazium in digito juxta cibum et potum teneat, et eum saepe inspiciat, etsi illi in cibo aut in potu venenum est, statim sudat.
11.8.2
Sed et qui in oculis caligat, topazium per tres dies et noctes in purum vinum ponat, et tunc ad noctem, cum dormitum vadit, cum topazio ita madido oculos suos bestriche, sic quod etiam liquor ille oculos interius modice tangat, et ipso lapide ablato, vinum illud per quinque dies servare potest, et quoties deinde ad noctem oculis suis bestrichen vult, eumdem lapidem in praefato vino intingat, et ita madido oculos, ut praefatum est, circumliniat; et hoc saepe faciat, semper vinum per quinque dies cum topazio renovando, et oculos velut optimum collyrium clarificat. Et si aliquis homo febres, id est fiber, habet, cum topazio inque molli pane tres modicas fossas faciat, et purum vinum in illas fundat. et si vinum illud evanescit, aliud vinum de novo infundat, et faciem suam in eodem vino quod fossis illis infudit, velut in speculo consideret et dicat:« Ego inspicio me, quasi in speculo illo cherubin et seraphin Deum aspiciunt, ita quod has febres de me abjiciat;» et ita ille saepe faciat, et sanabitur. Et qui leprosus est, laterem valde calefaciat, et paleas, id est spru avenae desuper ponat ut fumigent, id est demphe, et topazium super fumum illum, id est damph, teneat, ut sudet, et sudorem illum super locum leprae striche; et cum hoc fecerit, baumoleum accipiat, et ei tertiam partem de succo violae commisceat, et locum leprae qui sudore topazii tinctus est cum eodem oleo ungat, et saepe faciat, et lepra illa rumpetur, et homo ille melius habebit, nisi mors ejus sit. Et qui in splene dolet, aut qui putredines interius habet, quasi in corpore suo interius putrescat, topazium in rectum morach(?) per quinque dies ponat, et deinde topazium auferat, et vinum illud fervere faciat, ut fumiget, et ipsum topazium super fumum illum teneat ut sudet, ita quod sudor ejus vino illi commisceatur, et tunc etiam ipsum lapidem in idem calefactum vinum per brevem horam ponat, et eum tunc auferat, atque cum vino illo aut suffen aut jussal absque sagimine paret, et illud saepe faciat, et sorbeat, et splen ejus sanabitur, et putredo ejus interior minuetur. Sed et per singulos dies in mane diei, topazium super cor tuum pone, et dic:« Deus, qui super omnia et in omnibus magnificatus est, in honore suo me non abjiciat, sed in benedictione me conservet, confirmet et constituat;» et quandiu hoc feceris, malum abhorret te. Nam a Deo fortissimus lapis topazius virtutem hanc habet quod in declinatione solis crescit, quod contumelias ab homine declinare facit.
11.9
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. IX.--DE CHRYSOLITHO.
11.9
Chrysolithus de ardore solis et de humiditate aeris post meridiem ad nonam horam diei crescit, et fere quasi vitalem virtutem in se habet, ita ut si jaceret circa pullum ovis aut bestiae, cum jam nascitur, de virtute ejus ita confortatur, quod jam ante tempus suum abire inciperet. Et homo qui fiber habet, vinum calefaciat, et chrysolithum super fumum ejusdem vini habeat, et sudor ejus vino illi commisceatur, ut vinum illud ita calidum bibat, atque eumdem lapidem per modicam horam in os suum ponat, et sic saepe faciat, et melius habebit. Et qui in corde dolet, ipsum lapidem baumoleo intingat, et tunc ita oleo intinctum super locum ubi dolet striche, et melius habebit. Et idem lapis scientiam in homine firmat, qui eum apud se habeat, ita ut qui bonam scientiam et bonam artem habet, ipsum lapidem super cor suum ponat, et quandiu ibi jacet, scientia et bona ars in eo non deficit. Nam chrysolithus de septem horis diei quasdam virtutes habet, ut etiam in eisdem. Sed et aerei spiritus eumdem lapidem aliquantulum abhorrent.
11.10.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. X.--DE JASPIDE.
