Hincmarus Laudunensisfl. 878
Opuscula et epistolae
Epis 5
Choose a text
More by Hincmarus Laudunensisfl. 878
—
9210 Opetep
5.2
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Ex decretis Alexandri papae, qui fuit quintus post Petrum.
5.2
« Alexander episcopus omnibus divino sacerdotio fungentibus pax et misericordia multiplicetur, et sapientia atque bona voluntas in omnibus augeatur et fructificetur in Domino. Gratia Dei, fratres charissimi, sumus id quod sumus. Idcirco nobis providendum est, et oppido decertandum, ne in ea vacui inveniamur, sed eadem nobis cooperante gratia, fructum Domino plurimum reportemus. Quod aliter fieri non potest, nisi sapientiam scrutando, ejusque praecepta lectionibus et hymnis meditando, atque eo adminiculante implendo, orando, vigilando, voluntatem ejus, in quantum ipse largitus fuerit, perficere studeamus. Nec enim negligendam gratiam nobis Dominus dedit, sed fideliter exercendam tribuit. Dilectio enim sine simulatione in nobis esse et apparere debet, quia omnis qui odit fratrem suum homicida est; qui vero diligit Deum in Deo manet, et Deus in eo. Unde et Apostolus ait: Nolite judicare, fratres, in invicem, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratribus vel scandalum. Et Dominus inquit: Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias. Et alibi: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Et Salomon ait: Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. Summa enim iniquitas est fratres detrahere et accusare. Unde scriptum est: Omnis qui detrahit fratrem suum homicida est, et omnis homicida non habet partem aut haereditatem in regno Dei. Et alibi: Cavete vos, fratres charissimi, ne participes efficiamini, quod absit, malis eorum: et non solum vos cavete ab omnibus, sed et alios cavere ab eis et avertere docete.»
5.3
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Ex epistola Sixti papae secunda, universis Ecclesiis directa, qui fuit sextus post Petrum.
5.3
« Si quis vestrum pulsatus fuerit in aliqua adversitate, licenter hanc sanctam et apostolicam appellet sedem: et ad eam quasi ad caput suffugium habeat, ne innocens damnetur, aut Ecclesia sua detrimentum patiatur. Si autem ei necesse evenerit, eamque appellare minime ausus fuerit, et vocatus tamen ab hac sancta sede fuerit, non renuat venire, sed confestim ut ei nuntiatum fuerit venire festinet, et causas pro quibus vocatus est prudenter disponat, atque si necesse aliquid corrigere fuerit, cum his quos hic primos invenerit corrigat. Ad Ecclesiam tamen suam non prius revertatur quam hinc litteris apostolicis vel formatis pleniter instructus atque purgatus sit, si fuerit unde. Ut postquam domum reversus fuerit, cognoscant vicini sui qualiter hic suam aliorumque causam finierit, quatenus eam absque aliqua ambiguitate nuntiare et praedicare omnibus possit. Ab hac enim sancta sede a sanctis apostolis tueri, defendi et liberari episcopi jussi sunt; ut sicut eorum dispositione, ordinante Domino, primitus sunt constituti, sic hujus sanctae sedis, cujus dispositioni eorum causas et judicia servaverunt, protectione futuris temporibus sint ab omnibus perversitatibus semper liberi. Unde culpantur hi qui aliter circa fratres egerint, quam hujus sedis rectoribus placere cognoverint. His taliter consideratis, atque cum reliquis episcopis decretis, tanquam omnium curam gerentes, propter sedis propriae apicem decernimus ut nemo pontificum aliquem suis rebus exspoliatum episcopum, aut a sede pulsum, excommunicare aut judicare praesumat, quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus. Si quis autem aliter agere praesumpserit, sciat censuram hujus sanctae sedis cum omnibus membris suis sibi esse venturam; et sicut egerit, ita recipiet: si bene, bene; si grave, grave; si pessime, pessime; quoniam dignus est operarius mercede sua. Nos, fratres, nullum perdere volumus, sed ipse se perdit, qui pia considerata avertit, et qui apostolorum et hujus sanctae sedis decreta libenter violat. Sed et nunc, fratres, commendamus vos omnes Domino, et verbo gratiae ejus, qui potest perficere et dare haereditatem vobis cum omnibus sanctis. Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis id ipsum sapere secundum Jesum Christum, ut vobis invicem succurratis, et non sitis divisi: ut unanimes uno corde honorificemus eum in concordiam et consolationem fratrum, qui potens est confirmare vos secundum Evangelium ejus, juxta revelationem mysterii aeterni, temporibus scilicet perpetuis, quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera.»
5.4
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. In Decretatibus Hygini papae, qui fuit decimus post Petrum, de metropolitanis episcopis.
5.4
« Caeterum, fratres, salvo in omnibus Romanae Ecclesiae privilegio, nullus metropolitanus, absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas episcoporum, quia irritae erunt aliter actae quam in conspectu eorum omnium ventilatae, et ipse si fecerit coerceatur a fratribus. Criminationes majorum natu per alios non fiant, nisi per ipsos qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerunt, et actis publicis docuerint omni se suspicione carere et inimicitia, atque irreprehensibilem fidem et conversationem ducere. Necnon et peregrina negotia et judicia prohibemus, quia indignum est ut ab externis judicentur, qui comprovinciales et a se electos debent habere judices. Nos quidem ex omni parte arripiendo occasiones abscidimus. Nos supernae memores disciplinae quibuscunque cadentibus dexteram porrigimus, et a ruinae praecipitio quos possumus relevamus, et defensionis adminiculum totis viribus praebere cupimus. Certe vel si mens sit recti conscia, vindicta dignus est qui alii existit causa periculi: qui vero innocentem vel fratrem quocunque ingenio persequitur, ipse in se jugulum mortis impingit, ut ait divinus et beatus praeco: Noli detrahere, ne eradiceris; noli accusare, ne accuseris; noli judicare, ne judiceris: quia in quo judicio judicaveris, judicabitur de te. Nemo creditur nos odisse, quorum relatione non laeditur. Dicit enim Dominus: Omne regnum in se divisum non stabit; et omnis scientia et regula adversum se divisa non stabit. Ideoque necesse est ut concorditer salubres suscipiatis hortatus, nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis constitutionibus pareatis.»
5.5
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. In Decretalibus Aniceti papae de metropolitanis contumacibus, qui fuit tertius decimus post Petrum.
5.5
Epistola unica.« Ipse autem archiepiscopus nihil de coepiscoporum causis, aut aliis communibus, juxta statuta apostolorum, absque cunctorum illorum agat consilio: nec illi, nisi quantum ad proprias parochias pertinet, sine suo, quoniam tali gaudet ex concordia Altissimus, et gloriatur in membris suis. Reliqui vero, qui alias metropolitanas sedes adepti sunt, non primates sed metropolitani nominentur. Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit, et sine omnium comprovincialium praesentia vel consilio episcoporum, aut eorum, aut alias causas agere, nisi eas tantum quae ad propriam suam pertinent parochiam agere, aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps praesumere audeat. Si vero incorrigibilis eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum judicia terminare praecepta sunt, ejus contumacia referatur, ut vindicta de eo fiat. et caeteri timorem habeant. Si autem propter nimiam longinquitatem, aut temporis incommoditatem, vel itineris asperitatem, grave ad hanc sedem ejus causam deferre fuerit, tunc ad ejus primatem causa deferatur, et penes ipsum hujus sanctae sedis auctoritate judicetur. Similiter, si aliquis episcoporum proprium metropolitanum suspectum habuerit, apud primatem dioeceseos, aut apud hanc apostolicam sedem audiatur. Qui major est vestrum, secundum Dominicam jussionem, sit vester minister; et quanto major es in omnibus humilia teipsum. Charissimi, nolite inter vos contendere, nec quaerat aliquis major esse; sed juxta Apostolum, diligite vos invicem, quoniam charitas ex Deo est; et omnis qui diligit ex Deo natus est, et cognoscit Deum: qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est.»
