Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hincmarus Rhemensis806-882
De diversa animae ratione
Rati 2.18
Choose a text More by Hincmarus Rhemensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9230 Dedianr
2.1
Quae sequuntur, in veteri codice post superiora subjiciebantur. QUOD ANIMA SIT IN CORPORE.
2.1
Augustinus in sermone 8 Evangelii Joannis:« Nunquid haec corpus, et non anima, id est habitatrix corporis agit? nec tamen videt oculis, et ex his quae agit admirationem movet. Quanta agit per corpus attendite: cum subtrahitur corpori, cadaver jacet.»
2.2
Item in sermone 18:« Ibi est imago Dei, in interiore homine habitat Christus, in interiore homine renovaris ad imaginem Dei, in imagine sua cognosce auctorem ejus. Vide quemadmodum omnes corporis sensus cordi intronuntient quid senserint foris. Vide quam multos ministros habeat unus interior imperator. Renuntiant oculi cordi alba et nigra, et caetera quae ibi sequuntur.»
2.3
In sermone 19:« Est ergo ipsa, etiam si sit insipiens, injusta, impia, vita corporis. Quia vero vita ejus est Deus, quomodo cum ipsa est in corpore, praestat illi vigorem,» et reliqua.
2.4
In sermone 29:« Est homo interior, est et exterior. Et ille quidem interior invisibilis, exterior autem visibilis: sed melior interior, quam exterior.»
2.5
In sermone 43:« Quid est ista mors? relictio corporis, depositio sarcinae gravis: sed si alia sarcina non portetur, qua homo in gehennam praecipitetur.» Item ibi:« Inest corpus, sed nullus est sensus: habitatio jacet, habitator abscessit.» Item ibi:« Nam cum illi lapides tollerent ut mitterent in eum, quid magnum erat, ut eos continuo dehiscens terra sorberet, et pro lapidibus inferos invenirent?»
2.6
In sermone 44:« In illa nocte dives ardebat, et stillam aquae de digito pauperis requirebat: dolebat, angebatur, fatebatur, nec ei subveniebatur, et conatus est bene facere dicens: Et dicat illis, ne et ipsi veniant in locum tormentorum.»
2.7
In sermone 47:« Mori carni tuae est amittere vitam tuam: mori animae tuae est amittere vitam suam. Vita carnis tuae anima tua, vita animae tuae Deus tuus. Quomodo moritur caro amissa anima, quae vita est ejus: sic moritur anima amisso Deo, qui vita est ejus. Certe ergo immortalis est anima? plane immortalis, quia vivit et mortua est. Quod enim de vidua deliciosa dixit Apostolus, etiam de anima si Deum suum amiserit dici potest: Vivens mortua est.» Item post alia:« Mortuus est enim pro nobis in cruce, sine dubio caro ipsius exspiravit animam: ad tempus exiguum anima deseruit carnem redeunte anima resurrecturam.» Et post aliquanta:« Omnes enim homines quando moriuntur ponunt animam, sed non omnes in Christo ponunt, et nemo habet potestatem sumere quod posuerit. Christus autem et pro nobis posuit, et quando voluit posuit, et quando voluit sumpsit. Ponere ergo animam mori est. Caro ergo ponit animam suam exspirando.» Et post paululum:« Quid est, caro illum tradidit? caro illum emisit, caro illum exspiravit. Ideo dicitur enim exspirare extra spiritum fieri. Quomodo est exsultare extra solum fieri, exorbitare extra orbitam fieri, sic exspirare extra spiritum fieri, qui spiritus anima est. Cum ergo exit anima a carne, et remanet caro sine anima, tunc homo ponere animam dicitur.» Et post aliquanta:« Quaere ubi est Apostolus modo. Si quis respondeat in requie cum Christo, verum dicit. Iterum si quis respondeat, Romae in sepulcro, et ipse verum dicit. Illud mihi de anima, hoc de ejus carne respondit. Nec tamen ideo duos dicimus apostolos Paulos, unum qui requiescit in Christo, alterum qui est positus in sepulcro.» Et post paululum:« Sed ex quo consortium carnis et animae hominis nomen accepit, jam et singulum atque separatum utrumlibet eorum nomen hominis tenuit.»