11.10.1
Jaspis crescit, cum sol post nonam horam diei jam ad occasum inclinatur, et de igne solis fovetur; sed tamen magis de aere quam de aqua vel de igne, et ideo etiam diversum calorem habet, quia cum sol post nonam horam ad occasum inclinatur, calor solis jam nube saepe varius apparet. Homo autem qui in aure surdus est, jaspidem ad os porrigat, et calido spiramine suo in eum exspiret, quatenus ex hoc calidus et humidus fiat; et mox ita in aurem proponat, et gracile werck super lapidem illum ponat, et ita aurem concludat, quatenus calor ejusdem lapidis in aure illa transeat; et quomodo lapis iste de viridi aere crescit, etiam varias infirmitates humorum solvit, et ita ille auditum recipiet. Et qui nasebosz valde habet, jaspidem ad os ponat, et calido spiramine suo eum inspiret, et calidus et humidus fiat, et ita eum in foramina narium figat, et nares manu comprimat, ut calor ejus in caput intret, et humores capitis tanto citius et lenius solvuntur, et melius habebit.
11.10.2
Et cui in corde aut in lenden, aut in alio quocunque membro hominis tempestates humorum, id est gicht, insurgunt, jaspidem super locum illum ponat et premat usque dum ibi incalescat, et gicht cessabit, quoniam bonus calor et bona virtus injuste calidos frigidos humores illos sanat et sedat. Et cum fulgura et tonitrua apparent in somnis, bonum est ut homo jaspidem apud se habeat, quia fantasiae et gedrognuze eum tunc fugiunt et dimittunt. Et cum mulier infantem parit, ab illa hora cumeum jam gignit, per omnes dies ejusdem knicbeke kindbette? jaspidem in manu sua habeat, ut( et) maligni aerei spiritus tanto minus eam et infantem interim nocere poterunt, quia lingua antiqui serpentis extendit se ad sudorem infantis de vulva matris egredientis; et ideo tam infanti quam matri eo tempore insidiatur. Sed et si serpens in aliquo loco flatum suum emittit, ibi jaspidem pone, et flatus illius ita debilitatur quod minus nocivus erit, et quod ibidem flare serpens desistit.
11.11
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XI.--DE PRASIO.
11.11
Prasius crescit, cum sol radios suos circa vesperas a superioribus terrae subtrahit et cum ros jam appropinquat, et quod sol paulatim super lapidem praefati montis cadit et eum fortiter incendit, et ita de ardore solis et de humiditate aeris et aquae ac de viriditate roris prasius ibi nascitur. Qui ardentem fiber habet, prasium in modico siligineo pane deicht involvat, et ita involutum in panno liget, et sic per tres dies et noctes, super umbilicum suum eum ligatum habeat, et fiber ab eo cessabit. Sed et qui in casu aut ictu alicubi in corpore suo contritus, veterem arvinam accipiat, et ei salviam et reynefanem aequali pondere commisceat, et his prasium imprimat, et tunc ad solem aut ad ignem ita calefaciat, et sic omnia haec cum eodem lapide commixta ita calida super locum ubi dolet ponat, et melius habebit.
11.12
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XII.--DE CALCEDONIO.
11.12
Calcedonius cum sol post vesperas jam pene subtractus est, crescit, cum etiam aer adhuc aliquantum calidus est. Et ideo ipse plus de aere quam de sole calorem trahit, et bonas vires habet. Et si lapis iste ab aliquo homine portatur, sic eum apud se habeat, ut cutem ejus tangat, ita quod etiam super aliquam venam corporis ejus positus sit, et vena illa et sanguis qui calorem et virtutem ejus recipiunt, vires illas caeteris venis et reliquo sanguini deferunt. Et sic lapis ille infirmitates ab homine avertit, et fortissimam mentem contra iracundiam ei tribuit, ita quod tam mansuetus in moribus erit quod fere nullus homo invenire poterit unde juste in ira provocatus ipsum per injustitiam laedere valeat. Et qui constantem modum ad loquendum habere voluerit, et sapienter ea proferre quae loquitur, calcedonium in manu sua teneat, et eum spiramine suo calefaciat, ut etiam madidus inde fiat, et tunc cum lingua sua lingat, et constantius hominibus loqui poterit.
11.13
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XIII.--DE CHRYSOPRASO.
