Hincmarus Rhemensis806-882
De praedestinatione
Prae 1.36.8
Choose a text
More by Hincmarus Rhemensis
—
9234 Depra3
1.36.1
1 EPISTOLA AD REGEM. CAPUT XXXVI. Apologia denotationis nostrae subsequitur, quia filius Ephrem contra nos intendens arcum, misit sagittas: sed suum forte sentiet arcum pravum. Cuique conversus ipsius gladius non praestabit auxilium in die belli.
1.36.1
Post sex ista capitula, de quibus responsum reddidimus, septimum nobis subjunctum dedistis in praefata villa Nielfa, quia indiscussi et inexaminati, scientiaeque litterarum pene ignari, minusque apostolicae praeceptioni appropinquantes, peccatis nostris agentibus, per civitates episcopi ordinantur, qua occasione maxime vigor ecclesiasticus deperiit. Sed in volumine, quod nuper nobis dedistis, capitulorum istorum compositor quaedam alia intermiscuit, adeo ut istud quod in illis fuerat septimum, inter ista decimum habeatur. Quod sicut intelligere potuimus, et illic et istic ideo capitulum istud est positum, ut facilius possit legentibus persuaderi, non esse mirum si prava docemus, qui perverse et in considerate, atque indebite ad ordinem docendi accessimus: quia sicut dicit Leo, qui habuerit malum initium, difficile bonum habebit processum, et si in fide suspecti fuerimus, quae fundamentum est bonorum omnium, bona opera sine fundamento recto non stabunt, imo nec bona erunt. Quocirca, sicut sanctus docet Gregorius, restat ut quorum vita despicitur, et praedicatio contemnatur, et cum pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur. Unde necesse est nobis, cunctis scire volentibus demonstrare, quomodo vel qualiter, quantum ad humanos spectat obtutus, ad ecclesiasticum 318 ordinem accesserimus. Et primo de metropolitano Rhemorum episcopo, deinde de ipsius dioeceseos suffraganeis. Et quia non nos specialiter, sed generaliter omnes capitulum istud tangit episcopos, eo solo excepto qui illud dictaverat, ne de nostra infamatione tantummodo videamur solliciti, ponamus ex ordine integritatem ipsius capituli, et videant quicunque illud legerint, si tam monstruosam criminationem generaliter cunctis episcopis, civitatibus, plebibus, archiepiscopis, principibus illatam et impactam audierint. Textus enim hujus capituli iste est:« Et quia indiscussi et inexaminati, scientiaeque litterarum pene ignari, minusque apostolicae praeceptioni appropinquantes, peccatis nostris agentibus, per civitates episcopi ordinantur, qua occasione maxime vigor ecclesiasticus deperiit, placuit ut si quando alicujus civitatis episcopus vocatione Domini decesserit, a gloriosissimis principibus supplicando postuletur, ut canonicam electionem clero et populo ipsius civitatis permittere dignentur, atque ita aut in clero, aut in populo, aut dioecesi certe ipsa, vel si opus sit in vicinia ipsius, probata et officio digna persona quaeratur, quae inventa consensu totius cleri et populi ad honorem Dei civitati praeficiatur. Sed et si a servitio piorum principum nostrorum aliquis clericorum venerit, ut alicui civitati praeponatur episcopus, timore casto sollicite examinetur, primum cujus vitae sit, deinde cujus scientiae, et vigore ecclesiastico sub oculis omnipotentis Dei agat metropolitanus, in hac parte caeteris episcopis sicut Dei ministris adjutorium ferentibus, ne maculatae vitae, et pompa saeculi turgidus, et Simoniaca haeresi pollutus, humilibus et mundis membris Christi Ecclesiaeque supponatur episcopus. Nec praesumat illitteratum, et cupiditate illicita caecatum, redditurus facti sui Deo rationem, populo praeficere. Si vero necessarium isdem metropolitanus viderit, ne tantum malum cogatur agere, ut indebito honorem bonis tantum debitum tradat, instruat populum, informet Ecclesiam, potius adire clementiam regum, et ipse cum coepiscopis suis quibus valuerit modis adeat, ut Ecclesiam Dei gloriosi reges digno honorent ministro. Si autem turpiter cupiditate quacunque metropolitanus victus, aut aliquo munere deceptus, tantum opus negligenter et aegre fuerit exsecutus, judicium omnia cernentis Dei se incurrere non dubitet: sed et sententia Ecclesiastica noverit se culpandum.»