5.12
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Ex Graecis et Latinis canonibus, et synodis Romanis, atque decretis praesulum ac principum Romanorum, a papa Adriano Ingilramno Mediomatricae urbis episcopo prolatis.
5.12
« Nullus metropolitanus episcopus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas eorum, quia irrita erunt, imo etiam causam in synodo pro facto dabit. Nec reliquorum aliquis episcoporum, suorum sacerdotum causas audiat, absque praesentia clericorum suorum; quia irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum confirmetur.»
5.13
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Ex decretis Eusebii papae.
5.13
« Oves ergo quae pastori suo commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, debent, nec ullatenus accusare possunt; quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur. Ideo ista dicimus, quia in scriptis vestris reperimus quosdam episcopos vestris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione: et idcirco quosdam suis esse rebus exspoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos. Quos sciatis nec ad synodum comprovincialem, nec ad generalem posse vocari, nec in aliquid judicari, antequam cuncta quae eis sublata sunt legibus potestati eorum redintegrentur. Prius ergo oportet omnia illis legibus redintegrari, et ecclesias quae sibi sublatae sunt, cum omni privilegio suo restitui. Et postmodum non sub angusti temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati vel expulsi esse videntur, antequam ad synodum convocentur, et ab omnibus quisque suae provinciae episcopis audiatur. Nam nec vocari ad causam, nec judicari potest exspoliatus vel expulsus, quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus. Unde et antiquitus decretum est ut omnes possessiones, et omnia sibi sublata, atque fructus cunctos, ante litem contestatam perceptor vel primas possessori restituat. Et alibi scriptum habetur: Ille qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quae possedit securus teneat. Et alibi in synodalibus Patrum decretis, et regum edictis legitur statutum: Redintegranda sunt omnia exspoliatis vel ejectis episcopis, praesentialiter ordinatione pontificum, et in eorum unde abscesserunt loca funditus revocanda quacunque conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut virtute majorum, aut per quascunque injustas causas, res Ecclesiae, vel proprias aut substantias suas perdidisse noscuntur ante accusationem, aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua. Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena invadit non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in Evangelio scriptum est, quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum; et in legibus saecularibus cautum habetur: Qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta est in decuplum quae sublata sunt restituat. Et in lege divina legitur: Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui, et dicet omnis populus, Amen. Talia ergo non praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque sua damnatione. Pacem, et non damnum aut injustitiam alicujus sectamini in invicem, et in omnes. Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. De caetero, charissimi, gaudete, et perfecti estote: exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Dominus custodiat vos, et nunc, et in die aeternitatis. Amen. Data IX Kalend. Octobr., Constantio V. C. CONS.»
5.14
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Ex epistola Zephyrimi papae, Aegyptiis directa, qui fuit decimus sextus post Petrum.
5.14
11.)« Nuntiatum est enim sedi apostolicae per apocrisiarios vestros, quosdam fratrum nostrorum, episcoporum videlicet, ab Ecclesiis et propriis sedibus pelli, suaque eis auferri supellectilia, et sic nudos exspoliatos ad judicia vocari, quod omni ratione caret, cum constituta apostolorum eorumque successorum, et praecepta imperatorum, ac constitutiones legum, id ipsum habeant, et apostolicae sedis auctoritas id ipsum fieri vetet. Praeceptum est ergo in antiquis statutis, episcopos ejectos, atque suis rebus exspoliatos, Ecclesias proprias recipere, et primo sua omnia eis reddi, et tum demum, si quis eos juste accusare voluerit, aequo periculo facere, judices esse decernentes episcopos recta sapientes, et in Ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum qui oppressi videbantur: nec prius eos respondere debere, quam omnia sua eis et Ecclesiis eorum legibus integerrime restaurentur.»
5.15.1
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Ex epistola Julii papae, quae fuit rescripta Eusebio, Theognio, Theodoro, ac Berinto, et reliquis Orientalibus episcopis, culpans eos quod Athanasium et Paulum, caeterosque sequaces eorum, absque sedis apostolicae consultu damnare, et a propriis sedibus pellere, contra canonicam praesumpsere auctoritatem.
5.15.1
« Decuerat vos adversus sanctam Romanam et apostolicam Ecclesiam limate et non ironice loqui, quoniam et ipse Dominus noster Jesus Christus eam decenter allocutus ait: Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Habet enim potestatem, singulari privilegio sibi concessam, aperire et claudere januas coelestis regni quibus voluerit. Nam si ei detrahere, quae Domini ore sacrata atque superexaltata est, non renuitis, nec mirum si fratribus irrogare injurias minime cessatis. Unde jam silentio non teguntur, quae vestro in concilio turbulenter atque cum tempestate decreta sunt. Apparet enim quoniam quadam tumultuosa indisciplinatione veritas est oppressa: vobis quippe inconsiderantibus quae placent Deo, propter jurgia quae contra proximos vestros habetis, et vota vestra inevincibilia esse contenditis. Sed erit opus divinae providentiae, quatenus et e contrario aperte possint evacuari, et quidquid illic convenientes, sine qualibet gratia, odio aut inimicitiarum causa gessistis, funditus repelli. Quapropter cum omni festinatione vos omnes ad hujus sanctae sedis reverentiam volo concurrere, quatenus gestorum apud vos integritatem per vos ipsos possitis ostendere. Nam nec dubitare vos credo Athanasium, sacrae legis doctorem, non solum a nobis, sed etiam a Nicaena synodo verae fidei cultorem esse comprobatum: qui defecto Alexandro mirabili sene, qui Arii prostraverat blasphemias, post quinque menses Nicaeni concilii, Alexandrinorum Ecclesiae suscepit praesulatum. Adversus quem ejusque sectatores multa mendacia texentes, et nudas valde calumnias quasi veras accusationes componentes, multorum malorum eum causam et caput esse perhibuistis: et non solum apud Aegyptum sed etiam apud Palaestinam, et Phoenicem, vicinasque gentes, scriptis vestris illum perturbatorem esse significastis. Qua de re, ecclesiasticam sequentes regulam, vos et illos Romae regulariter ad judicium die statuta, non sub angusto temporis spatio, ut excusatio locum non inveniret, litteris et apocrisiariis evocavimus, illique vocatione suscepta ad diem praestitutum venere; sed vos, ne vestris mendaciis caperemini, vestraeque calumniae nudarentur, venire distulistis. Nec his machinationibus solummodo contenti estis: sed etiam, videntes oves pastoribus desolatas, lupos pro pastoribus super eas posuistis. Decuerat ergo ut ad regularem veniretis convocationem, qualiter de his et de aliis vestris praesumptionibus veram redderetis rationem, quoniam occurreret veritas si falsitas displiceret, et nullus dubitat, quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum eum nocens ut absolvatur requirit. Nec suspicione caret, qui alium calumniis derogat, falsa dixisse, cum ipse ad judicium ut probet quae intulit evocatus venire distulerit. Vellem enim vos magis ad jam dictam canonicam convenire vocationem, ut coram universali concilio redderetis rationem, cur synodum ad statum Ecclesiarum et fratrum in Antiochia subvertendum, et Nicaeni magni concilii destructionem fecistis, aut cur nobis inconsultis, episcopos in eam convocastis, ad quam nec Maximus Hierosolymitanus venit, nec nostra interfuit legatio, canonibus quippe in Nicaena synodo jubentibus, non debere praeter sententiam Romani pontificis ullo modo