2.8
In sermone 48:« Ingressi sumus credendo, egrediemur moriendo. Sed quomodo per ostium fidei ingressi sumus, sic fideles de corpore exeamus.»
2.9
In sermone 49:« Dormit ergo omnis mortuus, et bonus et malus. Sed quomodo interest in ipsis qui quotidie dormiunt et exsurgunt, quid quisque videat in somnis: alii sentiunt laeta omnia, alii torquentia, ita ut evigilans dormire timeat, ne ad ipsa iterum redeat. Sic unusquisque hominum cum causa sua dormit, cum causa sua surgit: et interest quali custodia quisque recipiatur, ad judicem postea producendus. Nam et receptiones in custodiam pro meritis causarum adhibentur. Alios jubentur custodire lictores, humanum et mite officium atque civile: alii traduntur optionibus, alii mittuntur in carcerem, et ipso carcere non omnes, sed pro meritis graviorum causarum, in ima carceris contruduntur. Sicut ergo diversae custodiae agentium in officio, sic diversae custodiae mortuorum, et diversa merita resurgentium. Receptus est pauper, receptus est dives, sed ille in sinu Abrahae, ille ubi sitiret, et guttam non inveniret. Habent ergo omnes animae, ut ex hac occasione instruam charitatem vestram, habent omnes animae, cum de saeculo exierint, diversas receptiones suas. Habent gaudium bonae, malae tormenta: sed ut facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius, erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur. Recepti sunt in pacem sancti patriarchae, prophetae, apostoli, martyres, boni fideles: omnes tamen in finem accepturi sunt quod promisit Deus. Promissa est enim resurrectio etiam carnis, mortis consumptio, vita aeterna cum angelis. Hoc omnes simul accepturi sumus. Nam requiem quae continuo post mortem datur, si ea dignus est, tunc accipit quisque cum moritur. Priores acceperunt patriarchae: videte ex quo requiescunt, posteriores prophetae, recentius apostoli, multo recentiores sancti martyres, quotidie boni fideles. Et alii in ista requie jam diu sunt, alii non tam diu, alii paucioribus annis, alii recenti tempore. Cum vero de hoc somno evigilabunt, simul omnes quod promissum est accepturi sunt.»
2.10
In sermone 57:« Sed in eis qui jam de corpore exierunt, et carnis indumento exspoliati sunt, neque enim ab ea separati sunt, respondet Ecclesia: Exui me tunicam meam, quomodo induar eam? Recipietur quidem illa tunica, et in eis qui jam exuti sunt rursus carne vestietur Ecclesia.»
2.11
In sermone 65:« Si enim mors est, quando de corpore anima exit, quomodo non est mors quando de mundo amor noster exit? Valida est ergo sicut mors dilectio.»
2.12
In sermone 119:« Inclinato capite tradidit spiritum. Quis itaque vestem ponit quando voluerit, sicut se carne enuit quando voluit?»
2.13
Augustinus in quarto libro de Trinitate capite decimo tertio:« Nescit diabolus quomodo illo et insidiante et furente utatur ad salutem fidelium suorum excelsissima sapientia Dei, a fine superiore, quod est initium spiritalis creaturae, usque ad finem inferiorem, quod est mors corporis, pertendens fortiter et disponens omnia suaviter. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. A morte autem carnis alieno diabolo, unde nimium superbus incedit, mors alterius generis praeparatur in aeterno igne tartari, quo non solum cum terrenis, sed etiam cum aereis corporibus excruciari spiritus possint.»
