Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hincmarus Laudunensisfl. 878
Opuscula et epistolae
Epis 5.24.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9210 Opetep
5.24.1
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Ex periocha v. Nicolai papae, praesentis Adriani papae praedecessoris, Michaeli Graecorum imperatori directa.
5.24.1
« Decretalia autem, quae a sanctis pontificibus primae sedis Romanae Ecclesiae sunt instituta, cujus auctoritate atque sanctione omnes synodi et sancta concilia roborantur, et stabilitatem sumunt, cur vos non habere vel observare dicitis, nisi quia vestrae ordinationi contradicunt, et ex laico subito ad culmen patriarchatus transvolare resistunt, contra illud Apostolicum: Nemini cito manum imposueris? Quod si ea non habetis, de neglectu atque incuria estis arguendi: si habetis et non observatis, de temeritate estis corripiendi et increpandi.« Item ipse:» Sancti Chalcedonensis concilii sanctiones ad memoriam reducamus, quae ita decernunt: Si clericus habet causam adversus episcopum proprium, vel adversus alterum, apud synodum provinciae judicetur; quod si adversus ejusdem provinciae metropolitanum episcopus vel clericus habet querelam, petat primatem dioeceseos, aut sedem regiae urbis Constantinopolitanae. In quo hic tenor observandus est, ut si videlicet clericus aut episcopus adversus metropolitanum habet querelam, et tanta urgetur necessitate, vel si hoc grave non ferat, ubicunque sit positus, primatem dioeceseos petat. Quod si juxta Constantinopolitanam urbem quisquam eorum constitutus, et solius praesulis ejus judicio velit esse contentus, petat eamdem regiam urbem. Cum enim dixisset: Petat primatem dioeceseos, praeceptum posuit eadem sancta synodus, regulamque constituit: cum vero disjunctiva conjunctione addidisset, aut sedem regiae urbis Constantinopolitanae, liquet profecto quod hoc secundum permissionem indulsit. Ergo saltem nunc non videtis ad majora esse properandum? Et quanto magis ad potioris auctoritatis judicium tenditur querimonia, tanto adhuc amplius majus culmen petendum est, quousque gradatim perveniatur ad eam sedem, cujus causa aut a se negotiorum meritis exigentibus in melius commutatur, aut solius Dei sine quaestione reservatur arbitrio. Quem autem primatem dioeceseos sancta synodus dixerit, praeter apostoli primi vicarium nullus penitus intelligitur. Ipse est enim primas, qui et primus habetur et summus; quae viritim, si locus exegerit, in subditis demonstrabimus. Ne vero moveat, quia singulari numero dioeceseos dictum est, sciendum est quia tantumdem valet dixisse primatem dioeceseos quantum si perhibuisset dioeceseon. Plenae sunt enim sanctae Scripturae tali forma locutionis. Denique scriptum est: Fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae. Qui enim non ait, unus fons ascendebat e terra, sed ait, fons autem ascendebat e terra, pro numero plurali posuit singularem; ut sic intelligamus fontes multos per universam terram loca vel regiones proprias irrigantes, sicut dicitur miles, et multi intelliguntur, sicut dicta est locusta et rana in plagis quibus Aegyptii percussi sunt, cum esset innumerabilis locustarum numerus et ranarum. Ita et hic dioecesim singulariter dixit, sed hanc propter unitatem pacis et fidei, pluraliter intelligi voluit.» Item ipse:« Cum beato Gelasio nostrae sedis antistite consulte dicemus: Necessaria rerum dispositione constringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur, sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum restaurandis ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri temperemus. Et quoniam de persona Ignatii atque Photii, nihil discretius atque mitius, necnon et salubrius arbitramur, quam ut uterque Romam ad renovandum examen veniat, hoc magnopere volumus, et ut vos annuntietis salubriter admonemus. Sed hoc secundum indulgentiam concedimus, non licentiam id efficiendi pro libitu cujuslibet tribuimus. Quoniam cum secundum canones, ubi est major auctoritas, judicium inferiorum sit deferendum, ad dissolvendum scilicet vel ad roborandum, patet profecto sedis apostolicae cujus auctoritate major non est, judicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt, ab illa autem nemo sit appellare permissus. Juxta quod et Bonifacius atque Gelasius sanctissimi praesules, non suis adinventionibus, sed Ecclesiae Romanae consuetudinem non ignorantes dicunt, Bonifacius quidem Rufo et veteris episcopis per Thessaliam et alias provincias constitutis scribens:« Nemo, ait, unquam apostolico culmini, de cujus judicio non licet retractare, manus obvias audacter intulit. Nemo in hoc rebellis exstitit, nisi qui de se voluit judicari.»
5.24.2