concilia celebrari, nec episcopos damnari; aut cur in praedictorum loco fratrum alios adulteros posuistis, antequam penes nos, aut nostros apocrisiarios, eorum causa canonice esset examinata, finemque perciperet rectum. Isti enim, qui ad memoratam regularem venere vocationem, volentes vos a praedictis subtrahere calumniis, multa adversus vos lacrymabilia et doloribus plena referunt, accusantes vos et dicentes multa se importabilia a vobis esse passos. Vos ergo refugientes venire, illosque perseverantes in vera ratione, suasque calumnias reclamantes, super quibus et Aegyptiorum episcopi litteris nobis missis protestantur suis, falsa esse quae contra Athanasium suosque sectatores machinantur, cunctaque Arianorum machinata blasphemiis. Talibus namque figmentis liquet eos esse inculpabiles, vosque culpabiles: quia si de vera confideretis innocentia, nullomodo a jam dicta vos canonica subtraheretis evocatione, quae non subito, sed spatiose denuntiata est: sed omni subducta apologia, absque tardatione venire et causas reddere festinaretis. Quibus ita gestis, scripsi vobis et omnibus qui in Antiochia contra apostolicam canonicamque regulam nobis inconsultis fueratis congregati, arguens vos primum de injuriis litterarum: deinde cur Athanasium suosque consectatores ad vestrum concilium convocassetis, canonibus scilicet praecipientibus nihil extra Romanum decerni pontificem, cui haec et majora Ecclesiarum negotia, tam ab ipso Domino, quam ab omnibus universorum Conciliorum patribus, speciali sunt, ut jam dictum est, privilegio contradita. Vobis vero refugientibus, et ad concilium toties convocatis adesse nolentibus, illis quoque in sua reclamatione et justa ratione persistentibus, vestraque cognoscentes crimina, et illorum justam examinantes rationem, omnesque eos Nicaeno concilio comperientes, et nostris apostolicis jussionibus obtemperantes, visum est nobis ac universo concilio, ut vos, divinis praeceptis et apostolicis monitis informati, qui pro omnium Ecclesiarum statu impigro vigilare debemus affectu, si quidquam reprehensioni usquam invenitur obnoxium, celeri sollicitudine aut ab ignorantiae imperitia, aut a praesumptionis usurpatione revocemus. His taliter consideratis atque decretis, tanquam omnium curam gerentes, propter sedis propriae dignitatem, suscepimus eos in communionem, singulisque cum suis, auctoritate hujus sanctae sedis, rebus suas proprias reddidimus Ecclesias, quoniam huic sanctae sedi propter pravorum hominum insidias, ipso Domino instituente, et sanctis Apostolis, eorumque successoribus per singula concilia roborantibus, hoc semper licuit licebitque, Domino auxiliante, in perpetuum. Unde qui se scit aliis esse praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obtemperantiam, quam ab aliis requirit, gratis et ipse dependat. Quapropter increpando vobis scribo, quia non recte tractastis viros inculpatos, et a nobis minime examinatos, de suis Ecclesiis communione privatos pellentes, et ecclesiasticae disciplinae injuriam irrogantes, constitutumque Nicaeni concilii minime servantes, talia indisciplinate agere non formidastis. Idcirco, quoniam dudum venire renuistis, modo ad certum diem, id est, XV Kal. Novembris, vos iterum reguariter litteris missisque evocamus, ut coram vobis ostendamus, nos justam in eos protulisse sententiam, et de caetero non talia esse passuros. Est etenim in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena invadit non exeat impunitus, sed cum multiplicatione restituat. Unde et in Evangelio scriptum est. Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum. In lege quoque cautum est: Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui, et dicet omnis populus, Amen. Quare miror vos tam audaces esse, et tam impudenter egisse, et terminos ac jura beati Petri apostolorum principis invasisse. Si enim, ut paulo superius praelibatum est, juris erat ut absque ejus sanctae sedis auctoritate nullus deberet aut concilia celebrare, aut episcopos ad Synodum convocare, vel eos damnare, aut propriis pellere sedibus, aut alios in eorum loco ordinare, omnia vos temerare non timuistis. Quid ergo est aliud talis praesumptio, nisi quod apostolorum suorumque successorum decreta transgredi, et maledictionem superius comprehensam, in lege scilicet cautam, quam omnis populus uno ore consonaque responsione per Amen, id est fiat, confirmavit, suscipere non timuistis?»
5.15.2
Item ex eadem:« Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere, quam ille qui injuriam ejusque sustinuit nequitiam. Et post pauca. Quod enim scripsistis non posse eum a pauciore numero episcoporum restitui quam depositus fuerat, non ita est, nec haec regula orthodoxorum sanctae Ecclesiae est episcoporum, sed Arrianorum, sociorum videlicet vestrorum, haec inventio ad perditionem orthodoxorum episcoporum contexta est. Nam, ut nobis a veracibus est testibus relatum, quando Antiochiae pro damnatione fidei de consubstantialitate prolata fuistis congregati, odio praedicti Athanasii hanc regulam protulistis, quae nullas habet vires, nec habere poterit, quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium actum est, nec Romanae Ecclesiae legatio interfuit, canonibus praecipientibus sine ejus auctoritate concilia fieri non debere, nec ullum ratum est aut erit unquam concilium, quod ejus non fuerit fultum auctoritate. Igitur de fuga super qua Athanasium reprehenditis, non recte agitis, cum ipse Dominus mandatum nobis hoc dederit: Cum persecuti vos fuerint in unam civitatem, fugite in aliam. Et ipse Dominus per semetipsum exemplum demonstrans, quando Pharisaei concilium fecerunt adversus eum ut eum occiderent, sciens autem Jesus discessit inde. Et alibi: Tulerunt lapides Judaei, ut mitterent in eum. Jesus autem abscondit se, et exivit de templo, et transiens per medium eorum abiit, et ita discessit. Nam et discipuli propter metum Judaeorum recesserunt, celantes semetipsos. Et Paulus in Damasco, a principe gentis quaesitus, de muro sporta depositus est, et manus quaerentis effugit. Et alii quamplurimi et innumerabiles sancti, tam in Veteri, quam in Novo Testamento, fugisse leguntur. Si ergo fugam improperatis fugientibus, erubescite potius persequi, et quiescite insidiari, quiescentque continuo fugientes. Nam sive perimatis eos, mors semper contra vos exclamat: sive rursus exsilia superponatis, ubique in vos mali memoriam destinare noscimini, et illi patiendo sibi proficiunt. Unde et Dominus ait: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Multos enim cognovimus pessimis machinationibus injuste depositos. Ideo summopere mihi, cui vice principis Apostolorum universalis Ecclesiae cura commissa est, providendum est, auxiliante ipso summo apostolo, ne deinceps talia fiant, quoniam ideo huic sanctae sedi praefata privilegia specialiter sunt concessa, tam de congregandis conciliis, ac restitutionibus episcoporum, quam de summis Ecclesiarum negotiis, ut ab ea omnes oppressi auxilium et injuste damnati restitutionem sumant, et talia ab improbis nec praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque damnatione.« Et post aliquanta.» Noluit itaque Dominus tam leviter suos tractari ministros sicut facitis, aut a vobis damnari, sed sicut memoratum est, aut ab hac sancta sede cui commissi sunt, aut suo reservari judicio. Ait enim: Qui vos contristabit, me contristabit. Qui fecerit injuriam vobis, recipiet id quod inique gessit. Et quanta poena exspectet eos qui Domini scandalizant discipulos, Evangelium sufficienter exponit, ubi de scandalizantibus discipulos loquitur. Nam quod a vobis non sint damnandi, sed aut ab hac sancta sede, ut praefatum est, aut sibi reservandi, ipse manifeste dat exemplum, quando peccantes sacerdotes, quorum locum modo in sancta Ecclesia episcopi tenent, non per alium, sed per semetipsum, vendentes et ementes ejecit de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et ejecit de templo. Et ipse alibi ait: Deus stetit in Synagoga deorum, in medio autem deos discernit, et reliqua talia et his similia. Et alibi idem ipse ait: Nolite judicare, ut non judicemini; nolite condemnare, ut non condemnemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini. Quapropter non tam temere, ut vos facitis, quisquam suam praesumat evomere iniquitatem: sed judicantem oportet cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, nec de illis, quae ei inconcessa sunt, ullomodo judicium praesumere, interrogandi ac proponendi, adjiciendique patientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limita sit pleniter: nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi, peractis omnibus, jam nihil amplius habuerint in quaestione quod proponant. Nec oportet quemquam judicari aut damnari, antequam suos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat spatiosum ad abluenda crimina. Similiter in jam facta Nicaena synodo statutum est, ut ultra provinciae terminos accusandi licentia non progrediatur, nisi ad hanc apostolicam fuerit sedem provocatum, ad quam omnes qui voluerint libere et absque illo impedimento a quibusdam agendo, confluere debent.» Item ex subsequentibus.