2.14
Idem in libro de vera Religione:« Quid igitur restat, unde non possit anima recordari primam pulchritudinem quam relinquit, quando de ipsis suis vitiis potest? Ita enim sapientia Dei pertendit a fine usque ad finem fortiter. Ita per hanc summus ille artifex opera sua in unum finem decoris ordinata contexuit: ita illa bonitas a summo ad extremum nulli pulchritudini quae ab ipso solo esse posset invidit, ut nemo ab ipsa veritate dejiciatur, qui non excipiatur ab aliqua effigie veritatis. Quare in corporis voluptate quid teneat nihil aliud invenies quam convenientiam. Nam si resistentia pariunt dolorem, convenientia pariunt voluptatem. Recognosce igitur quae sit summa convenientia: noli ire foras, in te ipsum redi: in interiore homine habitat veritas.» Idem in eodem:« Si nos miracula spectaculorum et pulchritudo delectat, illam desideremus videre sapientiam, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Quid enim mirabilius vi incorporea mundum corporeum fabricante et administrante, aut quid pulchrius ordinante et ornante?»
2.15
Idem in libro de Quantitate animae:« Illud quod pati non potest oculus nisi adsit anima, id est quod videndo patitur: hoc solum ibi patitur ubi non est: ex quo cui non videatur nullo loco animam contineri?» Idem in eodem:« Cur ergo non, cum tam multis argumentis superius editis, atque abs te firmissime comprobatis, planum tibi factum sit, non loco animam contineri, atque ob hoc nullius esse talis quantitatis, qualem in corporibus cernimus?» Idem in eodem:« Animae natura, nec terra, nec maria, nec sidera, nec luna, nec sol, nec quidquam omnino quod tangi aut oculis videri possit.»
2.16
Augustinus in libro decimo tertio de Trinitate:« Modus autem iste, quo traditus est homo in diaboli potestatem, non ita debet intelligi, tanquam hoc Deus fecerit, aut fieri jusserit, sed quod tantum permiserit, juste tamen. Illo enim deserente peccantem, peccati auctor illico invasit. Nec ita sane Deus deseruit creaturam suam, ut non se illi exhiberet Deum creantem et vivificantem, et inter poenalia mala etiam bona malis multa praestantem. Non enim continuit in ira sua miserationes suas, nec hominem a lege suae potestatis amisit, quando in diaboli potestate esse permisit.»
2.17
Idem in libro primo:« Arbitror sane nonnullos tardiores in quibusdam locis librorum meorum opinaturos me sensisse quod non sensi, aut non sensisse quod sensi. Quorum errorem mihi tribui non debere quis nesciat, si velut me sequentes, neque apprehendentes, deviaverint in aliquam falsitatem, dum cogor per quaedam densa et opaca viam carpere: quandoquidem nec ipsis sanctis divinorum librorum auctoritatibus ullomodo quisquam recte tribuerit tam multos et varios errores haereticorum, cum omnes ex eisdem scripturis falsas atque fallaces opiniones suas conentur defendere?» Idem in eodem:« Ut inquantum Deus est cum illo nos subjectos habeat, inquantum sacerdos nobiscum illi subjectus sit. Quapropter cum Filius sit et Deus et homo, alia substantia Deus, alia homo, homo potius in Filio, quam Filius in Patre: sicut caro animae meae, alia substantia est ad animam meam, quamvis in uno homine, quam anima alterius hominis ad animam meam.» Item idem in eodem:« Plerumque dicit Filius: Dedit mihi Pater. In quo vult intelligi quod eum genuerit Pater: non ut tanquam existenti et non habenti dederit aliquid, sed ipsum dedisse ut haberet, genuisse est ut esset. Non enim sicut creatura, ita Dei Filius, ante incarnationem et ante assumptam creaturam unigenitus per quem facta sunt omnia, aliud est et aliud habet, sed hoc ipsum est quod est, id quod habet.» Idem in tertio:« Illud nunc videndum est, utrum Angeli tunc agebant, et illas corporum species apparentes oculis hominum, et illas voces insonantes auribus, cum ipsa sensibilis creatura ad nutum serviens conditoris, in id quod opus erat pro tempore vertebatur: sicut in libro Sapientiae dictum est: Creatura enim tibi factori deserviens extenditur in tormentum adversus injustos; et lenior fit ad benefaciendum his qui in te confidunt. Propter hoc et tunc in omnia se transfigurans, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem hominum, qui ad te desiderabant. Pervenit enim potentia voluntatis Dei per creaturam spiritualem, usque ad effectus visibiles atque sensibiles creaturae corporalis. Ubi enim non operatur quod vult Dei omnipotentis sapientia, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter?» et reliqua.