1.36.2
Haec est censura capitulorum compilatoris, quasi non suffecerit quod hinc decernant canones. Unde dicamus cum Boetio: Heu quam praecipiti mersa profundo mens hebet! videlicet istius capituli compilatoris, ut nec quod dicit, nec etiam seipsam cognoscere valeat. Scriptum est enim: Medice, cura temetipsum, et: Ex verbis tuis te judico. Videat qualiter isdem ad ordinem sacrum pervenerit, et sic in semetipso gloriam tantum habebit, et non in altero. Veritas enim 319 dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro. Ego sum ostium, per me si quis introierit salvabitur. Constat igitur, quoniam qui per eum in ovile ovium non intrat, id est ad regimen non est provectus Ecclesiae, non est pastor ovium, sed fur et latro, qui non salvabitur, sed damnabitur. Qualiter autem sit per ostium, videlicet per Christum, intrandum in ovile ovium, id est ecclesiasticum regimen suscipiendum, idem Christus ostium ovium via, et veritas, et vita, demonstrat dicens de suo Spiritu: Spiritus qui a Patre procedit, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Qui per quos idem Spiritus locutus est, ut sanctus Leo dicit, adhuc nobiscum in suis constitutionibus vivunt, quia non est Deus mortuorum, sed viventium. Ergo qui contra sacros canones, Spiritu Dei per organa sua conditos, et totius mundi reverentia consecratos, ad Ecclesiae regimen provehitur, non intrat per ostium in ovile, sed ascendit aliunde, ac per hoc fur est et latro: de qualibus dicit Psalmista Domino: Dejecisti eos dum allevarentur. Cum allevatur enim dejicitur, qui honoribus proficit et moribus deficit. De quibus Dominus per prophetam queritur dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi. A se namque et non ex arbitrio summi rectoris regnant, qui sua cupiditate accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur: quos tamen internus judex et provehit et non cognoscit, quia quos permittendo tolerat, profecto per judicium reprobationis ignorat, et in talium provectione non est, ut Leo dicit, populis consulere sed nocere, nec praestare regimen sed augere discrimen. Revertatur igitur hic derogator noster ad suam conscientiam, qui contra sacras regulas ab Ecclesia in qua fuit tonsus et ordinatus discedens, ad alias provincias convolavit, et canonica excommunicatione devinctus, quia verbum Domini non est alligatum, irregulariter usurpavit regimen, et sibi ac ordinatoribus suis, necnon et subditis adauxit discrimen, sicut Leo papa demonstrat.
1.36.3
Sed et notandum quia quaedam de praeficiendo civitati episcopo decreta omiserit, aut oblivione captus, aut conscientia stimulatus. Cautum siquidem inter alia sacri canones decreverunt, ut de alia Ecclesia petitus petitus vel sumptus is qui fuerit ordinandus episcopus, non sine placito vel litteris ejus episcopi cujus fuerat clericus ordinetur, concessa specialiter Carthaginensi Ecclesiae nota necessitate licentia. Relegat denique sancta fraternitas concilia et decreta a Romanis pontificibus celebrata et promulgata, revolvat in Graecis regionibus decreta concilia, perscrutetur in Italicis, Gallicis, Germanicis, Belgicis provinciis actas synodos, et videat si de sub isto coelo hujusmodi capitulum comprovincialis quanto magis generalis synodi obtutibus unquam apostolicae sedis pontifex dederit vel miserit, aut 320 quilibet imperatorum sua sanctione synodo congregatae direxerit, vel si quaelibet synodus ediderit, aut si quisquam episcoporum synodo praesentare unquam vel usquam praesumpserit. Nos pro certo, in veritate sciat sancta fraternitas, pro nostra speciali injuria ista non dicimus, quia a fratribus nostris, Remigio scilicet venerabili archiepiscopo, et honorabilibus consacerdotibus nostris provinciae Lugdunensis, illud conscriptum nequaquam fuisse certissime scimus et credimus, qui omnes illi pene nos omnes ab ipsis annis juvenilibus cognoverunt, et scientiolam nostram ac conversationem sicut familiares familiariter didicerunt, et ex quibus Ecclesiis atque ordinibus, et qualiter ad summum sacerdotium simus gratia divina assumpti, sicut de domesticis ignorare non potuerunt: qualiterque in regimine et vita et conversatione et scientia atque doctrina degamus, illis occultare nec volumus nec valemus. In quibus sicut in spiritalibus viris maximam de nobis habemus fiduciam, quorum et vitam religiosam, et doctrinam catholicam, et ordinationem canonicam non ignoramus.