« Judices autem alii esse non debent, nisi quos ipse qui impetitur elegerit, aut quos suo cum consensu haec sancta sedes, aut ejus primates auctoritate hujus sanctae sedis delegaverint. Ex his enim et aliis, quae tam in hac sancta sede, quam et ab Apostolis eorumque successoribus sunt statuta, nil praefatis episcopis concessistis: sed vim eis inferentes, injusteque, ut superius commemoratum est, eos damnantes, aliquos absentes expulistis, quod omni Christianae legi est inimicum. In quibus apparet quod nec Domino sua servastis jura, nec huic sanctae matri et apostolicae Ecclesiae, quae, ut praescriptum est, eos suo judicio aut huic sedi voluit reservari, ne a tam pravis, sicut estis, hominibus damnarentur aut ejicerentur. In his omnibus vos stultos et praevaricatores Evangeliorum et canonum esse, nulli sane sapientium est absconditum. Nec his contenti in vestra estis praevaricatione, sed etiam quod prius expulsos eos, et suis exspoliatos rebus, quasi vocastis atque damnastis, cum nullus regulariter aut vocari, aut judicari possit antequam sit regulariter restitutus, et sua omnia ei legibus sint integerrime reformata. Est namque in saepedicta sancta synodo ab omnibus unanimiter decretum, et apostolica auctoritate roboratum, ut si quis episcoporum suis fuerit rebus exspoliatus, et in accusatione pulsatus, ordinatione pontificum oportet et decet sanctum propositum prima fronte certare, ut omnia quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, legaliter primo potestati ejus ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul regulariter prius statui pristino reddatur, et ipse, dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam, et si ita juste videtur, accusantium propositionibus respondeat. Quare ergo transgressi estis terminos patrum, judicantes et damnantes eos quos non debuistis? quare judicastis eos quos non regulariter approbastis? Nec observastis quod in Regnorum libro scriptum est: Non quomodo videt homo, videt et Deus: quia homo videt in facie, Deus autem in corde, et in Paralipomenon: Omnia corda scrutatur Deus, et omnem cogitationem novit. Et alibi scriptum est: Non potest humano condemnari examine, quem Deus suo reservavit judicio. Haec omnia summopere praecavenda sunt, nec accusatio episcoporum facile est recipienda, dicente Domino: Non suscipias vocem mendacii, et Apostolus inquit: Adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam, absque duobus vel tribus idoneis testibus. Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis? Quibus cognitis, magis vos dominari velle manifestum est, quam consulere fratribus aut sustentare eos, quia honor inflat ad superbiam, et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam. Decuerat namque vos, juxta praefatas regulas, si aliquid egissent contra suum ordinem, mandare nobis, et exspectare quid ad vestra consulta rescriberemus, in tantum, ut si etiam quidquam grave intolerandumque committerent, nostra praestolaretur censura, et nihil prius aut aliud decerneretis, quam quod nobis placere cognovissetis, ita ut a regulis praestitutis nulla, aut negligentia, aut praesumptione recederetis. Cesset hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio, vitentur hujusmodi nocumenta, quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta, quoniam convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes.»
5.16
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Ex epistola sanctissimi archiepiscopi Felicis et ejus sancti concilii, Athanasio, et universis Aegyptiorum, Thebaidorum et Libyorum episcopis rescripta: in qua consultationibus eorum, quas super episcoporum persecutionibus et accusationibus direxerunt, canonice respondetur.
5.16
« Non ita in Ecclesiasticis agendum est negotiis, sicut in saecularibus. Nam in saecularibus, postquam legibus vocatus venerit, et in foro decertare coeperit aliquis, non licet ante peractam causam recedere: in ecclesiasticis vero, dicta causa recedere licet, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit. Item ex eodem. Jam enim formam dedimus, et a praedecessoribus nostris datam esse cognovimus, ut si quis se agnoverit Christianum, illud servet quod ab Apostolis noscitur esse contraditum, dicente Apostolo Paulo: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit. Christus enim Dei Filius, Dominus noster, humano generi per propriam passionem salutem plenissimam condonavit, ut nos liberaret. Et si Deus in tantum nos dilexit, ut etiam proprio Filio non parceret, sed pro nobis omnibus illum traderet, ut nos liberaret, ut quid nos non diligimus fratres, aut eos temere judicamus, cum praedictus dicat Apostolus: Nolite judicare invicem, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum? Nam si illi qui fratres diligunt, ex Deo nati sunt et vident Deum, quid ergo erit illis, qui eos persequuntur, et eos detrahendo, machinando, accusando, infestando, damnare moliuntur? Si illi filii Dei, procul dubio hi filii sunt diaboli, qui semper sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret, ita fratres insequuntur ut perdant. Qui vero adjuvare fratres refugiunt, majus onus peccatorum acquirunt et fraternitatis solatio rei existunt. Et post pauca: Non enim de fontibus salutiferis, spiritualiter ad acquisitionem aeternae vitae, procedunt tales accusationes et detractiones, atque ideo competenter nos beatus Paulus apostolus admonens ait: Non debere plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. In diffinitione pietatis perduremus. Qui enim hanc praetereunt, non tantum ipsi sunt decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae dereliquerunt omnibus memoriam, ut in his in quibus peccaverunt minime latere potuissent. Gloria enim et contumelia in loquela, et in lingua hominis casus illius est. Ideoque conveniens est, hanc quidem ostensionem reprehensionum illorum nostris actibus inseri, ne ulterius jam talia patiamini, seminantibus illis zizania et scandala, sed laetari in officiis et dogmatibus vestris mereamini. Igitur erubescant talia, et hujusmodi blasphema subtrahere festinent, si noluerint a sacerdotali nostro collegio segregari, et a Christiani populi societate divelli. Licet namque de his plura et pernecessaria, quae in decretis sedis Apostolicae, et ab Apostolis eorumque successoribus statuta, inveniuntur, dicere et conscribere potuissemus, tamen nobis melius visum est, ut epistolam oratione claudamus. Deus omnipotens, et hujus unigenitus Filius et salvator noster Jesus Christus, hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus, et coepiscopis nostris, quibuscunque tribulationibus laborantibus, totis succurratis viribus, et cum eis compatientes, crucem ejusdem Domini salvatoris portetis, ut veri ipsius discipuli coram omnibus appareatis: ut et vos, et qui vobiscum sunt, hic et in futuro meliora possideatis, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se, per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et cum quo, omnipotenti Deo Patri gloria in saecula saeculorum. Amen. Valere vos opto, charissimi fratres. Data Idibus Februarii, Agario et Juliano V. Cl. conss.»