11.13
Crisopassus( sic) illa hora crescit, cum sol se jam totum subtrahit, et tunc aer et aqua magis turbidum et grunfar colorem habet. Et ideo lapis iste nocturnam vim habet, cum luna de sole fortissima est, scilicet cum media est, et nondum plena est; et etiam magnas vires in temperato et aequali calore est, ita quod nimis calidus non est, sed temperatus. Et in quocunque membro hominem gicht fatigat, ille super nudam cutem suam crisopassum ponat, et gicht cessabit. Et si quis homo valde irascitur, idem lapis ad guttur illius tam diu ponatur dum incalescat, et illa verba irae proferre non poterit usque dum ira ejus quiescat. Sed in quocunque loco idem lapis est, ubi mortiferum venenum est, vires suas amittit, ita quod absque viribus velut aqua debile fit, id est unkrefftig, et quod calorem suum in debilitatem mittat, et ita minus nocivum erit. Homo autem caducum morbum habens crisopassum apud se semper habeat, et nocturna pestis, scilicet caducus morbus, eum minus laedet, quia aerei spiritus circa eum irrisionem hanc interim parare non poterunt, quin ex ore suo spumam dolens eiciat. Et si aliquis homo a dyabulo possessus est, modicum aquae super eum funde, et dic:« Ego, o aqua, super istum lapidem in virtute illa te fundo, qua Deus solem cum currente luna fecit;» et aquam istam illi possesso ad bibendum dabis quocunque modo poteris, quoniam invitus eam bibit; et tota die illa dyabulus in eo torquebitur, et debilior in eo erit, nec vires suas tunc in eo ostendit, ut prius fecit; et sic per quinque dies fac; in quinta autem die, cum eadem aqua super ipsum modicum tortellum para, velut der broit, et quocunque modo poteris illi ad comedendum dabis; et si acer daemon non est, ab homine illo recedet. Et hoc modo cognoscendum est, utrum aereus, lenis an amarus daemon sit. Nam si homo libenter ridet, et si homines benevole, id est holtselich, videt, et si interdum dentibus frendit, id est griszgramet, ibi aereus spiritus lenis est. Si autem homo ille invitus loquitur et si libenter obmutescit, et si non libenter ridet, et si manibus fortiter krymet, et spumas ex ore eicit, ille amarus et acer daemon est, et ad amarum daemonem illum expellendum lapis iste non multum prodest, quia daemon ille amarus et acer, sed tamen eum in homine illo torquet, et eum debilem reddit. Et iste alio modo expellendus erit, cum Deus voluerit.
11.14
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XIV.--DE CARBUNCULO.
11.14
Carbunculus in eclipsi lunae crescit. Nam cum jam in taedio est, velut deficere velit, quia interdum se deficere ostendit, cum divina jussione aut famem, aut pestilentiam, aut mutationes regnorum fieri ostendat, et tunc sol omnes vires suas in firmamentum mergit, et lunam calore suo fovet et eam igne suo suscitat et erigit, et eam iterum splendere facit, quae linguam suam in os alterius ponit, ut illam a morte exsuscitet quae jam mortua est; et tunc in illa hora carbunculus nascitur; et ideo de igne solis in incremento lunae, splendorem habet, ita quod magis in nocte quam in die lucet, et ita crescit usque dum calor solis eum eicit. Et quia eclipsis lunae raro est, lapis iste etiam rarus est, et virtus ejus rara est, et timenda ita, quod multo timore et sollicitudine exercenda est. Nam si sucht, aut riddo, quae fiber, aut gicht, aut alia quaelibet infirmitas hominem invaserit, in mutatione humorum ejus, carbunculum circa mediam noctem, quia virtus ejus tunc praecipue viget, super umbilicum dolentis pone, ut non diutius super umbilicum ejus dimittas quam homo ille aliquantulum ab eo calefactum senserit, et eum mox auferas, quoniam virtus ejus tunc hominem illum et omnia viscera ejus pertransivit plus quam ulla medicina ullorum unguentorum facere posset. Nam statim ut homo ille vel modicam motionem in corpore suo senserit, carbunculum ab eo auferes, quia si eum super umbilicum ejus tunc diutius jacere permiseris, virtus ejus totum corpus illius pertransit, ita quod arescet. Et sic lapis iste quaslibet pestes ab homine depellit et compescit. Et si quis in capite dolet, carbunculum super verticem suum per brevem horam ponat, scilicet tam diu quod caro ejus ab illo ibi incalescat, et statim auferat, quoniam virtus ejusdem lapidis caput illius citius et plus pertransivit, quam pretiosissimum unguentum, vel quam balsamum faciat, et sic in capite melius habebit. Sed et si eumdem lapidem ad vestes seu ad alias quaslibet res ponis, diu durare possunt, et difficiliter putrescunt. Et in quocunque loco carbunculus est, ibi aeri spiritus fantasmata sua ad plenum perficere non possunt, quia eum fugiunt et ab eo declinant.