1.36.4
Ait enim capituli istius compositor:« Quia indiscussi et inexaminati, scientiaeque litterarum pene ignari, minusque apostolicae praeceptioni appropinquantes, peccatis nostris agentibus, per civitates episcopi ordinantur: qua occasione maxime vigor ecclesiasticus deperiit.» In fronte istius capituli docet ejus compositor, non esse episcopos, quos episcopos appellavit dicens:« Quia indiscussi et inexaminati ordinantur episcopi.» Nam et in capitulo primo Carthaginensis concilii scriptum est: Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur, et reliqua. Unde manifestum est eum qui contra canones ordinatus esse videtur, non debere censeri episcopum, sicut inter alios Innocentius, Coelestinus, et Leo demonstrant. Quod enim dicit quia indiscussi, ergo dubium an sint fide catholici, vel circa fidem sint reprobi. Quod dicit inexaminati, igitur vita et conversatione non probi: quod dicit scientiae litterarum pene ignari, sicut sanctus dicit Hieronymus: Ignoratio Scripturarum ignoratio Dei est. Et Apostolus: Qui ignorat ignorabitur. Quomodo ergo mediatores vel interventores pro suis ac populi peccatis apud Deum habebuntur qui ignorantur? qui licet dicant, Domine, in nomine tuo prophetavimus; et, Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti( Luc. XIII, 26), audient: Discedite a me, nescio qui sitis. Adhuc etiam addamus: Quomodo dicere poterunt, in nomine tuo prophetavimus et in plateis nostris, scilicet in latitudine nobis commissi populi, per nos docuisti, qui scientiae lumine ignari duces sunt caeci, praecones muti? Quod subsequitur:« minusque apostolicae praeceptioni appropinquantes,» hoc est aperte dicere: Ideoque boni meriti alieni, et ordinatione indigni. Quod dicit:« Per civitates episcopi ordinantur, qua occasione maxime vigor ecclesiasticus deperiit,» non per civitates episcopi ordinantur, sed pervasores civitatum, 321 et alieni ministerii invasores, et fures ac latrones, non dicam mercenarii exordinantur, per quos vigor ecclesiasticus deperit, qui ad hoc debuerant praeferri ut vigor ecclesiasticus in aliquo delapsus, per ipsos potuisset restitui, et in statu manens valenter constitui. Et si sanctus Gregorius in homilia Evangelii decima septima, se unum faciens de his quorum praecipue peccato dixerat agi quod populus illius temporis interiret, de generali peccato conquestus est, non tamen sic specialia crimina, et de merito, et de inscientia et de ordinatione illicita, generalitatem sacerdotum redarguit: et si quosdam tacitis nominibus de haeresi Simoniaca corripuit dicens: Vobis enim sacerdotibus lugens loquor, quia nonnullos vestrum cum praemiis facere ordinationes agnovimus. Cum esset pontifex primae sedis in toto terrarum orbe, non omnes generali invectione, interponens nonnullos, sicut iste ferula magistrali sine ulla exceptione perceptione percussit. In istius autem compositoris capitulo videat lector, quae plebs Dominica non sit conculcata, quae civitas non sit dehonorata, quis episcopus non sit, non dicam morsus, sed annullatus, quis princeps non reprehensus, quis archiepiscopus non confutatus. Ait enim:« Indiscussi et inexaminati, scientiaeque litterarum pene ignari, minusque apostolicae praeceptioni appropinquantes, per civitates ordinantur episcopi. Placuit ut si quando alicujus civitatis episcopus vocatione Domini decesserit, a gloriosissimis principibus supplicando postuletur,» et reliqua quae prosequitur. Ac si dicat, quia hactenus talia principes non concesserunt. Deinde de archiepiscopis dicit:« Si aut turpiter cupiditate quacunque metropolitanus victus, aut aliquo munere deceptus, tantum opus negligenter et aegre fuerit exsecutus, judicium omnia cernentis Dei se incurrere non dubitet. Sed et sententia ecclesiastica noverit se culpandum.»