5.17
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Item ex Graecis et Latinis canonibus.
5.17
« Nam si suis rebus fuerit exspoliatus episcopus, aut quod absit, quod alienum ab omnibus debet esse fidelibus, a sede propria ejectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice, antequam in pristinum restituatur honorem, et sua omnia quae insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerant redintegrentur, nec convocari nec judicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen judicandus, advenire sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere cogatur, antequam integerrime omnia, quae per suggestionem inimicorum suorum amiserat, potestati ejus ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul prius statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure suis, tunc canonice convocatus, ad tempus synodo in legitima et canonica veniat ad causam, et si ita juste videtur, accusantium propositionibus respondeat.»
5.18
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Ex decretis Coelestini papae.
5.18
« Nulli sacerdotum liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium normam constitutorum, pro aliquorum libitu, licentia populis permissa, frangatur? CAPITULO III: Quod docendus sit populus, non sequendus. Docendus est populus, non sequendus. Nosque, si nesciunt, eos quid liceat quidve non liceat commonere, non his consensum praebere debemus. Quisquis vero conatus fuerit tentare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae minime defuturam. Quae enim sola admonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est per severitatem congruentem regulis vindicemus. Per totas hoc ergo, quae propriis rectoribus carent, Ecclesias volumus innotescat, ut nullus sibi spe aliqua forsitan blanditiis illudat. Data XII. Kal. Augusti, Florentio et Dionysio conss.»
5.19.1
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Epistola decretalis Sixti papae.
5.19.1
« Sixtus episcopus omnibus Orientalibus episcopis in Domino salutem. Gratias vestrae referimus sanctitati, quod in tribulatione et persecutione nostra nos visitare misistis, et causae nostrae finem bonum scire et esse optatis, precibusque Deum exorastis, ut mihi in tribulatione succurreret mea, meque adjuvaret, et ab aemulis tribulantibus et persequentibus me liberaret. O quam bona est charitas, quae absentes per imaginem, praesentes sibimetipsis exhibet per amorem: divisa quoque unit, ac confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta confirmat. Quam recte praedicator egregius, apostolus videlicet Paulus, vinculum perfectionis vocat, quoniam virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas charitas ita ligat, ut ab amantis mente dissolvi jam nequeant. Hac quoque virtute, fratres, vos plenos Spiritus sancti gratia esse reperio, dum solatiari mihi in meis anxietatibus sentio. Nec mirum, charissimi, si me persequuntur aemuli mei, cum caput nostrum, quod est Christus, olim aemuli sanctae Dei Ecclesiae, servorumque ejus, sint persecuti. Unde et ipsa per se Veritas dicit: Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Quae iterum dicit: Si de hoc mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Haec, fratres, cum et nos sciamus, et aliis nos saepe praedicemus, vosque ea perfecte scire non dubitemus, propter insidiantium vituperationes aut accusationes, vel propter laudantium adulationes, nec ad dexteram, nec ad sinistram declinare debemus: sed inter verba laudantium sive vituperantium, ad mentem semper recurrendum est. Et si in ea non invenitur bonum quod de nobis dicitur, magnam tristitiam generare debet. Et rursum, si in ea non invenitur malum quod de nobis homines loquuntur, in magnam debemus laetitiam prosilire. Quid enim si omnes laudent, et conscientia nos accuset? aut si omnes accusent, et conscientia nos liberos demonstret? Habemus Paulum dicentem: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Job quoque dicit: Ecce in coelo testis meus. Si ergo est nobis testis in coelo, testis in corde, dimittamus stultos foris loqui quod volunt. Quid enim aliud detrahentes faciunt, nisi in pulverem sufflant, atque in oculos suos terram excitant? ut unde plus detractionis perflant, inde magis nihil veritatis videant. Vocandi tamen sunt etiam ipsi, et tranquille admonendi, eisque satisfieri modis omnibus debet, scientes quod de Judaeis Veritas dicit, ne forte scandalizemus eos. Si autem satisfieri sibi ex veritate noluerint, habes consolationem quam in Evangelio aspicias, quia cum Domino dictum fuisset: Scis quia audito Judaei hoc verbo scandalizati sunt, respondit: Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum. Paulus quoque apostolus admonet dicens: Si fieri potest, quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes. Dicturus cum omnibus hominibus pacem habentes, quia hoc difficile esse perspexit, praemisit, si fieri potest, et subjunxit quod potest fieri, cum dicit quod ex vobis est. Quia si nos in mente charitatem erga odientes servare cupimus, et si illi nobiscum pacem non habent, nos tamen cum illis sine dubio habemus.