11.15
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XV.--DE AMETHYSTO.
11.15
Amethystus crescit cum sol circulum suum ostendit quasi coronatus sit, et hoc facit cum aliquam mutationem in vestimento Domini, scilicet in Ecclesia, fieri praesignat. Et cum crescit ut flius, et ideo multi sunt. Et calidus et igneus est, et aliquantum aereus est, quia tempore illo cum sol circulum suum ostendit, ut praefatum est, aer aliquantum tepidus est. Homo autem qui maculas in facie sua habet, amethystum saliva sua madidum faciat, et ita madido maculas bestriche; et etiam ad ignem aquam calefaciat, et eumdem lapidem super ipsam aquam teneat, et sudor de eo egrediens aqua illi commisceatur, et tunc eum etiam in ipsam aquam ponat, atque cum eadem aqua faciem suam lavet, et hoc saepe faciat, et lenem cutem ac pulchrum colorem in facie habebit. Sed si homo recente tumore alicubi in corpore suo intumuit, eumdem lapidem saliva sua madidum faciat, et ita madido loco tumoris ubique tangat, et tumor ille minorabitur et evanescet. Et ubi aranea hominem in corpore suo fixerit, ipsum lapidem super fixuram striche, et curabitur. Sed et serpens et vipera, id est nater, eumdem lapidem fugiunt, et locum devitant, ubi eum esse sciunt.
11.16.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XVI.--DE ACHATE.
11.16.1
Achates de quadam arena aquae nascitur, ab oriente usque ad meridiem extenditur, et calidus et igneus est. Sed tamen majorem vim de aere et de aqua habet quam de igne. Nam cum aqua illa minorabitur ubi ita arena sine aqua apparet, tunc quaedam pars ejusdem arenae de ardore solis et de puritate aeris perfunditur, ita quod in lapidem fulgescit. Sed cum deinde inundatio aquarum excreverit, ipsum lapidem de arena tollit et ad alias terras ducit. Et si aranea aut alius vermis venenum suum super hominem fudit, ita tamen, quod in corpus illius non intrat, achatem ad solem aut super ignitum laterem fortiter calefaciat, et ita calidum super locum doloris ponat, et ipse lapis venenum illud aufert; et deinde iterum de eodem modo calefaciat, atque eum super fumum calidae aquae teneat, ut sudor ejus aquae illi commisceatur, et tunc eum in aquam illam per brevem horam ponat, et tunc lineum pannum ipsi aquae intingat, atque locum corporis sui ubi fixura araneae est aut ubi aliud venenum desuper fusum est, cum eodem panno berre, et curabitur.