2.18
In Levitico tertio: Anima quae juraverit et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, agat poenitentiam pro peccato, et offerat agnam de gregibus sive capram, orabitque pro ea sacerdos, et pro peccato ejus. In eodem quarto: Anima quae peccaverit, et contempto Domino negaverit depositum proximo suo, quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit; sive rem perditam invenerit, et inficiens insuper perjurarit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus peccare solent homines, convicta delicti, reddet omnia quae per fraudem voluit obtinere integra, et quintam insuper partem domino, cui damnum intulerat. Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti juxta aestimationem mensuramque delicti. Qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccavit. In eodem trigesimo sexto: Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui: ego Dominus. In Deuteronomio tertio: Non usurpabis nomen Domini tui frustra, quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus adsumpserit. In libro Regum secundo, capite 92: Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter; consuluitque David oraculum Domini, dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus, et sanguinem, quia occidit Gabaonitas. Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos( porro Gabaonitae non erant de filiis Israel, sed reliquiae Amorrhaeorum: filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Juda). Dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis, et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis haereditati Domini? Dixeruntque ei Gabaonitae: Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum ejus, neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos ait rex? Quid ergo vultis ut faciam vobis? Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israel. Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos in Gabaath Saul quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathan filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. In fine hujus sententiae dicitur: Et repropitiatus est Dominus terrae post haec. Salomon in Proverbiis: Egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei. In Jeremia propheta Hieronymus libro primo:« Et jurabis: Vivit Dominus in veritate et judicio et justitia, et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt: et quomodo Evangelium jurare nos prohibet? Sed hic jurabis pro confessione dicitur, et ad condemnationem idolorum, per quae jurabat Israel. Denique auferuntur offendicula, et jurat per Dominum. Quodque dicitur, vivit Dominus, in Testamento Veteri, jusjurandum est ad condemnationem mortuorum, per quos jurat omnis idololatria. Simulque animadvertendum, quod jusjurandum hos habeat comites, veritatem, judicium, atque justitiam. Si ista defuerint, nequaquam erit juramentum, sed perjurium.» Libro secundo:« Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter. Frustra eos in templo habere fiduciam sequentia peccata demonstrant. Quid enim prodest audacter ingredi limen domus Dei, erecta stare cervice, non solum cor, sed et manus habere pollutas, furto, homicidio, adulterio, perjurio, sacrilegio?» Hieronymus in Ezechielem, volumine primo, libro quinto: Nunquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit haec? et qui dissolvit pactum, nunquid effugiet? Vivo, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. Qui dissolvit, ait, pactum, nunquid effugiet? Ex quo discimus etiam inter hostes servandam fidem, et non considerandum cui, sed per quem juraveris. Multo enim fidelior inventus est ille, qui propter nomen Dei tibi credidit, et deceptus est, te qui per occasionem divinae majestatis hosti tuo, imo jam amico es molitus insidias. Ecce, inquit, dedit manum suam regi Aegypti, et tradidit se, et perjurii contra Deum commisit sacrilegium. Nunquid, ait, proderit ei? et cum omnia haec fecerit non effugiet. Sententia saecularis est:... Dolus, an virtus, quis in hoste requirat? quam solent nobis opponere qui dicunt hostes fraude decipiendos. Cui ut acquiescamus, multo pejus fecit Sedechias. Non enim hostem decepit, sed amicus cui foedere Domini fuerat copulatus. Ergo quandiu non jures, et pactum ineas sub nomine Dei, prudentiae est et fortitudinis, vel decipere vel superare adversarium utcunque potueris. Cum te constrinxeris juramento, nequaquam adversarius, sed amicum est qui tibi credidit, et sub occasione jurisjurandi, id est Dei nuncupatione deceptus est. Propterea Scriptura nunc dicit: Juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in capite ejus. Ac ne putaremus juramentum et foedus et pactum regis esse Babylonii, vel Sedechiae qui fecerat, sequitur: In praevaricatione qua dexpexit me. Ergo qui contemnit juramentum, illum despicit.

Intertext edge

Open linked passage

Note