« Gelasius autem in commonitorio Fausto magistro fungenti legatione Constantinopolim dato,« Nobis, inquit, opponunt canones, dum nesciunt quid loquantur. Contra quos hoc ipso venire se produnt, quod primae sedi sana rectaque suadenti parere fugiunt. Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota Ecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus unquam praeceperunt judicio judicari, sententiamque illius constituerunt non oportere dissolvi, cujus potius sequenda decreta mandarunt.» Ergo de judicio Romani praesulis non retractando, quia nec mos exigit, quod diximus comprobato. Non negamus ejusdem sedis sententiam posse in melius commutari, cum aut sibi subreptum aliquid fuerit, aut ipsa, pro consideratione aetatum vel temporum seu gravium necessitatum, dispensatorie quiddam ordinare decreverit. Quoniam et egregium apostolum Paulum quaedam fecisse dispensatorie legimus, quae postea reprobasse dignoscitur. Quando tamen illa, Romana videlicet Ecclesia, discretissima consideratione fieri delegerit, non quando ipsa quae bene sunt diffinita retractare renuerit. Porro ne dicatis, praeter Ecclesiae legem Ignatium et Photium Romam venire sanxisse, scitote nos antiqui patris et praedecessoris nostri Julii in hoc esse secutos exemplum, qui juxta quod in epistola sua reperitur, his qui convenerant Antiochiae hoc praecepisse dignoscitur, et Theodoritus historiographus in his hoc ipsum verbis ostendit:« Verum, inquiens, Eusebius ejusque consortes calumnias in Athanasium factas Julio Romano pontifici destinaverunt; qui Ecclesiasticam sequens legem, etiam ipsos Romam venire praecepit, et venerabilem ad judicium regulariter evocavit: ille continuo evocatione suscepta venit.» Quod si ad hoc dicitis, ille quidem vocavit, sed ipsi venire contempserunt, autem sequentia, et videbitis utrum in laudem, an in vituperium, ista sit illis reputata contemptio. Subjunxit enim idem historiographus dicens:« Calumniarum vero sarcinatores Romam quidem profecti non sunt, scientes facile suum capi posse mendacium.» Ne ergo dicatis nos praeter Ecclesiae legem praefatos Romam venire sanxisse, quoniam sicut ex historiographo ecce audistis, beatus Julius et accusatum et accusatores Romam venire praecepit, et venerabilem Athanasium ad judicium evocavit. Sed ille, qui bonam conscientiam gerebat, nihil reluctans venit: illi vero, qui malam, contempserunt, scientes profecto, sicut ibi legitur, facile suum posse capi mendacium.»
5.24.3
Item ipse:« Volumus et ita decernimus, istiusmodi pontificem digna pro factis recipere, ut sacerdotale decus penitus non vilescat, nec tam facile pontificalis apex terra tenus incurvetur. Ita, inquam, volumus et decernimus, hunc, imo quemcunque pontificem, justae subdi sententiae, ut non a saecularibus quibuscunque judicetur, non tyrannice pellatur, non ante audientiam ecclesia sua privetur, non ab inferioribus sed a majoris auctoritatis persona recti calculi sententiam consequatur. Ita denique volumus, et ita decernimus istius, imo vero cunctorum sacerdotum causas examinare, culpasve punire, ut paternos terminos non transgrediamur, sacros canones non conculcemus, nec decretalia sedis apostolicae constituta, quibus Ecclesia tota fulcitur atque munitur, quoquomodo violemus. Ad extremum ita volumus et ita decernimus pontificem qualiscunque sit judicari, ut ecclesiae cui praeest jura nulla temeritate, nulla praesumptione frangantur. Nullum quippe poterit Ecclesiae jus dignum servari, si praesul ejus a quibuslibet, vel quandolibet, aut quomodolibet impediatur, et pro libitu cujuscunque tanta facilitate pellatur. Quod cum ita sit, non possumus interim fratrem nostrum Ignatium, qualiscunque sit, non inter sanctissimos est beatissimos patriarchas connumerare; qui licet apud vos sit tot opprobriis, tot persecutionibus fatigatus, a nobis tamen nonnisi qualis a decessoribus meis est habitus creditur et veneratur. Nullo quippe nostro examine alicujus criminis reus, nullo est nostro speciali judicio repertus obnoxius. Ac per hoc nulla est nostra sententia condemnandus, aut a nostri Ecclesiaeque nostrae communione collegii sequestrandus, aut aliquibus nisi honorabilibus vocabulis appellandus.»
5.24.4
Item ipse:« Praelati judicium semper inferioribus formidandum est: ne si ei non obedierint, licet ab eo fortassis injuste ligentur ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa, id est inobedientia, mereantur. Igitur praelatos damnare indifferenter oportet horrescere. Quicunque vero minoris auctoritatis sunt, damnari sollicite caveant, nec majorum suorum sententiam transgrediantur. Alioquin, licet injuste nonnunquam damnati sunt, ex ipsa temeraria praevaricatione, culpa, quae nondum forte perpetrata fuerat, et ultio, quam culpa necdum merebatur, procul dubio subsequentur. Nihil quippe lignum vetitum in se mortiferum habuit, sed qui inobedienter ex eo comedit, mortem sibi et posteris propinavit: non quia lignum malum, cum Deus quod fecit totum fecerit bonum, sed quod mala sit transgressio, et nolenti subjici per eam merito sit orta damnatio.» Item ipse.« Sicut ex apostolicis canonibus edocemur, solvi ab eo qui eum sequestravit, aut certe a prima sede jure possit absolvi.
5.24.5
« Ecce hic evidentissime ostenditur, ut si quis contra Romanorum pontificum decreta obloqui praesumpserit, jure temeritatis arguatur.»
5.24.6
Haec succincte quidem excerpsi, ac passim pro qualitate negotii contexendo, promiscueque conserendo, ordine cum praepostero, tum composito, sed et sensim connexo ascivi, quae plenius, directo tramite servato, ex Romanorum pontificum decretis, in alio codicello, examussim de multis modica deflorando, collegi.

Intertext edge

Open linked passage

Note