11.16.2
Et si quis homo lapidem istum secum portat, eum ad nudam cutem suam ponat ut ita incalescat, et natura ejus hominem illum idoneum facit et sensatum, atque prudentem in sermone, quia de igne et de aere atque de aqua nascitur. Nam sicut aliqua mala herba quae ad cutem hominis ponitur ibi interdum pustulam aut ulcus exsurgere facit, sic etiam quidam pretiosi lapides, ad cutem hominis positi, eum sanum et sensatum sua virtute faciunt. Et homo qui caducum morbum habet et qui lunaticus est, achatem ad cutem suam positum semper habeat, et deinde melius habebit. Nam homines cum infirmitatibus istis multoties nascuntur, etiam de superfluitate malorum humorum et pestium eas sibi attrahunt. Et qui caducum morbum habet, achatem per tres dies in aqua ponat, cum jam luna plena est, et in quarta die eum auferat, et aquam illam modice coquat, ita ut non ferveat, et eam sic servet atque cum ea coquat omnes cibos quos interim comedit, dum luna tota decrescat; ac quidquam interim biberit, sive vinum, sive aquam, sic achatem imponat ei, et sic bibat, et sic per decem menses faciat, et curabitur, nisi Deus non velit. Sed et qui lunaticus est, ante triduum cum tempus insaniae suae instare cognoverit, eumdem lapidem per tres dies in aqua ponat, et in quarta die eum auferat, et tunc aquam illam modice calefaciat, atque omnes cibos, quos interim comedit, dum in amentia est, cum ea coquat, ac eum in omnem potum suum interim ponat, et desuper bibat, et sic per quinque menses faciat, et sensum suum et sanitatem recipiet, nisi Deus prohibeat. Nam cum per virtutem ejusdem lapidis modice calefacta aqua suscitatus, ne per fervorem illius infirmetur, cibi ejusdem hominis cum ipsa aqua condiantur, et potus illius eodem modo, ut praefatum est, et ita per virtutem eorumdem temperamentorum, et in virtute Dei, humores, qui insaniam illi inferunt, sedantur. Sed et per singulas noctes, antequam homo in lectum suum se collocet, achatem in aperto per longitudinem domus suae ferat et deinde per latitudinem ejusdem domus, in modum crucis, et fures per voluntates suas exercere et proficere minus praevalebunt, et in furando minus habebunt.
11.17.1
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XVII.--DE ADAMANTE.
11.17.1
Adamas calidus est, de quibusdam montibus meridianae plagae nascitur qui sunt quasi legechte[ leymechte?] et velut quaedam cristallus glasechte, et ex eadem leym quoddam gedosze quasi cor aliquando oritur magnae fortitudinis. Et quia forte et durum est, antequam magnum fiat, ipsa leym ejusdem montis circa positum scinditur, et ita velut in aquam cadit in modum et ad magnitudinem krisolo, sed postea in eodem loco ejusdem leym debilior priori est. Et cum deinde aliqua inundatio fluviorum excreverit, illum lapidem ad alias provincias educit. Et quidam homines sunt, qui ex natura sua et per diabolicam malitiosi sunt, et ob hoc libenter tacent, sed cum loquuntur, et acrem visum habent, ac interdum mentem suam fere excedunt, velut insania ducantur, et iterum cito ad se redeunt; isti saepe vel semper adamantem in os suum ponant, et virtus ejus talis et tam fortis est, ut malignitatem et malum hoc quod in eis est exstinguat. Sed et qui freneticus est, et mendax, et iracundus, et ipsum lapidem in ore suo semper teneat, et vi ejus haec mala ab ipso avertuntur. Et qui jejunare non potest, eumdem lapidem in os suum ponat, et esuriem ei minuit, ita quod tanto diutius jejunare poterit.
11.17.2
Et qui virgichtiget est, vel apoplexiam habet, id est hanc pestem, quae medietatem corporis apprehendit, ita quod se movere non potest, adamantem per totam diem unam in vinum aut in aquam ponat, et desuper bibat, et gicht ab eo cessabit, etiam si tam valida est ita quod membra illius dirumpere minantur, et etiam apoplexia minuetur. Sed et qui gelsucht habet, eumdem lapidem in vinum aut in aquam ponat, et desuper bibat, et curabitur. Sed adamas tantae duritiae est quod nulla duritia eum vincere potest, et ideo ipse ferrum impetit et fodit; unde cum nec ferrum nec calybs duritiam ejus incidere poterunt, calybem ita corroborat quod nec cedit nec frangitur antequam illum incidat. Et dyabulus eidem lapillo inimicatur, quia fortitudini resistit, ideo tam in nocte quam in die dyabulus eum dedignatur.
11.18
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XVIII.--DE MAGNETE.