5.19.2
« Quod ergo mandastis, ut scriberemus vobis, qualiter instans jurgium contra me suscitatum sit, vel a quo, ut vestro adminiculo pelleretur, et causa mea firmaretur, scitote me criminari a quodam Basso, et injuste persequi. Quod audiens Valentinianus Augustus, nostra auctoritate synodum congregari jussit, et facto concilio cum magna examinatione satisfaciens omnibus, licet evadere aliter satis possem, suspicionem tamen fugiens, coram omnibus me purgavi, me scilicet a suspicione et aemulatione liberans, sed non aliis qui noluerint, aut sponte hoc non elegerint faciendum, formam exemplumque dans, cum scriptum sit: Si quis crimen objicere voluerit, scribat se prius probaturum; et alibi: Criminationes adversus doctorem nemo suscipiat; et iterum: Si quis episcopus, presbyter, aut diaconus, vel quilibet clerici apud episcopum a qualibet persona fuerint accusati, quicunque fuerit, sive ille vir sublimis honoris, sive ullius alterius generis persona, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, noverit docenda probatioribus, monstranda documentis se debere inferre. Si quis ergo circa hujusmodi personas non probanda detulerit, intelligat se jacturam infamiae sustinere, et sub magna excommunicatione exsilio deportari. Ista omnia postposui, non aliis, ut paulo superius praelibatum est, exemplum dando, sed me a praefata infamia et suspicione liberando. Condemnatus est autem memoratus Bassus a jam dicta synodo, ita tamen ut in ultima die viaticum ei non denegetur, propter humilitatem pietatis Ecclesiae. Valentinianus quoque ante dictus Imperator scripto eum condemnavit, cum Augusta matre Placidia, et omnia praedia facultatum ejus, futuris de talibus dans hominibus formam ita faciendi, Ecclesiae catholicae sociavit. Saepedictus ergo Bassus nutu divino non multo post moritur. Cujus corpus licet dignum non esset sepulturae, propter misericordiam tamen sepelivi eum in cubiculo parentum ejus. Et quanquam ipse erga me stulte et impudenter egisset, ego vero misericorditer circa eum egi, cogitans illud quod Dominus in Evangelio loquitur dicens: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. Et in ipsa Dominica oratione, quam Salvator noster discipulos suos orare docuit, quotidie supplicando Domino dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et multa alia his similia. His ita de me peractis, quia contra voluntatem omnium episcoporum qui nobiscum erant, propter humilitatem sensus mei, nullius compulsus judicio, aut vim passus, sed sponte eligens, haec, non formam, ut jam dictum est, aliis dando, sed me purificando feci. In aliis tamen episcopis competens adhibenda est talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas mortifera capitis peste nihil possit, sed segnius tracta pernicies reatu non legitimae curationis involvat pariter sauciatos et medentes. Ob id ergo statuentes decernimus, ut hi qui non sunt bonae conversationis, et quorum vita est inexcusabilis, vel quorum fides, vita, et libertas nescitur, non possint Domini sacerdotes accusare, ne viles personae ad accusationem eorum admittantur. Similiter hi qui in aliquibus criminibus irretiti sunt, vel qui sunt suspiciosi, vocem adversus majores natu non habent accusandi, quia suspiciosa vox et inimica veritatem solet opprimere. Peregrina vero judicia, salva in omnibus apostolica auctoritate, generali sanctione prohibemus. Unde oportet, si aliquis episcoporum super certis accusetur criminibus, ut ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia episcopis, quia non oportet accusatum aliubi quam in foro suo audiri. Si quis vero judicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat. Appellantem autem non debet afflictio ulla, aut detentionis injuriare custodia, sed liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare. Liceat etiam in causis criminalibus appellare, nec appellandi vox denegetur ei quem supplicio sententia destinarit. Pulsatus ante suum judicem causam dicat, et ante non suum judicem pulsatus, si voluerit taceat: et ut pulsatis quoties voluerint induciae dentur. Si quis ergo iratus crimen aliquod cuilibet temere objecerit, convicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur, ut si fortasse resipiscens quae prae iracundia dixit, iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur. Omnis ergo qui crimen objicit, scribat se probaturum. Revera ibi semper causa agatur, ubi crimen admittitur: et qui non probaverit quod objecit, poenam quam intulerit ipse patiatur. Placuit etiam ut si episcopus accusatus appellaverit apostolicam sedem, id statuendum quod ejusdem sedis pontifex censuerit. Haec tamen omnino in sacerdotum causa forma servetur, ne quemquam sententia non a suo judice dicta constringat. Occurrere quoque quisque fidelium ruinis debet oppressorum et miserorum subsidio, quo valeant ex relevatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam. Libat enim Domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa. Unde scriptum est: Frater fratrem adjuvans exaltabitur. Ecclesia enim Dei sine macula et ruga debet existere, et ideo non oportet eam a quibusdam conculcari aut maculari, quia scriptum est: Una est columba mea, perfecta mea. Hinc iterum Dominus ad Moysem ait: Est locus penes me, et stabis super petram. Quis est locus qui non sit Domini, dum cuncta in ipso per quem creata sunt continentur? Sed tamen locus apud eum, videlicet sanctae Ecclesiae unitas est, in qua super petram statur, dum confessionis soliditas humiliter tenetur. Vos quoque, et omnes fratres nostros, Ecclesiam Christi sanguine redemptam regentes, monemus ut omnes a praecipitio, in quo fratres et Domini pastores detrahendo et persequendo verbis et factis labuntur, laqueis quibus potestis retentetis, et labi eos in ima non permittatis, quia scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur. Hinc rursum dicitur: Sit omnis homo velox ad audiendum, et tardus ad loquendum, et tardus ad iram. Haec autem vos, auctore Deo, omnia servare non ambigo: sed occasione admonitionis exorta, bonis vestris desideriis et operibus me furtive subjungo, ut quod non admoniti facitis, quando vobis et admonens additur, jam non soli faciatis. Quapropter, fratres, oportet vos et omnes fideles diligere invicem, et non detrahere aut accusare alterutrum. Scriptum est enim:« Dilige proximum, et conjungere fide cum illo. Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies, non illum sequaris, quoniam longe abest. Effugit enim quasi caprea de laqueo: quoniam vulnerata est anima ejus, ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio. Denudare autem amici mysteria, desperatio est animae infelicis. Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet. In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur. Novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. Multa odivi et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum. Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet, et plaga dolosi dividet vulnera. Qui fodit foveam, decidet in illam, et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. Facienti nequissimum consilium super ipsum devolvetur, et non agnoscit unde adveniat illi. Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum: dolor autem consumet eos antequam moriantur. Ira et furor utraque exsecrabilia, et vir peccator continens erit illorum. Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur Altissimum? Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo? quis exorabit pro delictis illius? Memento novissimorum, et desine inimicari. Tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus. Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. Memorare Testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi. Abstine te a lite, et minues peccata. Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. Secundum enim ligna sylvae sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducit mortem. Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, exstinguetur, et utraque ex ore proficiscuntur. Susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbavit pacem habentes. Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos a gente in gentem. Civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit. Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. Lingua tertia mulieres irritas ejecit, et privavit illas de laboribus suis. Qui respicit illam, non habebit requiem, nec habitabit cum requie. Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguae comminuit ossa. Multi ceciderunt in ore gladii: sed non sic quomodo qui interierunt per linguam suam. Beatus qui tectus est a lingua nequam, et qui iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum ejus, et vinculis illius non est ligatus. Jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est. Mors illius mors nequissima, et utilis potius infernus quam illa. Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos. Qui derelinquunt Deum incident in illam, et exardescet in illis, et non exstinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus laedet eos. Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam, et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis. Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos. Et attende ne forte labaris in lingua tua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi. et sit casus tuus insanabilis in mortem.» Ista caveant omnes, ut cohibeant linguas a malo, et labia eorum ne loquantur dolum. De caetero, charissimi, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Propterea accipite arma Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Haec, fratres, quae vobis scripsimus, generaliter omnibus nota fieri volumus, ut quae caeteros tangunt, omnibus nota fiant. Omnipotens Deus, vos et reliquos fratres nostros ubique consistentes protegat usque in finem, qui cunctum mundum dignatus est redimere, Jesus Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula. Amen. Data Kalendis April. Valentiniano et Florentio V. Cl. Conss.»
5.20
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Item ex suprascriptis capitulis.