1.36.5
Ecce quales esse principes denotavit, ecce quales archiepiscopos cupiditate scilicet victos et munere deceptos descripsit, ecce quales episcopos per civitates ordinatos asseruit. Legimus in canonibus, et sancto Gregorio docente didicimus, quia sacri canones Simoniacam haeresim damnant, et eos sacerdotio privari praecipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt, quorum cathedras Redemptor noster evertit, et sacerdotium destruit, et cui pro manus impositione munus donat vel accipit, ipse se anathema efficit. Scimus enim quod in spiritalibus devitare debemus, munus esse a manu, munus a lingua, munus ab obsequio. Unde Dominus per prophetam dicit: Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitabit. Propterea considerandum, secundum admonitionem sancti Gregorii, qualis in regimine erit qui ad hoc promovetur ut haereticus fiat. Si tales sunt principes, si tales archiepiscopi, si tales per civitates sunt ordinati episcopi, vae illis terris, quas tales non solum 322 infructuosae, verum et noxiae ficulneae non modo occupant, certe sed opprimunt. Vae peccatricibus civitatibus, quibus pestes hujusmodi insident, vae miseris plebibus, qui erroneae et sine pastore non solum dentibus, verum et gutturibus luporum hiantibus sine ullo patent obstaculo, sine ullo verbi Dei lumine sedentes in tenebris, sine pane verbi Dei et sine refectione spiritali, inedia tabescentes morti propinquant, et, quod est lugubrius, sempiternae: petentes panem parvuli, et non est qui frangat eis, quo abundant etiam mercenarii in domo istius tanti Patris qui nos miseros descripsit episcopos: ita ut de sola plebe illis commissa possimus, si tamen possumus dicere, Beatum dixerunt populum cui haec sunt, scilicet quae ille largitur: beatus populus cujus rector sine comparatione iste est solus. Qui sicut de Job nuntiis dicitur remansit ille solus, ut nuntiaret Ecclesiae quales non rectores sed subversores sustineat. Sed audiat Dominum sibi respondentem quod dixit Eliae alio affectu quam iste haec dixerit conquerenti: Remansi ego solus. Reliqui, Dominus inquit, mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu ante Baal. Quocirca et Dominus, gratis suae misericordiae sempiternae, plures et aliter et alios per civitates habet ordinatos episcopos et aliter ordinantes archiepiscopos, talesque principes, qui sua concessione a divinis regulis per contemptum deviare non satagunt. Istorum compositor capitulorum, primi Adam filius, sciens se perversa scripturum, in praefatione eorumdem capitulorum nomina episcoporum connumeravit, volens se inter ligna paradisi ne peccator agnosceretur abscondere, et quasi opertus operimento pretiosorum lapidum, et condensis frondibus palliatus, ut gloriosior caeteris appareret in isto capitulo se monstravit, sicut et in illis capitulis, quae nomine Valentinae synodi praenotavit, in quibus se ex nomine quam maxime collaborasse descripsit.
1.36.6
Si autem generalem calumniam, ne nos inde perciperemus, nobis specialiter irrogare decrevit, non pro illius redargutione, sed pro eorum qui forte nostros aditus ad ordines sacros ignorant satisfactione, quomodo se rei veritas habeat cunctis legentibus ac scire volentibus innotescere procuramus. De metropolitano siquidem metropolis Rhemorum Ecclesiae jam quaestio fuerat, sicut in gestis synodabus qui voluerit plenius invenire valebit. Residentibus in synodo venerabilibus episcopis in nomine Domini, Hincmaro