11.18
Magnes calidus est et de spuma quorumdam venenosorum vermium nascitur qui in quadam arena et in quadam aqua habitant, sed tamen magis in arena quam in aqua. Nam quidam venenosus vermis est, velut snecko, circa quamdam aquam, et in aqua manens, qui aliquando spumam suam in quemdam locum cujusdam terrae emittit, et qua ferrum conflari solet. Quod dum alius quidam venenosus vermis viderit, qui etiam circa aquam ipsam et in ipsa aqua manet, et qui de terra illa pascitur de qua ferrum paratur, ad spumam illam ardenter currit, et venenum suum, scilicet nigrum ad eamdem spumam fundit, et venenum hoc spumam illam fortitudine sua pertransit, ita quod in lapidem durescit, et ideo magnes ferrugineum colorem habet, et ferrum naturaliter post se trahit, quia de veneno illo coagulatur, quod de terra illa nutritur de qua ferrum paratur. Sed aqua illa juxta quam idem lapis jacet, frequenti inundatione sua desuper inundans, maximum venenum quod in eo est attenuat et minuit. Et si homo furit, aut si aliquo modo fantasiae virgogelecht est, magnetem saliva sua bestriche, et verticem furentis ipso lapide ita madido bestriche, atque frontem ejus in transversum, et dic:« Tu furens malum cede in virtute illa qua Deus virtutem de coelo ruentis dyabuli in bonitate hominis mutavit;» et ille sensus suos recipiet. Nam utilis et inutilis ignis ejusdem lapidis, quia ignis, quem de ferruginea terra habet, utilis est; ignis autem quem de veneno vermium habet, mutilis est. Cum salubri et calida humiditate salivae hominis suscitatur, noxios humores qui intellectum hominis evertunt.
11.19
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XIX.--DE LIGURIO.
11.19
Ligurius calidus est. De quadam urina et non de omni urina lincis nascitur. Nam linx non est lascivum nec libidinosum, nec immundum animal, sed uno modo temperatum. Et virtus ejus tam fortis est, quod etiam lapides penetrat, unde etiam acutum visum habet, nec facile in oculis caligat. Et de urina ejus lapis iste non semper nascitur, sed tunc cum sol valde ardet et cum aura levis est et blanda et bene temperata. Nam animal hoc tunc aliquando propter calorem et puritatem solis et propter suavitatem pulchrae aurae laetatur, et tunc cum urinam emittere vult, pede in terram fodit, et in fossam illam urinam emittit, et sic de ardore solis ligurius coagulatur et crescit. De puritate enim solis et blanda aura quae animal istud tangendo perfulsit et de laetitia animi ejus, et de magna vi quam habet urina in eo calet, et cum ita emittitur, in lapidem istum coagulatur, ita quod coagulatio ista pulchri lapidis in terra fit qui est tenerior lapidibus aliis. Et homo qui in stomacho valde dolet, ligurium aut in vinum, aut in cerviseam, aut in aquam per brevem horam ponat et tunc auferat, et liquor ille viribus lapidis hujus perfunditur, ita quod inde vires accipit; et sic per quindecim dies faciat, et da illi modice ad bibendum parum pranso, et non jejuno, et nulla febris nec pestis tam fortis in stomacho illius est absque morte, quin stomachus ejus purgetur et purificetur et salvetur praeter instantem mortem. Nullus autem alius homo pro ulla causa istud condimentum bibat, nisi contra dolorem stomachi: vivere non posset, quia fortitudo ejus tanta est quod cor illius virseriget et quod caput ejus scindendo divideret. Sed quem difficultas urinae constringit, ita quod urinam facere non potest, ligurium in lac vaccarum aut ovium, non autem in lac caprarum, per diem unum ponat, et secunda die auferat, et lac illud calefaciat, id est welle, et ita sorbeat, et sic per quinque dies faciat, et urinam in eo solvit.
11.20
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XX.--DE CRYSTALLO.