5.20
« Sancta synodus Romana dixit: Haec sunt quae deinceps, propter malorum hominum insidias, qui in Ecclesiam et in ecclesiasticos indesinenter saeviunt viros, conservari firmissime volumus in saecula. Si quis episcopus ab illis accusatoribus qui recipiendi sunt fuerit accusatus, postquam ipse ab eis charitative conventus fuerit, ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa ejus canonice deferatur. Qui in congruo loco infra ipsam provinciam tempore a canonibus praefixo Nicaenis concilium canonice vocare debebunt, ita ut ab omnibus ejusdem provinciae episcopis in eo audiatur. In quo et ipse canonice convocatus, si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debebit: quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est, quam audientia rogetur. Nam si suis rebus fuerit exspoliatus, aut quod absit, quod alienum ab omnibus debet esse fidelibus, a sede propria ejectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice, antequam in pristinum restituatur honorem, et sua omnia quae insidiis inimicorum suorum, ei ablata fuerant ei redintegrentur, nec convocari nec judicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen judicandus, advenire sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere cogatur, antequam integerrime omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati ejus honorabiliter redintegrentur, et praesul prius statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure suis, tunc canonice convocatus ad tempus synodo in legitima et canonica veniat ad causam, et si ita juste videtur, accusantium propositionibus respondeat. Nam hoc summopere providendum est, ne antequam haec omnia fiant coactus respondeat, quia contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam causae ejus exitus appareat, nulli Christiano videri jure potest.» Item ex eisdem:» Nullus metropolitanus episcopus, absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas eorum, quia irrita erunt, imo etiam causam in synodo pro facto dabunt. Nec reliquorum aliquis episcoporum suorum sacerdotum causas audiat, absque praesentia clericorum suorum: quia irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum confirmetur.»
5.21
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Ex epistola papae Gelasii, ad Anastasium principem de Acatio, in concilio Chalcedonense a sede apostolica competenter fuisse damnatum.
5.21
« Nec plane taceamus, quod cuncta per mundum novit Ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum, sedes beati Petri apostoli jus habeat resolvendi, utpote quae de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio, siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus. Sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes, ut frequenter dictum est, more majorum, etiam sine ulla synodo praecedente, et exsolvendi quos synodus inique damnaverat, et damnandi, nulla existente synodo, quos oportuit habuerit facultatem.» Et post pauca( in eadem):« Sanctae memoriae quippe Athanasium synodus orientalis addixerat, quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absolvit. Sanctae memoriae nihilominus Joannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnaverat: quem simili modo sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit. Itemque sanctum Flavianum pontificem Graecorum congregatione damnatum, pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit, absolvit, potiusque qui illic receptus fuerat, Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnavit, et impiam synodum non consentiendo submovit, ac pro veritate, ut synodus Chalcedonensis fieret sola decrevit. In qua ergo sola jus habuit absolvendi eos quos synodica decreta perculerant, sic etiam sine synodo in hac eadem causa plurimos etiam damnasse cognoscitur.» Item de eadem re.» Post quingentos annos constituta Christi eos velle subvertere, cum triginta annorum lex hominum non possit abrumpi sanctum Athanasium ideo non fuisse damnatum a synodo Orientis, quia sedes ista non consenserit; sanctum Joannem Constantinopolitanum, sanctum Flavianum. Si ea ergo non consentiente sola, qui damnati sunt a synodo, qui eadem sola damnante damnatus fuerit, damnatus sit.»
5.22
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. S. Gregorius in epistola ad Theoctistam patriciam dicit:
5.22
« Si qui vero sunt qui dicunt, quia compulsus quispiam necessitate, si anathematizatus fuerit, aut contra ea quae sub anathemate prohibita sunt praesumpserit, anathematis vinculo non tenetur, ipsi sibi testes sunt, quia Christiani non sunt, quia ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus solvere, ac per hoc absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus valere non aestimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizandi sunt, et unde fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur. Si qui sunt igitur, qui sub nomine Christiano haec aut praedicare audent, aut taciti apud semetipsos tenere, proculdubio hos anathematizamus, et ego et omnes catholic episcopi, atque universa Ecclesia, quia veritati contraria sentiunt, et contraria loquuntur.»
5.23
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Quod si quis sacerdotum contra haec interdicta fecerit a suo officio submovendus sit. Leo per universas provincias episcopis constitutis.
5.23
« Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec statuta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec eum communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. Ne quid vero sit, quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium praedecessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus, et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari.»
5.24.1
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Ex periocha v. Nicolai papae, praesentis Adriani papae praedecessoris, Michaeli Graecorum imperatori directa.
5.24.1
« Decretalia autem, quae a sanctis pontificibus primae sedis Romanae Ecclesiae sunt instituta, cujus auctoritate atque sanctione omnes synodi et sancta concilia roborantur, et stabilitatem sumunt, cur vos non habere vel observare dicitis, nisi quia vestrae ordinationi contradicunt, et ex laico subito ad culmen patriarchatus transvolare resistunt, contra illud Apostolicum: Nemini cito manum imposueris? Quod si ea non habetis, de neglectu atque incuria estis arguendi: si habetis et non observatis, de temeritate estis corripiendi et increpandi.« Item ipse:» Sancti Chalcedonensis concilii sanctiones ad memoriam reducamus, quae ita decernunt: Si clericus habet causam adversus episcopum proprium, vel adversus alterum, apud synodum provinciae judicetur; quod si adversus ejusdem provinciae metropolitanum episcopus vel clericus habet querelam, petat primatem dioeceseos, aut sedem regiae urbis Constantinopolitanae. In quo hic tenor observandus est, ut si videlicet clericus aut episcopus adversus metropolitanum habet querelam, et tanta urgetur necessitate, vel si hoc grave non ferat, ubicunque sit positus, primatem dioeceseos petat. Quod si juxta Constantinopolitanam urbem quisquam eorum constitutus, et solius praesulis ejus judicio velit esse contentus, petat eamdem regiam urbem. Cum enim dixisset: Petat primatem dioeceseos, praeceptum posuit eadem sancta synodus, regulamque constituit: cum vero disjunctiva conjunctione addidisset, aut sedem regiae urbis Constantinopolitanae, liquet profecto quod hoc secundum permissionem indulsit. Ergo saltem nunc non videtis ad majora esse properandum? Et quanto magis ad potioris auctoritatis judicium tenditur querimonia, tanto adhuc amplius majus culmen petendum est, quousque gradatim perveniatur ad eam sedem, cujus causa aut a se negotiorum meritis exigentibus in melius commutatur, aut solius Dei sine quaestione reservatur arbitrio. Quem autem primatem dioeceseos sancta synodus dixerit, praeter apostoli primi vicarium nullus penitus intelligitur. Ipse est enim primas, qui et primus habetur et summus; quae viritim, si locus exegerit, in subditis demonstrabimus. Ne vero moveat, quia singulari numero dioeceseos dictum est, sciendum est quia tantumdem valet dixisse primatem dioeceseos quantum si perhibuisset dioeceseon. Plenae sunt enim sanctae Scripturae tali forma locutionis. Denique scriptum est: Fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae. Qui enim non ait, unus fons ascendebat e terra, sed ait, fons autem ascendebat e terra, pro numero plurali posuit singularem; ut sic intelligamus fontes multos per universam terram loca vel regiones proprias irrigantes, sicut dicitur miles, et multi intelliguntur, sicut dicta est locusta et rana in plagis quibus Aegyptii percussi sunt, cum esset innumerabilis locustarum numerus et ranarum. Ita et hic dioecesim singulariter dixit, sed hanc propter unitatem pacis et fidei, pluraliter intelligi voluit.» Item ipse:« Cum beato Gelasio nostrae sedis antistite consulte dicemus: Necessaria rerum dispositione constringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur, sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum restaurandis ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri temperemus. Et quoniam de persona Ignatii atque Photii, nihil discretius atque mitius, necnon et salubrius arbitramur, quam ut uterque Romam ad renovandum examen veniat, hoc magnopere volumus, et ut vos annuntietis salubriter admonemus. Sed hoc secundum indulgentiam concedimus, non licentiam id efficiendi pro libitu cujuslibet tribuimus. Quoniam cum secundum canones, ubi est major auctoritas, judicium inferiorum sit deferendum, ad dissolvendum scilicet vel ad roborandum, patet profecto sedis apostolicae cujus auctoritate major non est, judicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt, ab illa autem nemo sit appellare permissus. Juxta quod et Bonifacius atque Gelasius sanctissimi praesules, non suis adinventionibus, sed Ecclesiae Romanae consuetudinem non ignorantes dicunt, Bonifacius quidem Rufo et veteris episcopis per Thessaliam et alias provincias constitutis scribens:« Nemo, ait, unquam apostolico culmini, de cujus judicio non licet retractare, manus obvias audacter intulit. Nemo in hoc rebellis exstitit, nisi qui de se voluit judicari.»