Rhemensis Ecclesiae archiepiscopo, Wenilone Sennense archiepiscopo, Amalrico Turonense archiepiscopo, Theoderico Camaracense episcopo, Hrothade Suessonicae urbis episcopo, Lupo Catalaunense episcopo, Immone Noviomagense episcopo, Erpuino Silvanectense episcopo, Yrminfrido Belvacense episcopo, Pardulo Laudunense episcopo, Hilmerado Ambianense episcopo, Huberto Meldense episcopo, Aio Aurelianense episcopo, Prudentio 323 Trecassinae civitatis episcopo, Herimanno Nivernense episcopo, Jona Augustidunense episcopo, Godelsado Cavillonense episcopo, Dodone Andegavense episcopo, Guntberto Ebrocense episcopo, Hildebranno Sagense episcopo, Erloino Constantiae urbis episcopo, Baltfrido Baiocensis Ecclesiae episcopo, Heirardo Lexoviensis Ecclesiae episcopo, Ansegaudo Abrincatinae urbis episcopo, Teutboldo Lingonicae urbis episcopo, Breidingo Matiscentium Ecclesiae episcopo, Launo Aequolesinae civitatis episcopo, Ricboldo Remensium chorepiscopo. Residentibus etiam presbyteris et abbatibus, Dodone abbate monasterii sancti Sabini, Lupo abbate monasterii Bethleem quod Ferrarias dicitur, Bernardo abbate monasterii sancti Benedicti quod appellatur Floriacus, Hodone abbate ex monasterio Corbeiae, Henrico abbate ex monasterio Corbionis, Bavone abbate ex monasterio Orbacense, et quamplurimis aliis sacerdotibus et abbatibus. Et astantibus diaconibus, astante quoque et reliquorum graduum clero. Residente etiam in medio coetu episcoporum glorioso rege Carolo, qui eidem sacrae synodo suam est dignatus exhibere praesentiam, apud Suessionis civitatem, in monasterio sancti Medardi confessoris Christi, quod situm est in suburbio ipsius civitatis, in ecclesia quae est in honore sanctae Trinitatis sacrata, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCLIII, anno etiam jam dicti principis Karoli XIII Indictione prima, VI Kalend. Maii. Dum quaedam ecclesiastica et pernecessaria negotia in eadem synodo ventilaretur et diffinirentur, habita est ratio de ordinatione ipsius Hincmari metropolitani Rhemorum episcopi qui quoniam Ebo, qui ejusdem sedis archiepiscopus fuerat, adhuc vivebat, dicebatur a quibusdam contra regulas canonicas ordinatus. Unde ordinatores ipsius tale reddidere responsum. Theodericus enim Camaracensis episcopus haec quae sequuntur libellum porrigens protulit. Leo, inquit, papa in decretis suis ad episcopos per Caesariensem Mauritaniam constitutos, aut confutatum, aut certe confessum jubet subjacere sententiae ita dicens:« Adjectum etiam illud est, quod huic temere subordinatus esse cognoscitur, qui non debuit ordinari antequam Lupicinus in praesenti positus, aut confutatus, aut certe confessus, juste posset subjacere sententiae, ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ecclesiastica exigit, is qui consecrabatur acciperet.» Jam de convincendo qualiter accusari et convinci debeat, manifestum est quia per scripturam vel testibus debeat accusari, sicut scriptum est de episcopis et clericis in lege Theodosiana, in libro quinto sententiarum Pauli:« Convinci nemo potest in judicio sine testibus aut scriptura.» Quia etiam leges Romanas in hoc negotio canonica probet auctoritas, scriptum est in concilio Toletano capite undecimo, ne sine accusatore legitimo quispiam condemnetur:« Dignum est ut vita innocentis 324 non maculetur pernicie accusantium. Ideo quisquis a quolibet criminatur, tam accusatus quam accusator praesentetur, atque legum et canonum sententiae exquirantur.»