11.20
Crystallus de quibusdam frigidis aquis nascitur, quae subnigri coloris, ex aere veniens aquam illam tetigerit, ipsa aqua in aliquo loco, velut quaedam massa, per frigus coagulatur, et quasi cor aquae in fortitudinem coagulatur, et cum deinde calor aeris aut solis eamdem tetigerit, eidem massae spissam albedinem quam tunc habet, ardore suo aufert, ita quod aliquantum pura fit, sed tamen per calorem illum dissolvi non poterit; sed deinde frigus iterum superveniens eamdem massam magis et magis coagulare facit, et purius; et illud tantae fortitudinis est quod per calorem ipsum non potest solvi, quamvis tota circumposita glacies dissolvatur, et sic cristallus exsurgit, et cristallus est. Et cui oculi caligant, cristallum ad solem calefaciat, et ita calidam oculis suis saepe superponat; et quia de aquae natura est, malos humores ab oculis extrahit, et sic ille melius videbit. Et si drusae aut orfimae in collo hominis nascuntur, eumdem lapidem ad solem calefaciat, et ita calidum super druse aut super orfimas per diem aut per noctem ligando constringat, et sic saepe faciat, et evanescent. Sed et cui hubo in gutture crescit seu intumescit, cristallum ad solem calefaciat, et ita calida vinum desuper fundat, et de illo saepe bibat, et etiam cristallum ad solem calefactam ad guttur super hubin calidum saepe ponat, et minorabitur. Sed et qui in corde, aut in stomacho, aut in ventre dolet, cristallum ad solem calefaciat, et ita calidae aquam desuper fundat, et tunc etiam per brevem horam in ipsam aquam eamdem cristallum ponat et deinde auferat, et ita aquam illam saepe bibat, et in corde, aut in stomacho, aut in ventre melius habebit. Et qui a nesseden fatigatur, eumdem lapidem ad solem calefaciat et ita calidum super locum illum ubi dolet ponat, et nessia fugabitur.
11.21
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XXI.--DE MARGARITIS.
11.21
Quaedam aquae sunt fluminum, quae salsae sunt, de quibus margaritae nascuntur. Nam pinguedo eorumdem fluviorum cum salsugine sua ad harenam cadit, ita quod superior aqua purificatur, et pinguedo haec cum salsugine sua in margaritas coagulatur, et hae margaritae mundae sunt. Accipe ergo margaritas istas, et eas in aquam pone, et totus livor et slim quae in eadem aqua est circa easdem margaritas congregatur, et superior aqua purificatur et emundatur. Et homo qui fiber habet, eamdem superiorem aquam saepe bibat. et melius habebit. Sed et qui in capite dolet, margaritas ad solem calefaciat, et ita calidas tymporibus suis circumponat et panno desuper constringat, et curabitur.
11.22
INCIPIT LIBER QUARTUS. CAP. XXII.--DE BERLIN.
11.22
Berlin de quibusdam conchis animalibus nascuntur, scilicet quae in conchis jacent, et quae in mari et in quibusdam magnis fluminibus manent. Nam quaedam istorum conchatorum animalium circa fundum fluviorum istorum versantur, et ibi pascua sua quaerunt, et aliquantulum venenosa, et de sordibus quas in fundo illo in se trahunt, et de veneno suo, cum hoc exspuunt, quaedam berlir coagulantur et ita nascuntur; quae aliquando turbidae sunt, quia ipsa animalia circa fundum earumdem aquarum versantur, et fere nulla utilitas in eis est. Sed de eisdem conchatis animalibus quaedam in medietate eorumdem fluviorum versare solent, ubi ipsae aquae purae sunt, et ibi eadem animalia minus sordium in se trahunt, et ideo etiam modicum veneni in se habent. Unde etiam berlin illae quae nascuntur de eisdem aquis quas ipsa animalia in se trahunt, et de veneno hoc quod illa exspuunt, ibi lucidae fiunt, quoniam ibi in mediis fluminibus quaedam puritas aquarum est. Sed tamen fere nulla utilitas medicinae in ipsis est, nisi quod tantum alii lucidiores sunt, et quod minus quam aliae venenum in se habent. Quaedam autem eorumdem conchatorum animalium in summitate ipsorum fluminum versantur, ubi spumae et multae sortes earumdem aquarum fluunt, et de ipsis spumis et de superioribus sordibus illis cum veneno ipsorum animalium quaedam berlin coagulantur, quae etiam aliquantum turbidae sunt, quia de spumis de collectionibus sordium illarum nascuntur, nec ad ullam utilitatem medicinae valent, quia plus infirmitatem quam sanitatem hominibus inferunt. Nam si quis homo in os suum poneret, inde talem infirmitatem sibi fere attraheret et ita Infirmaretur velut aliquod venenum sumpsisset; et si eas etiam ad cutem suam poneret, ita quod caro ejus ab ipsis incalesceret, venenum ex eis in se traheret, et hoc modo infirmus efficeretur et doleret.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).