5.24.2
« Gelasius autem in commonitorio Fausto magistro fungenti legatione Constantinopolim dato,« Nobis, inquit, opponunt canones, dum nesciunt quid loquantur. Contra quos hoc ipso venire se produnt, quod primae sedi sana rectaque suadenti parere fugiunt. Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota Ecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus unquam praeceperunt judicio judicari, sententiamque illius constituerunt non oportere dissolvi, cujus potius sequenda decreta mandarunt.» Ergo de judicio Romani praesulis non retractando, quia nec mos exigit, quod diximus comprobato. Non negamus ejusdem sedis sententiam posse in melius commutari, cum aut sibi subreptum aliquid fuerit, aut ipsa, pro consideratione aetatum vel temporum seu gravium necessitatum, dispensatorie quiddam ordinare decreverit. Quoniam et egregium apostolum Paulum quaedam fecisse dispensatorie legimus, quae postea reprobasse dignoscitur. Quando tamen illa, Romana videlicet Ecclesia, discretissima consideratione fieri delegerit, non quando ipsa quae bene sunt diffinita retractare renuerit. Porro ne dicatis, praeter Ecclesiae legem Ignatium et Photium Romam venire sanxisse, scitote nos antiqui patris et praedecessoris nostri Julii in hoc esse secutos exemplum, qui juxta quod in epistola sua reperitur, his qui convenerant Antiochiae hoc praecepisse dignoscitur, et Theodoritus historiographus in his hoc ipsum verbis ostendit:« Verum, inquiens, Eusebius ejusque consortes calumnias in Athanasium factas Julio Romano pontifici destinaverunt; qui Ecclesiasticam sequens legem, etiam ipsos Romam venire praecepit, et venerabilem ad judicium regulariter evocavit: ille continuo evocatione suscepta venit.» Quod si ad hoc dicitis, ille quidem vocavit, sed ipsi venire contempserunt, autem sequentia, et videbitis utrum in laudem, an in vituperium, ista sit illis reputata contemptio. Subjunxit enim idem historiographus dicens:« Calumniarum vero sarcinatores Romam quidem profecti non sunt, scientes facile suum capi posse mendacium.» Ne ergo dicatis nos praeter Ecclesiae legem praefatos Romam venire sanxisse, quoniam sicut ex historiographo ecce audistis, beatus Julius et accusatum et accusatores Romam venire praecepit, et venerabilem Athanasium ad judicium evocavit. Sed ille, qui bonam conscientiam gerebat, nihil reluctans venit: illi vero, qui malam, contempserunt, scientes profecto, sicut ibi legitur, facile suum posse capi mendacium.»
5.24.3
Item ipse:« Volumus et ita decernimus, istiusmodi pontificem digna pro factis recipere, ut sacerdotale decus penitus non vilescat, nec tam facile pontificalis apex terra tenus incurvetur. Ita, inquam, volumus et decernimus, hunc, imo quemcunque pontificem, justae subdi sententiae, ut non a saecularibus quibuscunque judicetur, non tyrannice pellatur, non ante audientiam ecclesia sua privetur, non ab inferioribus sed a majoris auctoritatis persona recti calculi sententiam consequatur. Ita denique volumus, et ita decernimus istius, imo vero cunctorum sacerdotum causas examinare, culpasve punire, ut paternos terminos non transgrediamur, sacros canones non conculcemus, nec decretalia sedis apostolicae constituta, quibus Ecclesia tota fulcitur atque munitur, quoquomodo violemus. Ad extremum ita volumus et ita decernimus pontificem qualiscunque sit judicari, ut ecclesiae cui praeest jura nulla temeritate, nulla praesumptione frangantur. Nullum quippe poterit Ecclesiae jus dignum servari, si praesul ejus a quibuslibet, vel quandolibet, aut quomodolibet impediatur, et pro libitu cujuscunque tanta facilitate pellatur. Quod cum ita sit, non possumus interim fratrem nostrum Ignatium, qualiscunque sit, non inter sanctissimos est beatissimos patriarchas connumerare; qui licet apud vos sit tot opprobriis, tot persecutionibus fatigatus, a nobis tamen nonnisi qualis a decessoribus meis est habitus creditur et veneratur. Nullo quippe nostro examine alicujus criminis reus, nullo est nostro speciali judicio repertus obnoxius. Ac per hoc nulla est nostra sententia condemnandus, aut a nostri Ecclesiaeque nostrae communione collegii sequestrandus, aut aliquibus nisi honorabilibus vocabulis appellandus.»
5.24.4
Item ipse:« Praelati judicium semper inferioribus formidandum est: ne si ei non obedierint, licet ab eo fortassis injuste ligentur ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa, id est inobedientia, mereantur. Igitur praelatos damnare indifferenter oportet horrescere. Quicunque vero minoris auctoritatis sunt, damnari sollicite caveant, nec majorum suorum sententiam transgrediantur. Alioquin, licet injuste nonnunquam damnati sunt, ex ipsa temeraria praevaricatione, culpa, quae nondum forte perpetrata fuerat, et ultio, quam culpa necdum merebatur, procul dubio subsequentur. Nihil quippe lignum vetitum in se mortiferum habuit, sed qui inobedienter ex eo comedit, mortem sibi et posteris propinavit: non quia lignum malum, cum Deus quod fecit totum fecerit bonum, sed quod mala sit transgressio, et nolenti subjici per eam merito sit orta damnatio.» Item ipse.« Sicut ex apostolicis canonibus edocemur, solvi ab eo qui eum sequestravit, aut certe a prima sede jure possit absolvi.
5.24.5
« Ecce hic evidentissime ostenditur, ut si quis contra Romanorum pontificum decreta obloqui praesumpserit, jure temeritatis arguatur.»
5.24.6
Haec succincte quidem excerpsi, ac passim pro qualitate negotii contexendo, promiscueque conserendo, ordine cum praepostero, tum composito, sed et sensim connexo ascivi, quae plenius, directo tramite servato, ex Romanorum pontificum decretis, in alio codicello, examussim de multis modica deflorando, collegi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).