1.36.7
Ecce manifestum est quia leges divinae et humanae nonnisi aut aperte confessum aut aperte convictum adjudicent vel condemnent, et qualiter accusatus accusari vel convinci debeat designatum est. Nunc videndum de quo ordine adjudicatorum vel condemnatorum Ebo fuerit, quem manifestum est fuisse depositum. Qui postquam in ecclesia sancti Stephani apud Mediomatricum civitatem ambonem conscendit, et se publice denotavit coram episcopis et imperatore et clero ac populo qui adfuerunt, quoniam eumdem imperatorem Ludovicum falso criminatum, et injuste ab imperiali sede depositum publicae poenitentiae subdidit. De quibus et libellum manu sua subscriptum eidem imperatori porrexit, quem qui quaesierit, in archivo ipsius Metensis Ecclesiae invenire valebit. Unde etiam accusatus ab ipso Augusto, in generali synodo habita in palatio Theodonis villa, inducias petiit, et secundum canonicam institutionem elegit sibi per consensum synodi episcopos judices peccatorum suorum, quos canones electos appellant, de quibus scriptum est in concilio Africano, cap. 63, ut ab electis judicibus provocari non liceat, et dedit libellum synodo manu sua firmatum haec eadem continentem:« EGO EBO indignus episcopus, recognoscens fragilitatem meam, et pondera peccatorum meorum, testes confessores meos Aiulfum videlicet archiepiscopum, et Badaradum episcopum, necnon et Modoinum episcopum, constitui mihi judices delictorum meorum, et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium poenitendi, et salutem animae meae, ut recederem ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco esse indignum, et alienum me reddens pro reatibus meis, in quibus peccasse secreto ipsis confessus sum, eo scilicet modo, ut ipsi sint testes alio succedendi et consecrandi subrogandique in loco meo, qui digne praeesse et prodesse possit Ecclesiae cui hactenus indignus praefui. Et ut inde ultra nullam repetitionem aut interpellationem auctoritate canonica facere valeam, manu propria mea subscribens firmavi.+ Ebo, quondam episcopus subscripsi.» Hac scriptura coram synodo prolata atque confirmata, confessus est ipse viva voce, et dedit testes alios exceptis judicibus, Nothonem archiepiscopum, Theodoricum episcopum, et Achardum episcopum, et sic ab omnibus qui in eodem concilio fuerunt episcopis accepit sententiam, dicentibus per ordinem omnibus: Secundum tuam confessionem cessa a ministerio. Et sic coram ipso, jubente ac audiente synodo, dictatum est a Jona Aurelianense episcopo Heliae presbytero, postea Carnotensi episcopo, et praescriptae paginae confessionis ejusdem in ipsa synodo subscriptum atque subjunctum hoc modo:« Acta est haec Ebonis professio, ejusque propriae 325 manus subscriptione roborata, in conventu synodali generaliter habito apud Theodonis villam, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCXXXV, anno etiam imperii gloriosi Caesaris Ludovici XXIII, indictione XIII, sub die Kalendarum IV, Nonarum Martii.» Hi sunt episcopi, qui confessionem manu sua propria firmatam audierunt, in qua continebatur quod ipse Ebo pro quibusdam criminibus, quae confessoribus suis Aiulfo archiepiscopo, Badarado episcopo, Modoino episcopo, Achardo episcopo, Theoderico episcopo, et Nothoni archiepiscopo confessus est, nullatenus officium pontificale agere deberet. Nam et ipsi testes, eodem Ebone poscente et coram astante, in conspectu omnium qui adfuerunt, tam episcoporum quam et caeterorum sacerdotum, viva voce testificati sunt, quia tale peccatum eis confessus fuerat, pro quo dignus non erat episcopale ministerium ultra jam agere. Sed et hoc ipsi testes et confessores sui intulerunt, quia si idem peccatum ante ordinationem admississet, nullo modo episcopus ordinari debuisset. Pro qua re ad eorum consilium dixit se idem Ebo coram omnibus ad ministerium episcopale indignum, et ab eo recedere debere, et sub poenitentiae modo Dominum sibi propitium facere velle. Nam et episcopi, secundum confessionem ipsius manu sua propria roboratam, et testimonium confessorum suorum, decreverunt ut a ministerio recederet pontificali, et aliis orationum officiis et excubiis Domino serviendo eum sibi propitium faceret. Haec sunt nomina eorumdem episcoporum: Drogo archiepiscopus, Hetti archiepiscopus, Otgarius archiepiscopus, Ragnoardus archiepiscopus, Landrannus archiepiscopus, Aldricus archiepiscopus, Notho archiepiscopus, Aiulfus archiepiscopus, Ratoldus episcopus, Jonas episcopus, Frotarius episcopus, Erchanradus episcopus, Raganarius episcopus, Wlfinus episcopus, Theodericus episcopus, Acardus episcopus, Rothadus episcopus, Batradus episcopus, Modoinus episcopus. Item Theodericus episcopus, Walocharius episcopus, Godolricus episcopus, Godofridus episcopus, Teutmundus episcopus, Ermbertus episcopus, Hubertus episcopus, Erardus episcopus, Albericus episcopus, Freculfus episcopus, Joannes episcopus, Hildemannus episcopus, Hildi episcopus, Christianus episcopus, Sisagutus episcopus. Item Raganarius episcopus, Crispio episcopus, Teutgandus episcopus, Bonus episcopus, Favo episcopus, Ado episcopus, Teutbertus episcopus, Wiladus episcopus, Morbertus episcopus. Et haec scriptura, judicante synodo post haec omnia patrata, data est a Drogone, qui synodo praesidebat una cum Hetti episcopo Treverensi, Fulconi qui successor in sede Rhemensi Ebonis fuerat designatus.
1.36.8
Hoc autem ita verum esse ut dicimus, etiam qui Annalem domini Ludovici imperatoris historiam de anno DCCCXXXV Dominicae 326 Incarnationis revolverit, manifesta lectione comperiet. Caeterum, ut praemisimus, de hujusmodi unius subscriptione pro omnibus, sicut hic Jonas episcopus rogatu omnium coram omnibus et pro omnibus manu notarii synodalis egit, qui legerit in concilio Africano, cap. 52 et cap. 60 sufficienter reperiet. Quia autem hujusmodi libellari confessione, quam sequi debet propriae manus subscriptio, episcopus corporis sive animae infirmitate gravatus, ut non debeat vel non possit ad ministerium sacrum consurgere, a sede episcopali et sacerdotio debeat removeri, et in loco ejus alius subrogari et ordinari, in decretalibus epistolis apostolicae sedis pontificum frequentissime invenitur, et beatus Gregorius in suis multoties designat epistolis, sicut ad Joannem Primae- Justinianae archiepiscopum de Paulo, et ad Marianum episcopum Ravennatium, et ad clerum ac plebem Ariminensium, necnon et ad Anatolium diaconum, et ad Aetherium episcopum, atque ad Brunechildem reginam de infirmo episcopo, et Zosimus de Proculo. In epistolis quoque Joannis papae de contumelioso episcopo. Sed et in Gallicanis canonibus de Potamio Braccarense archiepiscopo, et synodo Valentina evidenter agnoscitur. Et de hujusmodi confessione Leo in decretali epistola ad universos episcopos per Campaniam, Samnium, et Picenum evidenter demonstrat, sicut qui voluerit legere praevalebit. Et post haec omnia isdem Ebo quondam episcopus libellum poenitentiae edidit, in quo crimina quae confessus antea suis judicibus ac testibus fuerat scripto exposuit, pro quibus se poenitentiam septennem egisse conscripsit, et hunc satisfactionis libellum in Eccleisa Rhemensi publice recitavit, quem hactenus diligentia Rhemensis scrinii inter alia gesta custodit. Et hoc modo depositus apostolicam sedem et papam Sergium adiit. Apud quem, sicut in Gestis pontificalibus lector quisque praevalet invenire, ista obtinuit. Ita enim ibi ad locum scriptum est:« His igitur peractis, praedictum postulaverunt pontificem, ut omnes primates Romani fidelitatem ipsi Ludovico regi per sacramentum promitterent; quod prudentissimus praesul fieri nequaquam concessit, et sic orsus est illis: Quia si vultis domno Lothario magno imperatori hoc sacramentum ut faciant solummodo, consentio atque permitto. Nam Ludovico ejus filio ut hoc peragatur, nec ego, nec nobilitas Romanorum consentit. Tunc demum in eadem Ecclesia sedentes pariter tam beatissimus pontifex, quam magnus rex, et omnes archiepiscopi atque episcopi, stantibus reliquis sacerdotibus, et Romanorum ac Francorum optimatibus, fidelitatem Lothario magno imperatori semper Augusto promiserunt. Post haec vero, Ebo quidam et Bartholomaeus archiepiscopi, qui pro criminibus suis privati honore ab Ecclesia fuerant expulsi, sanctissimo pontifici postulabant, ut eos reconciliare ac pallium eis tribuere dignaretur.» Quos etiam idem 327 praesul, nec communionem inter clericos dignos esse suscipere dicebat, sed inter communem populum communicandi licentiam tantummodo haberent.
1.36.9
Transacto autem decennii tempore post depositionem ipsius Ebonis, convenerunt episcopi Rhemorum dioeceseos ad synodum Belvacensium civitatis, et obtinuerunt consensu domni Caroli regis gloriosi quemdam ex dioecesi Sennensi, et paoercia Parisiaca, apud archiepiscopum et civitatis ipsius episcopum, caeterosque provinciae ejusdem coepiscopos, Hincmarum venerabilis monasterii sanctorum martyrum Dionysii sociorumque ejus monachum, quem cum decreto canonico cleri et plebis Rhemorum Ecclesiae eidem metropoli ordinaverunt episcopum, sicut dioeceseos Rhemorum episcopi in praefata synodo evidentissimis et regularibus studuerunt ostendere documentis: quia ut in epistola ad clerum et plebem consistentem Neapoli sanctus dicit Gregorius, canonicis est regulis constitutum, ut, defuncto vel sublato pastore, diu sacerdote civitas privari non debeat. Caeteri autem ipsius Rhemorum dioeceseos episcopi, si de canonico habitu nutu divino ad episcopalem ordinem sumus assumpti, de notis Ecclesiis, secundum sacris regulis modum praefixum, sine interventione indebiti muneris ordinati existimus: et si de monachica institutione sumus expetiti, secundum doctrinam beatorum Siricii atque Gelasii, juxtaque regulas sancto Spiritu promulgatas, ad ordinem episcopatus cum praesentia et ordinatione archiepiscopi gratia divina pervenimus. Sicuti una cum eodem archiepiscopo nostro cui secundum quartum capitulum Nicaeni concilii firmitas eorum quae geruntur per unamquamque provinciam ut metropolitano est tributa episcopo, scriptis canonicis demonstrare valemus. Sed et princeps noster, ecclesiasticis regulis humiliter subditus, justis et rationabilibus sacerdotum petitionibu devotissime annuit, et ut regulares ac regulariter ordinentur episcopi, et ministerium suum Deo placite peragant, favendo, monendo, et adjuvando agit et ipse satis.
1.36.10
Quia vero scriptum est, Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne similis ei efficiaris, et mox subscriptum est, Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur, quod utrumque observare valebit, qui tempus, locum, personam, causamque secundum rationem discreverit, quiscunque talia, sicut catholicorum doctrina redarguentes supra ostendimus, contra rectam fidem scripsit, contra episcopalem auctoritatem tanta praesumpsit, de principali dignitate indigna significavit, ponat se ante se, et ab ipsis rudimentis infantiae vias gressuum suorum cogitet, et quo itinere ad haec quae tenet pervenerit solerter inspiciat, sibique ad tempus consulat dum potest, ne commode non possit cum incommode fortassis volens nolensque sategerit. Nos autem memores Scripturae dicentis. 328. Totum spiritum suum profert stultus, sapiens autem differt et reservat in posterum, quemquam ex nomine et manifesta reprehensione designare non volumus: scientes Dominum significationibus potius quam apertis invectionibus proditorem corripuisse, ut conscius ageret poenitentiam. Ideoque, ut dicit Apostolus: Ne forte et huic de quo significamus det Dominus poenitentiam ut resipiscat, et postea mordeat nos conscientia, secundum Salomonis edictum quo praecipit: Quae viderunt, inquiens, oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum, nominatim denotare illum non volumus, quem secundum Dominicam jussionem secreto et cum adhibitis corriperemus, si non tantisper et tantis quae depingitur foret causa notissima. De qua siquidem poteramus divinas leges sic subdendo excepta fidei causa connectere. Sed superfluum est leges colligere, cum adhuc nemo personam studet signatius demonstrare. Haec de septimo isto capitulo coacti nolentesque respondimus, non jactando nos quasi vana gloria capti, nec velut stomachantes ut bilis amaritudinem, ita rancorem animi contra quemlibet digerentes. Nec enim est cui debeamus irasci, quia sufficit nobis in hoc negotio, non solum sincerae conscientiae testimonium, verum et notitia certa plurimorum fidelium. Potius est enim praesumptiosa loquenti compatiendum, quam de impactione hujusmodi innoxiis irascendum. Sed zelo ac necessitate veritatis et fidei ad ista respondimus, ne forte cum quisquis hoc capitulum legerit, ut de nobis dictum, ita illud in nobis putet esse completum, et sicut inordinate ordinatos ita nos credat in sinceritate fidei dubiosa et haeretica pravitate pollutos. Quapropter reprehensibilis reprehensor noster, cum fortassis se a nobis legerit reprehensum, non reprehensione sua contra nos irascatur, et veritatem fidei pro nostro nomine aspernetur, memorans apostolorum principem, quia sic necessitas pro veritate Evangelii exigebat, a beato Paulo etiam coram omnibus reprehensum, et a benigno Petro reprehensoris sui epistolas in quibus reprehensum se legerat collaudatas, probansque seipsum si voluerit concors, qui nunc dicitur discors noster, sic in seipso gloriabitur, et non in altero, cum causa sua se metiens. 329
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).